Jump to content

Cronica (Salimbene de Adam)/Pars II

Checked
E Wikisource

(paginae 73-133)

editio: Salimbene de Adam, Cronica, vol. I, Bari, G. Laterza e Figli, 1942; Ferdinandus Bernini recensuit
fons: librum vide
 Pars I, paginae 1-72 Pars III - Liber de Prelato, paginae 134-238 
Index Capitum


Positio magistri Guillielmi de Sancto Amore contra religiosos mendicantes.


  Visio igitur, quam supra posuimus, vera fuit, non habens aliquam falsitatem; sed aliqua verba addidimus ad eamdem materiam pertinentia occasione magistri Guillielmi de Sancto Amore, qui fecit libellum, quem papa Alexander quartus destruxit et reprobavit, quia in eo dicebat quod omnes religiosi et verbum Dei predicantes, de elemosinis vivendo salvari non possent. Postquam ergo predictam habui visionem, usque adeo fui confortatus in Christo, ut, cum veniebant ad me a patre meo missi ystriones vel milites qui dicuntur de curia, ut cor meum removerent a Deo, tantum curabam de verbis eorum quantum de quinta rota plaustri. Quadam die venit ad me quidam et dixit michi: ‛Salutat vos pater vester, et hoc dicit mater vestra: Una die vult vos videre, altera si moritur, de morte parum curat’. Et credidit se dixisse verbum valde motivum, ut cor meum perverteret. Cui cum ira dixi: ‛Discede a me, miser! quia plus te non audiam. Pater meus Amorreus, mater mea Cethea’. Et recessit confusus, et ultra non comparuit.


Quo anno Parma rebellavit imperio, que MCCXLVII ab imperatore recessit.


  Finitis igitur octo annis in Tuscia veni ad provintiam Bononiensem, in qua receptus fueram, et factus sum ex ea. Cumque habitarem in conventu Cremone, et imperator Fridericus iam ab imperio depositus esset Taurini, ut iret Lugdunum ad capiendum papam cum cardinalibus, prout credebatur, et filius eius rex Hencius cum Cremonensibus esset in obsidione Quinçani Brixiensium castri, civitas mea Parma, id est ex qua natus eram, rebellavit imperio et fuit totaliter cum Ecclesia, anno Domini MCCXLVII die dominico XVI intrante mense Iunii. Et tunc veni et habitavi in civitate Parmensi, in qua erat Gregorius de Monte-longo legatus, qui postea multis annis Aquilegiensem rexit Ecclesiam. Et eodem anno, cum esset obsessa civitas mea a Friderico deposito, ivi Lugdunum et in festo omnium sanctorum perveni illuc; et statim papa misit pro me et familiariter locutus est mecum in camera sua. Siquidem a recessu meo de Parma usque ad illum diem nec nuntium viderat nec litteras receperat aliquas. Et multas gratias contulit michi, id est petitiones meas exaudivit, quia curialis homo erat valde et liberalis.
  Nunc de parentela mea quod superest prosequamur. Quartus patris mei filius, natus ex concubina Rechelda, magister Iohannes est dictus. Hic fuit pulcher homo et magnus bellator. Hic voluntarie exivit de Parma et parti imperatoris adhesit. Sed penitentia ductus ivit ad Sanctum Iacobum. Cumque inde rediret, voluntarie remansit Tolose. Et factus ibi civis accepit uxorem, ex qua filios et filias genuit. Post hec decidit in lectum et mortuus est, cum fratribus confessus et in loco fratrum Minorum de Tholosa sepultus. Hic in tantum curialis fuit et liberalis, ut omnibus Ytalicis libenter subveniret. Ducebat enim eos ad domum suam et optime pascebat, maxime autem pauperes, notos et peregrinos. Qui cum redibant, hec michi referebant. Porro pater meus tres genuit filias, pulchras dominas et nobiliter maritatas. Quarum prima fuit domina Maria. Secunda domina Karacosa. Hec post mortem viri sui intravit monasterium Parmense Ordinis sancte Clare, et post plures annos assumpsit aliquas sorores Parmensis monasterii et duxit eas ad civitatem Reginam, in qua prius non erant sorores Ordinis sancte Clare, et fuit earum priorissa. Postea fecit se absolvi et rediit ad monasterium Parmense, in quo laudabiliter vitam suam finivit. Hec fuit amabilis domina, sapiens, honesta et gratiosa tam Deo quam hominibus. Cuius anima requiescat in pace! Tertia soror mea fuit domina Egidia, ex qua nati sunt filii IIII, quos mors de mundo tulit preter primum, qui dictus est Andreas de Pugulesio et fuit magnus legista. Mater patris mei, que fuit avia mea, domina Enmengarda est dicta. Hec fuit sapiens domina, et centum annos habebat, quando ultimum diem clausit. Cum ea habitavi XV annis in domo patris mei. Quociens docuit me, ut vitarem malam societatem et bonam assumerem, et quod essem sapiens et morigeratus et bonus, tociens benedicatur ipsa a Deo! Fecit enim hoc frequenter. In sepulchro supra memorato sepulta fuit. Erat enim commune nobis et illis de casali nostro. Porro pater meus proprium habuit monumentum et novum, in quo nondum quisquam positus fuerat, in platea Veteri ante baptisterii ianuam, eo quod primum monumentum totaliter plenum erat. Soror patris mei domina Ghisla fuit; ex qua maritata nate sunt due filie, Grisopola et Vilana, optime cantatrices. Pater istarum domnus Martinus Octolini de Stephanis fuit solatiosus homo, suavis et iocundus, libenter bibens vinum, maximus cantator cum instrumentis musicis, non tamen ioculator. Hic aliquando in Cremona trufavit et decepit magistrum Girardum Patecclum, qui fecit librum de Tediis; sed bene fuit dignus, promeruerat enim, ut sibi sic accideret. Mater fratris Guidonis, fratris mei, domina Ghisla de Marsiliis fuit, qui fuerunt antiquitus nobiles homines et potentes in civitate Parmensi, et habitant in inferiori parte platee Veteris iuxta palatium episcopi; quorum maximam multitudinem vidi; et induebantur scarulaticis indumentis aliqui eorum, maxime autem iudices. Attinebant autem etiam michi ex parte matris mee, que fuit filia domni Gerardi de Cassio, qui fuit pulcher senex et, ut puto, centenarius obiit, sepultus in Ecclesia sancti Petri. Et habuit tres filios, scilicet domnum Gerardum, qui fecit librum de dictamine. Fuit enim magnus dictator nobilioris stili; et domnum Bernardum, qui fuit homo illiteratus et simplex et purus; et domnum Hugonem, qui fuit litteratus homo, iudex et assessor, homo magni solatii, et qui semper ibat cum potestatibus, ut esset advocatus eorum. Hic habuit filium, qui in Ordine fratrum Minorum fuit sacerdos et predicator et litteratus homo, honestus, morigeratus et bonus religiosus; dictus est frater Iacobus de Cassio. In Sicilia obiit, ut puto, in civitate Messana. Porro mater mea dicta est domina Inmelda, humilis domina et Deo devota, multum ieiunans et libenter pauperibus elemosinas faciens. Nunquam fuit visa irata, nunquam aliquam suam famulam manu sua percussit. Semper volebat tenere in yeme amore Dei aliquam pauperculam mulierem de montanis, ut yemaret secum, cui victum et vestimenta prebebat, et nichilominus habebat pedissequas, que faciebant servitia domus. Pro hac papa Innocentius dedit michi litteras apud Lugdunum, ut esset Ordinis sancte Clare; dedit et alia vice fratri Guidoni, fratri meo, quando a Parmensibus fuit missus ad papam. Ad monasterium illarum dominarum Ordinis sancte Clare iacet sepulta. Cuius anima per misericordiam Dei requiescat in pace! Amen. Avia mea materna, scilicet mater matris mee, dicta est domina Maria, pulchra domina et carnosa, soror domni Aicardi, Hugonis, Aimerici, qui fuerunt in Parma iudices, homines divites et potentes. Et iuxta Ecclesiam sancti Georgii habitant.
  Ut autem ad superiora redeam, Bernardus Oliverii et Rolandus Oliverii de Adam, qui fuerunt duo germani fratres, quorum mater fuit domina Vitella, quam centenariam vidi, duas sorores habuerunt, pulchras dominas et sapientes, ut vidi oculis meis; quarum una dicta est domina Iacoba, quam domnus Guido de Pecorariis uxorem habuit, sed filii ex ea nati non sunt. Altera dicta est domina Karacosa, quam domnus Naimerius de Panigariis uxorem habuit, et genuit ex ea filium Gerardum, qui multos filios et filias habuit. Quorum primus frater Iacobus Ultramarinus, pro eo quod in ultramarinis partibus stetit multis annis. Hic fuit filius consobrini mei et in Ordine fratrum Minorum fuit valens homo, sacerdos et predicator et litteratus valde. Optime scivit Arabicum, id est Saracenicum, et optime Gallicam linguam. In regimine prelationis valens homo fuit, honestus et bonus et sanetus; Mutine obiit, in loco fratrum Minorum sepultus. Alter frater istius Bernardus est dictus. De aliis non curo. Soror istorum prima domina Avança, pulcherrima domina ex qua nata est filia, que in Ordine sancte Clare Parmensis monasterii soror Karacosa vocatur, honesta domina et Deo devota. Secunda soror supradictorum fratrum domina Cisa fuit, duabus vicibus maritata, ex qua filie et filii nati sunt. Tertia soror supradictorum fratrum soror Maria est dicta, pulcra domina, sapiens et honesta, que in monasterio Immolensi Ordinis sancte Clare ultimum diem clausit. Porro de casali meo in monasterio sancti Benedicti inter Padum et Larionem, in quo comitissa Matildis est sepulta, et est in episcopato Mantuano, fuit domnus Villanus, sacerdos et sanctus homo et persona sollemnis. In monasterio vero de Bersello fuit domnus Conradus, filius domni Bernardi, filii domni Leonardi, filii domni Bernardi iudicis, a quo inchoavimus, qui mortuus est in bello. Cuius uxor pulcherrima domina Karacosa, prudentissima et sagacissima valde, que optime rexit domum suam post mortem viri sui. Hec nata fuit de Çapironibus. Porro ego frater Salimbene et frater Guido de Adam domum nostram destruximus in masculis et feminis religionem intrando, ut eam in celis edificare possemus. Quod nobis prestare dignetur qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum! Amen.
  Ecce genealogiam parentele mee preter intentionem meam descripsi, et multos dimisi et multas causa brevitatis tam antiquos quam modernos, quos non descripsi. Ex quo autem inchoaveram eam, visum fuit michi eam congruum esse perficere propter quinque (rationes). Primo, quia soror Agnes, neptis mea, que est in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, in quo se amore Christi reclusit, dum adhuc parvula esset, rogavit me, ut eam describerem occasione avie sue paterne, cuius notitiam habere non poterat, quatinus ex hac genealogia docta cognoscat tam ex parte patris quam ex parte matris, ex quibus parentibus genita sit. Et iam habet ex genealogia descripta, quod ex parte patris processit ex parentela illorum qui dicti sunt de Adam, qui antiquitus Grenones dicebantur. Ex parte vero matris ex Barrattis processit, qui in duo casalia dividuntur. Nam sunt Baratti qui dicuntur Nigri, et isti partem imperialem tenuerunt. Et sunt Baratti qui Rubei appellantur, et isti partem Ecclesie semper tenuerunt ex quibus soror Agnes processit, ut superius demonstravi. Omnes isti Baratti, tam Nigri quam Rubei, ex uno cippo sive ex una radice progeniti sunt ex duabus dominabus, quarum una dicta est Baratina, alia Ghibertina, de quibus abundantius supra posuimus. Porro secunda ratio genealogie descripte fuit, ut cognoscat soror Agnes, pro quibus debeat Deum rogare, quia Apostolus in prima epistola ad Timotheum dicit V. capitulo: Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Et Apostolus Iacobus dicit V: Orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Tertia ratio fuit antiquorum consuetudo, qui genealogias suas describebant. Unde dicitur in libro Neemie VII de quibusdam, quod eiecti sunt de sacerdotio, eo quod scripturam genealogie sue invenire non possent. Quarta ratio fuit, quia occasione istius genealogie, quam descripsi, aliqua bona et utilia dixi, que non dixissem. Quinta et ultima ratio fuit, ut ostendatur verbum Apostoli Iacobi verum esse. Dicit enim Iacobi IIIl: Que est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Quod demonstrari potest in multis, quos diebus nostris mors de medio tulit. Nam infra spatium LX annorum omnes, quos in genealogia parentele mee posui, vidi preter eorum paucos. Non enim vidi Adam de Grenonibus, qui fuit pater avi mei paterni, nec vidi duos filios eius, scilicet Oliverium et Iohannem de Adam, qui avus meus fuit, nec Adaminum filium eius, qui fuit frater patris mei et vir militaris, sicut et Enblavatus et Rolandus Oliverii; nec vidi monachum Sancti Benedicti. Omnes alios, quos nominavi, et alias vidi, et recesserunt a nobis et in mundo non sunt. Et impleri videmus cotidie verbum illius sapientissime mulieris, que locuta est cum David, quando patrem cum filio pacificare volebat, in figura mulieris illius, scilicet beate Virginis, que mulier sapientissima fuit, que dedit illum, per quem reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, ut dicit Apostolus ad Ro. V. Ait enim mulier illa loquens ad David II Reg. XIIII: Omnes morimur et quasi aque dilabimur in terram, que non revertentur, nec vult Deus perire animam. Ideo faciendum est quod Ecclesiasticus docet XIII: Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet et sicut folium fructificans in arbore vividi. Alia generantur, et alia deiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis ommnino finitur, et alia nascitur. Item Eccle. I: Generatio preterit et generatio advenit, terra vero in eternum stat. Item Iob XIIII: Breves dies hominis sunt, numerus mensium eius apud te est. Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt. Item Iob XVI: Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo. Item Iob XIII: Homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletus multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Item primo Paralipo. ultimo dixit David, cum presente Deo loqueretur: Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Quocirca faciendum est quod docet Scriptura. Ait enim Apostolus ad Gala. VI: Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Hinc dicitur primo Macha. XII quod, quando Ionathas vidit, quod tempus eum iuvat, fecit facta sua. Et hoc quidem sapienter, quia sicut dicitur Apoc. X, angelus, quem vidit Iohannes stare supra mare et supra terram, levavit manum suam ad celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in illo sunt et terram et que in ea sunt et mare et que in eo sunt; quia tempus amplius non erit. Ergo faciendum est quod docet sapiens Eccle. IX: Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare; quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Sed quidam multum stultizant dicentes, quod tempus iuventutis volunt habere sibi, ut illud in vanitatibus suis expendant, tempus autem senectutis volunt dare Deo, cum dicat Scriptura Iob XXXII: Nescio, quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. Dicit enim Ecclesiastes IX: Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fidutiam. Ideo utile consilium dat Ecclesiastes XII dicens: Memento creatoris tui in diebus iuventutis tue, antequam veniat tempus afflictionis, et apropinquent anni, de quibus dicas: Non michi placent. Quare in diebus iuventutis tue? Quia bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua, Iere. in Trenis III. Item quia que in inventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Eccli. XXV. Ideo docet Ecclesiastes XI: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quod magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit. Item aliqui sunt, qui totum tempus vite sue, tam senectutis quam iuventutis, expendunt in vanitatibus suis. Que est magna stultitia, cum Zacharias dicat Luc. I: Serviamus illi, scilicet Deo, in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Unde sapiens docet Prover. XII: Qui operatur terram suam, saciabitur panibus; qui autem sectatur ocium, stultissimus est. Item Prover. XX: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate, et non dabitur ei. Tempus frigoris appellat sapiens tempus presentis vite, tempus estatis tempus iocunditatis eterne.


