Jump to content

Cronica (Salimbene de Adam)/Pars I

Checked
E Wikisource

(paginae 1-72)

editio: Salimbene de Adam, Cronica, vol. I, Bari, G. Laterza e Figli, 1942; Ferdinandus Bernini recensuit
fons: librum vide
 Frons Pars II, paginae 73-133 
Index Capitum


CRONICA FRATRIS SALIMBENE DE ADAM

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .


Quod Manuel imperator Constantinopolitanus maximam Venetorum multitudinem cepit.


  (Eodem anno imperator Manuel Con)stantinopolitanus maximam Venetorum multitudinem per totam Greciam dispersorum in unius diei spatio cepit, sicut aves ab absconso venatorio laqueo capiuntur, eo quod inter ceteros Latinos in imperatoris gratiam constitutos insultum zelo invidie fecerunt et plagis affectos reliquerant semivivos. Quocirca Veneti cum multitudine magna virorum et centum galeis Romanie insulas intrantes quasdam ceperunt. Sed apud Chio yemantes peste fere omnes mortui sunt. Qui autem superstites redierunt, ducem proprium occiderunt.


Quod Lombardi contra imperatorem novam civitatem edificaverunt, quam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt.


  Anno Domini MCLXVIII, ut adimpleretur quod in proverbiis dicitur: ‛Non erit illa, cui casibus accidit una’, Lombardi contra imperatorem coloniam, id est novam colonorum habitationem, facientes eam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt. Alii Civitatem-novam, Papienses vero Paleam usque in hodiernum diem appellant. Eodem quoque anno Romani, vires resumentes, Albanum expugnaverunt et expoliantes bonis omnibus incenderunt.


Quod MCLXXI beatus Thomas Cantuariensis sub Artaldo rege Anglie subiit passionem.


  Anno Domini MCLXXI. Beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, sub Artaldo rege Anglorum, subiit passionem in provincia Anglie ante altare, in festivitate Innocentum a militibus regis.


De obsidione Anchone.


  Anno Domini MCLXXII Christianus archicancellarius, qui erat archiepiscopus Magontinus, Anchonam cum Venetis obsedit et in tantum obsessos artavit, ut inmundas carnes et coria condita ceteraque illicita vel inmunda comederent et caput asini centum quadraginta denarios venderent. Et tamen invicti viriliter restiterunt, et refocilatos a Manuele Constantinopolitano pecunie thesauris de manibus persecutoris liberavit eos Dominus.
  Anno Domini MCLXXIIII rediens imperator in Ytaliam Segusiam destruxit, Paleam obsedit, nec messuit nec quicquam utile in horrea reportavit.
  Anno Domini MCLXXV, cum Lombardi contra imperatorem apud Casteçium congregati fuissent, eos redditis gladiis subiugavit et in dedictione imperio digna recepit.


Quod marchio Montis-ferrati accepit filiam regis Ierusalem in uxorem.


  Circa hec tempora victoriis gloriosis magnificus, quamvis leprosus, Balduinus rex Ierosolimitanus Guillielmo primogenito marchionis Guilielmi de Monte-ferrato filio sororem suam Sybillam tradidit in uxorem. Erat enim spetie decorus, vir militaris, miles strenuus virtutibusque armatus, viribus approbatus. Cui cum rex infirmus et elefantiosus coronam vellet imponere, Guilielmus renuit, Iopensem tenens iure successorio comitatum. Sed in custodia regnum tenuit universum, et filium genuit elegantem nomine Balduinum. Qui, avunculo rege patreque defunctis, in regem postmodum coronatus est, licet etate minor. Qui quamdiu in tutela fuit Templariorum, ad regni tutelam Raymundus comes Tripolitanus a baronibus vocatus est.


Quod exercitus imperatoris vincitur a Lombardis.


  Anno Domini MCLXXVI, apud Lagnianum dimicans, exercitus imperatoris a Lombardis vincitur. O rota fortune, que nunc humiliat, nunc exaltat! Immo non fortuna, sed Dominus est, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimat.


Quod imperator reconciliatus est Ecclesie et cum papa Alexandro pacem fecit.


  Anno Domini MCLXXVII videns imperator quia non in fortitudine sua roborabitur vir, videns quia Deus exaltat humiles et deponit potentes, considerans quod Ecclesiam suam fundavit supra firmam petram, et porte inferi non prevalebunt adversus eam, humiliavit se sub potenti manu Dei et pacem composuit apud Venecias cum Alexandro pontifice; et cum segregatus fuisset a gremio matris Ecclesie, reconciliatus est Ecclesie universali; ubi et cum Lombardis ad sex annos et cum rege Siculo ad XV annos treuguam fecit. Et tunc fames in Ytalia fuit.


Quod Christiani Saracenos debellaverunt et ceperunt.


  Quo anno Christiani cum Saracenis ultra mare pugnaverunt et obtinuerunt, quia septem milia Christianorum XXX duo milia Saracenorum fugaverunt et superaverunt iuxta promissionem, quam Dominus facit Levit. XXVI: Si in preceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur X de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia. Cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. Imperator igitur in Alamania rediit, et apostolicus Romam adiit.


Quod Manuel imperator filio marchionis Montis-ferrati filiam dedit uxorem et regem Thessalonie fecit.


  Circa tempora ista Constantinopolitanus imperator marchioni Guilielmo de Monte-ferrato mandavit, ut unum de filiis suis Constantinopolim mitteret, cui filiam in matrimonio copularet. Tunc temporis Conradus et Bonifacius uxores habebant, Fridericus clericali cingulo militabat, qui postmodum fuit Albensis episcopus; quem magnanimiorem effecit prosapia generis, quam ordo exigeret episcopalis. Misit ergo Constantinopolim etate minorem, adolescentem specie decorum et aspectu venustum. Cui Manuel filiam Kyramariam in uxorem tradidit, eumque in regem Thessalonie diademate coronavit.


Quod papa Alexander universale concilium celebravit.


  Anno Domini MCLXXIX Alexander papa univer(sale con)cilium celebravit, in quo canones statuit et promulgavit.
  Anno Domini MCLXXXI Lucius papa creatur; pro Tusculano Romanos acriter impugnavit.


De Andronico et de malitiis eius.


  Successit Manueli Constantinopolitano puer Alexius, filius eius, quem post Almaton de principis filia genuit Antiocheni. Hunc, cum duobus regnaverit annis, occidit Andronicus et regnavit tribus annis. Qui quoque iniciata iniquitate et imperatricem, matrem pueri, et Raynerium imperatoris generum cum uxore occidit. Denique multos Grecos nobiles interfecit, sed et plurimos excecavit.


Quod imperator pacem cum Lombardis fecit apud Constantiam civitatem.


  Anno Domini MCLXXXIII imperator Fridericus cum Lombardis pacem composuit et fecit, apud Constantiam, in curia sollemni VII Kal. Iulii.
  Anno Domini MCLXXXIIII Lucius papa Veronam venit, imperante Friderico. Et obiit predictus papa Verone.
  Anno Domini MCLXXXV imperator, in Ytaliam veniens, Cremam in odium Cremonensium reedificavit. Eodem anno Urbanus papa creatur. Eodem anno terremotus non modicus fuit in Ytalia. Et exercitus Guilielmi regis Siculi contra nequitiam Andronici se armavit et Duratium et Thessalonicam cepit. Sed recepti capti sunt vel redierunt confusi.


(De nuptiis regis Hen)rici, que Mediolani celebrate fuerunt.


  Eodem anno nuptie regis Henrici et Constantie, Rogerii condam Siculi regis filie, Mediolani celebrate fuere.
  Eodem anno domnus Prendiparte potestas Bononie misit milites ad imperatorem Fridericum apud Cremam. Eodem anno obsesa fuit Faventia a Bertoldo cancellario imperatoris Friderici.
  Anno Domini MCLXXXVI imperator Fridericus quoddam castrum Cremonensium, quod Manfredi nomine vocabatur, omnino destruxit. Eodem anno Andronicum ignominiosa morte Ysachius interfecit. Qui regni obtinuit principatum, et sororem suam Herinem, Conrado sepe dicti marchionis filio in matrimonio copulavit. Qui imperatoris et imperialis urbis Vrana impugnatori caput monomachus amputavit et ab hoste illo Greciam liberavit. Sed tamen invidiam et odium multorum incurrit. Quocirca, ut Grecorum versutias evitaret, navem ascendens sepulerum Domini visitare proposuit. Quod MCLXXXVII Ierusalem a Saladino in mense Iulio capta est et terra Domini ab infidelibus occupata.


  Anno Domini MCLXXXVII Ierusalem a Saladino in mense Iulio capta est, et terra Domini ab infidelibus occupata. Causa huius invasionis fuit iniquitas Christianorum. Cum enim inter Saladinum et Ierosolimitanum regem pax firmata fuisset, eam Christiani iussu Rainaldi principis Montis-regalis et domini vallis Hebron caravannas Saracenorum capientes nequiter violarunt. Alia causa fuit discordia regis Guidonis et Raimundi comitis Tripolitani. Causa vero discordie fuit invidia vel indignatio, quia Sibilla regina, defuneto marito, Guidoni Pictaviensi nupserat et defuncto filio coronam dederat peregrino, preter ipsius comitis assensum et aliorum baronum. Modus occupationis hic fuit: Saladinus terram ingrediens primo Tabariam vel Tyberiadem obsedit. Rex Guido in Marscalia castrametatur. Audi presagium vicine cladis indicativum: cum ea nocte Heraclio patriarche sub tentorio in matutinis lectio legeretur, locus occurrit de archa federis, que olim capta fuit a Philisteis. Mane facto pugnant. Comes Tripolitanus aufugit. Rex et sancta crux et sepe dictus marchio Guilielmus senior de Monte ferrato, qui causa peregrinationis et pro nepotis supradicti custodia Terram Sanctam adierat, ceterique barones unanimiter et populus capiuntur; Christianorum acies superantur. Deinde Tabaria capitur. Rainaldus predictus, actor sceleris, Saladini gladio decollatur. Sed et multi alii capite detruncantur. Ad hec et Achon, Sydon et Beritus et Biblium capiuntur.


Quod Conradus marchio Montis-ferrati factus est princeps in Tyro et viriliter contra Saladinum defensavit Christicolas.


  Interea, nutu Dei, marchio de Monte-ferrato Conradus a Constantinopolim sepulcrum Domini visitaturus advenit. Et cognoscens Achon ab infidelibus occupatum secundo vento apud Tyrum applicuit. Quem cives velut acephali gratanter excipiunt, se et civitatem eius moderamini supponentes.

Quod Saladinus multas Christianorum terras occupavit et cepit.
[Quod Christiani ultramarini vindicaverunt se de inimicis suis.]


  Saladinus itaque de Beritho Tyrum accedens marchionem Guilielmum, Conradi patrem, quem bello ceperat, secum adduxit, ut pro redemptione patris redditionem filii pariter haberet et urbis; et per patrem filio significavit, ut pro ipsius et aliorum quorumdam liberatione redderet civitatem. Cui Conradus respondit, quod nec unum lapidem civitatis. Apropians igitur Saladinus minatus est patrem spiculis transfigendum, et Conradus se primum sagittam in patrem missurum respondet. O felix impietas, que pro Christianorum salute patrem telis barbarorum expositum, filiali omissa yeverentia, se iactitat transfixurum! Sed o memoranda pia impietas, que amori patris amorem Dei iudicat preferendum! Sed et eiusdem patris hortatu patrem reputat contemptibilem et quasi senem nullo pretio redimendum.


Quod Saladinus multa mala intulit Christianis.


  Tyro itaque septem diebus obsessa rediit Saladinus Achonem. Indeque subiugatis Neapoli et Nazareth, Caypha et Cesarea Palestina, Iope et Azoto, Gaza simul et Ascalone aliisque locis Ierusalem agregatis, eam dedictione tributaria subiugavit; templum Domini, prius a Christianis irreverenter prophanatum, suo more sanctificans et sanctificatum custodiens, sepulcrum Domini et in Bethleem presepium custodie Surianorum commisit. Ad hec plus centum Christianorum milia subiugata Tyrensibus ante portas ostendit fecitque illos per vim usque Tripolim perduci. Sed, a Tripolitanis et Antiochenis expoliati penitus et abiecti, Armeniam intraverunt et usque ad Yconium dispersi fame, frigore et nuditate iusto Dei iudicio ad nichilum redacti sunt, luentes penas propter eam, quam polluerunt, Dei hereditatem.

Quod sub Heraclio crux fuit recuperata, et sub alio Eraclio fuit postea Ierusalem a Machometinis invasa.

Et vide quod per Eraclium imperatorem crux fuit recuperata, sed sub Eraclio eodem fuit postea Ierusalem a Machometinis invasa, et tunc sub patriarcha Eraclio rursus amissa; preterea sub Urbano papa recuperata, nunc sub Urbano per eosdem barbaros est subiugata.


De probitatibus Conradi marchionis Montis-ferrati, propter quas Saladinus ab obsidione Tyri recessit confusus, et caudam equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, volens suos ad vindicandam iniuriam animare.

Interea magnanimus de Monte-ferrato Conradus, Tyrensis dominus, navali bello bis victoriam obtinuerat, et galeas et naves nonnullas, etiam de Achonensi portu Pisanorum auxilio viriliter eductas et virilius obtentas, et victualia sufficienter civibus conquisierat. Sed et barbacanum fortius construxerat, expectans victoriosi impetus inimici. Igitur in mense Novembrio Saladinus ad Tyri obsidionem secundam accessit. Sed nocte prevenienti murorum barbacane XL cubiti corruere; memores atque Tyrii Iericho plurimum timuerunt. Sed marchio non dormitans, viris ac mulieribus arenam ac lapides in gremiis etiam asportantibus, die proxima per cementarios restauravit. Saladinus arcatores premisit. Marchio Pisanos Achonem direxit, faciens mulieres in specie virorum muros ascendere, ut civitas plena populo videretur. Redierunt Pisani cum victoria, duas naves deducentes onustas. Impugnavit itaque Saladinus urbem terra marique, presertim, cum crederet marchionem velle pariter et Pisanos aufugere, custodiam galeis indixit; ex quibus V captis, viris nobilibus et piratis, armis et victualibus onustis, Saladinus dolore commotus terrestri bello barbacanam invadit, impugnans eam petrariis et manganis, gattis, spiculis, sagittis et telis. Cumque nimium, marchio gravaretur, suis a navali victoria revocatis, terrestri prelio dimicavit, afficiens Saracenos multiplici damno sine detrimento suorum. Videns itaque Saladinus, quod navali bello nequaquam proficeret, iussit IX galeas deduci Berithum. Quas Christiani viriliter prosequentes usque adeo coartarunt, quod octo ex illis igne proprio Saladinus conburi fecit agresti, nona litore Sydoniensi confracta. Ergo stolio Saladini destructo, cernens quod in obsidione proficere non valeret, machinis universis conbustis, pridie Kal. Ianuarii ab obsidione recessit. Et in signum meroris caudam equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, ut sic suos ad vindicandum iniuriam incitaret.
  Eodem anno Gregorius apud Ferariam papa creatur. Hic fuit vir religiosissimus, cuius mundus in maligno positus non fuit presentia dignus. Et ideo, cum sedisset vix duobus mensibus, substulit eum Deus. Hic hortabatur plurimum Christianos crucis signum assumere et ad recuperandum civitatem sanctam Ierusalem et sepulcrum Domini festinare.


Quod imperator F(ridericus) crucesignatus est volens cum suis Domino militare. Et quod eodem anno Saladinus Tripolim accedens in Antiochenum principatum convertit habenas, ubi multas Christianorum terras subiugavit, et in Galilea similia est patratus. Tunc imperator comitem Henricum ad Saladinum direxit monens et monitans, ut terram desereret, quam invaserat, Iesu Christi.


  Imperator igitur victoriosus Ytaliam sibi et inter se pacatam relinquens in Alamaniam rediit, et zelo Dei accensus crucis se et suos, ut Domino militaret, signaculo communivit. Tunc temporis Gregorio Clemens in papatu successit. Obiit Rome.
  Anno Domini MCLXXXVIII, cum Tyrenses lignatum vel herbulatum exire Saracenis occursantibus non auderent, fame valida coartati, iussu marchionis stolio navali, cui preerat Hugo Tyberiadis, Agotum invadunt; ubi admirandum, qui regem Guidonem ceperat, capiunt, Christianos XL de carcere liberantes et quingentos captivos milites et sergentes cum inmensa pecunia Tyrum et copiam victualium adducentes. Per huius admirandi commutationem recuperavit marchio patrem. Ad hec naves peregrinorum adventare ceperunt. Sed et Margaritus regis Siculi admiratus Tyro applicuit cum stolio suo. Cuius cum Tyrios pyrate male tractarent, Tyrum exire compulsi Tripolim applicuerunt, ubi fame pereuntes penas pro meritis receperunt. Eodem anno Saladinus Tripolim accedens vidensque se nil proficere posse, in Antiochenum principatum vertit habenas, subiciens Gabulum et Laudiciam, Saonam et Guardiam, Trapessacum et Guasconum et alia plura. Postea reversus in Galileam, Belvedhere castrum munitissimum, quod fines Iordanis custodiebat, vias Tyberiadis, Neapolim et Nazareth angustabat, per inediam compulit ad dedictionem. Ad hec duo comites Guilielmi Siculi regis cum quingentis militibus et quinquaginta galeis Tyrum applicuerunt. Advenerunt et alii multi siquidem peregrini cum venerabili G(erardo) archipresule Ravennate, Romane sedis legato. Cum (his) itaque marchio Saracenorum Sydonis multitudinem forti manu prostravit. Eodem anno comitem Henricum de Deti magnanimus imperator consuetudine imperiali ad Saladinum direxit, monens et monitans, ut terram desereret, quam invaserat, Iesu Christi. Mos enim est imperii, ut inimicis bellum indicat, quia nullum occulte bello consuevit invadere. Nos autem, rogatu civium nostrorum, in Theotonicam ivimus, ut ab imperatore castrum Manfredi reedificandi licenciam impetraremus. Sed, spe cassata, redeuntes illo anno, Castrum Leonis inchoavimus. Verba sunt Sycardi Cremonensis episcopi.
  Anno Domini MCLXXXIX Ubaldus Pisanus archiepiscopus, similiter apostolice sedis legatus, et de omni fere occidentali provincia peregrini Tyrum applicuerunt. Et cum eos Tyrus capere non valeret, inter diversos diversa fuere, usque adeo quod de introitu regis Guidonis a Tripoli venientis in urbem et prohibitione marchionis seditio peperit scandalum et civile bellum. Inter peregrinorum multiplicia vota Achon eligitur obsidenda. Invadunt igitur eam in mense Augusti et obsident. Sed et ipsi a Saladino similiter obsidentur et adeo impugnantur, quod nulla erat eis spes evadendi. Sed ex insperato XL exnacce applicuerunt et preter eos innumeri milites et barones. Saladinus itaque Christianos die noctuque sine intermissione affligebat; propterea marchio et archiepiscopus Ravennas, qui nec ad obsidionem venerant nec adveniendum approbaverant, ab obsessis suppliciter per Veronensem episcopum et Turingie langravium, ut ad eorum succursum veniant, invitantur. Venerunt, sed invito marchione, qui Turchorum versutias cognoscebat. Francigene de se presumentes ad pugnam approbant exeundum. Pugnatur, et Templarii et peregrinorum circiter VII milia prosternuntur. Sequenti die Saladinus fecit corpora eviscerari et in fluvium, ad dolum exaggerandum et ad corruptionem aeris et aque, demergi. Post hec Lombardi marchiones et comites et plures quingentis milites applicuerunt. Inter quos buza Cremonensis applicuit, que Cremone fuit fabricata et ultra mare, pro Terre Sancte subventione, personis et rebus missa onerata. Ad hec peregrini consilia inierunt, ut Saracenis prohiberent civitatis ingressum pariter et egressum, qui libere a monte Muscardo patebat. Et cum non invenirentur qui vellent illic castrametari, marchio, ad omnia promtus et audax, ibi castrametatus est. Ideoque et a Saladino acrius impugnatus. Scopulos itaque iussit incidi marinos, ut portus ibi fieret vasa Tyrensia recepturus; qui usque in hodiernum diem portus dicitur Marchionis. Muniunt se peregrini fossatis abintus in circuitu et foris effossis, ut in medio constituti se ab alterutrius facilius tuerentur incursibus. Duces etiam sive rectores, ut omnis amoveretur controversia, prefecerunt, ut Francigene suis et qui de imperio imperialibus obedirent. Et ecce XLV galee, que veniunt ex Egypto, in festo sancti Stephani in portu applicant Achonensi. Stupefacti ergo peregrini, terra marive conclusi, elegerunt pugnando potius mori quam sine certamine subiugari. Quos marchio ad prelia doctus exanimes factos sermonibus animat universos, asserens quod galeas Saracenorum penitus conculcaret. Adiit itaque Tyrum in modico galeone, quamvis illa nocte centies ad mortem crutiatu ventorum afilictus, Cum itaque Tyriis necessitates exercitus apperuisset et eos ad armandum galeas animasset, dixerunt: ‛Parati sumus tecum vivere et in mortem ire’. Et ecce marchio in exitu Februarii cum stolio viriliter in portu extitit Achonensi, exonerans Saracenorum vasa victualibus onusta pacifice in facie eorumdem. Ad hec, cum civitas castellis capienda procul dubio speraretur, econtrario castella igne a Saracenis conburuntur agresti. Sed et due Saracenorum galee navali certamine capiuntur.


