Jump to content

Cur deus homo (Schmitt)/Commendatio

Unchecked
E Wikisource
Commendatio operis ad Urbanem Papam II
Scriptus Siglum 11

Praefatio S. Anselmi 

Quamuis post apostolos sancti patres et doctores nostri multi tot et tanta de fidei nostrae ratione dicant ad confutandum insipientiam et fran, gendum duritiam infidelium, et ad pascendum eos qui iam corde fide mun dato eiusdem fidei ratione, quam post eius certitudinem debemus esurire, delectantur, ut nec nostris nec futuris temporibus ullum illis parem in ueritatis contemplatione speremus: nullum tamen reprehendendum arbitror, si fide stabilitus in rationis eius indagine se uoluerit exercere. Nam et illi, quia "breues dies hominis sunt", non omnia quae possent, si diutius uixissent, dicere potuerunt; et ueritatis ratio tam ample tamque profunda est, ut a mortalibus nequeat exhauriri; et dominus in ecclesia sua, cum qua se esse "usque ad consummationem saeculi" promittit, gratiae suae dona non desinit impertiri. Et ut alla taceam quibus sacra pagina nos ad inuestigandam rationem inuitat: ubi dicit: "nisi credideritis, non intelligetis", aperte nos monet intentionem ad intellectum extendere, cum docet qualiter ad illum debeamus proficere. Denique quoniam inter fidem et speciem intellectum quem in hac uita capimits esse medium intelligo: quanto aliquis ad illum proficit, tanto eum propinquare speciei, ad quam omnes anhelamus, existimo.

Hac igitur ego consideratione, licet sim homo paruae nimis scientiae, confortatus, ad eorum quae credimus rationem intuendam, quantum superna gratia mihi dare dignatur, aliquantum conor assurgere; et cum aliquid quod prius non uidebam reperio, id aliis libenter aperio, quatenus quid secure tenere debeam, alieno discam iudicio.

Quapropter, mi pater et domine, Christianis omnibus cum reuerentia amande et cum amore reuerende papa Urbane, quem dei prouidentia in sua ecclesia summum constituit pontificem: quoniam nulli rectius possum, uestrae sanctitatis praesento conspectui subditum opusculum, ut eius auctoritate quae ibi suscipienda sunt approbentur, et quae corrigenda sunt emendentur.

Praefatio S. Anselmi