[Quod quandoque tota casalia destruuntur.]


  Quantum autem ad materiam supradictam, notandum est quod aliquando tota una domus propter peccatum deleta est de casali suo, ut patet in Achor sive Achan, qui fuit de tribu Iuda, qui propter peccatum furti lapidatus fuit cum tota familia sua, ut habetur Iosue VII. Unde sapiens in Prover. XIII: Miseros facit populos peccatum. Ideo dicit Apostolus ad Ephe. III: Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Item: aliquando totum unum casale propter peccatum deletum fuit de progenie sua, ut patet in Chaym, qui Abel fratrem suum interfecit, cuius generatio tota periit in diluvio. Ideo dicit Iudas cano(nica) II: Veh illis qui via Caym abierunt. Patet etiam hoc ipsum in tribus regibus Israel, quibus comminatus est Dominus, quod deleret omnem domum eorum propter peccatum ydolatrie, usque ad mingentem ad parietem. Quorum primus fuit Ieroboam filius Nabath, qui peccare fecit Israel. De quo habetur III Reg. XIIII et XV. Et de quo Ecclesiasticus dicit XLVII. Secundus fuit Baasa, qui similia operatus est et similia passus. De quo habetur III Reg. XVI. Tertius fuit Ahab, cuius lezabel fuit uxor. De quo habetur III Reg. XXI. In isto impleta est Scriptura Eccli. XIX, qui dicit: Extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius; quia ad Baasan solummodo dictum fuit: Faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, III Reg. XVI. Ad istum autem dictum fuit: Dabo domum tuam sicut domum Iheroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia, III Reg. XXI. Peccatum ydolatrie fuit peccatum istorum trium regum. Ideo dicit beatus Iohannes prima canonica ultimo: Filioli, custodite vos a simulacris. Ieremias etiam in epistola sua sic ait: Scientes itaque, quia non sunt dii, ne timueritis eos. Item Iere. X: Sic ergo dicetis eis: Dii, qui celos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his que sub celis sunt. Item Iere. in fine epistole sue: Melior est homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ad obprobriis. Quod patet in tribus sociis Danielis, de quibus habetur Dan. III: Et erumpens Nabuchodonosor ait: ‛Benedictus Deus eorum, Sydrach videlicet, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, quia crediderunt in eum et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sydrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est deus alius, qui ita possit salvare’. Audi quomodo est verum verbum sancti Basilii, scilicet quod inimicorum testimonia dignissima fide sunt. Aliquando non totum casale destruitur, sed remanet aliquis ad cumulum maioris tristitie, ut patet in Hely, cui comminatus est Dominus I Reg. II, quod pars magna domus eius moreretur, cum ad virilem etatem venerit. Quod impletum fuit, quando Saul fecit interfici sacerdotes Domini in Nobe a Doech Ydumeo. Qui fuerunt LXXXV viri vestiti ephoth lineo. De quibus habetur I Reg. XXII. Quod autem dixit Dominus loquens de Hely I Reg. III: Incipiam et complebo, verum dixit. Incepit enim, quando duo filii Hely uno die mortui sunt in bello, ut habetur I Reg. 4. Sed complevit, quando Salomon amovit Abyathar a sacerdocio et posuit Sadoch pro eo, ut habetur III Reg. II. Hoc autem accidit Hely sacerdoti magno eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos, ut habetur I Reg. III. Amat igitur Deus iustitiam, amat correctionem, quia iustus Dominus iustitiam dilexit. Himc est quod, quia principes Israel populum sibi commissum non correxerunt, iratus Dominus ait ad Moysen: ‛Tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel’, Numeri XXV. Item: aliquando removetur potior de casali propter offensam et culpam, quam in Deum commisit. Ut patet in Iechonia, de quo ait Dominus Iere. XXII: Vivo ego, dicit Dominus, quia, si fuerit Iechonias filius Ioachym regis Iuda anulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Et infra in fine capituli: Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! Hec dicit Dominus: scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda. Hinc Hely ait I Reg. II: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
  Aperiamus, cur ista premisimus. Vidi diebus meis multa casalia destructa in diversis partibus mundi. Et ne longe petatur exemplum, in civitate Parmensi casale illorum de Cassio, ex quibus mater mea processit, quantum ad masculos totaliter est deletum. Casale illorum de Paganis, quos vidi nobiles homines, divites et potentes, totaliter est destructum. Similiter casale illorum de Stephanis, quos in magna multitudine vidi divites homines et potentes, totaliter avolavit. Quorum exemplo tria nobis consideranda occurrunt. Primum, quod Scriptura impletur que dicit Iob XXXIII: Conteret multos et innumerabiles et stare faciet alios pro eis. Item Baruch III: Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Item Iob XII: Multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Quod accidit beato Iob, qui habuit multiplicatos VII filios et tres filias, sed perdidit eos diabolo procurante et Deo permittente, ut habetur Iob I. Sed subversas istas gentes in integrum restituit, quando fuerunt ei VII filii et filie tres, ut habetur Iob ultimo. Secundum quod nobis considerandum occurrit est, quia potius nos ibimus ad defunctos, quam ipsi reverantur ad nos, sicut dixit David II Reg. XII, cum de mortuo filio loqueretur: Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me. Item Iob VII: Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit ad inferos: non ascendet nec revertelur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. Ideo dicit Iere. XXII: Plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue. Ideo dicit Iob XIIII: Homo, cum dormierit, non resurget. Donec atteratur celum, non evigilabit neque consurget de somno suo. Tertium quod nobis considerandum occurrit est, ut, dum tempus habemus, circa salutem nostram solliciti simus, ne nobis contingat dicere quod dicturi sunt illi, de quibus habetur Iere. VIII: Transiit messis, finita est estas, et nos salvati non sumus. De qua materia supra sufficienter posuimus. Nunc ad ordinem et cursum hystorie et narrationis nostre redeamus et ubi dimisimus inchoemus. Diximus enim supra, quod
  Anno dominice incarnationis MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt, videntibus Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant cum exercitibus suis. Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses, et manganelle fuerunt Bononiensibus violenter ablate; quarum magnam multitudinem, cum adhuc essem puerulus, vidi in platea Veteri civitatis Parme, iuxta baptisterium et episcopium et maioris Ecclesie frontispicium. Et pugnatum est acriter in illo bello, et fuit mortalitas maxima hominum, peditum et militum ex utraque parte. Et ingravatum est bellum contra Bononienses. Et Bononienses affecti labore et tedio hostibus terga dederunt et fugerunt, carrocium suum et omnia que habebant dimittentes in campo. Et Mutinenses voluerunt carrocium Bononiensum tollere et secum in Mutinam ducere, sed Parmenses non permiserunt, dicentes quod non erat bonum facere inimicis suis quicquid mali poterant, et quod istud esset opprobrium indelebile et ad multa mala provocativum. Et crediderunt Parmensibus Mutinenses tamquam amicis et coadiutoribus suis et dimiserunt illud in Plumatio Bononiensium castro, et reversi sunt omnes ad civitates suas. Sciendum autem quod cum Bononiensibus in isto exercitu et conflictu, quem cum Mutinensibus et Parmensibus et Cremonensibus habuerunt, fuerunt Mediolanenses, Placentini et Brixienses et tota Romagnola. Sane in isto exercitu domnus Paganus Alberti Egydii de Paganis de Parma, qui erat potestas Mutine, fecit Henricum filium suum militem et dixit ei: ‛Vade, agredere hostes et pugna viriliter!’. Fecit quod dixit, et statim fuit lancea perforatus. Et egrediebatur sanguis de corpore suo sicut mustum de dolio remota clausura, et post paululum expiravit. Audivit pater suus et dixit: ‛Non curo, ex quo filius meus factus est miles, et ex quo viriliter pugnando occubuit’. Audivi hec omnia ab eo qui vidit.


De casali illorum de Sancto Vitale.


  In prelio etiam supradicto, scilicet Sancte Marie in Strata, mortuus fuit domnus Çangarus de Sancto Vitale de Parma, qui fuit famosus et nominatus miles et fortis bellator. Mortuus est etiam in Cesariensi prelio domnus Guarinus de eodem casali, qui fuit similis Çangaro, miles fortis et doctus ad bellum. Hic fuit cognatus pape domni Innocentii quarti. Habuit enim sororem pape uxorem, ex qua genuit sex filios et filiam unam, quos omnes vidi, et fuerunt pulchri homines, fortes, carnosi et pingues. Quorum primus dictus est domnus Hugo de Sancto Vitale. Secundus domnus Albertus canonicus maioris Ecclesie multis annis, postea dictus est electus Parmensis multis annis. Nunquam pervenit ad sacerdotium, quia noluit, sed diaconus mortuus est, nec fuit in episcopum consecratus. In ala maioris Ecclesie, ubi carrotium stare consueverat, post chorum canonicorum, ex parte loci fratrum Minorum sepultus est. Et domnus Opigo de Lavania, qui fuit Parmensis episcopus et barbanus Innocentii pape quarti, inferius est sepultus. Porro iste domnus Albertus electus Parmensis pulcher homo fuit et parum litteratus, sed honesta persona. Notus meus fuit et familiaris, et dixit michi quod pater meus sperabat procurare egressum meum de Ordine fratrum Minorum cum Innocentio papa, sed morte preventus non potuit. Cognoscebat enim papa Innocentius patrem meum, quia canonicus fuerat Parmensis Ecclesie, et homo erat magne memorie, et pater meus prope maiorem Ecclesiam habitabat. Insuper filiam suam dominam Mariam maritaverat in domno Açone, consanguineo germano domni Guarini, cognati pape, et ideo sperabat cum nepotibus pape et cum familiaritate, quam cum eo habebat, quod papa me redderet patri meo, presertim cum alium filium non haberet. Quod papa non fecisset, ut puto. Forte ad solatium patris mei michi episcopatum dedisset vel aliquam dignitatem. Nam liberalis homo fuit valde, ut patet in regula fratrum Minorum, quam declaravit, et in aliis multis. Fratres Minores semper tenebat secum in magna quantitate, quibus etiam pulcrum locum fecit et pulchram Ecclesiam, in qua apud Lavaniam, que terra sua fuit, XXV fratres Minores semper tenere volebat, quibus providere volebat tam in libris quam in aliis necessariis. Sed fratres Minores noluerunt suscipere. Et sic papa aliis religiosis dedit. Hic apud Lugdunum in camera sua michi officium predicationis dedit et me ab omnibus peccatis meis absolvit et plures alias gratias contulit anno dominice incarnationis MCCXLVII. Hic abstulit episcopatum Parmensem fratri Bernardo de Vicio — qui fuit de Scotis et fecit Ordinem fratrum de Martorano; quem episcopatum habebat a Gregorio de Monte-longo Lombardie legato — et dedit isti Alberto nepoti suo. Multum enim dilexit propinquos suos papa Innocentius quartus. Et habuit tres sorores maritatas in Parma, ex quibus multi sunt nati nepotes, quos optime prebendavit. et iuxta propheticum dictum Syon in sanguinibus edificavit. Porro tertius filius domni Guarini Anselmus fuit pulcher homo, sed quantum ad arma valde ineptus, utpote qui in Romana curia cum cardinalibus erat nutritus, a quibus sacerdotum ocia et mores didicerat. Quartus fuit Guilielmus, qui erat, ut puto, XX annorum, quando obiit. Iuvenis multum conscientiatus, volebat enim saltem semel in ebdomada confiteri. Quintus fuit domnus Opiço, qui modo est Parmensis episcopus, sed olim multis annis fuit Tripolitanus. Hic fuit homo quasi militaris. Et sic potest describi, sicut supra descripsimus domnum Nicholaum Reginum episcopum. Fuit enim cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum laycis laicus, cum militibus miles, cum baronibus baro, magnus baratator, magnus dispensator, largus, liberalis et curialis. Multas terras et possessiones episcopatus baratavit in principio et quibusdam trufatoribus dedit; quapropter accusatus fuit Urbano pape a Ghiberto de Gente, quod baratator et dissipator et alienator erat episcopalium rerum; sed procedente tempore recuperavit terras, quas dederat, et multa bona fecit in episcopio. Hic fuit litteratus homo, maxime in iure canonico et in ecclesiastico offitio valde expertus; et de ludo scaccorum noverat, et clericos seculares multum tenebat sub baculo. Et plebes et Ecclesias dabat illis qui bene sibi facerent. Religiosos dilexit et specialiter fratres Minores. Unam magnam rusticitatem fecit quia, cum haberet Tripolitanum episcopatum, dimisit illum et cum adiutorio domni Octoboni cardinalis, qui postea Adrianus papa est dictus, abstulit episcopatum Parmensem magistro Iohanni de Domina-Rifidha, qui erat archipresbiter maioris Ecclesie et in utroque iure peritus, tam ecclesiastico quam civili, et multis annis docuerat in utroque, et erat honesta persona et bona, et bene cantabat et bene predicabat, insuper et magister suus fuerat in iure canonico; et canonice et bene electus fuerat a canonicis aliis in Parmensem episcopum post mortem domni Alberti, fratris ipsius. Et si modicum fermenti totam massam corrumpit, quanto magis multum? Nam, ut dicit Ecclesiasticus VI: Est amicus qui convertitur ad inimiciciam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit; qualis est, de quo dicit Ecclesiasticus XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et in electis imponit maculam. Item sapiens in Proverbiis dicit XVII: Occasiones querit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis. Sed II Reg. XVI dixit Absalon Chusi Arachite, amico David: Hec est, inquit, gratia ad amicum tuum? Hinc Ecclesiasticus ait XXIX: Possidebit illum inimicum gratis, et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et benefitio reddet illi contumeliam. Porro sextus filius et ultimus domni Guarini, supradicti cognati pape Innocentii quarti, fuit domnus Tedhisius, grossus et pinguis et fortis. De domina Cecilia abbatissa monasterii Clavarensis Ordinis sancte Clare, que malo fine obiit a Deo percussa.