[Quod felix imperator Fridericus primus cum maximo exercitu adiit partes orientis, in festo sancti Georgii aripuit iter contra Saladinum.]


  Eodem anno felix imperator V habens filios, Henricum inter ceteros primogenitum, quem fecerat Cesarem, Fridericum Suevorum ducem, Octonem comitem, Conradum et Phylippum, ducem athletam Christo, sed cetera cum regno et regalibus Cesari commendavit, et occidentale relinquens imperium pacatissimum et ordinatum, partes bis comitibus et hoc ordine et hoc, ut scribimus, omine adiit orientis. In festo sancti Georgii arripuit iter. Et exiens de Alamann(ia, a Ratispo)na descendit navigio (ad partes Au)strie, exercitu per terram cum equis et curribus comitante. Deinde per Pannoniam, hospitali pro pauperibus et infirmis instituto, et hospitalariis et necessariis assignatis, introivit Ungariam, ubi dicitur habuisse nonaginta milia pugnatorum. In quibus erant XII milia militum. Et a Bella Ungaro rege apud Strigonium honorifice receptus Ungariam pertransiit. Premisitque ad imperatorem Ysachium Constantinopolitanum episcopum Monasteriensem et comitem Robertum de Nashu; qui eos detinuit et tres exercitus ad introitimi Bulgarie, ut transitum impedirent, premisit. Erat autem ibi nemus itineris IIII dierum, cuius viam artissimam preses Bulgarie dissippavit, et in exitu nemoris munitionem faciens preparavi se cum exercitibus Cesarem impugnare. Sed nemore magno cum labore et difficultate pertransito, dux Suevorum, qui exercitum precedebat, munitionem destruxit et magnam illorum multitudinem interfecit; cum Nisam civitatem apropinquaret, comites Servie gratanter subici affectarunt. Sed serenissimus imperator pacem affectans eos suscipere recusavit. Deinde, nono Kal. Septembris, civitatem que Philippis dicitur impugnantes eam ceperunt. Est autem hec civitas metropolis Macedonie. Alias nobis innotuit quod non Phylippis, sed Phylippolim adierunt. Ibi certificatus est imperator de nuntiorum captione suorum. Ibique misit imperator Ysachius litteras imperatori fastu et arrogantia plenas, dicens: Ysachius a Deo constitutus imperator sanctissimus, excellentissimus, potentissimus, sublimis, Romanorum moderator augustus, heres corone Magni Constantini, dilecto fratri, imperii sui maximo principi Alamannie, gratiam suam et fraternam et puram dilectionem. Tunc erat continentia litterarum indignatio de presumptuoso imperatoris adventu in Greciam. Deinde Grecus imperator maximum Grecorum et Turchorum exercitum contra Romanum imperatorem direxit. Contra quos Suevorum dux, filius eius, acriter dimicans, eos superavit et fugavit et intra quedam menia se recipientes maxima vi cepit et omnes occidit. Duodecim vero Turchos in quadam munitione, ubi se receperant, viriliter resistentes igne cremavit. Postmodum Andrinopolim venientes, que civitas a virilitate vel a fundatore nomen accepit, eam obtinuerunt. Sicque factum est quod quedam oppida manu forti ceperunt et quasdam civitates in redditione receperunt, ut Temothicon, Archadiopolim et confines. Interea Kalopetrus dominus Blacorum ab imperatore nostro sibi diadema rogavit imponi. Cui serenissimus imperator amicabile dedit responsum. Ad hec Grecus imperator ad Romanum imperatorem misit honorabiles nuntios, cancellarios et alios, numero sedecim, promittens securum transitum et indemnem. Ad hec magnanimus imperator presentibus muntiis Grecum redarguit imperatorem, quod tam arroganter scripserat ei, asserens se suosque predecessores a quadringentis annis Romanum tenuisse imperium; unde non se Romanorum, sed Romaniorum debuisset dicere imperatorem. Soldani quoque nuntii et Melich filii eius Andrinopolim venerunt, verba quidem pacis, sed dolo plena portantes.
  Licet igitur invictissimus imperator in vindictam predictorum, que nequiter Grecus commiserat imperator, vellet Constantinopolim impugnare, victus tamen consilio principum suadentium, ut ad Terram Sanctam ad Christianorum festinaret auxilium, obsides petiit et obtinuit; qui eum Galiopolim perducentes transitum navigio procuraverunt. Transivit igitur exercitus V diebus, dux prior, pater posterior. Cumque pertransissent, post multos labores et ardua multa urbem Tyachitum et urbem Licie, scilicet Egeam, ubi Cosmas et Damianus fuere martyrio coronati, deinde Sardis pervenerunt. Venerunt et postea Phyladelfiam. Dux autem Phyladelfie forum negans se ad pugnandum armavit. Sed demum videns non posse resistere, promisit forum et imperatori cum paucis concessit civitatis introitum. Postmodum, dum propter caristiam contentio fit inter Grecos et Theotonicos, bellum initur, et absque imperatoris voluntate per duos dies et noctes continuo decertatur. Demum victi Greci se in civitatis munitionibus recipientes pactum inierunt et forum tolerabile concesserunt, commercia cum funibus in sportis porrigentes et eodem modo pretium recipientes. Ad hec cum imperator Phyladelfinam civitatem exiret, dux ei nuntium pro ducatu concessit, qui exercitum per devia et invia, montana et nemorosa deduxit, ubi victualia per duos dies nullatenus invenerunt. Pertransitur quoque per Ierapolim civitatem, ubi passus est beatus Phylippus. In exitu vero nemoris Greci quidam et Armeni forum eis pro posse pacifice tribuerunt. Ad hec Turchomanni de Betia, qui et Debeduini vocantur, homines agrestes, qui nullius domantur imperio, qui non in menibus vel in municipiis, sed morantur in agris, infinitum et innumerabilem exercitum, plusquam centum milia, congregantes exercitum Christianum die noctuque per IIII ebdomadas impugnarunt, ita quod Christianus exercitus semper incedebat armatus. Sed tamen eorum multitudinem interfecit cum quodam admirando, militie sue magistro. Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu in strictura montium transitum prohibebat dicens quod non transiret, nisi daret ei centum somarios auro et argento oneratos. Imperator autem respondit se libenter dare, sed non nisi menolatum unum. Interim nuntii soldani, qui fraudulenter ducebant eum, aiebant quod cito intraret terram soldani, in qua gens illa ulterius sibi non noceret. Tunc, quia Deus non dimittit sperantes in se, quidam admiratus celesti gratia inspiratus, aut quia forte in nostrorum manus inciderat, metu mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et prelium mane futurum predixit, eumque (faciens) planiciem, in qua tradi ceperat, devitare, eum per montana deduxit. Occurritur in montanis, hinc inde pugnatur. Sed cum relictis sarcinis et alimentis dux viriliter descendisset, descendit et imperator. Victoriose hostes impugnant et Dei superant inimicos. In qua pugna dux petra percussus duos dentes amisit. Abhinc ductores a soldano delegati fugerunt timentes, ne detecte fraudis imperator faceret ultionem, Christianus vero exercitus confisus in Domino, qui deduxit Israel per desertum, XV diebus per quandam planiciem progressus carnes comedit equinas. Agrestes vero Turchi, de quibus prediximus, eos fame defecisse penitus existimantes, rursus ad bellum insurgunt prope civitatem Phylomenam magna manu militum peditumve caterva, quos invictissimus imperator devicit. Et cum maxima multitudo se in quadam clausura coacta recepisset, conbusserunt Theotonici universos. Et ex tunc agrestes illi Turchomanni non fuerunt exercitum ulterius persecuti, sed defecerunt a facie imperatoris sicut pulvis, quem proicit ventus a facie terre.
  Anno Domini MCXC Melicrinus soldani filius venit obviam cum exercitu quingentorum milium equorum et ad imperatorem misit nuntios dicens: ‛Revertere! Quid enim facere putas, cum habeam plura vexilla quam tu milites?’. Et cum pervenisset imperator ad quendam pontem, Turchi fuerunt ante et retro. Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores in parte maxima interfecit; et sic pontem exercitus pertransiit universus. Deinde maxima et infinita multitudo Turchorum exercitus Christianorum ex omni parte circuivit, ita quod eundo per IIII ebdomadas die noctuque acriter impugnabant, et Christianis preter carnes equinas victualia deficiebant. Cumque non invenissent aquam per diem et noctem, Turcho quodam capto docente, aquam salsam sitibundi et famelici repererunt. Altera vero die castrametati sunt in viridiis Yconii, civitatis Ysaurie. Unde soldano imperator mandavit querens, si forum tribueret an non. Soldanus respondit se daturum; sed (cum) nimis carum offerret, Christiani se ad pugnandum armarunt. Et cum sexta feria IIII temporum inmineret, Gothfredus Herbipolensis episcopus asseverans se vidisse beatum Georgium contra hostes pro Christianis fortiter propugnantem, indicta penitentia et carnium edendarum data licentia, processerunt ad bellum. Et dux quidem civitatem expugnans eam viriliter obtinuit et ferro omnes rebelles occidit. Imperator quoque in filium soldani post terga pugnantem victrices aquilas dirigens predicta milia Turchorum et Turchomannorum exterminavit et innumerabilem ex eis multitudinem interfecit. Urbe capta potenter soldanus se in munitionem fortissimam, que erat in urbe, recipiens misit ad imperatorem, dicens se velle forum dare et quicquid vellet recipere. Imperator obsides petiit, et propter fetorem cadaverum — erant enim domus et vie cadaveribus plene — ab urbe discedens in pomeriis castrametatus est. Dedit itaque soldanus obsides, dedit et forum victualium et equorum. Sed (quoniam) equos pernimium caros vendere sattagebant, equum prò centum marchis videlicet offerentes, a Theotonicis econtra dolum dolo compensantibus pro marcha fertonem recipiebant. Quod audiens soldanus misit ad imperatorem conquerens, quod sui pretio deciperentur. Cui respondit imperator quod, si bonum forum darent, bonam marcham acciperent. Constituti sunt igitur bine inde iustitiarii taxatores. Ad hec procedens Christianus exercitus a quibusdam agrestibus Turchomannis, qui non sunt de potestate soldani, molestias multas pertulit, quousque ad Laurendam civitatem, que dividit Armeniam a Lychaonia, et ad Armenie montana pervenit; ubi noctis conticinio auditus (est) ex improviso armorum strepitus et tumultus; qui cum nullus fuisset in re, coniecturatum est vicini augurium infortunii. In montibus autem Armenie Grecos et Armenos invenit forum alacriter exhibentes. Cum ad aures Saladini hee victorie pervenissent, expavit. Et die sancto Pentecostes Saladinus, cum tanta suorum multitudine montes et colles et planiciem operiente, quanta nusquam creditur apparuisse, Christianos potenter invasit, sperans omnia tentoria usurpare et Christianos miseros captivare. Sed evanuit cogitatio eius, quia Christiani viriliter resistentes ei lesionem per balistas non modicam intulerunt. Cedens itaque Saladinus magnam sui exercitus partem ad resistendum imperatori transmisit. Sed heu! paucis diebus elapsis et mors imperatori innotuit, et rumor superveniens de morte Siculi regis exercitum Christianum plurimum conturbavit. De montibus imperator descendens Salephy flumen reperit, per cuius ripam duobus diebus progressus, tercia luce pausavit in locis amenis. Et cum esset estus magnus valde, imperator descendit in flumen cum duobus militibus se cupiens balneare. Cumque natare cepisset, impingens in scopulum natandi vires amisit. A militibus igitur apprehensus ad ripam semivivus ducitur. Et accepta penitentia et corpore Domini, eo die mortuus est, die sabati, VIII mensis Iulii. Pro dolor! humidum suffocat elementum, quem ignea bella vincere nequiverunt. Invictus duritia ferri, fluidi mollicie vincitur elementi. Adimpleta est eo die prophetia in turri circa flumen constructa Chaldaicis litteris exarata, scilicet: Melior hominibus et potentior omnibus in aquis Salephicis suffocabitur. Propter quam Manuel imperator Constantinopolitanus inde transiturus fecit inibi pontem edificari. Portantes igitur eum ad civitatem Salephym aromatibus condierunt; et duce super exercitu domino constituto, pervenerunt Tharsum Cilicie civitatem, ubi et imperatoris carnem condiderunt. Deinde Levoni de Montanis obviantes ab eo magnifice recepti et cum triumpho magno ad civitatem Mamistiam sunt deducti, ubi fluvius defluit, qui Geon ab incolis appellatur. Cuius fons aut potius scaturigo in quadragesima dumtaxat tanta per singulos annos repletur piscium multitudine, quod ea die religiosi sufficienter reficiantur Armeni, pisces ulterius in quadragesima non comessuri. Ubi cum dux infirmaretur, visitavit eum catolicus Arminiensis. Quo proinde Antiochiam navigio perveniente, Christianus exercitus per Portellam, ubi Darius dicitur esse sepultus et thesaurus Alexandri absconsus, deinde per quandam porte stricturam pervenit ad castrum quod Guasconum ab incolis nominatur. Quod cum a Saladino detineretur, Christianus exercitus a sagittariis impeditus est. Demum patriarcha et princeps et populus Antiochenus ducem et exercitum cum triumpho Antiochiam deduxerunt, et carnem imperatoris honorifice sepelierunt. Ubi de consilio principis et patriarche moram fecit, quousque marchionem de Monte-ferrato ad se vocaret, qui tunc in Achonensi erat obsidione. Qua vocatione audita marchio, baronum communicato consilio, Antiochiam festinus adivit. In cuius absentia cum pedites exercitus Achonensis a nullo refrenarentur, in festo sancti Iacobi vagantium plusquam octo (milia) Saracenorum impetu occiduntur. Marchio vero, transiens per Tyrum, comitem Henricum de Campania tunc applicantem maximo suscepit honore. Qui ad exercitum veniens dux est ab omnibus approbatus. Transiensque marchio per Tripolim viduas et orphanos et nobiles auro et argento sustentavit egenos. Deinde applicuit ad portum Sancti Symeonis, qui quoque Soldinus ab incolis appellatur. luxta quem est montana Nigra, quam multitudo inhabitat heremitarum diversis linguis et moribus Deum laudantium. Unde (a) patriarcha, principe et duce magno cum triumpho receptus, ad civitatem usque deductus, ingressus est. Cui se et exercitum dux omnino commisit, ei ut paternis asseverans se obedire velle preceptis. Audiens Saladinus hec misit exercitum sub Tachahadino fratre et Mirahalmo filio militantem, ut districtum occuparet Byriti. Quod dux et marchio percipientes, cum ab Antiochia usque Tripolim pervenissent, a Saracenis Laudocras et aliis multipliciter infestati, a Tripoli Tyrum navigio pervenerunt, ubi ossa imperatoris arche tumulo commendarunt. Et in Septembrio mense in campo Achonis Theotonici castrametati sunt. Tuncque archiepiscopus Cantuariensis applicuit. Deinde Christiani castra exeuntes dimicare disposuerunt et Saladinuni more Lombardorum vexillum in carrocia deducentem usque Saphoream et Recortanam, ubi Achonis fluvius oritur, insecuti sunt, cum de loco ad eorum insecutionem castra mutaverit; postmodum ad campum illesi reversi sunt. Adveniente Novembrio mense valida fames Christianos invasit, ut carnes equinas carissimis emptas commerciis (comedere) artarentur. Sicque per totam yemem fame, frigore, gladio macerantur. Tuncque Ysabella condam regis Aymerici filia, regni hereditatem, sorore defuncta, iure successorio petens, a Sighifredo Turonensi, cui nupsit, episcoporum sententia separata est. Quam barones marchioni matrimonio copulantes, eum in regem et dominum elegerunt. Hic igitur, ut largus et magnanimus, et galeas in mari tenuit et exercitum frumento et ordeo refocillavit. Adveniente quadragesima navibus cum commerciis applicantibus modius (frumenti?) una die a centum bisanciis ad octo descendit et in contiguo declinavit usque ad annum.
  Anno Domini MCXCI Phylippus comes Flandrie et postea rex Francorum dux Burgundie, Comes de Nivers et Comes de Baro venerunt. Rex igitur ante turrim Maledictam castra regalia fixit et palacium lapideum fabricavit, et Malivicinum rationabiliter appellatum, ut Maledicta turris mala vicinitate palatii lapidum ictibus verum sui nominis sortiretur effectum. Mangana erigi (fecit) gattos et cletas apparari et propter ignem agrestem laminis plumbeis operiri. Comite vero Frandiarum in brevi defuncto rex, a Frandensibus fidelitate recepta, turri Maledicte frequentius manganis maledixit et civitatem Acriam acrius impugnavit. Nam instrumentis eius conbustis omnibus, ad iussum regis vehementer irati peregrini scalis appositis ascendunt muros. Sed ab angustia caloris et fumi denique depelluntur. Albericus autem marescalcus regalis intra menia urbana descendens sicut leo rugiens seviebat. Et cum bipenni, que et acia nominatur, plurimos unus occidens et plures fodiens occisus est. Cuius capud a Saracenis ad collegas mangano pro saxo trahicitur. Muro perforato duo Saraceni civitatem egressi postularunt in Christi nomine baptizari. Qui renati fideles in operibus inventi sunt. Mangana marchione preside reparantur; qui regi tradidit Tyrum, observans quod promiserat, se scilicet coronato primitus venienti de ultra mare omnifarie redditurum. Rex autem suis hominibus communivit. Interea Ricardus rex Anglorum sibi Cyprum insulam subiugavit, Ysachium, qui se imperatorem nominabat, capiens et inmensas divitias et victualia et ammalia deducens. Qui a Cypro pelago sulcans navem Saracenorum a Beritho proficiscentem et Achonem properantem invenit. In qua erant septenginti viri ad bella fortissimi cum sufficientia stipendiorum et omni genere armorum et igne agresti et serpentibus et cocodrillis interemtioni nequiter deputatis. Hanc igitur cum XXIII galeis, cum quibus in retroguardia suarum navium accedebat, impugnavit ter et quater cum magno detrimento suorum. Posthec regis improperiis et blandimentis, minis et premiis promissis armantur et navem impugnando perforant et submergunt, duobus e naufragio tantum superstitibus reservatis; quorum unum, cum venisset in campum, ad Saladinum, alterum misit in urbem. Ad hec rex Francorum, licet rege Anglie dissentiente, pugnam indixit. Pugnatur, et muri securi inciduntur, Saracenis Saladino ambasciantibus, ut in eorum studeat acellerare succursum. Adveniente nocte marchioni custodia delegatur; a quo Mostubus consensu regis Francie de colloquio dato, securitatem accepit. Adveniente die coram regibus aliisque baronibus colloquium celebratur. In quo Mostubus civitatem reddere cum omnibus rebus, dummodo persone abire permitterentur illese, promisit. Christiani vero sanctam crucem, captivos omnes et regnum repetunt universum. Mostubus Saladinum asserit consulendum. Obsidibus erga datis consulitur. Qui promisit crucem reddere pariter et Achonem, mille quingentos Christianos et centum milites et ducenta milia biçantiorum. Dum hec agerentur, rex Anglie murum agreditur; per dedictionem civitas obtinetur quarto Ydus Iulii, anno Domini MCXCI. Positisque a regibus in portis custodibus, solis Francigenis et Anglicis patebat ingressus, ceteris sive de Romano imperio sive aliunde, licet per biennium laborassent, obprobriose reiectis. Nam intrare volentes, colaphys et verberibus cedebantur. Sed et tredecim ex Polinis pede truncati sunt. Cum igitur prope quingenta milia hominum preter mulieres et parvulos et armorum multitudinem, que vix mumerari poterant, et ampullas ignis agrestis V et galeas cum salandris et galeonibus LXX et ceteras divitias, quarum non est numerus, reges in suis manibus habuissent, inter se tantum omnia diviserunt. Iudicet Ecclesia et secutura posteritas, si, que sanguine ceterorum et yemalibus fuerant parta laboribus, decuerit culmen regalis honoris ad suas manus omnino devolvere, quas non erubescebant vix tribus mensibus insudasse. Non enim sibi victoriam, sed Domino ascribere debuerunt. Sed et cum sibi ascribere presumpsissent, reminisci debuerant aliorum, quorum ossa campus sanctus incinerat, vel presens vita libera tolerabat. Nam archiepiscopus Ravennas, langravius Toringie, Fridericus dux Suevorum et multi de imperio comites et barones in Domino mortui fuerunt, sed et universitatis defunctorum numerus, peste, fame, gladio pereuntium, est incertus; haud tantum dubium est quod in obsidione ferme preter principes ducenta milia de hoc seculo migraverunt. Ad hec rex Francie conabatur marchionem in regem promovere, rex Anglie Guidonem restituere. Demum interposita pactione Tyrus, Sydon et Baruth marchioni cum medietate Ascalonis et Ioppe iure successorio provenerunt, preterea medietas Achonis et totius regni acquisiti et acquirendi; alia Guidonis. Sic tamen, quod neuter in vita alterius dyademate uteretur. Post hec rex Francie, asoldatis pro se quingentis militibus, et armis, que sibi obvenerant, Tempio et Hospitali et marchioni distributis, repatriavit cum obprobrio tam inmenso, ubique sibi in faciem acclamato: ‛Vah, qui fugis et terram Domini derelinquis!’. Rex autem Anglie, cum pecunia promissa non solveretur, captivos omnes contra fas et licitum interfecit — qui debuerant potius servari et in servitutem redigi — preter Monostobium et Caracosam et quosdam alios milites, quos pro pecunia relaxavit. Verumtamen Saladinus Christianis captivis malum pro malo non reddidit, Rex Anglie exinde terra marique recuperat Caypham et Cesaream. Et cum accesisset Azotum, Iacobus de Avena occiditur. Deinde Ioppem proficiscentes, in Rama, Lydda, Turonemilitum et Bethenubilo yemantes, Ascalonem accedunt. Et videntes muros diruptos fleverunt super illam, muros et turres in brevi reedificantes. Interim inter regem Anglie et ducem Burgundie ceterosque barones Francie discordia vehemens orta est, eo quod vilipendit eos. Redeunt ergo Tyrum, progredientes ad marchionem, et cum eis quingenti electi milites, cum quibus Saracenorum casalia cursitando plurimum proficiebat.
  Eodem anno, videlicet anno Domini MCXCI, Henricus Friderici primi filius regnavit apud Romanos annis VIII. Hunc Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit et imperiali dyademate coronavit. Et tunc imperator apostolico dedit Tusculanum, et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem destruxerunt et arcem, Tusculanos excecantes et alias deformiter mutilantes. Indeque imperator cum Augusta nomine Constantia, filia condam Rogerii Siculi regis et sorore Guillielmi regis, in Apuliam descendit, ut regnum, quod sibi iure successorio, fratre defuncto, debebatur, obtineret. Sed Tancredus iam substitutus apud Panormum fuerat coronatus. Cum itaque Salernum adierit imperatrix, eam Salernitani cives nequiter capientes Messanam ad Tancredum regem miserunt; qui eam in Panormitano palatio honestate augusta dignissima conservavit. Imperator vero Neapolim cum obsederit, pene suis omnibus pestilenti morte peremptis, spe sua propositove cassatus est. Eodem anno fuit infortunium, quod malamortha a Cremonensibus appellatur, eo quod apud Civitatem Pergamensium castrum contra Brixienses cum Pergamensibus congregati, divino iuditio in se ruentes aut in flumine Olei precipitantes, multi quidem capti, multique mortui sunt. Sed captos rediens de Apulia imperator e carcere liberavit, et eisdem Cremonensibus Cremam concessit et privilegio confirmavit. Ad hec in Alamanniam rediit. Cui Tancredus Augustam remisit.
  In millesimo CXCII et tempore imperatoris Henrici tante pluvie cum tonitruis et fulminibus et tempestatibus facte sunt, quantas nulla memorat hominum antiquitas. Lapides vero, ad quantitatem ovorum quadranguli cum pluvia de celo cadentes, arbores et vineas et segetes destruxerunt et multos homines occiderunt. Corvi quoque et quam plures aves per aerea in hac tempestate volantes visi sunt carbones vivos in rostro portare et domos incendere. Circa Romanam Ecclesiam semper tyrannidem Henricus exercuit. Et ideo eo mortuo Innocentius tercius, ne frater eius Phylippus promoveretur, se opposuit et Octoni filio ducis Saxonie adhesit, et eum Aquisgrani in regem Alamannie coronari fecit.


