Commendatio operis ad Urbanem Papam II | Liber Primus |
/42/ Opus subditum propter quosdam qui, antequam perfectum et exquisi tum esset, primas partes eius me nesciente sibi transcribebant, festinantius quam mihi opportunum esset, ac ideo breuius quam uellem sum coactus, ut potui, consummare. Nam plura quae tacui inseruissem et addidissem, si in quiete et cungruo spatio illud mihi edere licuisset. In magna enim cordis tribulatione, quam unde et cur passus sim nouit deus, illud in Anglia rogatus incepi et in Capuana prouincia peregrinus perfeci. Quod secundum materiam de qua editum est, Cur deus homo nominaui et in duos libellos distinxi. Quorum prior quidem infidelium Christianam fidem, quia rationi putant illam repugnare, respuentium continet obiectiones et fidelium responsiones. Ac tandem remoto Christo, quasi numquam aliquid fuerit de illo, probat rationibus ne nessariis esse impossibile ullum hominem saluari sine illo. In secundo autem libro similiter quasi nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta ratione et ueritate naturam humanam ad hoc institutam esse, ut aliquando immortalitate beata totus homo, id est in corpore et anima, frueretur; ac necesse /43/ esse ut hoc fiat de homine propter quod factus est, sed non nisi per hominem-deum; atque ex necessitate omnia quae de Christo credimus fieri oportere.
Hanc praefatiunculam cum capitulis totius operis omnes qui librum hunc transcribere uolent, ante eius principium ut praefigant postulo; quatenus in cuiuscumque menus uenerit, quasi in eius fronte aspiciat, si quid in toto corpore sit quod non despiciat.
Commendatio operis ad Urbanem Papam II | Liber Primus |