Jump to content

Croffotanneromachia

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Croffotanneromachia
1881

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 Tannereis Ficedulae 

CROFFOTANNEROMACHIA.[1]

Nihil est ab omni parte beatum.

Bella novis pugnata armis, concurrerit actus,
Musa, quibus fatis orbis uterque, cane;
Binis ut data sit res, lisque dirempta duello,
Dum Batavi hinc mittunt inde America suum.
Defendit Tannerus aquam, urbs Hollanda cachinnat,
Accipit unda illum pellere quando famem.
Itala crediderat, germana, hispanaque pubes
Vitam hoc mortales degere posse modo.
At non emunctae fertur quae Hollandia naris,
 10Haud nimium pulchris, credula principiis.
Inde irae: ast inter censores eminet unus
Tanneri famam qui lacerare solent.
Quid tua falsa, inquit, iactas ieiunia? Croffus,
Desine me veri ludere imaginibus.
Anne tuos, versute, dolos nos posse latere
Reris? non aqua, ius arcuit interitum.
Cumque videreris toto proflare soporem
Pectore praebebat pabula amica manus.
Per cava fulcra tori iucundo subdolus haustu
 20Iuscula sugebas, ubera quale puer.
Peius aqua nihil est! nihil est quod viscera torquet
Acrius; illa velut corpora virus edit.
Infelix optat sitiens hydropicus undam,
Nec levat, auget enim dum bibit ille sitim.

Et si pergat adhuc acheloia pocula siccans,
Tenditur in cucumin non bene venter. — Aqua
Nedum alat occidit. — Nos, ne mirere, Batavi
Bella ideo undoso movimus usque mari.
Aggeribus, leti caussam, compescimus undam
 30Ne inficiat veriti pocula lympha meri.
Potio at Hollandis fertur gratissima, nulla
Quam praeter magis est quae facit ad stomachum.
Hac hausta excito recalescunt sanguine venae,
Sese habilis membris insinuatque vigor,
Quem nitidis oculis et rubro est cernere naso,
Nectar rere Deûm, iuniperumque vocant[2].
Haec inter, clamor risus convicia gliscunt
Pocula, fatidicas dum tenet ante fores
Hollandos lucri ductos spe cura peculi,
 40Amstellae e media qua fugit urbe liquor.
Non ego, si hoc quis dumtaxat producere vitam
Nectare posse homines autumet, abnuerim.
Saepe ille haec secum, unanimes aut inter amicos.
Sed reticere vigil nescia fama volat.
Fama volat? totum vulget quo audita per orbem
Nil fidit pennis, indiga nilque tubae.
Iamque aliam nostro mortales tempore gaudent
Vulgandis rebus se reperisse viam.
Non satis est longos ferro circumdare tractus,
 50Non est electrum perdomuisse satis.
Verba sed ipsa volant, magnete vehente, recepto
Lamina ubi intremuit pyxide clausa sono.

Est nihil occultum; vix tuta silentia, quidquid
Increpuit terris hoc, thelephone, refers.
Audiit oceano tellus submota refuso,
Vox Tanneri ipsas perculit auriculas.
Talibus extemplo auditis exarsit in iras!
It, sedet, assurgit, tum scabit ille caput,
Mene, ait, incoepto victum desistere? mene
 60Mendacem Hollandos fingere posse sinam?
Non ita: non spretae Iunonem iniuria formae
Coxit, Tannerum crimina sicut aquae.
Exoriare aliquis... date tela; infigere dentes
Est capiti inviso sed mihi primus amor.
Fer peram, calo, sulcandus Atlanticus; ibo
Tannerus spretae non piger ultor aquae.
Tuque mane, coniux, longa est via; denique figes
Oscula victori vix numeranda viro.
Iamque vale — Haud patiar... solum in discrimina mittam?
 70Mene fugis? Paulae, vir, miserere tuae.
Ni tecum sinis ire, mori me denique coges:
Vivere, seu tecum est dulce ubicumque mori —
Consilium refero, venies, jam parce querelis:
Rursus testis eris quid mea possit aqua!
Itur qua curvo ignipotens in littore fumum
Multus agit, cursus approperante rate.
Dì maris, hunc hominem servate in bella ruentem,
Neu sinite aequoreis piscibus esse cibum.
Bella quod Hollandis nuribus geret ille loquenda
 80Gloria Tanneri et vestra perennis erit.
Circum illum iactant rorem delphines amarum,
Assultans Protei ludit et omne pecus.