De captione urbis Constantinopolitane.


  Eo tempore, dum plures barones Francie pro liberatione Terre Sancte ultra mare pergerent, Constantinopolim ceperunt.


Quod, procurante rege Anglie, marchio Montis-ferrati ab Asaxinis occiditur.


  Anno Domini MCXCII rex Anglie, apud Ascalonem de reditu suo et regimine terre sollicitus, ab universo quesivit exercitu, cui terram committeret conquisitam securius et conquirendam. Post vota diversa — quidam namque Guidonem inunctum, quidam marchionem invictum, quidam comitem Campanie preferebant — marchio rex eligitur et in facie exercitus approbatur. Igitur a rege citatur, ut properet regales infulas accepturus et sceptra. Quarto Kal. Maii littere presentantur. Eodem die ab Asaxinis occiditur clamantibus: ‛Non eris marchio, non eris rex!’ quorum unus conbustus est. Alius, cum decoriaretur, confessus est se a Sene domino suo transmissum hoc fecisse imperio regis Anglie. Tertia die comiti Henrico illuc venienti uxor gravida copulatur invita. Redit festinus Achon, civitatem obtinuit et ingressum Guidoni prohibuit. Itaque rex Guidoni Cypricum tradidit regnum, viginti biçantiorum milibus emptum.


De Saladino qui obsedit Ioppem.


  Post hec Ioppem obsidet Saladinus; in qua patriarcha Rodulfus electus treuguas obtinuit a Saladino quod, si usque ad biduum non haberet succursum, redderet municipium. Et cum alium non haberet, seipsum pro ovibus obsidem dedit. Duobus diebus transactis rex navigio cum Pisanis applicuit et Saracenos castrum expugnantes viriliter exterminavit. Cui equus a castellano paratur. Hunc solum militem pedites commitantur, et extra civitatem in Turchorum faciem castrametantur. Stupent Turchi unius militis incursione fugati. Adducti Christiani tentoria figunt, Timuerunt plurimum Turchi, ne rex tam ferus invadere velit Egyptum. Quid igitur? Utroque exercitu fugato, ad triennium treugue pro desideriis componuntur, Ascalone destruenda et a parte neutra possidenda. Sed in hoc rex peccavit, quia patriarcham obsidem compeditum non liberavit. Adeunt igitur Christiani sepulcrum et inveniunt ibi Ethyopem nudum in Christianorum ignominiam oblationum libamina colligentem.


Quod rex Anglie, qui marchionem interfici fecerat, in quadam coquina fuit deprehensus et captus, dum in habitu scutiferi assaret gallinas.


  Rex autem sub manu perfidi constitutum sepulcrum accedere noluit adoratum, sed festinavit ad reditum. Cumque de morte marchionis suspectus haberetur, sub habitu ministri Templariorum et Hospitalariorum usque in Austriam, suis aliunde remissis, pervenit incolumis. Ubi dum gallinas assaret, deprehenditur, capitur et duci Austrie presentatur. Audiens igitur imperator regem Anglie servili habitu redeuntem a duce Austrie captum, eum detinuit in custodia, eo quod contra eum presumpsisse quedam in regno Sicilie videretur et necem Conradi marchionis credebatur nequiter machinatus. Denique ipsum pactione sibi placita relaxavit.
  Anno Domini MCXCIIII imperator Henricus in Ytaliam rediit et ad inferiora descendens Apuliam et Calabriam et Siciliam subiugavit, et omnia potenter obtinens, bona terre in Alamanniam thesaurosque regni portavit; reginam et filium eius, qui patri successerat, et quos voluit captivavit. O quam digna retributio Dei, que nullum malum preterit impunitum! Primates qui sederant in insidiis cum divitibus in occultis, mensura qua mensi fuerant metiuniur et iuditio quo iudicaverant iudicantur. Phylippus autem frater imperatoris filiam Ysachii imperatoris Constantinopolitani, que Rogerio Tancredi filio nupserat primogenito, viduam viro defuncto in Panormitano invenit palatio et inventam sibi coniugio copulavit legitimo. Sed eumdem Ysachium imperatorem Alexius frater excecans et Alexium filium eiusdem incarcerans, imperium usurpavit.
  Anno Domini MCXCVII rursus imperator in Ytaliam rediens, in Sicilia mortuus est et sepultus.


De abbate Ioachym, qui futura predixit.


  His temporibus quidam extitit Ioachym Apulus abbas, qui spiritum habuit prophetandi, et prophetavit de morte imperatoris Henrici et futura desolatione Siculi regni et de defectu Romani imperii. Quod manifestissime declaratum est. Nam regnum Sicilie multipliciter est perturbatum et imperium propter scisma divisum.


De morte imperatoris Henrici sexti et de subrogatione Octonis quarti.


  Anno Domini MCXCVIII obiit imperator Henricus, filius condam Friderici primi imperatoris, in festivitate sancti Michaelis in regno Sicilie. Et facta est in regno de imperatoris electione sedicio. Nam imperator Henricus pupillum de Augusta relinquens a princibus obtinuerat, quod pupillum eligerent. Etiamve pupillo quidam fecere fidelitatem. Inter Phylippum quoque Friderici filium, Henrici fratrem patruumque pupilli, necnon et Ottonem ducis condam Henrici Saxonie filium ad imperium aspirantes, in Theotonica regione certatur; nam et uterque a princibus electus est. His temporibus Innocentius papa creatur, qui, ut pupillo esset adiutor et Ecclesie iura defenderet, adversus quendam Marcoaldum, qui se quoque pupilli iura tueri, nescio quo spiritu, fatebatur, utroque gladio dimicans eum viribus debilitavit. Apulia, Calabria et Sicilia vario voto vacillarunt. In Alamannia quoque varietas fuit votorum, sed concertantium nec equa iustitia nec equa potestas.

De papa Innocentio III et de multis commendationibus eius.


  Iste supradictus Innocentius papa tercius fuit vir probus et fortis, dicens se habere utrumque gladium, scilicet spiritualem et temporalem; et defendit Fridericum puerum, regem Apulie et Sicilie. Et primo consecravit Octonem et eum postea deposuit propter eius malitiam et superbiam, et Fridericum pupillum imperatorem fecit, quem filium nominavit Ecclesie. Et Grecos subiugavit cum Constantinopolitana Ecclesia. Et hereses et hereticos destruxit cum H. abbate Cistercense et hominibus cruce signatis, adiutorio regis Francie et comitis Montis-fortis. Sane iste Innocentius fuit iuris professor et totum ius, tam canonicum quam civile, sub compendio emendavit in voluminibus tertiarum et quartarum Decretalium. Iste excitavit omnes Christianos ad servitium Terre Sancte. Iste fuit potens in opere et sermone in tantum (quod), si viveret magis per decennium, totum mundum subiugasset, et tota mundi natio fieret una fides. Sub isto autem imperator et Grecorum et Romanorum amici facti sunt propter unum caput, scilicet Romanum pontificem, cui serviunt in fide catholica. Nam Romanus pontifex habet utrumque gladium, quia tenet locum Dei viventis, a quo utraque potestas data est.


De Ordinibus fratrum Minorum et Predicatorum et de multis figuris, in quibus prefigurati fuerunt.