  Soror vero istorum domina Cecilia fuit, que multis annis stetit in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, postea inde assumpta posita fuit abbatissa in monasterio Clavarensi, quod suis expensis domnus Guilielmus cardinalis, nepos pape Innocentii, fecit edificari prope Lavaniam terram suam, et est ditissimum monasterium, in quo et fratres Minores et sorores inbabitant. Hec abbatissa domina Cecilia malo fine periit, a Deo percussa propter rusticitatem et avaritiam suam, hoc modo: frater Bonifatius ex Ordine Minorum, visitator provincie Lombardie monasteriorum Ordinis sancte Clare, habebat aliquas dominas per monasteria collocare, eo quod apud Taurinum civitatem Lombardie propter guerrarum abundantiam minime stare possent. Cumque omnes alias preter duas per diversa monasteria collocasset, cum illis duabus Ianuam venit et unam posuit in monasterio lanuensi, consentientibus dominabus et abbatissa, aliam in monasterio Clavarensi, sola abbatissa dissentiente. Et ecce subito, dum visitator comederet in domo fratrum qui ibi habitant, abbatissa irato animo et rugosa fronte contra novam hospitam insurrexit, dicens et precipiens sororibus quod eam expellerent, quia nullo modo volebat, quod in suo monasterio moraretur. Cum autem sorores pro nova hospita apud abbatissam preces et lacrimas effudissent, respondit eis abbatissa: ‛Ha vilissime mulieres! Creditis quod nesciam, quare hoc facio? Pro bono vestro sic facio et pro bono monasterii nostri’. Et apprehensa manu eius expulit eam, implens poeticum illud:

Turpius eicitur quam non admittitur hospes.


Venit igitur soror expulsa et stetit coram visitatore, qui in domo fratrum qui ibi habitant comedebat, et cum multis lacrimis retulit ei que sibi dixerat et fecerat abbatissa. Audiens hec visitator surrexit a mensa turbatus et veniens excommunicavit abbatissam, eo quod in sua duricia perseverans sorori sue necessitatem habenti viscera pietatis claudebat. Et assumens tribulatam sororem consolatus est eam. Reducensque eam secum rogavit abbatissam et sorores monasterii Ianuensis, ut amore Dei et sui et istam reciperent, revelata eis prius abbatisse Clavarensis malitia et duritia, avaritia et stultitia. Audientes itaque talia sorores monasterii Ianuensis, commota sunt viscera earum ad compatiendum sorori sue, et sic receperunt eam gratanter.


De sorore antiqua monasterii Ianuensis Ordinis sancte Clare, cui Deus locutus est et revelavit futura, scilicet mortem abbatisse.


  Erat autem in illo monasterio soror una antiqua et Deo devota et magni meriti apud Deum, cui multum displicuit quod fecerat abbatissa, que sororem expulerat tribulatam et etiam iam locatam. Cum ergo esset sero die illo, et alie sorores in lectisterniis se locassent, ista coram altari se prostravit et cum multis lacrimis totam se contulit ad rogandum Deum, et tamquam Deo presente sic cepit orare et cum Deo etiam disputare: ‛Iustus quidem tu es, Domine; et si disputem tecum, verumtamen iusta loquar ad te, Iere. XII. Quare non respicis super inigua agentes et taces devorante impio iustiorem se? Abacuch I. Nonne tu, Domine, hospitalitatem commendasti dicens Mat. XXV: Hospes eram, collegistis me? Apostolus etiam tuus eam precipit et commendat dicens ad Ro. XII: Hospilalitatem sectantes. Item ad Hebre. XIII dicit: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Item Apostolus Petrus dicit I Petri IIII: Hospitales invicem sine murmuratione. Nonne tu dixisti discipulis tuis Mat. X: Qui recipit vos, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit? Nonne Apostolus tuus ad Ro. dicit XV: Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem Dei? Tu etiam dixisti Io. VI: Eum qui venit ad me non eiciam foras. Quare ergo abbatissa Clavarensis foras eiecit sororem suam? Nonne Apostolus dicit ad Colo. III: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordie? Ubi ergo curialitas, ubi caritas, ubi pietas, ubi misericordie viscera? Nam Iohannes dicit prima cano(nica) VII: Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Item beatus Iacobus dicit II: Si autem fratfer aut soror nudi sint et indigeant victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: «Ite in pace! calefacimini et saturamini», non dederitis autem eis que necessaria sunt corpori, quid proderit eis? Si abbatissa de Clavara ista considerasset, sorori sue miserta fuisset. Domine Deus meus, de te scriptum est Eccli. XXXV: Non accipiet Dominus personam in pauperem et deprecationem lesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad celum, et Dominus exauditor delectabitur in illis. De te, Domine, scriptum est, quoniam tu dixisti, Ro. XII: Michi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Deutero. XXXII: Mea est ultio, et ego retribuam. Et iterum Eccli. XXVIII: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Numquia super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? Ys. LXIIII. Item Abacuch I: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?’. Factum est autem, cum ista soror sic perorasset et coram Deo preces multiplicasset, accidit ei modicus somnus, et aliquantulum obdormivit; et quia ultra se non poterat Dominus continere, quin exaudiret famulam de facienda iustitia deprecantem, cepit loqui cum ea dicens Ys. XLVII: ‛Ultionem capiam, et non resistet michi homo’. Et excitata est soror et vigilando intelligibiliter audivit a Christo: Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas et exaudivi te. Et de abbatissa, que viscera pietatis clausit sorori sue, noveris quod convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. Ecce percussi eam plaga crudeli et insanabili, et amplius abbatissa non erit, sed cognoscet quod dicit Scriptura Iacobi II: Iuditium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Et iterum Iob XX: Luet que fecit omnia, nec tamen consumentur. Et iterum Iob XXIIII: Deus inultum abire non patitur. Cito’, ait Dominus, ‛auditura es quid illi accidit abbatisse, que crudelis et sine misericordia est inventa’. Venit igitur soror ista finitis verbis, quibus cum Domino loquebatur, et abbatisse sue et visitatori et sororibus retulit universa. Visitator autem statim Clavarum misit nuntium velocissimum, ut cognosceret illi abbatissa qualia accidissent. Qui invenit eam mortuam, maledictam et excommunicatam et non absolutam. In illo autem intervallo, quo nuntius mittebatur, cepit domina Cecilia Clavarensis abbatissa graviter infirmari et ex langore deficere. Cumque variis doloribus laboraret, decidit in lectum et ad extrema deducitur. Clamat: ‛En morior! sorores accurrite, auxilium date, prebete remedium!’. Adveniunt sorores continuo, abbatisse sue compatiuntur, ut decet. De salute anime nulla fit mentio, nulla de confessione loquela, ut cognoscas impletum quod Scriptura testatur Ecclesiastes VII: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Clauditur guttur eius, et vix poterat respirare. Et ut cognovit, quia moriebatur, sororibus congregatis dicebat: ‛Ite et recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Propter illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus!’. Et talia dicens spiritum emisit; sed non rediit ad Deum, qui dedit illum iuxta verbum quod scriptum est Eccle. ultimo: Revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Quare hoc? Ut Scriptura impleatur que dicit Ecclesiastes XI: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Quod est dicere: Ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et ideo nemo debet eo statu vivere, in quo nollet mori. Ideo dicit Ps.: Intelligite hec qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. Longe melius fuisset isti abbatisse, quod vixisset persona privata in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, quam quod divitias et dominium habuisset. De primo dicitur Eccle. V: Divitie conservate in malum Domini sui: pereunt enim in afflictione pessima. Habuit enim divitias, ex quibus et rustica et avara fuit. De secundo dicitur Eccle. VIII: Interdum dominatur homo homini in malum suum. Quod duobus modis intelligi potest, scilicet vel ex parte illius qui dominatur, vel ex parte illius super quem fit dominium. De primo dicitur Eccli. XX: Qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. Quod patuit in Abymelech filio Gedeonis, Iudicum IX, et in Absalon, qui assumpsit sibi regnum et expulit patrem de regno, postea suspendio periit et lanceis perforatus fuit, II Reg. XV, et in Adonia, de quo habetur III Reg. I, quod elevabatur dicens: ‛Ego regnabo’, et postea Salomon fecit eum interfici. De secundo habetur Ys. III, ubi conqueritur Dominus: Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis, dicit dominus Deus exercituum? Item Eze. XXXIIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.


Quod V genera hominum sunt, quorum dominium turpe est et crudele.


  Notandum autem quod V genera hominum sunt, quorum dominium crudele est valde et turpe. Primum genus est mulierum, de quorum dominio habetur Eccli. XXV: Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo. Item ibidem: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Et ideo iudicatum est de ea et dictum Gen. III: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Sed libenter mulier, quando potest, assumit sibi dominium; quod patet in Semiramis, que bracas invenit hominibus; que, ut posset regnare post mortem viri sui, proprio filio suo, quem de Nino susceperat, nupsit. Patet etiam hoc in Athalia, que, ut posset regnare, omne semen regium interfecit, et VII annis regnavit et postea fuit gladio interfecta, ut habetur IIII Reg. XI et II Paralipo. XXIII. In Ystoriis quoque dicitur quod letatus est populus terre, quia abstulerat Dominus opprobrium, ne mulier regnaret super eos. Item de dominio mulierum Dominus dicit Ys. III: Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominate sunt eius. Secundum genus est servorum, de quorum dominio dicitur Prover. XIX: Non decent stultum delitie nec servum dominari principibus. Item Prover. XXX: Per tria movetur terra, et quartum, quod non potest sustinere: Per servum, cum regnaverit et cet. Item Eccle. X: Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram. Item Iere. in oratione sua post Trenos: Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum. Ideo quidam ait:

Asperius nichil est humili, cum surgit in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes,
Ut se posse putet; nec belua sevior ulla est
Quam servi rabies in libera terga furentis.


Tertium genus est stultorum. De quorum dominio dicitur Eccle. X: Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. Item Prover. XXVI: Quomodo nix estate et pluvie in messe, sic indecens est stulto gloria. Item ibidem infra: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Item Eccli. XLVII: Finem habuit Salomon cum patribus suis et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam et inminutum a sua prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo. Hoc est quod timuit Salomon, ne scilicet filium stultum haberet, qui post se haberet dominium regni sui. Ideo dixit Eccle. II: Detestatus sum ommem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui. Ideo posset dicere Salomon quod dixit Iob III: Timor quem timebam evenit michi, et quod verebar accidit. Et quando dixit Prover. XXX, quod terra movetur per servum, cum regnaverit, verum dixit, quia servus suus regnavit post ipsum, et terra mota est et commota, quando congressi sunt simul Ieroboam et Abias cum exercitibus suis, ut habetur II Paralipo. XIII. Sed consolatur valde afflictos a stultorum dominio, quod promittit Ys. XXXII: Non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur maior. Quartum genus est puerorum. De quorum dominio dicit Dominus per Ysaiam III: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Ideo dicit Ecclesiastes X: Ve tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Quintum et ultimum genus est inimicorum. De quorum dominio dicitur in psalmo: Dominati sunt eorum qui oderunt eos. Ideo Dominus dicit Ys. LII: Dominatores eius — scilicet populi Dei — inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. Benedictus Deus, qui me de hac materia expedivit!


Quod monasterium Burdegalense Ordinis sancte Clare supradictam dominam in abbatissam elegit, et papa eam liberaliter concessit.


  Recordor quod, cum essem Lugduni, et domnus papa Innocentius quartus esset ibi, venerunt fratres Minores de Burdegalis ad papam dicentes quod sorores Ordinis sancte Clare monasterii Burdegalensis elegerant dominam Ceciliam, neptem suam, in suam abbatissam. Et dedit eis papa litteras confirmationis et dixit quod irent Parmam pro ea. Sed domnus electus Parmensis, nepos pape et fratrer predicte domine, cum esset Lugduni et intellexisset hoc, ivit ad papam et fecit quod totum illud negotium retractavit. Et forte, si ivisset illuc, melius se habuisset inter extraneos quam se habuerit inter propinquos et notos. Nunc ad cursum nostre hystorie redeamus et ubi dimisimus inchoemus.


Quod domnus Naçarius cum uxore sua multa bona fecit fratribus Minoribus de Luca seditionis tempore.


  Anno siquidem dominice incarnationis MCCXXIX, quem etiam supra posuimus, domnus Nazarus Ghirardini de Luca potestas Reginus fuit, qui fecit fieri pontem et portam de porta Bernone. Et tunc primo civitas Regii cepit murari. Et fecit murari centum brachia a dicta porta inferius versus portam Sancti Stephani. Et sic successive alii potestates annuatim faciebant murari ducenta brachia, quousque civitas murata est tota. Verumtamen propter guerrarum abundantiam aliquando civitas habuit intervallum murandi. Iste domnus Nazarus habet ymaginem lapideam super portam Bernonis, quam fecit fieri, et sedet ibi super equum lapideum in civitate Regii. Pulcher miles fuit et dives valde, notus meus et amicus, quando habitabam in civitate Lucana in Ordine fratrum Minorum. Domina Flos-olive, uxor sua, fuit pulchra domina, pinguis et carnosa et michi familiaris et devota. De Tridento fuit, uxor cuiusdam notarii, ex quo habuit duas filias, pulcherrimas dominas. Domnus vero Nazarus abstulit eam viro suo, quando Tridenti fuit potestas, et duxit eam consentientem ad civitatem Lucanam; suam vero uxorem, que adhuc vivebat, misit ad quoddam suum castrum, et stetit ibi, quousque obiit. Mortuus est sine filiis domnus Nazarus. Multas divitias isti domine dedit, que processu temporis in civitate Regina maritata fuit pariter et decepta, ut michi dixit. Et habuit eam in uxorem Henricus filius Antonii de Musso; et adhuc vivit in anno Domini MCCLXXXIII, quo scribimus ista in festo sancti Laurentii, die Martis.


De abbatissa Gatharole Ordinis sancte Clare, que totam civitatem Lucensem provocavit contra fratres Minores, ponendo maculam in electis.