Interea orbe novo antiquum defertur in orbem
Navis ad Austrinos impete pulsa sinus,
Ferte Aganippeae cyatum mihi protinus undae
Ne impediat cantum tussis anhela, Deae,
Magna cano: Amstellae tandem sub moenibus urbis
En Tannerus adest, cunctaque lustrat avens.
Obstupuit primo aspectu, centena gygantas
 90Brachia jactantes ut per inane videt.
Cernitur heic Croffi, mea lux, exercitus omnis?
Paula, statim praestat nunc revocare gradum.
Sic ait: Illa, tibi pedibus timor addidit alas
Vir, dilecte tuae, nunc animis opus est.
Nonne vides versent immani ut turbine venti
Lintea et antennas quo mola farra terat?
Non ita, non, quondam timuit tartessius heros[3]
Turres cum totidem credidit encelados.
Haud tibi, parce metu, invictus promittitur hostis,
 100Tanneroque reor cuncta minora meo.
Dixerat. — Ille oculis caute circumspicit urbem,
Miratur pontes, tecta, cacumina, aquas.
Ecce autem praeco conclamat voce repente
Vocem quae posset vincere stentoream:
Hic est qui sola tolerat ieiunia lympha,
Croffi nulla fides causa venire fuit.
Diditur hic rumor; caput unusquisque fenestris
Exserit, est tanti cernere posse virum.
Vix lucescebat: somno tu, Croffe, sepultus
 110Stertebas, Calybe cum ostia pulsat anus:

Hostis limen habet, tota turbatur in urbe,
Surge, ait, atque his nos eripe, Croffe, malis.
Excitus ille trahens imo suspiria corde
Oscitat, atque oculos terque quaterque fricat.
Hostis ubi? hostis ubi? clamat, ferte arma, lagenam
Iuniperi, his armis vincitur ultor aquae.
Nec cubito remanet presso, sed pocula siccat.
Multa: hostis nunc nunc excipiendus, ait.
Eia age, rumpe moras, ocreas, femoralia, tegmen
 120Fer capitis, Calybe, nec, rogo, omitte pedum.
Sic celsus graditur, lentoque e limine gressu
It: Calybe, claudens plurima vota facit.
Restitit at subito, per scalas namque trahentem
Vix sese ignotum cernit adesse virum.
Advena iamque gradus ascensu evaserat omnes,
Donec sub pedibus area summa fuit.
Vir bone, Croffus ait, quisnam tu, quove, quid, unde?
Pacem an bella geris? sustulit et baculum. —
Sum Tannerus ego, Croffus mihi causa viai,
 130Ultorem mittit famae America suae. —
Illene potor aquae tu? Iura, vaferrime, iura,
Id sedet, explebant ne morerere famem.
An Croffus tu Tanneri contemptor? At ille
Sum, quid vis? inquit: desine desipere.
Non verbis hodie factis est usus, aquae vis
Est quadragenos experienda dies. —
O tribus Anticyris nunquam sanabilis, eia
In crucem abi, stygios experiare lacus.
Haec dicens urget Tannerum pectore Croffus
 140Arduus: at titubans ille referre pedem.

Infandum prohibete, Deae, renovare dolorem!
Dum retro cedit non videt ille gradum.
Labitur inversus devexo pondere, praeceps
Volvitur et casu fertur in ima gravi.
Dumque caput miserum cranio crepitante fatiscit.
Dicitur et diras ipse precatus aquis.

(Unione di Bologna 3 Agosto 1881)

Notae

[recensere]
  1. La falsa notizia della morte di Tanner che diede occasione a questo componimento fu recata dallo Standard di Londra colle seguenti parole:

    «Tanner morì ad Amsterdam, vittima di un disgraziato accidente. Già da un mese egli era alloggiato all’albergo Cornelius, ove, per rifarsi probabilmente del passato, faceva cinque o sei pasti al giorno abusando anche di bevande alcoliche. Lo scopo pel quale si era recato colà era quello di rinnovare l’esperiemtno, ed era corsa una scommessa di 50,000 lire con il Dottor Croff, che in diversi periodici olandesi aveva negata la possibilità del digiuno del Tanner.

    Questi avvertì il medico olandese del suo arrivo, ed un giorno essendogli stato annunziato che il Croff era venuto a trovarlo, uscì dalla camera, nella quale stava sempre chiuso, ruzzolò giù per le scale da cima a fondo. Fortissime lesioni al cervello ed altre ferite furono causa della sua morte, avvenuta il giorno dopo. I medici di Amsterdam avrebbero voluto praticare l’autopsia sul di lui corpo, ma la Signora Tanner vi si è risolutamente opposta, malgrado le più generose offerte. Pesato il corpo, fu trovato di 108 libbre. Al termine del suo digiuno il Dottor Tanner pesava 96 libbre.»

  2. Lo Schiedam estratto di Ginepro detto dalla citta omonima. De Amicis Olanda, Rotterdam.
  3. Don Chisciotte