  His temporibus duo Ordines orti sunt, scilicet fratrum Minorum et fratrum Predicatorum. De quibus abbas Ioachym sub multis figuris predixerat, que tam in veteri Testamento quam in novo evidentissime continentur, ut in corvo et columba, quia et ille totus niger, et illa tota varia. In duobus angelis vespere missis Sodomam subvertendam, in Esau et Iacob, in Ioseph et Beniamin; in Manasse et Effraym, in Moyse et Aaron, in Caleph et Iosue, in duobus exploratoribus Iericho missis a Iosue, in Helya et Helyseo; in Iohanne Baptista et homine Christo Iesu, in duobus euntibus in Emaus, in Petro et Iohanne euntibus ad monumentum, de quibus dicitur quod currebant duo simul. Item in eisdem ascendentibus in templum ad horam orationis nonam, quorum unus dixit: Argentum et aurum non est michi, quod verbum multum notat abbas Ioachym, quare scilicet Petrus posuit dativum in singulari et non in plurali, cum similiter Iohannes nec argentum haberet nec aurum, quia ex illis erat, quibus Dominus dixerat Mat. X: Nolite possidere aurum neque argentum. Hec questio duobus modis solvitur. Primo, secundum Epyphanium sic: quia Iohannes ex precepto Christi, sepulto Zebedeo patre suo, emit domum illam, in qua Christus celebravit Pascha cum discipulis suis. In qua post resurrectionem suam et discipulis suis apparuit et Tomam credere fecit. In ea etiam clausi morabantur discipuli propter metum Iudeorum. In ea electus est Mathyas, ut esset de duodecim. In ea missus est Spiritus Sanctus. In ea comedit Christus cum discipulis in die Ascensionis. Hec domus erat in eminentiori parte Ierusalem. Cuius medietatem custodiebat ille, de quo Dominus dixit: Ite ad quendam et dicite ei: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Porro aliam partem domus locaverat Cayphe, propter quam causam dicitur quod discipulus ille erat notus pontifici. Et ubi communiter dicitur de matre Domini, quod ex illa hora accepit eam discipulus in suam, Epyphanius neutraliter ponit ‛in sua’, hoc est in sancta Syon. Abbas vero Ioachym figuratum in Petro consideravit, quia Ordo Predicatorum, qui prefigurabatur in Petro, omnia vult sibi ascribere; et ideo non dixit Petrus ‛argentum et aurum non est nobis’, sed non est michi, vel quia magis expropriatus, vel quia prefigurabat Ordinem illum, qui omnia que ad laudem pertinent vult sibi ascribere, vel tertio modo, quia Petrus tamquam princeps Apostolorum iam utebatur auctoritate pontificali, et ideo semper erat qui prius loquebatur, iuxta illud Eccli. 32, Loquere, maior natu: decet enim te. Illud etiam multum notavit abbas Ioachym, ubi loquitur de Esau et Iacob, quod Ordo, qui prefiguratus fuit in Esau, ibit ad filias Eth, id est ad scientias seculares, ut Aristotilis et aliorum philosophorum. Hic est Ordo fratrum Predicatorum, prefiguratus in corvo, non quantum ad peccati nigredinem, sed quantum ad abitum. Iacob autem, vir simplex, habitabat in tabernaculis. Hic fuit Ordo fratrum Minorum, qui in principio sue apparitionis in mundo dedit se orationi et devotioni contemplationis. Illud etiam non vacat a misterio, quod dicitur Io. XX: Currebant duo simul, id est: eodem tempore et sub eodem papa Innocentio III inchoatus est Ordo uterque. Nam anno pontificatus Innocentii tertii decimo, currente MCCVII inchoavit beatus Franciscus Ordinem fratrum Minorum. Et quod dicitur, quod ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prius ad monumentum, non tamen introivit, hoc est dicere, quia Ordo Minorum prius apparuit mundo millesimo supraposito. Beatus autem Dominicus Ordinem fratrum Predicatorum inchoavit anno MCCXVI, sub Honorio papa III, primo anno pontificatus ipsius, et vixit in eo V annis et dimidio. Dilata est autem canoniçatio ipsius XII annis. Bononie, ubi est corpus, venerationi habetur. Beatus vero Franciscus vixit in Ordine suo XX annis completis et Assisii, ubi est corpus, venerationi habetur. Obiit anno MCCXXVI quarto Nonas Octobris, die sabbati sero et sepultus fuit die dominico. Canonizatio vero beati Francisci facta fuit a papa Gregorio nono anno Domini MCCXXVIII XVII Kal. Augusti. Translatio eius MCCXXX, VIII Kal. Iunii. Item beatus Dominicus obiit MCCXXI, sub Honorio papa tertio, octavo Ydus Augusti. Item de duobus Ordinibus, scilicet Minorum et Predicatorum, dicit abbas Ioachym quod adhuc prefigurati fuerunt in Barnaba et Paulo et in duobus testibus Apocalipsis XI. Et multa talia dicit, Auctoritatem etiam Iere. XVI exponit de duobus Ordinibus, scilicet: Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post hec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Auctoritatem vero Zacharie XIII non nisi de Ordine fratrum Minorum intelligere potuit et propter precedentia et propter subsequentia, scilicet: Et convertam manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus et cet.
  Porro Innocentius tertius legatos ad Phylippum regem Francorum misit, ut terram Albigensium invaderet et hereticos deleret. Qui omnes capiens concremari fecit. Hic MCCXV, pontificatus sui XVIII, sollemne concilium congregavit, in quo de toto mundo interfuerunt prelati. Et ego sermonem suum, quem ibi fecit, vidi, qui tale habuit thema: Desiderio desideravi hoc Pascha et cet., et omnia que ibi ordinata sunt legi. Inter que statuit papa, quod decetero nulla religio mendicans consurgeret. Sed ista constitutio propter prelatorum negligentiam servata non fuit. Immo quicumque vult imponit sibi caputium et mendicat et gloriatur se religidnem novam fecisse. Et ex hoc fit in mundo confusio, quia seculares inde gravantur, et his qui laborant in verbo et doctrina, quos statuit Dominus de Evangelio vivere, helemosine non sufficiunt. Nam tantum relinquunt in testamento rudes seculares, qui non habent scientiam discernendi, uni muliercule in heremitorio commoranti, quantum uni collegio, in quo sunt XXX sacerdotes, qui quasi cotidie pro vivis et mortuis celebrant. Videat Dominus et quod non bene fit mutet in melius. Cetera que ibi ordinata fuerunt non scribo propter tedium et propter prolixitatem vitandam. Denique Innocentius MCCIX Octonem quartum in imperatorem coronavit et, ut iura Ecclesie salvaret, ab eo sacramentum exegit. Qui statim ipso die contra iuramentum venit necnon et Romipetas spoliari fecit. Unde papa eum excommunicavit et ab imperio deposuit. Octone deposito Fridericus Henrici filius eligitur et ad honorem imperii coronatur. Leges optimas pro libertate Ecclesie et contra hereticos edidit. Hic super omnes divitiis et gloria abundavit, sed eis in superbia abusus fuit. Nam tyrannidem contra Ecclesiam exercuit. Duos vinculavit cardinales, prelatos quoque, quos Gregorius nonus ad concilium convocaverat, capi fecit. Et ab ipso ideo excommunicatur. Denique Gregorio multis tribulationibus presso et defuncto Innocentius quartus, natione Ianuensis, concilium apud Lugdunum convocans ipsum imperatorem deposuit. Quo deposito et defuncto sedes imperii usque hodie vacat. Considera, quod verba supraposita de Friderico et papa Gregorio et Incentio quarto per anticipationem dicta sunt et quasi sub epylogo.
  Que secuntur verba sunt Sichardi episcopi Cremonensis. Eodem tempore fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plurimum et devotus, nomine Homobonus; ad cuius obitum et ad cuius intercessionem et merita Dominus huic mundo multa declaravit miracula. Eapropter Romam peregre proficiscens eodem anno, scilicet MCXCIX, presentiam summi pontificis adii, et ut in cathalogo sanctorum adnumeraretur auctoritate ecclesiastica, per divinam misericordiam feliciter impetravi.
  Et eo anno iverunt Bononienses Cesenam contra Marcoaldum. Et post mortem Henrici dictus Philippus, frater eius, factus est rex, et stetit in discordia cum Octone, et mortuus est gladio.
  Anno Domini MCXCIX iverunt Regini cum exercitu suo contra Mediolanenses et Placentinos in servitio Parmensium et Cremonensium apud Burgum Sancti Domnini, et fuit magnum prelium inter eos; et captum est castrum Puliani.
  Anno Domini MCC Romani Viterbienses in forti brachio subiugaverunt, personas et opes ad Urbem triumphali gloria transferentes.
  Anno Domini MCCI cives Constantinopolitani, habentes Alexium tyrannum exosum, quendam Iohannem improvide coronarunt. Sed ab eisdem in palatio destitutus est. Unde et nocte proxima ab Alexii Guarangnis occisus est. In quo conflictu puer Ysachii filius e carcere liberatur. Eodem anno, octavo die exeunte mense Septembris, devicti et capti fuerunt et fugati Mutinenses a Reginis in villa que vocatur Formigina. Et fuerunt fugati a Reginis usque in pratum Tençonis. Et ceperunt domnum Albricum de Leudenaria potestatem Mutinensiun et fere omnes Mutinenses.
  Anno Domini MCCII, quo quasi iubeleo fere tota Lombardia treugue vinculatur in lustro. Merito dixerim iubeleo, quo et in remissione peccatorum maxima Ierusalem tendentium peregrinorum accingitur multitudo. Inter quos fuere precipui Balduinus comes Frandensis, Lodoycus comes Blesensis necnon et Bonifatius marchio Montis-ferrati. Eodem anno fuit terremotus magnus in Syria, quo civitates et oppida nutaverunt. Etiam ipsa Tyrus fere corruit universa. Etiam stellarum visa est in eadem provincia maxima dimicantium pugna, quarum septentrionales de orientalibus victoriam detinebant. Quod non est ambiguum futuri excidii presagium extitisse. Nam predicti peregrini apud Venetias congregati, cum Venetis arripientes iter, primo Zadram, municipium Dalmatie munitissimum, in sinu Adriatico situm, Venetis nimis infestum, auctorante venerabili viro Henrico Dandalo duce et stolio Venetorum invadunt; quod non diu obsessum Veneti destruxerunt. Interea filius imperatoris Ysachii predictus puer Alexius de carcere liberatus Phylippum cognatum suum adiit, Alamannie regem, supplicans, ut sibi auxilium impertiret. Eodem anno in mense Iunii venerunt Mutinenses et Veronenses cum carrocio et Ferarienses cum carrocio et exercitibus suis et obsederunt castrum Herberie cum manganis et prederiis, nec fecerunt aliquod malum dicto castro. Eodem anno, tempore domni Gerardi Rolandini potestatis Regii, concessa fuit aqua Situle communi Regino per arbitros, scilicet per domnum Guidonem Lupum marchionem, civem et potestatem Parme, et per Guariçonem de Michara et Aymericum Dodhomi potestatem (Cremone), ut in registro communis Regini continetur.
  Anno Domini MCCIII tanta fuit locustarum in Syria multitudo, quod germinantia lederent universa. Eodem anno predictus dux ceterique barones adolescentem unanimiter assumentes, Adriatico mari decurso, ad Illiricum pervenerunt. Et primo Duratium puero subiugatur. Ceterisque maritimis subiugatis Constantinopolim per Elespontiacum pervenerunt. Interea in Venetos ceterosque Latinos Constantinopolim commorantes Grecorum et Guarangorum desevit atrocitas, eos impugnans, capiens et occidens. Cumque cives commoniti legitimum dominum recipere et tyrannum excludere recusarent, irruentes Latini viritim in urbem, catenas portus fregerunt, naves submersserunt. Et cum Blacherne palatium obsiderent, Odighitria, id est beate Virginis ycona ab Evangelista Luca virgini conformata, ad confusionem hostium menibus superponitur, sed a Latinis reverentius adoratur. Deinde Basilographya, id est regalis scriptura cuiusdam prophete Danielis Achivi, qui de imperatorum Constantinopolitanorum successionibus enigmata scripsit, producitur in medio. Ubi cum legeretur, quod natio flava cesarie ventura esset urbis excidio urbemque gravi expugnatura prelio, tamen ad ultimum — quod in ipsos decidat! — peritura, hoc facto confisi Achivi repente irruunt in Latinos. Demum, urbe terra marique viriliter impugnata et ex magna parte combusta, tyrannus aufugit. Ad hec Ysachius destituitur, et Alexius adolescens in mense Iulio in Ecclesia sancte Sophye magnifice coronatur. Postea cum Greci Latinos publice iniuriis multis afficerent et privatim occiderent, Latini arma sumentes rursus urbem conbusserunt et predam maximam exportarunt. Ad hec cum se tyrannus Andrinopoli recepisset, imperator iuvenis eum collecto exercitu cum baronibus effugavit et sibi Traciam subiugavit. Sed cum peregrini magnis remunerandi promissis instarent, malo Grecorum consilio usus, beneficiorum ingratus, clam et palam beneficiis adversatur. Igitur inter eum et Latinos ziçaniis seminatis Greci, habentes eum exosum, quendam Constantinum imperatorem efficiunt, populus autem Alexium Murçuflium coronavit. In qua contentione prepotens fuit Alexius ille Murçuflius. Adolescens vero Alexius, cum vix regnasset sex mensibus, suffocatur; pater Ysachius moritur. Murçuflius tyrannus a peregrinis de solutione pecunie impetitus solvere diffitetur. Quocirca Veneti pariter et peregrini civitatem unanimiter adoriuntur et universam regionen in circuitu depopulantur et Murçuflium, dum die quadam in nemorosis lateret insidiis, effugarunt et fratrem eius et vexillum et yconam regiam capientes. Econtra de suis Greci viribus presumentes, lingue potius contumeliis armati quam viribus corporis vel audatia cordis rebellant. Eodem anno rex Armenie Antiochyam obsedit, et licet eam cum exercitu introierit, non tamen obtinuit. Eodem anno magister Petrus cardinalis, apostolice sedis legatus, apud Seleuciam Cilicie municipium Armeno-catholico, XIIII suis episcopis mitras et baculum, me presente, in presentia regis Armeni tribuit pastoralem, recipiens ab eo debitam sancte Romane Ecclesie fidelitatem.
  Anno Domini MCCIIII fui maxima copia panis et vini: | pro XII imperial. sest. frumenti, et pro IIII imperial. sext. spelte et melice, et pro VIII imperial. sext. fabe. Et fuit maxima mortalitas et pestilentia boum et porcorum; et Pascha fuit in festo sancti Marchi.
  Eodem anno Grecorum verbis contumeliosis superbia increbrescente Veneti ad bellum cum baronibus accinguntur et urbem aggressi salo soloque viritim excertant; machinis, telis et spiculis a Grecis resistitur. Sed fatiscentibus eis, a militibus impetuose itur in urbem. Murçuflius in fugam vertitur. Alius ad imperium, scilicet Ascari, a civibus infatuatis eligitur. Sed adveniente luce a Latinis Blacherna et Buccaleonum palatia occupantur. Quid plura? Grecorum strage data multorum, gens illa, spiritu consilii destituta, condam prudentie filia, nunc sine prudentia, sicut pulvis disperiit, sicut fumus evanuit, sicut fenum exaruit, et Latinorum gens urbem Constantinianam in mense Aprili victoriose obtinuit. Ad hec barones Balduinum Flandrie comitem in imperatorem dyademate coronarunt, votis communibus imperium sortientes. Nam quarta imperatorie maiestati, triumve quartarum medietas cessit Venetis, et cetera peregrinis. Bonifacius vero marchio, qui Margaritam imperatricem, condam Ysachii (uxorem), sororem Aimerici regis Ungari, sibi in matrimonio copulavit, Thesalonicam vendicavit. Murçuflius autem Alexium tyrannum adiens et intendens eum blanditiis et alicuius spei seducere verbis, lumine privatus est. Rediensque ad urbem a Latinis misericordiam impetravit. Sed cum rursus proditionis moliretur insidias, de columna Tauri per sentetiam precipitatus est, ut, sicut presumpserat ascendens in altum, sic de alto rueret in precipitium. Aschari quoque trans Elespontum fugato Latini victoriosi fere monarchiam Grecorum obtinebant. Adimpleta est itaque prophetia, quam mathematicus quidam predixit Achivus: Gaudete, septem montes, sed non mille annos. Nondum enim a Constantino millesimus advenerat annus, quando Septemsolium, id est Constantinopolis, a summo gaudio tristicie ruit in yma. Eodem anno cometa magnus Acriam illustravit. Eodem anno venerabiles viri domnus Sosfredus et magister Petrus, presbiteri cardinales, apostolice sedis legati, de Syria Constantinopolim adierunt, ubi ab imperatore civibusque Latinis et Grecis apud Sanctam Sophyam honorifice recepti fuerunt. Qui ibidem spiritualia negotia tam inter Grecos quam Latinos diffinierunt et divina officia, me assistente, sollemniter celebrarunt. Nam et ego ad mandatum predicti cardinalis magistri Petri in Sabbato IIII temporum ante Nativitatem Domini, in templo sancte Sophye sollemniter ordines celebravi. Qui et ipse pro amore Domini crucifixi peregrinans in Syria, sicut prius, ut ei assisterem in Armenia, sic et post in Grecia fueram comitatus eumdem. Eodem anno Greci quasi exercitati se, Latinis expulsis, in Andrinopoli receperunt.
  Anno Domini MCCV Balduinus imperator Constantinopolitanus Grecos in Andrinopoli congregatos obsedit. Sed a Blaccis forinsecus aggregatis et Cumanis cum quibusdam ex baronibus suis vel occisis vel captis pariter et captus est et consequenter occisus. Ideoque recedens ab obsidione confusus Latinorum exercitus, tamen rediit in urbem Constantinianam illesus. Cui frater imperatoris, Henrico Venetorum duce defuncto, prefuit Henricus nomine, vir audax et exercitio militaris. Marchio quoque Bonifacius, qui Thessalonie regnum cum circumquaque provinciis subiugaverat, Grecis et Blaccis adversantibus multa perpessus est. Fuit igitur hoc anno Grecis arridens et blanda, sed Latinis adversa fortuna. Quod mathematici predixerunt Achivi. Verumtamen invictus marchio vinctum, quem ceperat, Alexium condam imperatorem cum uxore misit in Lombardiam, ut in custodia servaretur et a tyrannide, quam semper exercuerat, arceretur. Eodem anno venerabilis Innocentius papa binos patriarchas ordinavit, Albertum Vercellensem episcopum heu! solo nomine Ierosolimitanum —facta est enim vidua domina gentium et princeps provinciarum posita sub tributo — et Thomam, Venetum natione, quem Constantinopolitane prefecit Ecclesie.
  Anno Domini MCCVI in orientali et occidentali quidem imperio et apud Antiochiam predictis ex causis [et] inter predictos certatur illustres.
  Anno Domini MCCVII Aço marchio fuit expulsus de Verona, et pro illo facto fuit destructa Verona. Eodem anno marchio Bonifacius in prelio Montis-ferrati occiditur, filios derelinquens Guilielmum in Ytalia et Demetrium apud Thessalonicam successores.
  Anno Domini MCCVIII sopita est seditio regum de occidentis imperio concertantium. Nam Phylippo in thalamo nequiter occiso successit feliciter Octo quartus. De quo noctu quidam previderat visionem, se esse Dei gratiam dicentem et futura his versibus prophetantem, scilicet:

Sufflo da terre rex Octo xer errat Adolfus.
Xer dolor Octo tibi, suspice: finit ibi.
Huius paranigmatis hoc anno sententia declaratur sic: Sufflo: inspiro. Da terre: dic terrenis. Quod rex Octo xer: ratione dolet, et quod errat Adolfus, electus Coloniensis. Xer dolor Octo tibi expositio est clausule precedentis. Suspice: finit ibi. Ostendit enim visio previsori temporis determinationem: hunc annum in pariete pictum, litteris annotatum.
  Hoc eodem anno fuerunt carrocia de Parma et de Bononia in servitio communis Regii in obsidione Suçarie, quam fecerunt Mantuani et marchio Estensis et Ferarienses et Veronenses et Mutinenses et Cremonenses et multi alii cum eis circa Suçariam cum manganis et prederiis et aliis instrumentis ad capiendum castrum Suçarie, et omnes fugierunt timore Reginorum et suorum amicorum. Et fuit eo anno maxima abundantia panis et vini.
  Anno Domini MCCIX Octo imperator hospitatus est super Renum — quidam torrens est in episcopatu Regino — et ad Salvam-terram similiter hospitatus fuit. Et fuit coronatus a papa Innocentio III die XI intrante Octobri. Et in eodem anno Salinguerra cepit Ferariam, quam Aço marchio detinebat, et eum expulit. Coronatus autem predictus Octo contra patrem, coronatorem suum, contra matrem Ecclesiam, que eum genuerat, multis nisibus properat, et contra regem Sycilie pupillum, cui preter Ecclesiam non erat adiutor, sese confestim armavit; propterea sequenti anno scilicet


  Anno Domini MCCX, venerabilis pater Innocentius, potens in opere et sermone, iam dictum imperatorem excommunicavit Octonem. Ipse nichilominus exercitum, cui Aço Hestensis marchio preerat, in Apuliam misit. Posteaque per Tusciam transiens, collecto magno exercitu quedam loca per vim, quedam per deditionem obtinuit, Viterbio penitus repugnante, Perusio et Urbe vetere et aliis paucis. Deinde properans in Capua hyemavit.


De Uguitione Ferariensi episcopo.