  Ambo isti, scilicet domnus Nazarus et domina Flos-olive, multa bona fecerunt fratribus Minoribus de Luca, quando abbatissa Gatharole Ordinis sancte Clare totam civitatem Lucanam provocavit et concitavit contra fratres, ponens maculam in electis, eo quod frater Iacobus de Yseo volebat ipsam absolvere, quia non bene in illo officio se habebat. Erat enim filia cuiusdam fornarie Ianuensis, et valde turpe et crudele erat suum dominium ac pariter inhonestum, et violenter dominium tenere volebat, ut semper existeret abbatissa. Quod ut melius tenere posset, munuscula et exenia largiebatur iuvenibus et viris et secularibus dominabus, maxime autem eis qui de parentela sua in monasterio suo aliquas propinquas habebant. Quibus etiam ipsa dicebat: ‛Ideo fratres Minores me absolvere volunt, quia non permitto eos fornicari cum filiabus et sororibus vestris’, et sic, ut dictum est, ponebat maculam in electis. Mentiebatur enim ore aperto. Et nichilominus fuit absoluta, et fratres recuperaverunt honorem et famam suam, et civitas a perturbatione quievit. Satis igitur ostensum est, quam turpe sit dominium feminarum; quod etiam in hominibus non laudatur. Non enim dixit Deus primis parentibus quod dominarentur hominibus, sed dominamini, ait, piscibus maris et volatilibus celi et bestiis universe terre. Hinc beatus Bernardus dicit: Quotiens hominibus preesse desidero, totiens Deum meum preire contendo. De ipso namque scriptum est, quod venit Nazareth et erat subditus illis, nulli dubium, quin Ioseph et Marie, qui parentes dicebantur ipsius, Luc. II.


De translatione beati Francisci, et de miraculis ibi factis.


  Anno dominice incarnationis MCCXXX generale capitulum fratrum Minorum Assisii est celebratum. In quo corporis beati Francisci VIII Kal. Iunii translatio facta fuit; et frater Iacobus de Yseo, qui in locis inguinaribus et menbris genitalibus totaliter erat confractus, integraliter fuit redditus sanitati. Multa etiam alia miracula fecit eadem die Deus per servum et amicum suum Franciscum digna relatu, pro quibus ad legendam suam poteris habere recursum.


De transitu beati Antonii Paduani.


  Anno dominice incarnationis MCCXXXI, indictione quarta, XIII die mensis Iunii, feria VI, beatissimus pater ac frater Antonius, natione Hyspanus, in civitate Padua, in qua per eum nomen suum magnificavit altissimus, apud cellam in loco fratrum viam universe carnis ingressus, ad celestium spirituum mansiones feliciter transmigravit. Hic fuit ex Ordine fratrum Minorum et socius beati Francisci. De quo in alio loco, si fuerit vita comes, abundantius disseremus et copiosius perorabimus.


Quod marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude fuit superatus atque fugatus apud Mancasale.


  Anno dominice incarnationis MCCXXXII die sabbati XVI exeunte Octobri, superatus et fugatus fuit marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude et ab illis de Sesso, apud Mancasale.


De episcopis Parmensis Ecclesie qui diebus meis fuerunt.


  Anno Domini MCCXXXIII murabatur palatium Parmensis episcopi, quod est ante frontispitium maioris Ecclesie; et tunc episcopus Gratia de Florentia Parmensem gubernabat Ecclesiam, et in pluribus locis episcopatus plura fecit edificari palatia. Et ideo a Parmensibus bonus episcopus habebatur. Siquidem non fuit rerum episcopalium dissipator, sed potius agregator et conservator. Hic fuit patris mei amicus, scilicet domni Guidonis Ade, et de palatio suo loquebatur cum eo, cum esset ad fenestram domus sue, et exenia sibi mittebat, ut vidi frequenter oculis meis. Fratrem meum Guidonem dilexit, sed postquam Ordinem fratrum Minorum intravit, non curavit de ipso. Ante istum episcopum fuit domnus Opigo de Lavania Ianuensi, qui fuit pulcher homo et honesta persona, ut dicunt, et barbanus fuit domni Innocentii pape quarti, quem non recolo me vidisse. Post episcopum Gratiam fuit quidam Gregorius Romanus, qui parvo tempore vixit, et mortuus est Mantue hereticus et maledictus. Quando enim in infirmitate sua portaverunt ei corpus Domini, noluit illud sumere, dicens quod nichil credebat de tali fide. Cum autem interrogatus fuisset, quare episcopatum receperat, dixit quod propter divitias et honores; et sic obiit et non communicavit. Post istum fuit episcopus magister Martinus, de Colurnio oriundus, ex genere non satis claro. Post quem Bernardus de Vitio, de quo supra memini me dixisse, sicut et de subsequentibus. Post Bernardum fuit domnus Albertus de Sancto Vitale, nepos pape Innocentii quarti. Postea canonice et concorditer et bene fuit electus magister Iohannes de Domina Rifidha, archipresbiter maioris Ecclesie; et supervenit domnus Opiço Tripolitanus episcopus, similiter nepos pape predicti et frater superioris Alberti, et abstulit sibi, et adhuc vivit et tenet, ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat. Et sumus hodie in anno MCCLXXXIII, quo ista scribimus, in festo sancti Laurentii, in die Martis. Quid amodo futurum sit de Parmensibus episcopis, Deus novit.


De parentela domni Ghiberti de Gente. [Quare dicantur de Gente descendentes a domno Giliolo Domine-Agnetis. Item de ponte domine Egidie de Palude.]


  Igitur millesimo supraposito, scilicet CCXXXIII, domnus Giliolus Domine-Agnetis de Parma potestas fuit Reginus; quo arino primo incepta fuit moneta Regii; et domnus Nicholaus Reginus episcopus vivebat adhuc. Istum domnum Egidiolum vidi, quia de eadem civitate eramus. Et quantum ad cognomen, binomius fuit. Dictus est enim de Domina-Agnete vel a matre vel ab uxore, eo quod valens domina fuerit, sicut quidam pons, qui est Parme, appellatus fuit et dictus pons domine Egidie de Palude, eo quod fecerit eum fieri; quem modo Parmenses melius faciunt, ut sit de muro et non de lignamine. Item dictus est de Gente, pro eo quod, cum esset in ultramarinis partibus, quando fiebat mentio de exercitibus in familiari colloquio, hoc verbum frequenter dicebat: ‛Gens nostra ita fecit’. Audivi hoc a domno Ghirardo Rangone de Mutina, qui fuit frater Minor. Porro domnus Giliolus de Gente habuit duos fratres. Quorum primus fuit domnus Tedhaldus, quem vidi puerulus valde vetustum, senem et antiquum dierum; et habuit VII filios, quorum unus, scilicet domnus Manfredus, sororem meam uxorem habuit dominam Caracosam; que post mortem viri sui in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare laudabiliter vitam finivit. Secundus fuit domnus Beretta, pulcher miles et fortis bellator et validus, qui staturam habuit ita longam, quod mulieres et homines mirabantur. Porro domnus Giliolus fuit pater domni Ghiberti de Gente, de quo suo loco dicemus. Et quando domnus Giliolus millesimo supraposito erat potestas Reginus, inchoatum est Alleluia.


De tempore Alleluie.


  Fuit autem Alleluia quoddam tempus, quod sic in posterum dictum fuit, scilicet tempus quietis et pacis, quoad arma bellica omnino remota, iocunditatis et letitie, gaudii et exultationis, laudis et iubilationis. Et cantilenas cantabant et laudes divinas milites et pedites, cives et rurales, iuvenes et vingines, senes cum iunioribus. In omnibus civitatibus Ytalie ista devotio fuit. Et vidi quod in civitate mea Parmensi quelibet vicinia volebat habere vexillum suum occasione processionum, que fiebant, et in vexillo suo genus martyrii sancti sui. Ut verbi gratia, quomodo decoriabatur beatus Bartholomeus, erat in vexillo illius vicinie, in qua erat eius Ecclesia. Et sic de aliis. Sic etiam veniebant de villis ad civitatem cum vexillis et societatibus magnis viri et mulieres, pueri et puelle, ut predicationes audirent et Deum laudarent; et cantabant Dei voces er non hominis, et ambulabant homines in salvatione, ita ut videretur propheticum illud impletum: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terre. Et adorabunt in conspectu eius universe familie gentium. Et habebant ramos arborum et candelas accensas. Et fiebant predicationes vespere et mane et meridie iuxta illud propheticum: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui apropinquant michi, quoniam inter multos erat mecum. Et fiebant stationes in Ecclesiis et in plateis, et levabant manus ad Deum ad ipsum laudandum et benedicendum in secula; et a divinis laudibus cessare non poterant, ita erant inebriati amore divino. Et beatus qui plus poterat bene facere et Deum laudare. Nulla ira in eis, nulla perturbatio, nulla disceptatio, nullus rancor. Omnia pacifice et benigne fiebant ab eis, ita ut illud propheticum dicere possent Ys. LXV: Quia oblivioni tradite sunt angustie priores, et quia abscondite sunt ab oculis nostris. Nec mirum. Biberant enim de vino dulcedinis spiritus Dei, quo gustato desipit omnis caro. Ideo precipitur predicatoribus Prover. XXXI: Date siceram merentibus et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant et obliviscantur egestatis sue, et doloris non recordentur amplius. Ad predicta facit quod Ieremias dicit in Trenis III: Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in celos. Revera ita faciebant, ut vidi oculis meis, et illud quod Apostolus precipit adimplebant, I Timothei II: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et quia sapiens in Proverbiis dicit XI quod, ubi non est gubernator, populus corruet, ne credas eos sine duce fore, dicamus de ducibus congregationum istarum.


De fratre Benedicto, qui inchoavit devotionem, que fuit tempore Alleluie.


  Nam primo venit Parmam frater Benedictus, qui dicebatur frater de Cornetta, homo simplex et illitteratus et bone innocentie et honeste vite, quem vidi et familiariter cognovi Parme et postmodum Pisis. Erat enim vel de valle Spoletana vel de partibus Romanis. Non erat alicuius religionis quantum ad congregationem, sibi ipsi vivebat et soli Deo placere studebat; amicus valde erat fratrum Minorum. Quasi alter Iohannes Baptista videbatur, qui precederet ante Dominum et pararet Domino plebem perfectam. Hic habebat in capite capellam Armenicam et barbam longam et nigram et tubam eneam sive de oricalco, parvulam, cum qua bucinabat, et terribiliter reboabat tuba sua nec non et dulciter; zona pellicea erat accinctus; habitus eius niger erat ut saccus cilicinus et longus usque ad pedes; toga erat ad modum guascapi facta, et in anteriori parte et in posteriori crucem habebat magnam et latam et longam et rubeam, descendentem a collo usque ad pedes, sicut in planetis sacerdotalibus fieri solet. Taliter iste indutus ibat cum tuba sua et in ecclesiis et in plateis predicabat et Deum laudabat, quem sequebatur maxima puerorum multitudo, frequenter cum ramis arborum et candelis accensis. Sed et ego super murum palatii episcopi, quod tunc temporis edificabatur, vidi ipsum pluries predicantem et Deum laudantem. Et inchoabat laudes suas hoc modo et in vulgari dicebat: Laudato et benedhetto et glorificato sia lo patre! Et pueri alta voce quod dixerat repetebant. Et postea eadem verba repetebat addendo: sia lo fijo! Et pueri resumebant et eadem verba cantabant. Postea tercio eadem verba repetebat addendo: sia lo spiritu sancto! Et postea ‛Alleluia, Alleluia, Alleluia’. Deinde bucinabat et postea predicabat, dicendo aliqua bona verba ad laudem Dei. Et postmodum in fine predicationis beatam Virginem salutabat hoc modo:

Ave Maria clemens et pia,
Gratia plena, virgo serena!
Dominus tecum, et tu mane mecum!
Benedicta tu in mulieribus,
que peperisti pacem hominibus
   et angelis gloriam!
Et benedictus fructus ventris tui,
qui, coheredes ut essemus sui,
   nos fecit per gratiam et cet.


De sollemnibus predicatoribus, qui tempore Alleluie famosi fuerunt, et primo de his qui de Ordine fratrum Predicatorum extiterunt.
De fratre Iohanne de Vincentia, et de canoniçatione beati Dominici.


  Nunc de sollemnibus predicatoribus, qui tempore illius devotionis famosi fuerunt, dicamus, et primo de duobus Predicatorum Ordinis, scilicet de fratre Iohanne de Bononia, qui quantum ad originem de Vincentia erat, et de fratre Iacobino de Regio, qui de Parma oriundus erat. Nam beatus Dominicus necdum canonizatus erat, sed sub terra latebat, sicut in prosa cantatur:

Iacet granum occultatum,
sydus latet obumbratum,
   sed plasmator omnium
Ossa Ioseph pululare,
sydus iubet radiare
   in salutem gentium.


Et invenitur quod sanctus Dominicus XII annis latuit sub terra, nec erat sue sanctitatis aliqua mentio, sed procuratione istius fratris Iohannis supradicti, qui in Bononia tempore illius devotionis habebat gratiam predicandi, eius canonizatio facta fuit. Huic canonizationi adiutorium dedit episcopus Mutinensis, qui postea cardinalis Guilielmus est dictus, et fuit de Pedemontis; quem predicantem et officium facientem in Parasceue vidi in Ecclesia fratrum Minorum apud Lugdunum, quando papa Innocentius et curia erat ibi. Iste ergo, quia amicus Predicatorum erat, sollicitavit eos dicens: ‛Ex quo fratres Minores habent unum sanctum, faciatis et vos, ut alium habeatis, etiam si deberetis ipsum de paleis fabricare’. Porro frater Iohannes iste parve litterature erat et intromittebat se de miraculis faciendis. Magnam predicationem inter Castrum-Leonem et Castrum-Francum tempore illo fecit.


De fratre Iacobino de Parma, qui de Regio dictus est, et de operibus eius.


