XXXI | XXXIII |
Cornēlia domum īvit atque patrī et mātrī dē legiōne et imperātōre et castrīs nārrāvit. “In eō librō,” inquit pater, “sunt multae fābulae dē legiōnibus et imperātōribus et lēgātīs quī sub imperātōribus imperant. Post cēnam dē eīsdem legere poteris.” Laeta erat Cornēlia, nam, quamquam puella erat, fābulās quae erant dē exercitibus amāvit.
Prīmō pictūram cuiusdam imperātōris quī corōnam in capite habuit repperit. Nōn erat imperātor tōtīus exercitūs sed centuriō appellātus est quod circiter centum mīlitēs dūxit. Exercitus tōtus in multās partēs dīvīsus est. In cīvitāte Rōmānā hic centuriō habitāverat et ōlim sōlus prō patriā pugnāverat. Prō castrīs prōcesserat et mīlitem hostium prīmō graviter vulnerāverat, deinde interfēcerat. Nēmō tam magnam virtūtem ostenderat. Ubi iterum ad castra īvit, comitēs eius laetī eum excēpērunt. Imperātor ipse posteā corōnam in caput posuit quod hostem vīcerat. Reliquī mīlitēs clāmāvērunt. Saepe sīc temporibus antīquīs mīles ūnus prō mīlibus mīlitum pugnāvit. Proelium nōn erat in inīquō locō sed in locō idōneō erat, et, sī mīles vīcit, tōtus exercitus sē vīcisse et hostēs in fugam dedisse putāvit.
Cornēlia hanc fābulam multum amāvit et, ubi librum in eundem locum ubi eum repperit posuit, “Mox iterum,” inquit, “eandem fābulam legam quod multum eam amō.”
XXXI | XXXIII |