  Uguitio, natione Tuscus, civis Pisanus, episcopus Ferariensis fuit; librum Derivationum composuit; viriliter et digne et honeste episcopatum rexit et laudabiliter vitam suam finivit. Et alia quedam opuscula composuit, que sunt utilia et habentur a pluribus; que etiam vidi et legi non semel neque bis. Anno Domini MCCX ultimo die Aprilis migravit ad Christum. Et stetit in episcopatu XX annis minus uno die.


De domno Nicholao Regino episcopo.


  Anno Domini MCCXI domnus Nicholaus Reginus episcopus positus fuit in cathedra die prima Iunii. Hic fuit nominatus episcopus et quasi vir militaris. Gratiam habuit imperatoris Friderici et Romane curie. Paduanus fuit, nobili genere ortus de Maltraversis, pulcher homo, largus, curialis et liberalis. Maius palatium episcopii Regini fieri fecit. Fratres Minores in tantum dilexit, quod matricem Ecclesiam, scilicet episcopalem, voluit eis dare ad inhabitandum; et consentiebant canonici, qui erant tunc temporis, et amore fratrum volebant ire et habitare per capellas civitatis Regine. Sed fratres Minores ex humilitate sua non talia passi sunt, sed recusaverunt omnino. Huic episcopo accusatus fuit canavarius suus, quod fratribus Minoribus subtrahebat helemosinam panis, quam ipse statuerat. Et ideo vocavit eum ad se et valde dure reprehendit eum dicens: ‛Nonne Ecclesiasticus III. dicit: Fili, helemosinam pauperis ne defraudes?’. Sed cognoscens episcopus, Salomone testante Prover. XXIX, quod servus verbis erudiri non potest, quia quod dicis intelligit et respondere contemnit, posuit eum, in artissimo carcere et obscuro et sustentavit eum pane tribulationis et aqua angustie; postmodum expulit eum a se. Benedicatur ipse! Sciebat enim quod genus servorum nisi cum supplitio non emendatur, sicut dixit quidam tyrannus nutritoribus sancti Ypoliti. Benedicatur, dicit Patteclus, marchio Montis-ferrati, qui omnibus pepercit nisi scutiferis. Miserrimi homines, qui, postquam exaltati et honorati sunt in curiis magnorum efficiuntur avari, ut ostendant se bonos conservatores et custodes rerum dominorum suorum, et subtrahunt pauperibus et viris iustis, quod postea suis dant meretricibus; et interdum in aliquibus partibus dominorum uxores et filie servorum et canavariorum et gastaldorum efficiuntur amasie, eo quod de rebus domus nichil nisi per manus talium habere possint omnino. Miserrimi tales domini, qui plus diligunt res temporales quam honorem proprium et corpus uxorum et filiarum. Hec omnia vidit oculus meus et probavit singula. Igitur domnus Nicholaus Reginus episcopus valens homo fuit et in multis expertus. Erat enim cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum militibus miles, cum baronibus baro.
  Eodem anno progrediens imperator Octo per Apuliam, civitates et loca per deditionem accepit usque Polycomi. Dum hec agerentur, principes Alamannie Fridericum regem Sicilie, condam imperatoris Henrici filium, de quo prediximus, in imperatorem elegerunt, citantes eum, ut in Alamanniam properaret. Quo audito festinans imperator, qui apud Laudam curiam quasi celebravit inanem, — Hestensis enim marchio iam cum Papiensibus et Cremonensibus et Veronensibus consensu summi pontificis fedus inierat contraditionis — inglorius in Alamanniam introivit.
  Anno Domini MCCXII predictus rex Sicilie Romam veniens a summo pontifice et a Romanis magnifice receptus est. Deinde navigio Ianuam attingens, per eorum manus et marchionis Guglielmi Montis ferrati usque Papiam deductus est et gloriose receptus, et per eos ad Lambrum usque deducitur. Cui Cremonenses ad Lambrum alacriter occurrentes eum Cremonam cum tripudio et hastiludio deduxerunt. Sed ex Papiensibus militibus, dum reverterentur, multi a Mediolanensibus capti sunt. Rex vero Mantuam et Veronam atque Tridentum felicissime transiens in singulis civitatibus extitit gloriosus. Exinde per Curiam introivit in Alamanniam, et a principibus de die in diem fidelitates accipiens, apud Magontiam coronatur; postmodum apud Ratisbonam sollemnem curiam celebrans a rege Boemie et ab aliis multis principibus fidelitates accepit. Et eodem anno, primo die intrante Augusto iverunt Regini cum exercitu suo peditum et militum in servitio Bononiensium ad montem Sambuganum contra Pistorienses.
  Item eodem anno Almiramamolinius rex Mauritanie veniens in Hyspaniam cum infinita multitudine Saracenorum minitabatur non solum Yspanias, sed etiam Romam, immo Europam capere universam. Sed Innocentius papa Christianorum signaculum insignitorum fecit contra illos multitudinem congregari; qui prima fatie Malagon castrum ceperunt, deinde Colatronam, Alarcos, Benaventum, Petrabonam occupantes ad Portum Muradal fixere tentoria. Portus autem artus erat, ut ducenti homines quasi toti mundo transitum prohiberent. Nostris igitur hesitantibus, ecce duo Christicole sub specie venatorum; quibus precedentibus ex alio montis latere contra spem Saracenorum totus montem pertransiit Christianorum exercitus, die sabbati non longe a castris inimicorum Christi tentoria figens. Die Lune diluculo dispositis aciebus in campo, XVII Kal. Augusti congressi sunt Christiani et inimici Christi. Et per gratiam Salvatoris, christianissimis regibus Aragonum et Navarre et Castelle trucidantibus, hostes terga verterunt; quorum infinita milia Christicolarum gladius devoravit. Nam per V leucas fugati sine numero corruerunt. Deinde nostri, habita victoria, procedentes Ubendam civitatem viriliter occuparunt. In qua sexaginta milia utriusque sexus gentilium occiderunt. Demum Christianus exercitus ad propria remeavit, agens gratias Salvatori. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
  Hic verba Sichardi episcopi deseruerunt.


  A(bhinc iam) incurrimus verba inculta et rudia et grossa et superflua, que etiam in multis locis gramaticam non observant, sed ordinem ystorie habent congruum. Et ideo oportebit nos amodo ordinare et meliorare et addere et demere et gramaticam bonam ponere, cum fuerit oportunum, sicut etiam supra in hac eadem cronica manifestum est nos fecisse in multis locis, in quibus multas falsitates et ruditates repperimus, quarum alique a scriptoribus sunt introducte, qui multa falsificant, alique vero a primis dictatoribus fuerunt posite. Qui vero post ipsos aliquid addiderunt, simplici fide secuti sunt ipsos nec consideraverunt, utrum bene dixerint necne. Et hoc ideo fecerunt, vel propter laborem vitandum, vel forte quia ystoriarum periciam non habebant, Et (tamen) melius fuit, quod aliquid scriberent, quamvis simpliciter, quam quod omnino dimitterent, quia saltem millesimum annorum incarnationis dominice, sub quo hec vel illa facta fuerunt, habemus ab eis et aliquam veritatem ystorie et rerum gestarum et negotiorum accidentium, quam forte non haberemus, nisi Deus revelare vellet, sicut revelavit Moysi et Esdre et Iohanni in Apocalipsi et Methodio martyri in carcere existenti et multis aliis, quibus revelata fuerunt futura et secreta celestia. Ideo dicit beatus Ieronimus, quod in tabernaculo Domini offert unuquisque quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et iacinctum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulcritudo et per singulas species Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et cilitiis, ardoremque solis et iniuriam ymbrium ea que viliora sunt prohibent. Similia fecimus in multis aliis cronicis, que a nobis et scripte et edite et emendate fuerunt.
  Porro anno et millesimo supraposito rex Francie cum comite Montis-fortis crucesignatus fuit et preparatus cum aliis hominibus crucesignatis pro prelio et exercitu, qui fuit in Yspania, quando apud Muradal imperator Saracenorum devictus fuit, qui quinquaginta reges habebat, a tribus regibus Yspanis, scilicet Castelle, Navarre, Aragonie, cum adiutorio Portugalensium; de quibus XI milia prima acie mortui fuerunt.
  Eodem anno, scilicet MCCXII, trium puerorum quasi duodennium, qui se visionem vidisse dicebant, crucis signaculum assumentium in partibus Colonie persuasu, multitudo innumera pauperum utriusque sexus et puerorum de Theotonia peregrinantium in Ytalia crucesignatorum accessit, unanimi corde et una voce dicentium se per siccum maria transituros et terram sanctam Ierusalem in Dei potentia recuperaturos; sed demum quasi evanuit universa. Eodem anno fuit fames adeo valida, precipue in Apulia et Sicilia, ut matres etiam pueros devorarent.
  Anno Domini MCCXIII die Pascha sancto Pentecostes, qui fuit in festo sanctorum martyrum Marcellini et Petri, videlicet secundo die intrantis Iunii, Cremonenses in auxilio Papiensium, quorum multi, ut prediximus, a Mediolanensibus in transitu regis de Papia Cremonam capti fuerunt, apud Castrum-Leonis unanimiter cum carrocio convenerunt, non habentes in auxilio nisi trecentos milites Brixienses. Et ecce factus est repente sonus, Mediolanensibus cum suo carrocio sicut sagitte volantibus et sicut fulgura festinantibus. In quorum auxilio convenerant Placentini milites, et arcarii Laudenses et Cremenses milites et pedites, Novarienses et Cumani milites et de Brixiensibus totidem aut plures, quot in Cremonensium auxilium prediximus advenisse. Hi omnes unanimiter uno clamore et furore, uno spiritu et impetu Cremonenses ceterosque milites forinsecos impetunt et impugnant, fugant, capiunt et expugnant. Sed Cremonenses habuerunt victoriam de dictis Mediolanensibus et de eorum exercitu et conduxerunt carrocium supradictorum Mediolanensium per vim cum magna victoria et letitia in civitatem Cremone. Et eodem anno die XIII Iunii promisit commune Bononie et iuravit facere guerram Mutinensibus pro communi Regino et servire communi Regino nec facere pacem cum predictis Mutinensibus, sine voluntate communis Regii.
  Anno Domini MCCXIIII iverunt milites Regii in servitium Cremonensium et Parmensium in episcopatum Placentie ad devastandum bona Placentinorum, et hospitati sunt prope Columbam, quod est monasterium Cystertiensis Ordinis.
  Anno Domini MCCXV. Innocentius papa tertius apud Lateranum sollemne concilium celebravit. Hic etiam officium ecclestiasicum in melius correxit et ordinavit et de suo addidit et de alieno dempsit; nec adhuc est bene ordinatum secundum appetitum multorum et etiam secundum rei veritatem, quia multa sunt superflua, que magis tedium quam devotionem faciunt tam audientibus quam dicentibus illud, ut prima dominicalis, quando sacerdotes debent dicere missas suas, et populus eas expectat, nec est qui celebret, occupatus in prima. Item dicere XVIII Psalmos in dominicali et nocturnali officio ante Te Deum laudamus, et ita estivo tempore, quando pulices molestant, et noctes sunt breves et calor intensus, ut yemali, non nisi tedium provocat. Sunt adhuc multa in ecclesiastico offitio, que possent mutari in melius, et dignum esset, quia plena sunt ruditatibus, quamvis non cognoscantur ab omnibus.
  Anno Domini MCCXVI obiit Innocentius papa tertius apud Perusium mense Iulii, et in episcopali Ecclesia iacet sepultus. Floruit et viguit Ecclesia suo tempore retinens principatum super imperium Romanum et super cunctos reges et principes universe terre. Verumtamen principium maledictionis et dissensionis inter Romanum imperium et Ecclesiam ipse fuit cum suis imperatoribus Octone quarto et Friderico secundo, quem exaltavit et filium nominavit Ecclesie. Ipse vero Fridericus fuit homo pestifer et maledictus, scismaticus, hereticus et epycurus, corrumpens universam terram, quia in civitatibus Ytalie semen divisionis et discordie seminavit, quod usque hodie durat, ita ut de patribus filii iuxta illud propheticum Eze. 18. conqueri possint: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. Et iterum Iere. in Trenis ultimo: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Ideo verificatum videtur in Friderico verbum abbatis Ioachym, quod dixit Henrico imperatori, patri eius, querenti de filio suo, cum adhuc esset puer, qualis esset futurus, respondit: ‛Perversus puer tuus, nequam filius, et heres tuus, o princeps. Ha Deus! turbabit terram et sanctos altissimi conteret’. Ideo convenit Friderico quo de Assur sive de Senacherib dixit Dominus per Ysaiam X: Ad conterendum erit cor eius et ad internectionem gentium non paucarum. Omnia ista in Friderico impleta fuerunt, ut vidimus oculis nostris, qui nunc sumus in MCCLXXXIII, quo hec scribimus, in vigilia Magdalene. Verumtamen excusari potest Innocentius papa, quia bona intentione Octonem deposuit et Fridericum exaltavit, iuxta illud Ps.: Hunc humiliat et hunc exaltat. Et nota quod Innocentius papa fuit audax homo et magni cordis. Nam aliquando mensuravit sibi tunicam Domini inconsutilem, et visum fuit sibi quod Dominus parve fuisset stature; quam cum induisset, apparuit grandior ipso. Et sic timuit et veneratus est illam, ut decens fuit. Item solitus erat aliquando librum tenere coram se, cum populo predicabat. Cumque quererent capellani, cur homo sapiens et litteratus talia faceret, respondebat dicens: ‛Propter vos facio, ut exemplum dem vobis, quia vos nescitis et erubescitis discere’. Item homo fuit qui interponebat suis interdum gaudia curis; unde cum quadam die quidam ioculator de marchia Anconitana salutasset eum dicens:

Papa Innocentium,
doctoris omnis gentium,
salutat te Scatutius
et habet te pro dominus,

respondit ei: ‛Et unde est Scatutius?’ Cui dixit:

De Castro Recanato,
et ibi fui nato.
cui papa:
Si veneris Romam,
habebis multam bonam,

id est ‛bene faciam tibi’. Fecit papa quod gramaticus docet: Per quemcumque casum fit interrogatio, per eumdem debet fieri responsio. Quia enim malam gramaticam fecit ioculator, malam gramaticam audivit a papa. Hic dum quadam die populo predicaret, consideravit quendam scolarem verba sua deridentem. Et finita predicatione habuit eum seorsum secreto in camera sua et quesivit ab eo, cur de verbis divinis risisset, cum sint animabus salvandis utilia. Et respondit scolaris quod verba que dixerat, verba erant; ipse vero opera demonstrare sciebat, ut mortuos suscitare et demonibus imperare. Et cognovit papa eo manifestante, quod nigromanticus esset, et quod Toleti studuerat, et rogavit eum, quod quendam suum amicum defunctum ei resuscitare deberet, ut cum eo haberet familiare colloquium et de statu anime sue ab eo posset inquirere. Et elegerunt locum desertum et secretum in Roma; ad quem papa quasi sub occasione spatiandi accessit, et precepit sociis, ut ab eo diverterent et expectarent, quousque iret ad eos. Et crediderunt quod descenderet ad requisita nature, et fecerunt ut dixerat. Suscitavit igitur ei Besmantie archiepiscopum sub illa pompa et vana gloria, qua solitus erat venire ad curiam. Nam primo veniebant pueri, qui hospicia prepararent, postea somarii in magna copia cum thesauris, deinde domicelli ad ministrandum docti, demum milites, subsequenter ipse cum capellanis multis. Cumque ab eo quereret nigromanticus, quo tenderet, dixit quod ad curiam ibat ad papam Innocentium, amicum suum, qui eum videre volebat. Cui scolaris ait: ‛Hic est Innocentius amicus tuus, qui a te vult cognoscere, qualiter tibi sit’. Cui ille dixit: ‛Male michi est, quia damnatus sum propter pompam et vanam gloriam meam et alia, que commisi, peccata, nec penitentiam feci, et ideo cum demonibus sum deputatus et cum his qui ad infernum descendunt’. Finitis igitur hinc inde colloquiis mutuis, disparuit visio, et papa ad socios est reversus. Innocentio successit Honorius tertius.
  Anno Domini MCCXVI, qui fuit millesimus suprapositus, iverunt milites et archatores in servitio Bononiensium circa Sanctum Archangelum contra Ariminenses et obsederunt illud castrum, et ibi steterunt per longum tempus, ita quod pax facta est; et omnes illi de Cesena, qui erant in carceribus illorum de Arimino, fuerunt dimissi, erant enim septengenti. Et illa yeme fuit maxima nix et gelu valde intensum, ita quod vinee sunt destructe, et Padus congelatus, super quem et mulieres faciebant choreas, et milites in hastiludio discurrebant. Sed et rustici cum plaustris, birotis et traçis Padum transibant. Et duravit predictum gelu per duos menses. Et tunc dabatur sextarius frumenti pro IX imperialibus in cursu, et sextarius spelte pro III imperial. Et domina regina, uxor Friderici imperatoris, filii condam imperatoris Henrici, venit Regium veniendo de Apulia et eundo in Alamanniam ad dictum virum suum. Et commune Reginum fecit eidem domine, donec ibi stetit, expensas.
  Anno Domini MCCXVII. factus fuit papa Honorius III; qui fecit concilium, in quo statuit, quod ipso iure sint excommunicati qui faciunt constitutionem quamlibet contra libertatem Ecclesie; et quod nullus sacerdos vel prelatus audiat leges, nec Parisius legantur. Et deposuit episcopum, qui Donatum non legerat. Et ordinavit quod lumen semper precedat Eucharistiam, et quod sacerdos eam portet ante pectus ad infirmum.
  Anno Domini MCCXVIII in mense Iunii iverunt Regini cum suo exercitu in servitio Cremonensium et Parmensium contra Mediolanenses et suam partem apud Çibellum; et fuit maximum prelium inter eos quadam die Iovis inter temporales. Et multi ex utraque parte mortui fuerunt, et plures capti. Et fuit iurata societas inter Regium et Parmam; et domnus Guido de Regio erat potestas Parme. Et eodem anno obsessa fuit Dalmiata a peregrinis Christianis.
  Anno dominice incarnationis MCCXVIII, indictione VI, obsessa fuit civitas Dalmiata in medio mensis Maii, Christiani omnes in navibus ascenderunt et in sequenti ebdomada quadam die Martis terram Egypti intraverunt et castrametati sunt apud civitatem Dalmiate, et ibi steterunt per totam estatem et hyemem; et in sequenti anno MCCXIX, indictione VII, quinto die intrante mense Novembris, in vigilia sancti Leonardi, festo veniente, ad honotem domini nostri Iesu Christi capta fuit Dalmiata a peregrinis Christianis, regnante Iohanne Ierosolimitano rege, qui rex vir egregius, nobilis, prudens, magne fidei et discretionis fuit, atque Ierosolimitano patriarcha, scientia et bonis moribus adornato, et aliis nobilibus multis, qui in historia numerantur captionis illius.
  Anno Domini MCCXIX capta fuit Dalmiata per Christianos.
  Anno Domini MCCXX Fridericus filius imperatoris Henrici coronatus fuit a papa Honorio III in festivitate sancte Cecilie virginis et martyris Rome in Ecclesia beati Petri, et uxor eius regina Constantia in imperatricem cum omni pace Romanorum; quod vix unquam auditum est de aliquo imperatore; et imperavit XXX annis et diebus XI; et eodem festo, quo fuit coronatus, obiit in Apulia in parva civitate, que appellatur Florentinum, prope Nuceriam Saracenorum. Item millesimo supraposito obsessum fuit castrum Gonçage a Reginis, Parmensibus et Cremonensibus, quod detinebatur a Mantuanis et a comite Alberto de Casaloddo de episcopatu Brixie. Et in eodem anno incepta et cavata fuit Taleata, id est incisa, et positus fuit Padus in ea. Et captum fuit castrum Bondeni a Mantuanis, Veronensibus, Ferariensibus et Mutinensibus, die Martis XV exeunte Iunio. Et eodem anno, sub eodem millesimo, die X intrante Augusto, in festo sancti Laurentii fuerunt superati, fugati et capti Mantuani ab hominibus de Bedullo, qui venerant de Fabricis et de Campagnola ad Bedullum conburendum et depredandum.
  Anno Domini MCCXXI obiit beatus Dominicus octavo Ydus Augusti. Et ego, frater Salimbene de Adam de civitate Parmensi, hoc eodem anno natus sum mense Octobri, VII Ydus Octobris, in festo sanetorum Dyonisii et Donini. Et domnus Balianus de Sydone, magnus baro ex Francia, qui venerat de ultramarinis partibus ad imperatorem Fridericum secundum, me de sacro fonte levavit in baptisterio Parmensi, quod erat iuxta domum meam, sicut referebant michi mei. Sed et frater Andreas ultramarinus de civitate Achon ex Ordine fratrum Minorum, qui erat cum predicto domno et de familia sua et itineris socius, qui vidit et recordabatur, hoc idem dixit michi.
  Anno Domini MCCXXII destructe fuerunt fovee civitatis Imole a Bononiensibus et Faventinis, et porte eiusdem civitatis portate fuerunt in civitatem Bononie. Et in eodem anno in Nativitate domini nostri Iesu Christi fuit maximus terremotus in civitate Regina, predicante domno Nicholao Regino episcopo in maiori Ecclesia sancte Marie. Et fuit iste terremotus per totam Lombardiam et Tusciam. Et appellatus fuit terremotus Brixie specialiter, quia plus viguit ibi, ita quod egressi Brixienses de civitate morabantur extra in papilionibus, ne edificia caderent super eos. Et plures domus, turres et castra Brixiensium corruerunt ex illo terremotu. Et ita erant Brixienses assuefacti ex illo terremotu, quod, quando cadebat pynaculum alicuius turris vel domus, aspiciebant et cum clamore ridebant. Unde quidam versibus ita dixit:

Mille ducentis atque viginti, Christe, duobus,
Postquam sumpsisti carnem, currentibus annis,
Talia fecisti miracula, rex benedicte:
Stella comis variis Augusti fine refulsit.
Septembris pluvia vites submersit et uvas
Destruxitque domos fluvii de more rapacis.
Lunaque passa fuit eclypsim mense Novembris.
Christi natalis media quasi luce diei
Terra dedit gemitus rugiens tremitque frequenter;
Tecta cadunt, urbes quassantur, templa ruerunt,
Exanimes dominos fecerunt menia multos.
Brixia precipue pressit ruinosa colonos;
Flumina mutarunt cursum repetentia fontes.


  Solita erat mater mea michi referre, quod tempore istius magni terremotus iacebam in cunabulis, et ipsa accepit duas sorores meas, sub qualibet ascella unam — erant enim parvule —, et me in cuna dimisso cucurrit ad domum patris et matris et fratrum suorum. Timebat enim, ut dicebat, ne baptisterium super eam caderet, quia ibi iuxta erat domus mea. Et ex hoc non ita dare diligebam eam, quia plus debebat curare de me masculo quam de filiabus. Sed ipsa dicebat quod aptiores erant sibi ad portandum, cum essent grandiuscule.
  Anno Domini MCCXXIII in Kalendis Maii Mantuani ceperunt Cremonenses cum sandonibus fere centum sale oneratis et devastaverunt eos, ita quod in fundo Bondeni demersi sunt.
  Anno Domini MCCXXIIII venerunt Mantuani cum navibus et obsederunt stratam Reginam in paludibus et supra Taleatam, et fecerunt ceparias ad conburendum pontes et naves, que erant in ranfreda. Et tunc mortuus fuit domnus Iacobus de Palude et pro eo fuit maxima discordia inter illos de Palude et illos de Foliano.
  Anno Domini MCCXXV facta fuit treugua inter Reginos et Mantuanos, quam fecit fieri domnus Ravaninus de Bellottis de Cremona potestas Reginus.
  Anno Domini MCCXXVI quarto Nonas Octobris transiit beatus Franciscus, Ordinis fratrum Minorum institutor et dux, ex huius mundi naufragio ad celestia regna die sabbati sero, et sepultus est die dominico in civitate Asisii, ornatus stigmatibus Iesu Christi, et completis XX annis a sue conversionis principio. Inchoavit enim MCCVII sub Innocentio papa III. De quo cantatur:

Cepit sub Innocentio
cursumque sub Honorio
 perfecit gloriosum,
Succedens his Gregorius
magnificavit amplius
 miraculis famosum.


  Item millesimo supraposito mortui fuerunt domnus Ugolinus de Foliano et domnus Guido de Baysio in contrata Canussie.
  Anno Domini MCCXXVII fuit maxima caristia bladi et rerum victualium, ita quod sextarius frumenti vendebatur in cursum XII sold. imperial. et XV sol. imperial., et sext. spelte V sol. imperial. et VI. Et sext. milice VIII sol. imperial., et libra carnis porcine XII imperi.
  Anno Domini MCCXXVIII venerunt Bononienses cum carrocio suo circa castrum Baçani, et contra eos iverunt Mutinenses, Parmenses et Cremonenses et conbusserunt terras Bononie et fuerunt usque in aquam fluminis Reni et ibi dederunt bibere equis suis. Et cum remeabant per stratam, Bononienses obviaverunt eis in contrata Sancte Marie in Strata, et fuit maximum prelium inter eos, et quam plures mortui fuerunt ex utraque parte. Et in eodem anno, dum starent Bononienses circa Baçanum, Mutinenses, Parmenses et Cremonenses ceperunt castrum Plumatium et combusserunt illud. Et eo anno in festivitate sancti Christofori cepit venire nix magna; et usque ad illum diem fuerat ita pulcrum tempus, et yems fuerat ita calida, quod pulverulente erant vie. Et eo anno fuit prima missa celebrata in Ecclesia sancte Trinitatis de Campagnola a domno Ugolino cardinali, qui erat Ordinis fratrum Minorum gubernator, protector et corrector et in Lombardia legationis fungebatur officio. Et obiit Honorius, et eodem anno electus fuit in papam predictus domnus Ugo cardinalis, et vocatus fuit Gregorius papa nonus, et fuit de civitate Anagnie. Iste Gregorius destruxit V volumina decretalium et inde fecit unum volumen. Iste etiam longo tempore fuit in discordia et pugnavit cum imperatore Friderico secundo, qui multa mala fecit Ecclesie Dei, que eum nutrivit et coronavit, ita quod pene navis Petri sub predicto papa cecidit in profundum. Hoc est quod abbas Ioachym de Romanis pontificibus dixit, videlicet quod aligui conabuntur in principes, aliqui ducent pacificos suos dies. Nam Alexander tertius et Innocentius tertius et Gregorius nonus et Innocentius quartus multa cum principibus rei publice habuerunt litigia, Honorius vero tertius pacifice vixit et Alexander quartus et Clemens quartus. Item patrimonium beati Petri fere (totum) a predicto imperatore Friderico fuit occupatum; et per predictum imperatorem multi prelati tam in mari quam in terra periclitati sunt, etiam cardinales. Eodem anno Yspani recuperaverunt Emeritam metropolym provincie Lusitanie et Pacensem civitatem et castrum Equina et Clavigana in Malgarde, scilicet Elbas et Rumenia et Alcust et Serpam et Mauram et Corduben et Valentiam et regnum Maioricarum et alias terras quam plures. Eodem anno etiam Ungaria a Cumanis et Tartaris valde destructa fuit. Iste etiam papa excommunicavit Grecos, eo quod male sentiunt de processu Spiritus Sancti et quia nolunt obedire capiti suo, scilicet Romane Ecclesie. Et eodem anno XVII Kal. Augusti beatus Franciscus in cathalogo sanctorum ascriptus et canoniçatus fuit per supradictum papam. Ipse etiam canoniçavit beatam Elysabeth, que fuit filia regis Ungarie et uxor langravii Thuringie; que, inter alia innumera miracula, XVI mortuos suscitavit et cecum natum illuminavit. De cuius corpore usque hodie oleum effluere videtur. Ista sancta, post mortem viri sui, vixit sub obedientia fratrum Minorum et eorum semper devota fuit.
  Anno Domini MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt videntibus Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant cum exercitibus suis. Siquidem Bononienses fecerant sibi clausuram, ita quod isti qui erant ex adversa parte ad eos accedere non valebant. Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses. Et Bononienses habebant manganellas in plaustris, quod erat tunc inusitatum genus bellandi, et iaciebant lapides versus carrocium Parme et homines illius partis. Et remansit carrocium Parmensium denudatum, ita quod nullus remansit super illud, nisi domnus Iacobus de Boveriis; cui cum diceretur a suis quod descenderet, ne occideretur, gloriabatur et dicebat se libenter velle mori ad honorem communis Parme. Sed dicitur in Ecclesiaste VII: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Nam prudenter timetur quicquid potest accidere, dicit Ieronimus. Non tamen fuit ibi mortuus. Sed cito carrocium Parmensium habuit succursum a Cremonensibus, diligebant enim se tunc temporis Parmenses et Cremonenses intime. Nam in alio prelio, quando apud Sanctam Mariam in Strata congressi sunt, statim fuerunt prostrati a Bononiensibus Cremonenses, quia primo Bononiensibus obviaverunt, quando redibant a fluvio Reni, sed cito habuerunt succursum a Parmensibus, qui similiter redibant a fluvio Reni. In isto bello fuerunt pedites, sed milites tantum apud Sanctam Mariam in Stratadico. In bello Cesariensi mortuus fuit domnus Bernardus Oliverii de Adam de civitate Parmensi, famosus iudex et probus in armis. Et portatum fuit corpus eius et positum in baptisterio Parme, quod erat iuxta domum suam, et iacuit ibi in feretro, quousque propinqui et amici congregati fuerunt. Postea positum fuit corpus in monumento suo, quod est ante hostium Ecclesie sancte Agathe, que est capella maioris Ecclesie civitatis Parme et ei adheret versus meridianam partem. Hic fuit germanus consanguineus patris mei. Fuerunt enim filii duorum fratrum.
  Fuit autem dictus pater meus Guido de Adam, pulcher homo et fortis, qui aliquando transfretavit pro Terre Sancte succursu tempore Balduini comitis Flandrie, de quo passagio supra descripsi; et ego necdum natus eram. Et audivi a patre meo quod, cum alii Lombardi in ultramarinis partibus inquirerent a divinis de statu domorum suarum, pater meus ab eis inquirere noluit; et cum rediit, omnia in domo sua invenit consolatoria et pacata, alii vero tristia, ut a divinis acceperant. Item audivi ab eo, quod de pulcritudine et bonitate commendatus fuit dextrarius patris mei, quem secum ad Terram Sanctam duxit, super omnes qui de sua societate fuerunt. Item audivi a patre meo quod, quando fundabatur baptisterium Parmense, posuit lapides in fundamento in recordationis signum; et quod, ubi edificatum est baptisterium, fuerunt domus propinquorum meorum, qui post destructionem domorum suarum iverunt Bononiam et facti sunt cives ibi, et appellantur illi de Cocca. Porro illi de casali meo antiquitus appellabantur Grenones, ut repperi in veteribus cartis, postea dicti sunt de Adam. Fuerunt alii Grelones in civitate Parmensi, qui scribuntur per l, qui habitabant in capite pontis in strata que vadit ad Burgum Sancti Domnini; quorum ulmus ante hostium fuit famosus et dicebatur ulmus Iohannis Grelonis. Cum ergo dicitur quod Oliverius de Grenonibus fecit consortium Sancte Marie de Parma, fuit Oliverius de Adam, pater iudicis supradicti. Nam Adam de Grenonibus duos filios habuit, quorum unus dictus est Oliverius de Adam, alter vero Iohannes de Adam. De Oliverio de Adam nati sunt duo filii, scilicet Bernardus Oliverii supranominatus iudex et Rolandus Oliverii. Porro de Bernardo Oliverii natus est Leonardus, Emblavatus, Bonifacius et Oliverius, IIII filii, et IIII filie, scilicet domina Aica, que est monacha Sancti Pauli, et domina Ricca et domina Romagna, que est soror Bononie in monasterio sancte Clare, et Mabilia, que obiit virgo. De Rolando Oliverii nati sunt sex filii, scilicet Bartholomeus, Franciscus, Oliverius, Guido, Pinus et Rolandinus. Et filie due, scilicet Mabilia et Alberta. Porro de Iohanne de Adam nati sunt duo filii, scilicet Adaminus, qui fuit valens homo, curialis et liberalis, et obiit sine filiis; et Guido de Adam, qui IIII habuit filios; quorum primus frater Guido de Adam, qui fuit in Ordine fratrum Minorum usque ad finem vite sue. Hic habuit uxorem nobilem dominam Adelaxiam nomine, filiam domni Gerardi de Barattis, ex qua unam tantum habuit filiam, que dicta est soror Agnes. Ambe, tam mater quam filia, in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare vitam suam laudabiliter finierunt. Frater vero Guido, maritus et pater, in seculo iudex fuit et in Ordine fratrum Minorum sacerdos et predicator. Isti Baratti gloriantur se esse de parentela comitisse Matildis, et quod in servitio communis Parme de casali suo XL milites vadunt ad bellum. Secundus filius Guidonis Ade Nicholaus fuit vocatus, et obiit puer iuxta illud: Dum adhuc ordirer, succidit me. Tertius filius ego frater Salimbene, qui, quando perveni ad bivium pythagorice littere, id est finitis tribus lustris, que tria lustra complent cyclum indictionum, Ordinem fratrum Minorum intravi, in quo multis annis vixi sacerdos et predicator existens, et multa vidi et in multis provinciis habitavi et multa didici. Et in seculo dicebar ab aliquibus Balianus de Sagitta — id est de Sydone volebant dicere — occasione supradicti domni, qui me de sacro fonte levavit. A sociis vero et a familia dicebar Omne-bonum. Quo nomine probatus fui in Ordine per totum integrum annum. Cumque de marchia Anconitana irem ad habitandum in Tusciam et transirem per Civitatem de Castello, inveni in heremo quendam nobilem fratrem, antiquum et plenum dierum et meritis bonis, qui IIII filios milites habebat in seculo. Hic fuit ultimus frater, quem beatus Franciscus et induit et recepit ad Ordinem, ut retulit michi. Hic audiens quod vocabar Omne-bonum, obstupuit et dixit michi: ‛Fili, nemo bonus nisi solus Deus. Decetero nomen tuum sit frater Salimbene, quia tu bene salisti bonam religionem intrando’. Et gavisus fui cognoscens quod rationabiliter movebatur, et videns quod a tam sancto viro michi nomen imponebatur. Verumtamen nomen, quod michi amabile erat, non habui. Volebam enim, ut nomen michi esset Dyonisius, non solum propter reverentiam illius doctoris eximii, qui fuit discipulus apostoli Pauli, verum etiam quia in suo festo natus sum mundo. Et ita vidi ultimum fratrem, quem beatus Franciscus recepit ad Ordinem; post quem nullum recepit nec induit. Vidi etiam et primum, scilicet fratrem Bernardum de Quintavalle, cum quo in conventu Senensi una yeme habitavi; et fuit intimus meus amicus et michi et aliis invenibus de beato Francisco multa magnalia referebat, et multa bona ad eo audivi et didici. Toto tempore vite sue doluit pater meus de meo ingressu in Ordinem fratrum Minorum nec consolationem accepit, eo quod filium non habebat, qui ei in hereditate succederet. Et conquestus est imperatori, qui tunc temporis venerat Parmam, quod fratres Minores sibi filium abstulissent. Tunc scripsit imperator fratri Helye generali ministro Ordinis fratrum Minorum quod, si caram habebat gratiam suam, sic exaudiret eum, ut me redderet patri meo. Receperat enim me frater Helias, quando ad imperatorem ibat Cremonam, missus a Gregorio papa nono, anno Domini MCCXXXVIII. Tunc pater meus ivit Asisium, ubi erat frater Helyas, et imperatoris litteras in manu posuit generalis. Quarum exordium tale fuit: Ad Guidonis de Adam fidelis nostri suspiria mitiganda et cet. Frater Illuminatus, qui tunc temporis erat dictator et scriptor fratris Helye, qui etiam omnes pulcras litteras, que mittebantur a principibus mundi generali ministro, seorsum in quaterno scribebat, hanc epistolam michi ostendit, cum processu temporis in conventu Senensi habitarem cum eo. Qui etiam frater Illuminatus postea fuit minister in provincia sancti Francisci, postmodum vero, episcopus Asisinas factus, ultimum diem clausit ibidem. Lectis igitur imperialibus litteris statim scripsit frater Helyas fratribus de conventu Fanensi, ubi habitabam, quod, si de voluntate mea procedebat, me sine mora per obedientiam redderent patri meo, alioquin, si cum patre meo ire nolebam, me karum custodirent sicut pupillam oculi Sui. Venerunt itaque plures milites cum patre meo ad locum fratrum de civitate Fanensi, ut finem negotii mei viderent; quibus factus fui spectaculum; et ipsi michi causa salutis. Congregatis igitur fratribus cum secularibus in capitulo et dictis multis verbis hinc inde protulit pater meus litteras generalis ministri ac fratribus demonstravit. Quibus lectis frater Ieremias custos, audientibus omnibus, patri meo respondit: ‛Domne Guido, dolori vestro compatimur et parati sumus obedire litteris patris nostri. Verumtamen hic est filius vester, etatem habet, ipse de se loquatur. Queratis ab eo, si vult venire vobiscum, veniat in nomine Domini. Sin autem, vim ei, ut vobiscum veniat, inferre non possumus’. Quesivit ergo pater meus, utrum vellem ire cum eo necne. Cui ego respondi: ‛Non, quia Dominus dicit Luc. IX: Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei’. Et ait michi pater: ‛Tu non curas de patre tuo et de matre tua, qui pro te variis doloribus affliguntur’. Cui respondi: ‛Vere non curo, quia Dominus dicit Mat. X: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. De te quoque dicit: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Debes ergo curare, pater, de illo qui pro nobis pependit in ligno, ut nobis vitam donaret eternam. Nam ipse est qui dicit Mat. X: Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis domestici eius. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in celis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui in celis est’. Et mirabantur fratres et gaudebant, quod talia patri meo dicebam. Et tunc dixit fratribus pater meus: ‛Vos percantastis filium meum et decepistis, ut michi non acquiescat. Conquerar iterum imperatori de vobis necnon et generali ministro. Verumtamen permittite me loqui seorsum sine vobis cum filio meo, et videbitis quod me sine mora sequetur. Permiserunt itaque fratres, ut sine eis loquerer patri meo, quia propter verba mea iam dicta de me aliquantulum confidebant. Verumtamen post parietem ascultabant, qualia diceremus. Tremebant enim sicut iuncus in aqua, ne pater meus suis blanditiis meum animum inmutaret; et non solum timebant pro salute anime mee, sed etiam, ne recessus meus occasionem daret aliis Ordinem non intrandi. Dixit igitur michi pater meus: ‛Fili dilecte, non credas istis pissintunicis’ — id est qui in tunicis mingunt —, ‛qui te deceperunt, sed veni mecum, et omnia mea tibi dabo’. Et respondi et dixi patri meo: ‛Vade, vade, pater! Sapiens in Proverbiis dicit III: Noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales, et ipse bene fac’. Et respondit pater meus cum lacrimis et dixit michi: ‛Quid igitur, fili, matri tue dicam, que se incessanter pro te affligit?’. Et aio ad eum: ‛Dices ei ex parte mea: Sic dicit filius tuus: Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Qui etiam dicit Iere. III: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Nam bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua’. Audiens hec omnia pater meus et de egressu meo desperans prostravit se in terram coram fratribus et secularibus, qui cum eo venerant, et dixit: ‛Comendo te mille demonibus, maledicte fili, et fratrem tuum, qui hic tecum est, qui etiam te decepit. Mea maledictio vobiscum sit perpetuo, que vos infernalibus commendet spiritibus’. Et recessit ultra modum turbatus. Nos autem remansimus valde consolati, gratias agentes Deo nostro et dicentes sibi: ‛Maledicent illi, et tu benedices. Nam qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Amen’. Recesserunt itaque seculares valde edificati de constantia mea. Sed et fratres valde gavisi fuerunt, eo quod viriliter egerat Dominus per me puerulum suum, et cognoverunt quod vera sunt verba Domini, que dicit Luc. 21: Ponite in cordibus vestris non premeditari, quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Sequenti vero nocte remuneravit me Virgo beata. Videbatur enim michi quod coram altari ad orationem iacerem prostratus, ut soliti sunt fratres, quando surgunt ad matutinum. Et audivi vocem beate Virginis me vocantis. Et elevata facie vidi beatam Virginem super altare sedentem in eo loco, in quo hostia locatur et calix; habebatque puerulum suum in gremio, quem porrigebat michi dicens: ‛Accede secure et osculare filium meum, quem heri coram hominibus confessus fuisti’. Cumque timerem, vidi quod puerulus aperuit brachia, alacriter me expectans. Confidens itaque de alacritate et innocentia pueri necnon et de matris ipsius liberalitate tam larga, accessi et amplexatus et osculatus sum eum. Et mater benigna per magnam moram eum michi dimisit. Cumque de eo satiari non possem, benedixit michi Virgo beata et dixit: ‛Vade, fili dilecte, et quiesce, ne fratres, qui surgent ad matutinum, inveniant te hic nobiscum’. Acquievi, et disparuit visio. Sed in corde meo tanta dulcedo remansit, quod non possem sermone referre. Fateor vere quod nunquam in seculo tantam dulcedinem habui. Et tunc cognovi quod vera est Scriptura, que dicit quod, gustato spiritu, desipit omnis caro.
  Tempore illo, cum adhuc essem in civitate Fanensi, vidi per somnium, quod filius domni Thomasii de Armariis de civitate Parmensi unum monachum occidebat, et recitavi somnium fratri meo. Et post paucos dies transibat per civitatem Fanensem Amiço de Amicis, qui ibat in Apuliam, ut inde aurum sumeret, et venit ad locum fratrum, ut videret nos, quia notus et amicus noster erat atque vicinus. Et quasi aliunde incipientes inquisivimus, quid esset de tali — vocabatur enim Gerardus de Sençanisiis —, et dixit nobis: ‛Male est de eo, quia altera die unum monachum interfecit’. Et cognovimus quod aliquando vera sunt somnia. Item tempore illo, quando primo transivit pater meus per civitatem Fanensem eundo Assisium, absconderunt me fratres cum fratre meo per plures dies in domo domni Martini de Fano, qui erat dominus legum; et palatium suum erat iuxta mare; et interdum veniebat ad nos et loquebatur nobiscum de Deo et de divina Scriptura, et mater sua ministrabat nobis. Ego autem processu temporis, tempore scilicet potestarie domni Iacobi de Pennaciis de Regio et de Sesso, cum haberem auctoritatem eligendi unum sapientem de quacumque parte vellem, qui de quodam negotio cum Bononiensibus concordaret Reginos, recordatus beneficii domni Martini ipsum elegi. De quo Regini optime consolati fuerunt; et ipse postea a Mutinensibus salarium habuit, ut Mutine scolaribus legeret. Postmodum, elapsis forte duobus annis, Ianuenses elegerunt eum, ut esset eorum potestas. Qua potestaria finita Ordinem fratrum Predicatorum intravit, in quo laudabiliter vitam suam complevit. Erat enim tunc temporis in terra sua valida guerra. Sed et dum adhuc in Ordine Predicatorum viveret, quidam elegerunt eum in sue civitatis episcopum. Sed Predicatores non permiserunt, quod ipse episcopatum acciperet, nolentes eum amittere. Hunc visitavi Arimini in domo fratrum Predicatorum et congratulans et sibi congaudens dixi: ‛Fecistis nunc quod patriarcha Iacob aliquando dixisse cognoscitur, scilicet: Iustum est, ut aliquando provideam etiam domui mee’. Et multum placuit sibi ista auctoritas, et voluit eam habere. Hic Ordinem fratrum Minorum intrasset, nisi dissuasisset sibi frater Thadeus de Bono-comite, qui erat in Ordine nostro. Molestabatur enim a fratribus, ut male ablata restitueret, si vellet ad obedientiam recipi. Et dixit domno Martino: ‛Sic facient tibi, si intraveris Ordinem’. Et sic domnus Martinus timens, Ordinem Predicatorum intravit. Et forte melius fuit pro se et pro nobis.
  Item tempore illo audiens frater Helyas, quod viriliter feceram stando in Ordine, mittebat michi salutem et gratiam suam significando quod, si volebam ire ad habitandum in aliqua provincia Ordinis, significarem sibi, et ipse statim obedientiam mitteret, per quam possem ire quo vellem. Et significavi sibi, quod de provintia Tuscie esse volebam. Erant autem tunc temporis ibi mecum in conventu Fanensi duo fratres de Tuscia, de quorum consilio ista dicebam, scilicet frater Vitalis de Vulterris, qui erat repetitor fratris Humilis de Mediolano, nostri lectoris, et frater Mansuetus de Castilione Aretino, qui postea fuerunt lectores et homines magni valoris in Ordine. Et quia locus fratrum Minorum de Fano erat extra civitatem et iuxta mare, et pater meus ordinaverat, ut pyrate Anchonitani me raperent, si per litus spatiando ivissem, vel illi de familia potestatis Fanensis, qui de Cremona advenerant illuc, a patre meo promissa pecunia: ut has insidias devitarem, ivi et per unam quadragesimam habitavi in conventu de Hesio, quousque post Pascha littere generalis ministri portate fuerunt. Est autem Esium civitas, in qua Fridericus imperator natus fuit. Et divulgatum fuit de eo, quod esset filius cuiusdam beccarii de civitate Esina, pro eo quod domina Constantia imperatrix multorum erat dierum et multum annosa, quando desponsavit eam imperator Henricus, nec filium nec filiam preter istum umquam dicitur habuisse; quapropter dictum fuit, quod accepit istum a patre, cum prius se gravidam simulasset, et supposuit sibi, ut ex se genitus crederetur. Ad quod credendum inducunt nos tria. Primum quia bene consueverunt talia facere mulieres, ut pluries reperisse me recolo. Secundum quia Merlinus ita scripsit de eo: Secundus Fridericus insperati et mirabilis ortus. Tertium quia rex Iohannes, qui fuit rex Ierosolimitanus et socer imperatoris, quadam die irato animo et fronte rugosa in Gallico suo appellavit imperatorem, beccarii filium, pro eo quod Guauterottum consanguineum suum volebat occidere. Et quia cum veneno non poterat, cum gladio debebat (fieri), quando cum imperatore ad ludum scacchorum sederet. Timebat enim imperator, ne quando aliquo casu regnum Ierosolimitanum devolveretur ad istum. Quod regem Iohannem non latuit. Qui ivit et accepit nepotem per brachium, qui cum imperatore ludebat, et amovit eum a ludo et acriter imperatorem redarguit, dicendo in Gallico suo: ‛Fi de becer diabele!’. Et timuit imperator, nec ausus fuit dicere quicquam. Erat enim rex Iohannes magnus et grossus et longus statura, robustus et fortis et doctus ad prelium, ita ut alter Karolus Pipini filius crederetur. Et quando in bello cum clava ferrea percutiebat hinc inde, ita fugiebant Saraceni a facie eius, sicut si vidissent diabolum vel leonem paratum ad devorandum eos. Revera non fuit fempore suo, ut dicebatur, miles in mundo melior eo. Unde et de eo et de magistro Alexandro, qui erat melior clericus de mundo et erat de Ordine fratrum Minorum et legebat Parisius, facta fuit ad laudem eorum quedam cantio partim in Gallico, partim in Latino, quam cantavi multotiens. Que sic inchoat:

Avent tutt mantenent
nost(ris) .. ... temporibus.


Iste rex Iohannes, quando armabatur a suis iturus ad bellum, tremebat sicut iuncus in aqua. Cumque interrogaretur a suis qua de causa sic tremeret, cum in bello contra hostes robustus et validus esset pugnator, respondebat, quod de corpore sibi cure non erat, sed timebat, ne anima sua bene ordinata esset cum Deo. Hoc est quod dicit sapiens in Prover. 28: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum. Unde Ecclesiasticus XVIII: Homo sapiens in omnibus metuit. Ieronimus quoque dicit: Prudenter timetur quicquid potest accidere. Sed peccatores timent ubi non est timor; ubi vero timendum est — scilicet ne offendatur Deus —, non timent, sicut timebat Iob, qui de se ipso dicit Iob 31: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui. Talis fuit rex Iohannes. Ideo evenit ei quod dicit Ecclesiasticus 33: Tmenti Deum non occurrent mala, sed in temptatione Deus illum conservabit et liberabit a malis. Revera sic fuit. Factus est enim frater Minor, et toto tempore vite sue perseverasset in Ordine, si Deus prolongasset ei vitam. Recepit enim eum et induit minister Grecie, scilicet frater Benedictus de Aretio, qui fuit sanctus homo. Iste rex Iohannes fuit avus maternus regis Conradi, filii imperatoris Friderici. Alteram vero filiam regis Iohannis habuit uxorem Balduinus imperator Constantinopolitanus; quo mortuo rex Iohannes baiulus illius remansit imperii pro parvulo suo nepote. Hic rex Iohannes quando ingrediebatur bellum et calefiebat pugnando, nullus audebat ante faciem suam stare, sed divertebant ab eo videntes, quod validus et fortis esset pugnator. Cui congruit quod de Iuda Machabeo legimus scriptum I. Macha. III: Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione sua.
  Receptis igitur litteris fratris Helye generalis ministri, ivi et habitavi in Tuscia VIII annis, duobus in civitate Lucensi et duobus in Senensi et IIII in Pisana. Porro illo primo anno, quo cepi habitare in civitate Lucana, absolutus fuit frater Helyas a generali ministerio, et factus frater Albertus Pisanus; et sol obscuratus est, ut vidi oculis meis MCCXXXIX in sexta feria, in hora none, mense Iunii, tertio die intrante. Cum autem in civitate Pisana habitarem, eram iuvenculus, et duxit me quadam vice pro pane quidam frater laycus et spurius et habens cor vanum, et erat natione Pisanus, quem processu temporis, cum habitaret in loco de Fixeclo, fratres extraxerunt de puteo, in quem seipsum precipitaverat, nescio qua stulticia vel disperatione temptatus. Et postmodum paucis elapsis diebus ita disparuit, quod in aliqua parte mundi non potuit repperiri ab aliquo. Quapropter suspicati sunt fratres quod eum diabolus asportasset. Ipse viderit! Igitur cum essem cum eo in civitate Pisana, et cum sportis nostris panem mendicando iremus, occurrit nobis quedam curtis, quam ambo pariter sumus ingressi. In qua erat vitis frondosa desuper extensa per totum, cuius viriditas delectabilis ad videndum, et umbra nichilominus ad quiescendum suavis. Ibi erant leopardi et alie bestie ultramarine quam plures, quas libenter aspeximus longo intuitu, quia libenter inusitata et pulcra videntur. Erant etiam ibi puelle et pueri in etate ydonea, quas pulcritudo vestium et facierum speciositas multipliciter decorabat et faciebat amabiles. Et habebant in manibus, tam femine quam masculi, viellas et cytharas et alia genera musicorum diversa, in quibus modulos faciebant dulcissimos, et gestus representabant ydoneos. Nullus tumultus erat ibi, nec aliquis loquebatur, sed omnes in silentio ascultabant. Et cantio, quam cantabant, inusitata erat et pulcra et quantum ad verba et quantum ad vocum varietatem et modum cantandi usque adeo, ut cor iocundum redderetur supra modum. Nichil nobis dixerunt, sed et nos nichil diximus eis. Cantare non cessaverunt, quousque fuimus ibi, tam voce quam musicis instrumentis. Et duximus ibi longam moram et vix scivimus recedere inde. Nescio, novit Deus, unde tante letitie talis apparatus occurrerit, quia nec antea illum videramus ei similem, nec postea videre potuimus. Cum autem egressi fuimus inde, occurrit michi quidam homo, quem non cognoscebam, et dixit se esse Parmensem; et cepit me tenere et acriter increpare et vilipendere dure et dicere: ‛Vade, miser, vade! Multi mercenarii in domo patris tui panibus abundant et carnibus, et tu vadis hostiatim mendicando panem ab his qui non habent, cum posses tu multis pauperibus abundanter tribuere. Deberes modo cum dextrario per Parmam discurrere et cum hastiludio tristes letos efficere, ut esses dominabus spectaculum et ystrionibus consolatio. Nam et pater tuus dolore consumitur, et mater tua amore tui, quem videre non potest, quasi de Deo desperat’. Cui respondi: ‛Vade tu, miser, vade! Non enim sapis que Dei sunt, sed que carnalium hominum. Nam ista, que dicis, caro et sanguis revelavit tibi, non pater celestis. Revera, ex eo quod talia persuades, credis te bene dicere et nescis, quia iu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus. Nam de peccatoribus huius mundi dicit divina Scriptura quod ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt. Vanitas vanitum, dicit sapiens, et omnia vanitas. Et iterum: Defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione. Et iterum: Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Et iterum alia Scriptura dicit Iob XXI: Tenent tinpanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Sed quia animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest intelligere’. His auditis que a me dicebantur, recessit confusus, ignorans, quid respondere posset. Completa itaque circa nostra, cepi ego illo sero omnia que videram et audieram in mente mea revolvere et cogitare, quia, si vixero quinquaginta annis in Ordine taliter mendicando, non solum grandis erit michi via, verum etiam labor erubescibilis et intolerabilis ultra vires. Cumque talibus cogitationibus quasi totam noctem duxissem insomnem, sicut Deo placuit, accidit michi modicus somnus, in quo visionem michi Deus ostendit pulcherrimam, que consolationem contulit anime mee et iocunditatem atque dulcedinem inauditam. Et tunc cognovi quod necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Videbatur siquidem michi quod irem panem hostiatim mendicando, sicut soliti sunt facere fratres, et ibam per contratam Sancti Michaelis de Pisis ex parte Vicecomitum, quia ex alia mercatores Parmenses domum habebant ad hospitandum, quam Pisani fundicum appellant, et illam partem vitabam et propter erubescentiam, quia necdum eram bene fortificatus in Christo — quia qui Deum timet, nichil negligit —, et quia timebam, ne forte audirem ab eis verba ex parte patris mei, que cor meum concutere possent; semper enim persecutus fuit me pater meus et semper insidiatus michi, ut me de Ordine sancti Francisci extraheret, quousque ultimum diem clausit, nec unquam reconciliatus est michi in duritia perseverans. Cum autem ex parte Arni per burgum Sancti Michaelis descenderem, ecce subito prospexi et vidi, quod filius Dei veniebat ab una domo et portabat panem et ponebat in sporta. Idem faciebat beata Virgo, et idem Ioseph, nutritius pueri, cui beata Virgo fuerat desponsata. Et sic fecerunt, quousque et circa completa et sporta impleta fuit. Est autem consuetudo in partibus illis, quod sporta ponitur inferius panno cooperta, et frater ascendit domos, ut panem petat et portet et ponat in sporta. Postquam autem fuit et circa completa et sporta impleta, dixit michi filius Dei: ‛Ego sum redemptor tuus, et ista est mater mea, et iste tertius Ioseph, qui dictus est pater meus; ego sum, qui pro salute humani generis reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius. Ego sum, de que Apostolus meus Paulus scripsit Cor. VIII: Scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Non erubescas ergo, fili, amore meo mendicare, ut vere quod scriptum est dicere possis: Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei’. Et aio ad eum: ‛Domine, de te scriptum est verbum illud an de menbris tuis?. Et Dominus ait: ‛Et de me scriptum est, quia vere mendicus fui et pauper, et de quolibet qui meo amore mendicat. Et modo experimento probasti, quod tui sollicitus fui iuvando te in circa tua et tibi sportam implendo. Recordare ergo filii, paupertatis et transgressionis mee, abscinthii et fellis. Recordare etiam quod scripsit pater tuus Franciscus, amicus et dilectus meus, in regula fratrum Minorum: Fratres tamquam peregrini et advene in hoc seculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro elemosina confidenter. Nec oportet eos verecundari, quod Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Hec est illa celsitudo altissime paupertatis, que vos karissimos fratres meos heredes et reges regni celorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Hec sit portio vestra, que perducit in terram viventium. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inherentes nichil aliud pro nomine domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub celo habere velitis’. Et respondi et dixi domino Iesu Christo: ‛Domine, cum dicat sapiens in Proverbiis X: Non affliget Dominus fame animam iusti, quare non das abundanter servis et amicis tuis, qui te laudant et benedicunt, ne cum tanto labore et rubore mendicare cogantur?’.