  Frater vero Iacobinus de Regio, qui de Parma oriundus fuerat, litteratus homo fuit et lector in theologia, facundus, copiosus et gratiosus in predicationibus; homo alacer, benignus, caritativus, familiaris, curialis, liberalis et largus; et aliquando fuimus socii itineris simul die noctuque a Parma usque ad Mutinam tempore magne guerre, et nichilominus ego habebam socium meum, et ipse suum. Hic tempore illius devotionis, de qua supra diximus, multam habuit gratiam predicandi et multa bona fecit. Nam millesimo supraposito inchoata est Ecclesia Iesu Christi fratrum Predicatorum in civitate Regina, et in festo sancti Iacobi primus lapis positus fuit, consecratus per domnum episcopum Nicholaum. Et ad predictum opus faciendum veniebant homines et mulieres Regii, tam parvi quam magni, tam milites quam pedites, tam rustici quam cives, et ferebant lapides, sabulum et calcinam supra dorsa sua in pellibus variis et çendalibus; et beatus ille qui plus poterat portare. Et fecerunt omnia fundamenta domorum et Ecclesie et partem muraverunt, et in tertio anno compleverunt totum laborerium suum. Et tunc frater Iacobinus superstabat ad laboreria bene facienda. Iste frater Iacobinus fecit magnam predicationem inter Calernum et Sanctum Hylarium in episcopatu Parmensi, in inferiori parte strate. In qua predicatione fuit maxima multitudo hominum et mulierum, puerorum et puellarum de Parma et de Regio et de montibus et de vallibus sive campestribus et de diversis villis. Et quedam mulier paupercula pregnans peperit ibi masculum. Tunc precibus et rogatu fratris Iacobini illi paupercule mulieri multi multa dederunt. Nam una mulier dabat sibi subtellares, alia camisiam, alia vestem, alia bindam. Et sic habuit unum asinum oneratum, insuper et ab hominibus centum solidos imperialium. Et qui interfuit et vidit retulit michi omnia ista post longum tempus, cum per eumdem locum cum eo transirem. Insuper et hec eadem cognovi ab aliis.


Quod frater Ghirardus de Mutina apparuit post mortem suam fratri Iacobino de Parma.


  Huic fratri Iacobino infirmo existenti in conventu Bononie et in infirmitorio fratrum Predicatorum circa meridiem sedenti et vigilanti, apparuit frater Girardus de Mutina ex Ordine fratrum Minorum ea die, qua obierat, et familiariter cum eo locutus est dicens: ‛In gloria Dei sum, ad quam cito vocabit te Christus, ut ab eo laboris tui mercedem plenam recipias, et cum eo semper habitabis, cui devote servisti’. His dictis disparuit frater Girardus. Frater vero Iacobinus quod viderat retulit fratribus suis, et gavisi sunt. Et accidit fratri Iacobino, sicut frater Girardus dixerat, quia post paucos dies obdormivit in Domino. Cuius corpus Mantue fuit sepultum. Frater vero Iohannes de Vincentia, cuius supra fecimus mentionem, in Apulia ultimum diem clausit.


De fratre Bartholomeo de Vincentia.


  Habuerunt etiam fratres Predicatores apud Parmam tempore illius devotionis, quod dictum fuit Alleluia, fratrem Bartholomeum de Vincentia, qui multa bona fecit, ut vidi oculis meis; et fuit bonus homo, discretus et honestus. Et post multa tempora factus fuit episcopus terre sue, et fecit ibi pulchrum locum fratrum suorum, qui prius ibi non habitabant.


De predicatoribus Ordinis fratrum Minorum, et primo de fratre Leone, cui dominus cuiusdam hospitalis post mortem apparuit.


  Fratres vero Minores habuerunt fratrem Leonem Mediolanensem, qui fuit famosus et sollemnis predicator et magnus persecutor hereticorum et confutator et superator. Hic multis annis in Ordine fratrum Minorum minister provincialis fuit et postea archiepiscopus Mediolanensis. Hic tam magnifici cordis fuit et tante audatie, quod aliquando solus cum vexillo precessit exercitum Mediolanensium, qui contra imperatorem veniebat, et transito ponte et fluvio per longam moram stetit solus vexillum in manibus tenens; nec tamen Mediolanenses post eum transibant, quia videbant exercitum imperatoris preparatum ad bellum. Iste frater Leo audivit confessionem domini cuiusdam hospitalis Mediolanensis, qui erat magni nominis et magne sanctitatis reputabatur. Et cum laboraret in extremis, fecit sibi promitti quod post obitum suum rediret ad eum, ut de statu suo posset cognoscere. Et promisit gratanter. Divulgatur decessus eius circa vesperas per civitatem; rogat frater Leo duos fratres, socios speciales, quos habebat cum adhuc provincialis minister existeret, ut in angulo orti in cella ortolani illo sero secum vigilare deberent. Cumque tres simul vigilarent, accidit fratri Leoni modicus somnus, et volens dormire rogavit socios, quod, si aliquid sentirent, excitarent eum. Et ecce subito audiunt venientem cum multis doloribus eiulando et viderunt eum tamquam globum igneum vel a sub de celo cadentem; deciditque super cacumen celle, veluti cum accipiter ad anatem capiendam descendit. Ad cuius sonitum et ad impulsum fratrum frater Leo evigilavit a somno. Cum autem ille querelando frequentaret ‛Heu, heu!’ quesivit ab eo frater Leo, qualiter sibi esset. Qui respondit dicens quod damnatus erat, eo quod pueros ex occulto concubitu genitos et ad hospitale proiectos ex quadam indignatione sine baptismo mori permiserit, quia videbat hospitale ex tali expositione in labores et expensas incurrere. Cumque diceret ei frater Leo quare istud peccatum confessus non fuerat, respondit, vel quia tradidit oblivioni, vel quia confitendum non credidit. Dixit ergo ei frater Leo: ‛Quia nichil habes facere nobiscum, recede a nobis et vade viam tuam!’. Ille igitur eiulando et clamando recessit. Iste itaque frater Leo tempore illius devotionis, quod in posterum dictum est Alleluia, multa operatus est et multa bona fecit.


De quodam predicatore, qui erat de Padua, et predixit quandam turrim cadendam, et ita evenit.
De alio, qui similia dixit, similia evenerunt.


  Fuit quidam alius frater Minor de Padua, qui tempore illius devotionis multa bona fecit. Hic dum in quodam festo Cumis predicaret, et quidam usurarius turrim suam murari faceret, impeditus frater a clamore laborantium, astanti populo dixit [frater]: ‛Predico vobis quod usque ad tale tempus turris illa funditus corruet et destruetur’. Accidit, ut frater predixerat, et reputatum fuit grande miraculum. Hinc Ecclesiasticus ait XXXVII: Anima vivi sancti enuntiat aliguando vera, quam VII circumspectores sedentes in excelsum ad speculandum. Item Prover. XVII: Qui altam facit domum suam, querit ruinam. Item exemplum illius qui divinavit de turre cadenda et de filio grille et de tribus cucurbitis et de mure in cucurbita. Et omnia casu dicebat et fortuitu, et ex hoc appellatus fuit divinus. Fuit et frater Girardus de Mutina ex Ordine fratrum Minorum tempore devotionis predicte, qui fuit mirabilium patrator operum et multa bona fecit, ut vidi oculis meis. Hic, cum adhuc secularis existeret, dicebatur Girardus Maletta. Ex potentibus et divitibus parentibus natus est, scilicet de Buccabadhatis. Hic fuit de primitivis fratribus unus, scilicet Ordinis fratrum Minorum, non tamen de XII. Amicus et intimus fuit beati Francisci et aliquando socius. Curialis homo fuit valde, liberalis et largus, religiosus et honestus et valde morigeratus, temperatus in verbis et in omnibus operibus suis. Parve litterature fuit, magnus concionator, optimus et gratiosus predicator. Totum mundum circuire volebat. Hic pro me rogavit fratrem Helyam generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum, ut ad Ordinem me reciperet, et exaudivit eum apud Parmam anno Domini MCCXXXVIII. Huius sotius aliquando in itinere fui.


Quod Parmenses tempore devotionis fecerunt fratrem Ghirardum de Mutina suum potestatem, dando ei plenum dominium Parme.


  Huic tempore illius devotionis predicte Parmenses totaliter dominium Parme dederunt, ut eorum esset potestas et concordaret eos qui guerras habebant ad pacem. Et sic fecit, quia multos discordes ad pacem reduxit. Verumtamen in quadam compositione cuiusdam pacis calumniam incurrit et perturbavit domnum Bernardum Rolandi Rubei, cognatum pape domni Innocentii quarti, pro eo quod non bene satisfecit quibusdam amicis suis. Erat enim frater Gerardus imperialis multum. Et nichilominus in pace et in equitate ambulavit cum Deo et multos avertit ab iniquitate, ut dicit Malachias II.


De tribus sociis, qui diversimode elegerunt Deo servire.


  Nota exemplum illorum trium sociorum, quorum unus elegit vacare sibi et sibi soli vivere et solitariam vitam ducere, alius servire infirmis, tertius concordare discordantes. De primo dicit beatus Ieronimus: Sancta rusticitas solum sibi prodest, et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Ideo nota de sancto Syndonio, cui precepit angelus Domini, quod iret ad predicandum contra hereticos. De beato Francisco etiam scriptum est quod non sibi soli vivere, sed aliis proficere vult Dei zelo ductus. De secundo Dominus dicit Mat. XXV: Infirmus fui, et visitastis me. Item ad Ro. XIIII: Infirmum autem in fide assumite. Et infra XV: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Item prima ad Thessa. V: Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Valde enim impacientes sunt infirmi et cito indignantur.


De quodam qui serviebat infirmo, ex cuius servitio promeruit, quod beata Virgo sibi apparuit.


  Nota exemplum illius qui serviebat infirmo, cui beata Virgo apparuit et familiariter loquebatur cum eo. Cumque infirmus clamaret, dimisit Virginem et ad infirmum cucurrit. Rediens denuo Virginem expectantem invenit, que dixit sibi: ‛Quia erga infirmum caritatem ostendisti, ideo te expectavi. Alioquin recessissem, si ad infirmum non ivisses’. De tertio dicitur Eccle. VII: Calummnia conturbat sapientem et perdet robur cordis eius. Multas enim calumnias patiuntur qui discordantes volunt ad pacem reducere. Ideo dicit Prover. XXVI: Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commiscebitur rixe alterius. Rogandus est autem Deus sicut rogat propheta: Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. Cum reduco ad memoriam fratrem Ghirardum de Mutina, semper illius auctoritatis recordor Eccli. XIX: Melior est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Cum fratre Ghirardo fui infirmus apud Ferariam infirmitate, de qua mortuus est; et veniens ipse Mutinam circa annum novum ultimum diem clausit. Sepultus est in Ecclesia fratrum Minorum in sepulchro lapideo, et multa miracula Deus per eum operari dignatus est. Que quia alibi scribi possunt, ideo causa brevitatis hic omittuntur a nobis.


Quod isti solemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis.


  Unum vero pretereundum non est, quia tempore devotionis predicte isti sollemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis, scilicet de loco, de die, de hora et de themate; et dicebat unus alteri: ‛Teneas quod ordinavimus firmum’. Et sic infallibiliter fiebat, sicut condixerant sibi. Stabat ergo frater Ghirardus, ut vidi oculis meis, in platea communis Parme vel alibi, ubi volebat, super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum, et populo expectante a predicatione cessabat et profundabat caputium super caput, quasi aliquid meditaretur de Deo. Deinde post longam moram miranti populo, remoto caputio, loquebatur. Quasi diceret Apoc. I: ‛Fui in spiritu in dominica die et ascultavi dilectum fratrem nostrum Iohannem de Vincentia, qui predicat apud Bononiam in glarea fluminis Reni, et habet magnum populum coram se, et tale fuit predicationis eius initium: Beata gens, cuius est dominus Deus eius, populus, quem elegit in hereditatem sibi’. Idem dicebat de fratre Iacobino, idem illi de isto. Mirabantur astantes et curiositate ducti nuntios mittebant non nulli, ut istorum que dicebantur cognoscerent veritatem. Cumque veraciter hec omnia repperissent, indicibiliter mirabantur, et secularia negotia deserentes Ordinem fratrum Minorum et fratrum Predicatorum multi ingressi sunt; et diversimode et in multis partibus mundi multa bona facta sunt tempore devotionis illius, ut vidi oculis meis.


De trufatoribus et illusoribus qui tempore Alleluie fuerunt.


  Fuerunt etiam tempore illo trufatores et illusores quam plures, qui maculam in electis libenter imponere conabantur. De magistro Boncompagno Florentino.


  Ex quibus unus fuit Boncompagnus Florentinus, qui magnus magister in gramatica in civitate Bononie fuit et libros de dictamine scripsit. Hic cum more Florentinorum trufator maximus esset, quendam rithmum fecit in derisionem fratris Iohannis de Vincentia, cuius nec principii reminiscor nec finis, quia multa tempora sunt, quod non legi ipsum, et quando legi, non bene commendavi memorie, quia nec multum curabam. Erant autem ibi verba ista, prout memorie occurrunt:

Et Iohannes iohanniçat
et saltando choreizat,
Modo salta, modo salta,
qui celorum petis alta!
Saltat iste, saltat ille,
resaltant cohortes mille,
Saltat chorus dominarum,
saltat dux Venetiarum et cet.


Item iste magister Boncompagnus, videns quod frater Iohannes intromittebat se de miraculis faciendis, voluit et ipse se intromittere et predixit Bononiensibus quod, videntibus eis, volare volebat. Quid plura? Divulgatum est per Bononiam. Venit dies statuta, congregata est tota civitas a viro usque ad mulierem, a puero usque ad senem, ad radicem montis qui appellatur Sancta Maria in Monte. Fecerat sibi duas alas et stabat in cacumine montis aspiciens eos. Cumque se diu mutuo aspexissent, protulit istud verbum: ‛Ite cum benedictione divina, et sufficiat vobis vidisse faciem Boncompagni’. Et recesserunt cognoscentes se derisos. Iste magister Boncompagnus, cum esset sollemnis dictator, ex consilio amicorum suorum ad curiam Romanam accessit volens experiri, si forte ex dictamine suo Romane curie posset gratiam invenire. Quam cum non invenisset, recedens inde, factus iam senex ad tantam devenit inopiam, quod oportuit eum apud Florentiam in quodam hospitali vitam finire. Hinc sapiens in Eccle. IX dicit: Vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Item Eccli. XXVI: In duobus contristatum est cor meum, et in tertio, iracundia michi advenit: vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rumpheam.


De fatuitatibus fratris Iohannis de Vincentia, qui erat de Ordine fratrum Predicatorum.


  Porro frater Iohannes de Vincentia, de quo supra fecimus mentionem, ad tantam dementiam devenerat propter honorem sibi impensum, et quia habebat gratiam predicandi, ut crederet etiam sine Deo se veraciter miracula posse facere. Que maxima stultitia erat, cum Dominus dicat Io. XV: Sine me nichil potestis facere. Item Prover. XXVI: Sicut qui mittit lapidem in acervuum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Cum autem reprehenderetur frater Iohannes a fratribus suis de multis fatuitatibus, quas faciebat, respondebat eis dicens: ‛Ego exaltavi Dominicum vestrum, quem XII annis sub terra tenuistis absconsum, et nisi quieveritis, vilificabo sanctum vestrum et facta vestra publicabo’. Talia itaque audientes sustinebant ipsum, quousque mortuus est, non invenientes qualiter contra eum insurgerent. Hic cum quadam die venisset ad domum fratrum Minorum, et barbitonsor ei barbam rasisset, valde habuit pro malo, eo quod fratres pilos barbe sue non collegerant, ut pro reliquiis reservarent.


De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum Minorum.


  Sed frater Deus-te-salvet de Florentia ex Ordine Minorum, qui more Florentinorum magnus trufator erat, optime respondit stulto iuxta stultitium suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI. Nam cum quadam die ad domum Predicatorum ivisset, et illi invitassent eum ad prandium dixit quod nullo modo ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Iohannis, qui in domo illa erat, ut pro reliquiis reservaret. Promiserunt et magnam petiam de tunica sibi dederunt, cum qua post prandium purgato ventre posteriora terxit, et petiam deiecit in stercora. Postmodum accipiens perticam stercora revolvebat, clamans et dicens: ‛Heu, heu! succurrite, fratres, quia reliquias sancti requiro, quas perdidi in latrina!’. Cumque vultus suos inclinassent ad orificia camerarum, cum pertica stercora revolvebat valenter, ut stercorum fetorem sentirent. Infecti itaque tali odoramento erubuerunt confusi, cognoscentes se a tali trufatore delusos. Huic fratri Detesalve aliquando data fuit obedientia, ut ad provinciam Pennensem, que est in Apulia, iret ad habitandum. Ipse vero ivit ad infirmitorium et denudavit se, et aperiens quandam culcidram tota die in ea latuit iacendo in pennis. Cum autem requireretur a fratribus, invenerunt eum ibi dicentem quod obedientiam suam iam compleverat. Et ideo occasione istius truffe obedientia fuit sibi remissa, et non ivit illuc. Cum autem quadam die tempore yemali per civitatem Florentie ambularet, contigit ut ex lapsu glatiei totaliter caderet. Videntes hoc Florentini, qui trufatores maximi sunt, ridere ceperunt. Quorum unus quesivit a fratre qui ceciderat, utrum plus vellet habere sub se. Cui frater respondit quod sic, scilicet interrogantis uxorem. Audientes hoc Florentini non habuerunt malum exemplum, sed commendaverunt fratrem dicentes: ‛Benedicatur ipse, quia de nostris est’. Aliqui dixerunt quod alius Florentinus fuit, qui dixit hoc verbum, qui vocabatur frater Paulus Mille-musce ex Ordine Minorum. Sed querendum nobis est, utrum frater bene responderit necne. Et dicimus, quod male respondit, multiplici ratione.


Quod inhonesta locutio sit vitanda, octo rationibus demonstratur.


  Primo, quia contra Scripturam fecit que dicit Prover. XXVI: Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Secundo, quia inhonesta fuit responsio, quia religiosus debet loqui ut religiosum decet. Unde Iacobus I: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Item prima Petri IIII: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Ieronimus: Beata lingua, que nunquam nisi de Deo novit proferre sermonem. Item ad Ephesios IIII: Ommnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det pratiam audientibus. Item ad Colo. IIII: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere.
  Tertio, quia verbum ociosum dixit; de quo Dominus dicit Mat. XII: Dico autem vobis, quoniam omne verbum ociosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iuditii. Est autem verbum ociosum, quod nec dicenti nec audienti utilitatem confert. Ideo Dominus subdit Mat. XII: Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis damnaberis. Ideo dicit Ecclesiasticus XXII: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
  Quarto, quia qui inhoneste loquitur ostendit se cor vanum habere, insuper dat aliis exemplum peccandi. Unde dicit Apostolus prima ad Cor. XV: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sed audi remedium sive vindictam Ys. XXIX: Succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et declinaverunt frustra a iusto. De corde vano dici potest quod de oculo dicitur. Sicut enim impudicus oculus impudici cordis est nuntius, sic verbum vanum cor vanum ostendit. Ideo dicit sapiens Prover. IIII: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item Prover. XXX: Vanitatem et verba mendatia longe fac a me.
  Quinto, quia silentium commendatur et precipitur. Ieremias in Trenis III: Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Item Ys. XXX: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Item Exo. XIIII: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ps.: Letati sunt, quia siluerunt. Legitur quod abbas Agatho per triennium tenuit lapillum in ore, ut taciturnitatem adisceret.
  Sexto, quia multiloquium prohibetur Prover. X: In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Ideo Eccli. XIX: Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Item Eccli. XX: Qui multis utitur verbis, ledit animam suam. Item Eccli. XXVIII: Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. Item Prover. XXI: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Item Eccli. XXV: Beatus qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Item Eccli. XXVIII: Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et cetera que secuntur. Item Iacobi III: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Nota exemplum de Secundo philosopho, ex cuius verbo obiit mater eius. Et penitentia ductus usque ad diem mortis sue silentium tenuit. Cui vere potest dici: Si tacuisses, philosophus fuisses. Item Apostolus prima ad Cor. XIIII precipit quod mulieres in ecclestis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est mulieri loqui in Ecclesia. Multum enim locuntur in Ecclesia mulieres. Ideo quidam dicunt quod Apostolus non prohibuit mulieribus loquelam utilem et necessariam, ut quando Deum laudant vel quando peccata sua sacerdotibus confitentur, sed prohibuit, ne predicare presumerent, quod officium proprie ad viros noscitur pertinere. Quod patet, quia de officio predicandi tunc Apostolus loquebatur. Augustinus tamen dicit quod ideo precipitur mulieri non loqui, quia, dum semel cum serpente locuta fuit, totum mundum confudit. Ideo Ecclesiasticus XXV. dicit: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Hinc Apostolus ait prima ad Timotheum II: Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Adam non est seduetus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
  Septimo, quia

qui non assuescit bonis moribus, dum iuvenescit,
a vitiis nescit recedere, quando senescit.


Hinc sapiens dicit Prover. XXII: Proverbium est: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Hinc Ecclesiasticus dicit XXIII: Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus vite sue non erudietur. Ideo optimam medicinam dat ipse Ecclesiasticus XXIII: Indisciplinate loquele non assuescas os tuum, est enim in illa verbum peccati.
  Octavo et ultimo, quia qui turpia loquitur et inutilia et vana et inhonesta verba accusari debet et puniri in Ordine fratrum Minorum de facto, si vidit, de verbo, si audivit. Et hoc digne fit, quia eloquia Domini eloguia casta. Et in regula fratrum Minorum dicitur quod sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem ed edificationem populi et cet. Item Ys. XLIII: Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea. Item Apostolus II. ad Cor. V: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Ideo illa sancta mulier dixit I. Reg. II: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi preparantur cogitationes. Hinc Petrus ait prima canonica IIII: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Hince ad Ephesios dicit Apostolus IIII: Deponite vos veterem hominem secundum pristinam conversationem, qui corrumpitur secundum desideria evroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Ad materiam supradictam facit quod Ecclesiasticus dicit XXVIII: Attende, ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Item Eccli. XI: Non ommem hominem inducas in domum tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. VIII: Coram extraneo ne facias consilium, nescis enim, quid pariat. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam et convicietur tibi. Multa autem alia reperiuntur de lingua in divina Scriptura, que faciunt ad materiam supradictam, maxime autem in Biblia; sed nunc ista sufficiant.


Quod frater qui verbum iocosum dixit tribus rationibus excusatur, est enim qui labitur lingua sua, sed non ea animo, ut Ecclesiasticus dicit XIX.


  Frater vero Deus-te-salvet, cuius occasione ista posuimus, excusari potest multiplici ratione; non tamen verbum suum ducendum est in exemplum, ut iterum dicatur ab aliquo, quia sapiens in Proverbiis dicit XXVI: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Est autem prima ratio excusationis ipsius, quia respondit stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover. XXVI. Secunda, quia non intendebat tantum dicere, quantum verbum sonat, cum homo solatiosus esset. Ideo dicit Ecclesiasticus XIX: Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Ideo dicit Iacobus III: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Talis fuit Iohannes Baptista, de quo cantatur:

Antra deserti teneris sub annis
civium turmas fugiens petisti,
ne levi saltem maculare vitam
famine posses.


Tertia ratio est, quia concivibus suis locutus fuit, qui inde malum exemplum non habuerunt, cum sint homines solatiosi et maximi truffatores. Alibi vero male sonasset verbum fratris, quia Ecclesiasticus dicit XXXVII: Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni anime omne genus placet. Hinc Apostolus ait prima ad Cor. VI: Omnia michi licent, sed non omnia expediunt. Et infra IX: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri Apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi?


Quod ducere mulieres secum apud Hebreos inhonestum non erat, sed apud Grecos inhonestum fuisset, et ideo Apostolus eas non duxit.


  Hoc ideo dicit Apostolus, quia apud Hebreos non erat malum exemplum, si Apostoli et discipuli Christi, qui predicabant, ducebant secum mulieres devotas, que eis ministrabant de facultatibus suis; quod etiam Dominus fecit, ut habetur Luc. VIII et Mat. XXVII: Erant autem ibi mulieres multe a longe, que secute fuerant Iesum a Galilea ministrantes ei et cet. Apud Grecos vero malum fuisset exemplum, si Apostoli et alii qui predicabant mulieres secum duxissent. Et ideo dimittebant, ne ducerent, quamvis hoc possent. Ideo dicit prima ad Cor. X: Omnia licent, sed non omnia edificant. Hinc beatus Franciscus dixit: Bonum est multa dimittere, ne ledatur opinio, id est ne ledatur bona fama. Sed quidam de fama bona non curant; que est stultitia maxima, cum sapiens dicat Prover. XXII: Melius est nomen bonum quam divitie multe, super argentum enim et aurum gratia bona. Item [[Vulgata Clementina/Liber Ecclesiastes|Eccle]. VII: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. Ideo dicit Ecclesiasticus XLI: Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Item Apostolus dicit prima ad Cor. VIII: Si esca scardalizat fratrem meum, non manducabo carnes in eternum, ne fratrem meum scandalizem. Huius itaque fratris Detesalve multa opera novi, sicut et comitis Guidonis, de quo multi multa referre consueverunt; que quia magis sunt trufatoria quam edificatoria, ideo non scribuntur a nobis.


De tribus archiepiscopis Ravennatibus.
Quod Florentini sunt valde solatiosi homines.


  Verumtamen frater Deustesalvet ad ultramarinas partes ivit cum archiepiscopo Ravennate nomine Theodorico, qui fuit sanctus homo et honesta persona valde. Post quem archiepiscopus fuit domnus Phylippus de Pistorio vel de Luca. Post quem frater Bonifacius ex Ordine Predicatorum, natione Parmensis, qui archiepiscopatum habuit a papa Gregorio decimo, non ob gratiam Ordinis sui, sed quia de parentela sua erat; et nunc archiepiscopus est, magnus et ipse prolocutor et partem ecclesiasticam firmiter tenens. Unum vero pretereundum non est quod Florentini non habent malum exemplum, si aliquis Ordinem fratrum Minorum egreditur, immo excusant eum dicentes: ‛Miramur, quod tantum ibi stetit, cum fratres Minores sint homines desperati, qui diversimode se affligunt’. Hi, quadam vice audientes quod frater Iohannes de Vincentia ex Ordine Predicatorum, cuius supra fecimus mentionem, Florentiam ire volebat, dixerunt: ‛Pro Deo non veniat huc. Audivimus enim quod mortuos suscitat, et tot sumus, quod civitas nostra capere nos non potest’. Et valde bene sonant verba Florentinorum in ydiomate suo. Benedictus Deus, qui nos de hac materia expedivit!


De Primate trutanno et de versibus suis et rithmis.
Nota quod Primas Aurelianensis fuit.


  Fuit his temporibus Primas canonicus Coloniensis, magnus trutannus et magnus trufator et maximus versificator et velox, qui si dedisset cor suum ad diligendum Deum, magnus in litteratura divina fuisset et utilis valde Ecclesie Dei. Cuius Appocalipsim, quam fecerat, vidi et alia scripta plura. Hic cum quadam die ductus fuisset ab archiepiscopo suo non ad meditandum in agro, sed ad spatiandum, et vidisset boves archiepiscopi arantes in campo, pulchros, fortes et pingues, dixit archiepiscopus Primati: ‛Si in isto regressu, ante quam boves perveniant ad nos, poteris facere versus de materia donationis boum, donabo eos tibi’. Et ait Primas: ‛Firmum erit quod dixisti?’, Respondit: ‛Firmum certe‛’. Et statim protulit:

Indigeo bobus ad rura colenda duobus,
Pontificis munus veniat bos unus et unus.
Alia vice, cum esset in curia, volens exenium mittere cuidam cardinali, fecit fieri XII albissimos panes, grandes et pulchros, ex quibus fornaria unum furata fuit. Undecim vero remanentes nichilominus misit cum cedula ita dicendo:
Ne spernas munus, si desit Apostolus unus.
Ut verbis ludam: rapuit fornaria Iudam.


Alia vice, cum quidam archiepiscopus misisset ei exenium ex piscibus sine vino, dixit:

Mittitur in disco michi piscis ab archiepisco,
Me non inclino, quia missio fit sine vino.


Item:

His vaccis parcam, que sacri federis arcam
Olim duxerunt, sed aquis comedi meruerunt.


Alia vice datum fuit sibi vinum nimis limphatum. Et cepit dicere:

In cratere meo Tetis est sociata Lieo,
 Est dea iuncta deo, sed dea maior eo.
Nil valet hic vel ea, nisi quando sunt pharisea,
 Amodo propterea sit deus absque dea!


Item alia vice cepit de vino dicere:

Fertur in convivio vinus, vina, vinum:
Masculinum displicet atque femininum,
In neutro genere ipsum est divinum,
Loquens linguis variis optimum Latinum.


Quod Primas excusat se Coloniensi episcopo suo, cui fuerat accusatus de luxuria et de ludo et de taberna, et promittit emendam et petit indulgentiam.