Quod duplici de causa vult Deus, quod amici sui mendicent, ut qui dant premientur, et qui accipiunt orationem rependant.


  Et respondit Dominus: ‛Volo, ut hi qui dant mereantur dando amore meo, sicut hi qui accipiunt amore meo mendicando merentur. Nam Iohannes Apostolus lapillos, quos mutavit in gemmas, et virgas quas convertit in aurum, non dispersit et dedit pauperibus, sed revocavit ad materiam pristinam, eo quod nullus ibi merebatur in dando. Volo autem nunc, ut hi qui divitias habent amore meo dent non habentibus, ut in die iuditii a me commendentur et premientur in regno. Nam ego sum qui in lege Moysi populo precepi Iudaico Deutero. XV: Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Idcirco ego precipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. Ideo Ecclesiasticus XXIX dixit: Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. Hinc sapiens mulier commendatur Prover. XXXI: Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem. Quod autem dixisti, quod possum, quando volo, abundanter tribuere, verum dixisti et a Scriptura hoc didicisti. Ait enim sapiens Sap. XII: Subest enim tibi, cum volueris, posse. Unde Ysaias scripsit LIX: Ecce non est abreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat.


De bonis que contulit Deus Iudaico populo in terra deserta et invia et inaquosa.


  Probavit hoc Iudaicus populus, de quo dicitur: Petierunt, et venit coturnix, et pane celi saturavit eos’. De hoc habetur Numeri XI, quando Moyses Domino esum carnium Iudaico populo promittenti admirative dixit: ‛Sexenta milia peditum sunt, et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid ovium et boum multitudo cedetur, ut possit sufficere ad cibum, vel omnes pisces maris in unum congregabuniur, ut eos satient?Cui respondit Dominus: ‛Numquid manus Domini invalida est? Iam nunc videbis, utrum meus sermo opere compleatur?’. Item probavit hoc Iudaicus populus, qui XL annis manna in deserto comedit, De quo Moyses ait Deutero. VIII: Dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Domini. Vestimentum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus; en quadragesimus annus est. Et infra XXIX: Adduxit vos XL annis per desertum. Non sunt attrita vestimenta vestra, nec caltiamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis, quia ipse est dominus Deus vester. Et venistis ad locum hunc. Item Iosue V: Deficit manna, postquam comederunt de fructibus terre, nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel, sed comederunt de fructibus presentis anni terre Chanaam. Ut verum appareat quod consuevit dici: Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Item de hac materia dixit propheta in psalmo: Mandavit nubibus desuper et ianuas celi aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum et panem celi dedit eis. Panem angelorum manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia. Transtulit austrum de celo et induxit în virtute sua affricum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum. Et manducaverunt et salurati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis Dominus, non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc est de quo Iudei coram Christo domino gloriantur Io. VI: Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: ‛Panem de celo dedit eis manducare’.


Quod non affligat Dominus fame animam iusti, probatur multis exemplis.
Quod Deus multiplicet victualia servis suis, probatur hic multis exemplis.


  Item utrum affligat Dominus fame animam iusti necne, multipliciter probavit Helyas. Primo, quia corvi deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, ut habetur III Reg. XVII. Secundo, quia paupercula vidua pavit eum, etiam ex eo quod vidue dedit Helyas, ut habetur supradicto capitulo. Ideo potuit dicere Helye vidua ista cum filio quod I Parali. ultimo rex David Domino dixit: Tua sunt omnia, et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Tertio, quando in deserto Angelus Domini posuit ad caput eius vas aque et subcinericium panem, ut habetur 3. Reg. XIX. Item liberalitatem Domini, utrum scilicet affligat Dominus fame animam iusti, Paulus primus heremita fuit expertus, cui, ut narrat Ieronimus, per LX annos qualibet die dimidium panem mittebat per corvum; et quando ad eum videndum ivit Antonius, illa die Dominus duplicavit anonam, misit enim totum integrum panem. Item probavit hoc beatus Benedictus, ut in secundo libro Dialogorum narrat Gregorius, qui, quando oleo indiguit, oratione ad Deum fusa dolium oleo plenum miraculose invenit. Altera vice, tempore valide famis, cum monachi sui de panis inopia murmurarent iuxta illud: Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt, virtute orationum suarum et divina clementia faciente, ad ianuam monasterii nocte quadam ducentos modios farine invenit in saccis. Hoc ideo factum est, ne de beato Benedicto dici possit illud Ys. IX: Multiplicasti gentem, sed non magnificasti letitiam; et ut verum appareat verbum illud: Necesse est divinum adesse auxilium, ubi cessat humanum. Ut verum etiam appareat illud Prover. X: Non affliget Dominus fame animam iusti. Unde super illo loco Mat. VI: Ne solliciti sitis anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini, dicit beatus Ieronimus: Sit homo quod esse debet, et presto erunt omnia; et de servis Dei dicit propheta: Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt. Ideo merito dicitur eis: Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Item probavit hoc Helyseus, quando mulieri vidue, que creditur uxor Abdie prophete fuisse, oleum multiplicavit, ut habetur IIII Reg. IIII, et quando panes multiplicavit tempore famis, de quibus ministro suo dixit: Da populo, ut comedat. Hec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit; posuit itaque coram eis. Qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini, 4. Reg. IIII. Item quando multiplicavit farinam tempore obsidionis Samarie, de qua dixit 4. Reg. VII: Audite verbum Domini! Hec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Samarie. Item beatus Gregorius in primo Dialogorum dicit quod Nonnosus monachus in monasterio suo oleum suis meritis et orationibus multiplicavit; et in eodem primo libro de Bonifatio Ferentine civitatis episcopo narrat, quod adhuc puer existens in horreo matris sue multiplicavit frumentum et in cellario suo vinum et XII denarios grossos ex auro quasi noviter productos ex fabrica impetravit a Domino, quia totidem pauperibus dederat. Item presbiter Sanctulus, amicus Gregorii, oleum multiplicavit et panem. Item quidam sanctus pater, de quo in Vitis patrum legitur, cum ad faciendum cum eo festum dominice resurrectionis alii patres in sabbato sancto ivissent, orationem fudit ad Deum pro cibariis habendis. Et ecce subito angeli missi a Deo detulerunt ei panes pulcherrimos, quibus similes in tota Egypti provintia nunquam visi fuerunt; portaverunt etiam dactillos, ficus recentes et uvas et multa alia utilia et victui necessaria et coram istis sanctis patribus posuerunt. Quorum copia usque ad festum Pentecostes abundavit. Et mirati sunt valde gratias agentes omnium bonorum largitori, qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione. Item adhuc aliis modis dat Deus servis suis, quando indigent; unde sapiens in Eccle. II: Homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et letitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Item Prover. XXVIII: Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali, in pauperes congregat eas.


Exemplum cuiusdam regis, qui libenter amore Christi elemosinas faciebat, cui Deus dedit thesauros absconditos.
Simile exemplum habetur in Longobardorum historia, tertio libro, XXXIIII capitulo, circa finem libri.

Exemplum cuiusdam regis, qui elemosinas faciebat.


  Fuit quidam rex, qui volens facere secundum consilium Domini, quo dicit Mat. VI: Nolite thesauriçare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesauriçate autem vobis thesauros in celo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur, cepit elemosinas largas facere et thesaurum suum cotidie pauperibus larga manu tribuere. Quod etiam Ecclesiasticus docet XXIX: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam subter lapidem in perditionem. Pone thesaurum tuum in preceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Cumque hoc faceret, ceperunt pauperes ex diversis partibus supervenire, et thesaurus deficere, quia, ut dicit sapiens Eccle. V: Ubi multe sunt opes, multi et qui comedunt eas, et Prover. XIII: Sustantia festinata minuetur; que autem paulatim colligitur manu multiplicabitur. Cepit igitur rex cogitare et sollicitus esse, quid post hec daret pauperibus, non solum pro honore suo conservando, verum etiam pro pauperum inopia sublevanda. Et dum talibus cogitationibus sollicitaretur cor suum, quadam die dixit militi secretario suo: ‛Egrediamur nos duo tantum ad aliquem locum, ubi spaciemur’. Cumque essent in nemore iuxta fontem, cepit rex cum milite suo de hac materia habere sermonem, iuxta illud Prover. XXV: Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Post hec accidit regi modicus somnus, et volens aliquantulum dormire rogavit militem, ut diligenter custodiret eum, donec dotmiret. Et dum dormiret rex, prospexit miles et vidit quod bestiola quedam pulcherrima valde ex ore regis exibat, que totum corpus regium cum osculata fuisset, rivum fontis conabatur transire, sed non poterat. Quod attendens miles posuit super rivulum spatam evaginatam, et transivit bestiola et ivit ad quendam montem, qui prope nemus erat, et tetigit in aliquibus locis, et postea venit ad rivulum fontis volens transire. Sed miles removerat ensem, et angustiabatur bestiola. Considerans hoc miles posuit spatam, et transivit bestiola et per os ingressa est regium corpus, unde fuerat prius egressa; et excitatus est rex et somnium suum, quod viderat, cepit narrare: ‛Visum fuit michi’, ait, ‛quod, cum dormirem, anima mea exiret de corpore, et cum vellet quendam fluvium transire et non posset, quia pons non erat ibi, cepit angustiari. Et ecce subito quidam miles de spata sua pontem fecit, et transivit anima mea et ivit ad quendam montem, in quo invenit magnum thesaurum argenti et auri et lapidum pretiosorum, et postea rediit, ut flumen transiret, et angustiabatur iterum, quia pons erat inde amotus Et miles sua benignitate et curialitate iterum fecit de spata pontem, et transivit anima mea et ingressa est corpus meum, et statim fui excitatus’. Audiens hec miles cepit regi referre, quomodo oculata fide hec omnia viderat. Miserunt igitur et habuerunt multa plaustra et multos homines, qui foderent, et invenerunt thesauros copiosos in argento et auro et lapidibus pretiosis, quos rex et pauperibus dedit et sibi retinuit. Adimpletum est isti regi quod Dominus promittit Ys. XLV: Dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, ul scias, quia ego Dominus. Multa alia exempla scio de hac materia, sed quantum ad presens sufficit hoc dixisse.


Quod in quadam visione filius Dei loquebatur cum quodam fratre de pulchra materia et cum auctoritatibus sacre Scripture.


  Igitur in visione mea Domino meo dixi: ‛Quid est, Domine, quod Apostolus Paulus in prima ad Cor. III. dicit: Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus, et in secunda dicit XI, quod fuit in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, Apostoli autem tui tempore passionis a te requisiti: Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis, responderunt et dixerunt: «Nichil»? Luc. XXII’. Et respondit Dominus et ait: ‛Quod dixit Paulus Apostolus, verum dixit. Quod autem dixerunt discipuli mei in cena, similiter verum dixerunt; non quin aliquando penuriam sustinuerint, presertim cum de me scriptum sit Io. IIII: Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent; sed pro tanto verificatur verbum eorum, cum dixerunt «nichil», quia auctoritatem habebant victualia accipiendi et potestatem miracula faciendi’. De primo dicit Apostolus prima ad Cor. IX, quod Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Item supra eodem capitulo: Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus. Unde propheta: Sumite psalmum et date tympanum. Ubi dicit glosa: Sumite spiritualia et date temporalia. Item Apostolus ad Ro. XV: Si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnatibus ministrare eis. Item Mar. VI. habetur quod, quando Dominus misit XII ad predicandum, precepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum; que ponitur pro auctoritate sumendi victualia. De secundo habetur Io. XIII: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, que ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet, quia ego ad patrem vado et cet. Tertio modo verificatur verbum discipulorum, cum dixerunt quod nichil defuit eis, quia Christum habendo habebant omnia. Unde Apostolus in secunda ad Cor. VI: Tamquam nichil habentes et omnia possidentes, et ad Phili. IIII: Habeo omnia et abundo. Ideo dicit sapiens Prover. XIII: Est quasi dives, cum nichil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Hinc poeta ait:

Nobilitat viles frons generosa dapes.

Vere igitur discipuli habendo Christum habebant omnia, quia Christus Deus est, et de Deo dicit Apostolus I. Cor. XV. quod erit omnia in omnibus. Hinc dicturi sunt damnandi in die iuditii conquerendo, quod sua culpa Deum perdiderunt, Tobie X: Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Item in visione mea iterum dixi domino meo Iesu Christo: ‛Domine, Iudei, qui inter Christianos degunt, gramaticam nostram et Latinam scripturam adiscunt, non ut te diligant et in te credant, sed ut tibi detrahant et nobis Christianis insultent, qui te adoramus crucifixum pro nobis, et dicunt illud Ys. XLV: Nescierunt qui levant signum sculpture sue, et rogant Deum non salvantem. Item opponunt nobis hoc modo: «Aut Christus vester iustus fuit aut iniustus. Quod autem iniustus fuerit, patet ex verbis patrum nostrorum, qui Pylato dixerunt Io. XVIII: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Deus autem noster in lege, quam dedit nobis, sic precepit Iudaico populo Exo. XXII: Maleficos non patieris vivere». Igitur dicunt ipsi: «Si filius Marie mortuus est ex culpa sua, sibi imputetur. Et quod ex culpa sua mortuus sit, patet ex hoc, quod parentes nostri Pylato dixerunt Luc. XXIII: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse». Item quod non fuerit iustus, adhuc ostendimus ex eo quod dicit propheta: Iunior fui, etenim senui, et non vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem. Christus autem vester, cum moreretur in cruce, clamavit se derelictum, dicens Mat. XXVII: Deus mes, Deus meus, ut quid dereliquisti me. Vos autem semen Christi estis, qui a Christo dicimini Christiani, et cotidie mendicatis. Igitur aut propheta verum dixit, aut Christus vester non fuit iustus, qui clamavit se derelictum’. Respondit Dominus et dixit michi: ‘Fili dilecte, Iudei non diligunt me, sed semper michi et amicis meis insidiantur et inimicantur, ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, Io. XV. De Iudeis autem multum possum conqueri, quia multa opprobria dixerunt michi, iuxta verbum quod scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ideo de eis dicit propheta: Veriat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Quoniam non intellexerunt opera Domini; et in opera manuum eius destrues illos et non edificabis eos. Quare? Quia obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Egypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Non sunt recordati manus eius die, qua redemit eos de manu tribulantis. Ideo, dilecte fili, de Iudeis optime dixit Apostolus meus Paulus in prima ad Thessalo. II, quod Iudei dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt, et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salve fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Quod autem Iudei querunt de me, utrum iustus sim necne, satis legerunt. Unde Iere. XII: Iustus quidem tu es, Domine. Et propheta: Iustus Dominus et iustitiam dilexit; equitatem vidit vultus eius. Et iterum: Iustus es, Domine, et rectum iuditium tuum’. Et respondi et dixi: ‛Domine, istas auctoritates intelligunt Iudei de Deo, qui legem Moysi dedit, et non de filio Marie, quem occiderunt suspendentes in ligno’. Et Dominus dixit: ‛Et tu non legisti a me dictum: Ego et pater unum sumus, et omnia que habet pater mea sunt?’. Et respondi et dixi: ‛Domine, legi et bene legi, sed Iudei nolunt credere tibi. Dic ergo apertius, ut vincantur et confundantur. De te enim scriptum est: Iustificeris, Domine, in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris’. Et ait Dominus: ‛Ysaias de me scripsit LVII: Iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordie colliguntur, quia non est qui intelligat. A facie enim malicie collectus est iustus. Centurio quoque de me dixit Luc. XXIII: Vere hic homo iustus erat. Et Iacobus ait ultimo: In die occisionis adduxistis et occidistis iustum, et non restitit vobis. Unde sapiens in Proverbiis ait XI: Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? A me quoque dictum est Luc. XXIII: Si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet? Quod autem dicunt Iudei, quod clamavi me derelictum, verum dicunt, quia dereliquit me pater, ut ab eis occiderer. Unde Iob dicit XVI: Conclusit me Deus apud iniquum — scilicet Pylatum — et manibus impiorum me tradidit, scilicet Iudeorum, Et Lucas in Actibus dicit IIII: Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pylatus cum gentibus et populis Israel facere que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Quod autem non dereliquerit me pater, testatur propheta, qui in persona mea loquens ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ysaias quoque ait LIIII: Ad puncium in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Fui itaque derelictus a patre ad tempus, quia manibus impiorum, scilicet Iudeorum, traditus, ut me pro salute mundi occiderent, et non fui derelictus, quia tertia die me resuscitavit a mortuis. Et ita verbum propheticum verum manet, quia non vidit David iustum derelictum. Nec etiam vidit semen eius querens panem, secundum suum intellectum.


Quod duo sunt genera paupertatis.


  Duo enim sunt genera paupertatis: unum est voluntarium, et hoc est perfectorum, qui suis divitiis venditis et datis pauperibus nichil in hoc mundo possidere volunt, cognoscentes verum esse quod dicit Apostolus I Timo. VI: Nichil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes ergo alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, Hebre. ultimo. Isti sunt pauperes qui a me commendati fuerunt Mat. V: Beati pauperes spiritu — id est humiles et voluntarie mendicantes —, quoniam ipsorum est regnum celorum. Isti sunt pauperes, de quibus dixit Ys. XXIX: Pauperes homines in sancio Israel exultabunt. Vere isti sunt semen Christi, de quo propheta ait: Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. De istis Ys. ait LXI: Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Amen’. Porro secundum genus paupertatis est illorum, qui habent paupertatem necessariam et inevitabilem, qui velint nolint, eos mendicare oportet ex defectu, quem habent, temporalium rerum. Isti sunt pauperes mundi, de quibus Dominus dixit Mat. 26: Semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. De istorum paupertate locutus fuit Dominus ad Hely I Reg. II: Futurum est autem, ut, quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam bucellam panis. Item hanc paupertatem mundanam et non voluntariam imprecatur David Ioab II Reg. 3: Non deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus, tenens fusum et cadens gladio et indigens pane. Et sic Iudeorum questio plenarie est soluta, et eius occasione multa bona dicta.

 Frons Pars II, paginae 73-133