  Item hic accusatus fuit archiepiscopo suo de tribus, scilicet de opere venereo, id est de luxuria, et de ludo et de taberna. Et excusavit se rithmice hoc modo:

 Estuans intrinsecus ira vehementi,
In amaritudine loquor mee menti.
Factus de materia vilis elementi
Folio sum similis, de quo ludunt venti.
 Cum sit enim proprium viro sapienti
Supra petram ponere sedem firmamenti,
Stultus ego comparor fluvio labenti,
Sub eodem aere nunquam permanenti,
 Feror ego veluti sine nauta navis,
Ut per vias aeris vaga fertur avis,
Non me tenent vincula, nec me tenet clavis,
Quero mei similes et adiungor pravis.
 Michi cordis gravitas res videtur gravis,
Iocus est amabilis dulciorque favis.
Quicquid Venus imperat, labor est suavis,
Que nunquam in cordibus habitat ignavis.
 Via lata gradior, more iuventutis,
Implico me vitiis, inmemor virtutis.
Mortuus in anima curam gero cutis,
Voluptatis avidus magis quam salutis.
 Presul discretissime, veniam te precor,
Morte bona morior, dulci nece necor.
Meum pectus sauciat puellarum decor,
Et quas tactu nequeo, saltem corde mecor.
 Res est perartissima vincere naturam,
In aspectu virginis mentem esse puram.
Iuvenes non possumus legem sequi duram
Leviumque corporum non habere curam.
 Quis in igne positus igne non uratur?
Quis Papie commorans castus habeatur?
Ubi Venus digito iuvenes venatur,
Oculis illaqueat, facie predatur.
 Si ponas Ypolitum hodie Papie,
Non erit Ypolitus in sequenti die.
Veneris in thalamos ducunt omnes vie,
Non est in tot turribus turris Alachie,
 Secundo redarguor etiam de ludo:
Sed cum ludus corpore me dimittat nudo,
Frigidus exterius, mentis estu sudo:
Tunc versus et carmina meliora cudo.
 Tertio capitulo memoro tabernam:
Illam nullo tempore sprevi neque spernam,
Donec sanctos angelos venientes cernam,
Cantantes pro mortuis ‛Requiem eternam’.
 Poculis accenditur animi lucerna,
Cor imbutum nectare volat ad superna.
Michi sapit dulcius vinum de taberna
Quam quod aqua miscuit presulis pincerna.
 Loca vitant publica quidam poetarum
Et secretas eligunt sedes latebrarum,
Student, instant, vigilant nec laborant parum,
Et vix tandem reddere possunt opus clarum.
 Student, instant, vigilant poetarum chori,
Vitant rixas publicas et tumultus fori;
Et ut opus faciant, quod non possit mori,
Moriuntur studio, subditi labori.
 Unicuique proprium dat natura donum:
Ego versus faciens bibo vinum bonum
Et quod habent purius dolia cauponum,
Vinum tale generat copiam sermonum.
 Unicuique proprium dat natura munus:
Ego nunquam potui scribere ieiunus;
Me ieiunum vincere posset puer unus,
Sitim et ieiunium odi tamquam funus.
 Tales versus facio, quale vinum bibo,
Nichil possum facere nisi sumpto cibo.
Nichil valent penitus que ieiunus scribo,
Nasonem post calicem carmine preibo.
 Michi nunquam spiritus poetrie datur,
Nisi prius fuerit venter bene satur.
Dum in arce cerebri Bachus dominatur,
In me Febus irruit et miranda fatur.
 Meum est propositum in taberna mori,
Ut sint vina proxima morientis ori.
Tunc occurrent citius angelorum chori:
Sit Deus propitius michi potatori.
 Ecce mee proditor pravitatis fui,
De qua me redarguunt servientes tui.
Sed eorum nullus est accusator sui,
Quamvis velint ludere seculoque frui.
 Iam nunc in presentia presulis beati
Mittat in me lapidem neque parcat vati,
Cuius non est animus conscius peccati.
 Sum locutus contra me quicquid de me novi
Et virus evomui, quod tam diu fovi.
Vetus vita displicet, mores placent novi.
Homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
 Iam virtutes diligo, vitiis irascor,
Renovatus animo, spiritu renascor;
Quasi modo genitus novo lacte pascor,
Ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
 Electe Colonie, parce penitenti
Et da penitentiam culpam confitenti!
Feram quicquid iusseris, animo libenti.
 Parcit enim subditis leo, rex ferarum,
Et est erga subditos inmemor irarum.
Et vos idem facite, principes terrarum!
Quod caret dulcedine, nimis est amarum.


De captione et morte Henrici imperatoris filii, ad cuius funus frater Lucas Apulus predicavit.


Porro millesimo supraposito, silicet
  Anno Domini MCCXXXIII, tempore pape Gregorii noni, in mense Maii, tempore Alleluie Fridericus imperator Romanorum cepit Henricum regem Alamannie, filium suum rebellem sibi, eo quod contra voluntatem suam Lombardis adheserat, quem diu in vinculis tenuit. Cumque a castro Sancti Felicis duceretur ad aliud castrum, ut adhuc in vinculis teneretur, affectus tedio et tristitia precipitavit seipsum per quoddam precipitium et mortuus est. Congregati sunt igitur principes et barones, milites et iudices, ut sepelirent eum, absente imperatore. Cum quibus etiam affuit frater Luchas Apulus ex Ordine fratrum Minorum, cuius est sermonum memoria, ut secundum consuetudinem Apulie predicaret ad funus. Et ex libro Geneseos XXII proposuit thema dicens: Arripuit Abraham gladium, ut immolaret filium suum. Et dixerunt iudices et litterati qui ibi erant: ‛Talia dicet hodie frater iste, quod imperator auferet ei caput’. Sed aliter se negotium habuit. Nam ita pulcrum fecit sermonem iustitiam commendando, quod, cum commendaretur coram imperatore, voluit ipsum sermonem habere.


De magno gelu quod fuit hoc anno.


  Anno Domini MCCXXXIIII, nives et glaties fuerunt magne per totum mensem Ianuarii, ita quod vinee et omnes arbores fructifere congelate fuerunt. Et bestie silvestres mortue sunt ex gelu. Et lupi intrabant civitates de nocte, et plures fuerunt capti de die et mortui et suspensi in plateis civitatum. Et arbores scindebantur ex nimio gelu a summo usque deorsum, et multe arbores totaliter virorem perdiderunt et desicate sunt propter dictum gelu.


De magno prelio in episcopatu Cremone.


  Et fuit magnum prelium in episcopatu Cremone inter Cremonenses et Parmenses et Papienses et Placentinos et Mutinenses ex una parte et Mediolanenses et Brixianos cum suis amicis ex altera.


Quod vinee sunt destructe pre nimio gelu.


  Anno Domini MCCXXXV, quadam die Mercurii, XIII die exeunte mense Aprilis fuit ventus frigidus, et venit nix frigidissima; et sequenti nocte venit pruina magna, que vineas destruxit, ita quod videbantur sicce. Et die VIII exeunte Aprile descendit alia nix et pruina, ita quod vinee penitus destructe ab eis fuerunt.


De congelatione Padi.


  Et eodem anno Padus ita congelavit, quod homines transibant dictum flumen equestres et pedestres.

Quod Advocati de Mantua interfecerunt episcopum suum.


  Et eodem anno fuit mortuus domnus Guidhottus episcopus Mantue, filius condam Frugerii de Corigia, ab Advocatis de Mantua die Lune XIIII intrante Maio. Huius soror domina Sophya, uxor domni Rainerii de Adhelardis de Mutina, mea devota fuit.


Quod papa Gregorius nonus flevit cum cardinalibus suis, audita morte Mantuani episcopi.


  Et nota quod collegium canonicorum et clericorum de Mantua ad curiam domni pape misit nuntium spetialem et eloquentissimum, qui mortem sui episcopi summo pontifici nuntiaret. Qui quamvis esset iuvenis, ita tamen coram papa et cardinalibus splendide peroravit, quod omnes admirati sunt. Et finitis verbis suis protulit dalmaticam sanguinolentam episcopi Mantuani, cum qua apud Sanctum Andream de Mantua fuerat interfectus, et expandit eam coram papa, dicens: ‛Vide, pater, et considera et cognosce, utrum tunica filii tui sit an non, ut scias’. Qua visa flevit domnus papa Gregorius nonus quasi inconsolabiliter, cum omnibus cardinalibus. Erat enim homo multum compassivus, habens viscera pietatis.


Quod Deus gravius punit iniuriam servorum suorum quam suam.


  Verumtamen Advocati de Mantua, qui sui episcopi interfectores extiterant, de civitate expulsi fuerunt, nec fuerunt amplius revocati, sed usque in hodiernum diem exulant vagabundi, ut cognoscant perversi, qui difficile corriguntur, et stulti, quorum infinitus est numerus, et homines pestilentes, qui dissipant civitatem, quod pugnare contra Deum non est facile. Cognoscant etiam quod gravius punit Deus servorum suorum iniuriam quam propriam, que sibi infertur. Nam propriam pepercit in cruce, quando pro transgressoribus rogavit, et exauditus est pro sua reverentia. De servis vero suis dicit Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Quod patuit in multis, quos Deus punivit in vindictam servorum suorum; quorum duorum, ceteris pretermissis, ponamus exemplum, maxime autem illorum qui in Ecclesia pass sunt.


Quod Deus acriter et severe vindicavit mortem Zacharie filii Ioiade et beati Thome Cantuariensis archiepiscopi, et de exemplo serpentis.


  Quorum primus fuit Zacharias filius Ioiade pontificis summi Iudaici populi. De quo habetur II Paralipo. XXIIII, quod spiritus Domini induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis: ‛Hec dicit Dominus: Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos?’ Qui congregati adversum eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atriis domus Domini. Hi fecerunt contra scripturam que dicit Prover. XXIIII: Qui arguunt laudabuntur, et super eos veniet benedictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondet. Sed impleverunt aliam scripturam, que dicit Amos V: Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abhominati sunt. Et iterum Prover. XV: Non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur. Item Prover. XXIX: Homines pestilentes dissipant civitatem. Item Ys. LIX: Corruit in platea veritas, et equitas non potuit ingredi, et facta est veritas in oblivione, et qui recessit a malo, prede patuit. Sequitur in textu Paralipomenon: Et non est recordatus Ioas rex misericordie, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Quia, sicut dicit Ecclesiasticus XXIX: ingratus sensu dereliquit liberantem se. Nota exemplum illius qui custodiebat viridarium domini sui, qui introduxit serpentem in domum suam, qui postea interfecit filium suum et fugit. Ideo dicit Ecclesiasticus XI: Non omnem hominem inducas in domum tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. XII: Non credas inimico tuo in eternum. Nota quod vulgariter dicunt illi de Tuscia: d’ohmo alevandhiço et de pioclo apicadhiço no po l'ohm gaudere. Id est: ‛de homine adventicio et de pediculo adhereticio non potest homo gaudere’; id est: non habes consolationem de pediculo alieno, qui adheret tibi, et de homine advena, quem tu nutris.


De Ioas, de Aman Agagita, de Federico II.


  Quod patuit in Ioas rege Iuda, de quo presens est sermo, et in Aman Agagita, de quo in Hester continetur ultimo: Et ut manifestius quod dicimus intelligatis et cet. usque ibi: Deo illi reddente quod meruit. Patuit etiam in Friderico secundo, quem pupillum nutrivit Ecclesia, et postea contra Ecclesiam levavit calcaneum eam multipliciter affligendo. Sed in malum sui ipsius contra stimulum calcitravit. Nam depositus vehementer ab imperio fuit, nec ex malitia sua consolationem invenit. Ideo dicit Ecclesiastes VIII: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. Item Ys. III: Ve impio in malum, retributio enim manuum eius fiet ei.


De marchione Hestensi qui Opiço dicitur. Omnes hi IIII fuerunt ingrati.


  Item in marchione Estensi, qui nunc est, patet etiam hoc quod de superioribus diximus necnon et in aliis multis. Sequitur in textu Paralipo.: Qui cum moreretur, ait: ‛Videat Dominus et requirat’. Cui respondet Dominus Luc. XI: Ita dico vobis: requiretur ab hac generatione, scilicet sanguis prophetarum omnium, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie, qui periit inter altare et edem.
  Sequitur in textu Paralipo.: Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie venitque in Iudam et Ierusalem et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi Damascum. Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent dominum Deum patrum suorum. In Ioas quoque ignominiosa exercuere iuditia, et abeuntes dimiserunit cum in langoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque illum in civitate David, sed non in sepulchris regum. Considera de isto rege, quia bonum habuit principium, sed malum finem. Nam multa bona fecit, que postea propter culpam suam perdidit, quia in bonis operibus perseverare contempsit. Unde Dominus Eze. XVII: Si averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitie eius, quas fecerat, non recordabuntur. In prevaricatione sua, quam prevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. Ideo dicit Apostolus II ad Timotheum II: Non coronabitur nisi qui legittime certaverit.


Quod duobus modis certatur legittime.


  Legittime certare uno modo est semper temptationibus diabolicis repugnare et nunquam diabolo consentire, quod paucorum est. Prover. XX: Quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? Ecclesiastes VII: Non est enim homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet. Item Prover. XXIIII: Septies enim cadet iustus et resurget, impii autem corruent in malum. Et ideo non precipit Vulgata Clementina/Petri Epistola I|Apostolus Petrus]] II, sed obsecrat tamquam advenas et peregrinos a carnalibus desideriis abstinere, que militant adversus animam. Quod non fecerunt illi, de quibus dicit Apostolus Iacobus V: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra. Alio modo legittime certare est in bonis operibus vitam finire, quod multorum est. Ideo dicit beatus Iohannes in secunda: Videte vosmetipsos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. Quod non fecit ille, de quo dicit Aggeus I: Qui mercedes congregavit, misit eas in saculum pertusum. Sed Ecclesiasticus dicit ultimo: Videte oculis vestris, quia modicum laboravi et inveni michi multam requiem. Quod latro, qui Domino in cruce credidit, convenienter dicere potuit; similiter et beatus Bonifatius, qui bonum finem habuit. Ideo dicitur:

Cuius finis bonus est,
ipsum quoque bonum.


Porro secundus fuit beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, quem Dominus optime vindicavit. De cuius vindicta in legenda sua taliter continetur: Adeo vero in martyris persecutores ultio divina desevit, ut in brevi sublati de medio non comparerent. Et alii quidem sine confessione et viatico subito rapti, alii digitos vel linguas proprias frustatim dentibus decerpentes, alii sanie defluentes et toto corpore tabefacti et torcionibus inauditis ante mortem cruciati, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti, alii cum insania expirantes, manifesta reliquerunt inditia, quod iniuste persecutionis et excogitati patricidii penas evolverent. Passus est autem egregius Dei athleta Thomas anno ab incarnatione Domini secundum Dionisium MCLXX quarto Kal. Ianuarii, feria tertia, hora quasi undecima, ut Dei natalis ad laborem eius fieret natalis ad requiem. Ad quam nos perducere dignetur idem Deus et dominus noster Iesus Christus, qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.


Quid promeruit Ioiadas de bonitate sua, et quid Çacharias filius eius.


  Quantum autem ad ystoriam suprapositam, considerandum nobis occurrit, quid promeruit Ioiadas, quid etiam filius eius Zacharias, et quid demeruit Ioas, quid etiam populus eius. De Ioiada sic habetur: Mortuus est Ioiada sacerdos, qui solus legitur post Moysen centum XXX annis vixisse — non quod Moyses tantum vixerit, vixit enim X annis minus — . Et sepultus est in civitate David, eo quod generi David reparavit imperium. Antiquitus enim quidam in agris suis sepeliebantur. Promeruit ergo Ioiada nobilem sepulturam ob causam supra predictam. Çacharias vero filius eius, quia fecit quod Ecclesiasticus IIII docet, scilicet: Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, ideo promeruit, ut in Evangelio commendaretur a Domino dicente: A sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie, tamquam a termino a quo usque ad terminum ad quem, id est a pastore usque ad sacerdotem, qui duo optime copulantur, ut qui sacerdos est sit etiam pastor. Dicit enim Amos III: Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Quasi dicat ‛non’. Item beatus Ieronimus multum videtur esse sollicitus ad querendum istum Zachariam, cum tamen faciliter eum nobis demonstrare potuisset. Nota etiam quod omnes filii Zacharie cum eo lapidati sunt preter unum postumum, qui postea dictus est Zacharias.


Quid demeruit Ioas propter malignitatem suam, quid etiam populus eius, et de damnificatione, quam homo propter peccatum incurrit.
Quod multum prodest habere bonam societatem et multum nocet habere malam; et de correctione tractatur hoc loco, et quod aliqui bene inchoant et male finiunt, et aliqui e converso. Require similiter infra carta...


  Ioas vero rex Iude demeruit, quia in sepulcris regum propter suam indignitatem sepultus non fuit. Nam mortuo Ioiada, a legittimis Dei declinavit. Cuius exemplo et optimates vitiati sunt, quia, sicut dicit Ecclesiasticus X: Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et habitantes in ea. Item Prover. XXIX: Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Item ibidem: Peccantem virum iniquum involvet laqueus. Qualis fuit Ioas, qui langorem pessimum incurrit, eo quod divinos honores sibi volebat impendi, ut dicunt Hebrei, et quia contempsit audire Zachariam, qui eum corripiebat. De quo scriptum est Prover. XXI: Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo. Sed dicitur [[Vulgata Clementina/Liber Proverbiorum|Prover]. XVII: Plus proficit correctio apud prudentem quam centum plage apud stultum. Ideo audi Prover. XXIX: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Qualis fuit Ioas, qui Zachariam, qui eum corripiebat, audire contempsit, insuper fecit eum lapidibus obrui inter templum et altare. Et extunc, ut dicit Epyphanius, non accepit populus in templo responsum manifeste sicut prius nec ex dabyr nec ex ephoth. Rex autem non multo post penas exolvit. Nam duo servi eius percusserunt eum, et mortuus est. Vidisti, quid demeruit rex Ioas, quia regali sepultura privatus fuit. Ideo convenit ei illud Eccle. VI: Sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio, quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Vidisti etiam, quid demeruit populus propter necem summi pontificis, quia perdidit responsum divinum, ut cognoscas verum esse quod in libro Sapientie dicitur XI: Quia per que peccat quis, per hec et torquetur. Item Prover. XIIII: Miseros facit populos peccatum. Quod probari potest hoc modo: tradunt Hebrei in medio rationali fuisse lapidem quadrum magnitudine duorum digitorum, in quo secundum coloris mutationem perpendere poterant, utrum Deum placatum haberent an offensum. Iosephus dicit sardonicem, qui in dextro humero gerebatur, cum sacrificium pontificis Deo placebat, tanto splendore micare, quod etiam procul positis radius eius appareret. Egressuris vero ad prelium, si Deus cum eis esset, tantus fulgor in lapidibus rationalis apparebat, ut omni multitudini fieret manifestum eorum auxilio Deum adesse, et ob hoc rationale iuditii nuncupari. Asserit autem Iosephus hunc fulgorem sardonicis et rationalis cessasse annis ducentis, antequam ipse scripsisset hec, cum Deus ferret moleste transgressionem legis. Item dicit Augustinus quod ignis sacrificii, qui per LXX annos Babylonice captivitatis sub aquis vixerat, extinctus est Antiocho vendente Iasoni sacerdotium.


Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt ad cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum-Francum.


  Porro millesimo supraposito, scilicet MCCXXXV, iverunt Parmenses et Cremonenses, Placentini et Pontremulenses in servitium Mutinensium ad cavandum Scotennam supra Bononiam. Volebant enim quod feriret in Castrum-Francum et dirueret illud. Et nullus erat excusatus a laborerio. Nam alii fodiebant, alii portabant, tam nobiles quam illi de vulgo.


Quod imperator misit elefantem suum in Lombardiam.


  Eodem anno domnus imperator Fridericus misit elefantem in Lombardiam cum pluribus dromedariis et camelis et cum multis leopardis et cum multis gerfalcis et asturibus. Et transierunt per Parmam, ut vidi oculis meis, et steterunt in civitate Cremone.


De introductione imperatoris in Lombardiam, qui utinam non venisset!


  Anno Domini MCCXXXVI in mense Septembris venit Fridericus imperator et intravit in Lombardiam, contra voluntatem illorum de Padua et de Vincentia et de Trivisio et de Mediolano et de Brixia et de Mantua et de Feraria et de Bononia et de Faventia. Cremonenses vero et Parmenses et Regini, cum exercitibus suis et CC milites Mutine fuerunt obviam ei; et transivit flumen Mencii et Lolii, et cepit et destruxit Marchariam Mantue et statim reedificavit et posuit Cremonenses custodes ad custodiendum eam. Et ivit cum dictis exercitibus circa Mantuam et obsedit eam per aliquot dies. Et cepit Mosum Brixie et dedit Cremonensibus ad custodiendum. Et tunc illi de Gonzaga reddiderunt terram Gonzage imperatori. Et in eodem anno ivit Vincentiam et cepit civitatem et destruxit eam die primo intrante Novembre. Et fecit compositionem cum Salinguerra et Ferariensibus. In eodem anno in vigilia Nativitatis iverunt Mantuani secrete ad Marchariam et ceperunt eam cum Cremonensibus, qui ibi erant ad custodiendum. Et multos ex eis duxerunt Mantuam et in carceribus posuerunt et quam plures occiderunt.

Quod imperator F(ridericus), cum his qui introduxerant eum in Lombardiam obsidendo et capiendo villas et castra, ibat et discordias seminando Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt ad cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum-Francum.


  Anno Domini MCCXXXVII. Domnus Manfredus de Cornaçano, civis Parmensis, potestas Reginus fuit; qui ivit in mense Septembris cum militibus et peditibus Regii in servitium imperatoris Friderici cum Parmensibus et cum Cremonensibus cum carrociis suis; et transierunt castrum de Moso, quod detinebant Cremonenses, et ceperunt Rodheldesccum Brexanum et Vinçolum Mantuanum et castrum de Goo.
  Et dum staret ibi imperator, fecit pacem cum Mantuanis, ita quod miserunt pedites et balistarios in eius servitio in obsidione Montis-clari. Et cum ibant ad Montem-clarum, conbusserunt castrum Guiçoli. Et die V intrante Octobre Regini, per se sine alio exercitu, stando ad Carpinetulum ceperunt et alia duo castra Casalodi, unum de dictis castris de comitibus et aliud de rusticis eiusdem loci. Ea castra ceperunt et conbusserunt.


De obsidione Montis-clari in episcopatu Brixiensi.


  Item VII die intrante Octobre circumsedit imperator Montem-clarum et hospitatus fuit, cum his qui cum eo erant inter Montem-clarum et Calcinacum, super flumen Clexii prope Calcinacum. Et die XI, quodam die dominico, preliati fuerunt illi de castro Montis-clari; et die sequenti exercitus imperatoris circumsedit Montem-clarum ex utraque parte, et manganaverunt illud cum manganellis et duobus trabuchis.


Quod imperator cepit Montem-clarum, et quod habuit multos Saracenos in exercitu suo, et quod duxit elefantem suum ad exercitum ad dimicandum cum eo; et quod in libro Machabeorum multum de hac materia continetur et in historia Alexandri; et quod frater Bartholomeus Anglicus ex Ordine fratrum Minorum composuit librum Proprietatum, in quo de elefantibus tractat.


  Et die X exeunte Octobre, quadam die Iovis, illi de castro reddiderunt se imperatori, et omnes ducti fuerunt et in carceribus positi. Et in dicto exercitu habebat imperator Saracenos multos. Item, die secundo intrante mense Novembre, cepit Gambaram et castrum Gotelengi et Pratum-Albuinum et castrum Pavonis. Et predicta omnia castra depredata et destructa et conbusta fuerunt. Et ante festum sancti Martini per duos dies venit cum exercitu apud Pontem-vicum. Tunc habuit imperator elefantem suum, quem Cremone tenuerat, super quem erat turris lignea ad modum carrocii Lombardorum; et erat quadratum et bene ligatum, habens banderias IIII, in quolibet angulo unam, et in medio magnum vexillum, et intus magister bestie cum multis Saracenis. De hac materia satis habetur in primo Machabeorum libro, capitulo VI, quomodo Antiochus Eupator volens pugnare contra Iudeos habuit in illo exercitu XXX duos elefantos doctos ad prelium, et quomodo elefantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuendos eos in prelium. Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis, et galee eree in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestie electi erant. Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant, et quocumque ibat, ibant et non discedebant ab ea. Sed et turres lignee super eos firme protegentes super singulas bestias, et super eas machine, et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper, et intus magister bestie. Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere et perurgere constipatos in legionibus eius. Et vidit Eleaçar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regiis, et erat eminens super ceteras bestias; et visum est ei, quod in ea esset rex, et dedit se, ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen eternum. Et cucurvit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc et illuc. Et ivit sub pedes elefantis et subposuit se ei et occidit eum, et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. Item in historia Alexandri filii Philippi regis Macedonfe legitur, quod ipse rex Alexander habuit in exercitu suo centum elefantos, qui aurum suum portabant. Horum animalium in Ethyopia magna copia est, quorum naturam et proprietates frater Bartholomeus Anglicus ex Ordine Minorum in libro, quem de proprietatibus rerum fecit, sufficienter posuit; quem etiam tractatum in XIX libellos divisit. Magnus clericus fuit et totam Bibliam cursorie Parisius legit.


Quod Mediolanenses venerunt contra imperatorem cum exercitibus suis. Tunc Bononienses ceperunt Castrum-Leonis, quod Mutinensium erat, et funditus destruxerunt.


  Porro millesimo supraposito, dum imperator apud Pontem-vicum esset cum exercitibus suis, venerunt Mediolanenses contra ipsum cum exercitibus suis et steterunt per longum tempus. Tunc Bononienses sexto die exeunte novembre ceperunt Castrum-Leonis, quod erat Mutinensium, in strata publica prope Castrum-Francum, et destruxerunt illud et portaverunt lignamina et lapides et alias res in Castrum-Francum, quod est Bononiensium. Et homines, quos in dicto Castro-Leonis invenerunt, duxerunt Bononiam et in carceribus posuerunt. Porro in Castro-Leonis erat turris pulcherrima, que, cum caderet, tanta concussione concussit aquam de fovea, quod extra foveam saltavit albissimus lucius, grandis et pulcher; et statim oblatus et donatus fuit potestati Bononie, qui ibi erat. Et qui hec vidit retulit michi, cum processu temporis per eumdem locum cum eo transirem. Et dum hec agerentur, ibat advocatus communis Parme, qui erat de Mutina, scilicet iudex potestatis, sedens in equo, quem associabat quidam currerius, per burgum Sancte Christine flebiliter frequentando et dicendo: ‛Domni Parmenses, ite et iuvate Mutinenses!’. Quem cum vidissem et audissem, cepi diligere, eo quod concivibus suis fidelis existeret. Et ut melius exaudiretur, iterabat verba sua et addebat: ‛Domni Parmenses, ite et adiuvate Mutinenses, amicos et fratres vestros!’. Ego vero verbis suis auditis compassus sum sibi compassione ad lacrimas provocativa. Considerabam enim quod Parma hominibus erat nudata, nec remanserant nisi pueri et puelle, iuvenes et virgines, senes cum mulieribus. Iverant enim Parmenses contra Mediolanenses et erant cum imperatore in expeditione sua cum multis aliis exercitibus.


Quod Mediolanenses devicti fuerunt et mortui et carrocium amiserunt, et potestas eorum captus fuit et in carceribus detentus.


  Et eodem anno, die quarto exeunte Novembre Mediolanenses ab exercitu imperatoris devicti et mortui fuerunt, et suum carrocium apud Curtem-novum amiserunt; quod misit Romam imperator, sed Romani conbusserunt illud in vituperium Friderici. Credebat enim ex hoc placere eis, ut cum eo essent. Et maxima strages Mediolanensium facta est in illo conflictu. In quo etiam filius ducis Veneciarum, qui tunc temporis erat potestas Mediolani, captus ab exercitu imperatoris fuit, et Cremone in carceribus stetit. Et pene totam Lombardiam et marchiam Trivisinam habuit imperator.


Quod Brixia ab imperatore fuit obsessa.


  Anno Domini MCCXXXVIII obsessa est Brixia ab imperatore. Et fuerunt cum eo Parmenses et Cremonenses, Bergamenses et Papienses et ducenti milites et mille pedites de Regio et Saraceni et Theotonici et Apuli et alie diverse gentes et innumerabiles cum exercitu imperatoris; et steterunt ibi per longum tempus. Et tunc imperator fecit fieri castra lignorum ad preliandum cum Brixiensibus, et posuit super ea homines captos, quos cepit in castro Montis-clari. Et Brixienses manganaverunt dicta castra et destruxerunt ea, nec fecerunt aliquod malum captis, qui erant super ea. Et ipsi Brixienses suspenderunt captos imperatoris per brachia extra palancatum civitatis. Nec imperator cum exercitu suo potuit habere dictam Brixiam civitatem, quia bene se defendit a predicta obsidione; et ita imperator recessit confusus cum omnibus amicis suis, qui erant secum in dicto exercitu.

 Pars I, paginae 1-72 Pars III - Liber de Prelato, paginae 134-238