De Baptismo contra Donatistas/IV

E Wikisource
 III V 

LIBER QUARTUS



Aqua fluminum Paradisi et Baptismus.

1. 1. Ecclesia paradiso comparata 1, indicat nobis posse quidem eius Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constitutae sunt, omnibus notum est 2: nec tamen in Mesopotamia vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit 3. Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest 4: qui si non superbiant, in sortem haereditatis vocantur; si autem superbiant, extra remanebunt.

Haeretici non possunt corrumpere Baptismum.

2. 2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos eius agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non valere ad salutem, nisi ad eamdem venerint unitatem. Aqua enim Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est 5 bene utentibus. Ea vero bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est; et ideo non ad eam pertinent avari, raptores, feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant.

In Ecclesia Cypriani ficti recipiebant Baptismum.

2. 3. Nam et hoc in quadam epistola sua dicit ad Clericos de deprecando Deo, transfigurans in se sicut sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae commemorat, etiam hoc ait: Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes 6: sicut de quibusdam dicit Apostolus: Confitentur enim nosse se Deum, factis autem negant 7. Hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia versari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo verbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus: Sic et vos simili forma salvos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum 8; quam utique non habebant, de quibus dicitur: Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in via Christi, et eius amici malint esse quam saeculi.

Per conversionem Sacramentum prodest.

3. 4. Cui si obtemperassent, et recte iam vivere, non ut pseudochristiani, sed ut veri christiani coepissent, numquid eos iuberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret vera conversio, ut Sacramentum quod non mutatis valebat ad perniciem, mutatis valere inciperet ad salutem. Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt 9, qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere iudicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi 10. Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cuius membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur: Una est columba mea, una est matri suae 11: ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, huius columbae membra esse qui saeculo verbis, non factis renuntiant 12. Interim ad quod videmus, unde dictum arbitror: Qui sapit diem, Domino sapit 13: Deus enim iudicat omnem diem. Secundum autem eius praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui 14, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, etiam quod futuri sunt iam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illius Ecclesiae membris, quae unica columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata servarent, quod non facerent Domini voluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes 15. Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus: Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem 16: videntur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt 17, quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare 18? Ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.

Non baptizare haereticos non est adprobare eorum Baptismum.

4. 5. Non itaque haereticorum Baptisma acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse cognoscimus, etiam in malis hominibus, sive aperte foris, sive intus occulte separatis, illis in ea re in qua deviabant correctis, debita veneratione suscipimus. Sicut autem urgeri videor cum mihi dicitur: Ergo haereticus dimittit peccata? 19 sic et ego urgeo cum dico: Ergo qui coelestia mandata non servat, avarus, raptor, fenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? 20 Si per vim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam et rugam 21, nec ille nec ille invenitur. Et quomodo accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo verbis non factis renuntiat 22; sic non prodest ei qui in haeresi vel in schismate baptizatur: utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed tamen inerat.

Baptizatus in haeresi non fit templum Dei.

4. 6. Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei 23: numquid tamen ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec avarus intus baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recesserit; qui enim fiunt templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit inter multa: Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt 24. Avaritiam quippe idolorum servituti alio loco idem apostolus comparat: Et avaritia, inquit, quae est idolorum servitus 25. Quem sensum idem Cyprianus sic exaggeravit in epistola ad Antonianum 26, ut eorum peccato qui tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, avarit<iam> comparare non dubitaret. Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in avaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recedat, quae est idolorum servitus. Nam et hoc idem apostolus dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis? 27 Non ergo de nobis quaeratur cuius Dei templum fiat, quem dicimus templum Dei non fieri 28. Nec tamen ideo non baptizatur, nec eius error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod accepit verbis evangelicis consecratum: sicut nec illius avaritia quae est idolorum servitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio avaro similiter per eadem verba evangelica baptizetur.

Peccatum scientis est gravius nescientis.

5. 7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis obiciunt, quasi consuetudo maior sit veritate; aut non id sit in spiritalibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum 29. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest inquit simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus, " Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci " 30. Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum eius qui sciens, quam eius qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse 31, ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat 32; non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque versatam cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quae minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo gravius peccare scientem quam nescientem; vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit peior. Possum etiam ita proponere: Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit: Avaritia quae est idolorum servitus 33: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait 34: Nec sibi novi in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine. " Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei " 35: et iterum, " Mortificate itaque membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idolorum servitus " 36. Quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, haereticus nesciens avaro scienti coaequetur: quamquam non hoc videatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem veniae ignorantium pertinere peccata posuit ex Apostolo ubi ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci 37. Sed si possunt, ut dixi, ambo peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia iudicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum: Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei 38: cur in illo Baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illius columbae membris uterque inveniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste vero intus callidus assentator, ne foras proiciatur?

Apostoli nihil dixerunt de haereticis rebaptizandis.

6. 8. Quod autem ait: Nec quisquam dicat: Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum 39: non me tantum movet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inventum audeam reprobare (sicut etiam ipsum Evangelium, cum apud eos invenio, necesse est ut approbem, quamvis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit: Frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis opponunt 40, dicerent ab Apostolis traditam. Nec invenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus invenerit, ut cum eius mutandae auctoritatem quam sequeretur vir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi adversus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, verisimiles potius quam veras esse invenimus: quae illi verae visae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid revelatum est, ut magnitudo caritatis eius qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis eius firmamentis meritisque virtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia universalis concilii admonitus firmitate, videt aliquid quod ille non vidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis se quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius iam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes iudaizare, quod Petrus aliquando coegerat 41.

Non invenimus aliquem ab Apostolis baptizatum.

6. 9. Non ergo invenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis 42 denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum versus respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei visum est, volens persuadere Cyprianus, ait: Nec quisquam dicat: Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur 43: quanto robustius nunc dicimus: Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmavit, hoc sequimur? Huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici: Quod veritas declaravit, hoc sequimur.

Non est opponendum Phil 1, 18.

7. 10. Nam revera illud quod quidam Cypriani 44 disputationibus opponebant, quod Apostolus ait: Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur 45, recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum malevola invidia, sua quaerentes interius versabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet veritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis evangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos; quosdam servasse circa se benevolam caritatem, alios vero habuisse malevolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare 46. Haec verba Cypriani admonere nos videntur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Evangelium non caste sed per invidiam annuntiarent 47, intus fuisse dicit, et verum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus 48 potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum invidiae, et malevolae dissensionis? Haec enim verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea nec cuiusquam hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 49. Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est.

De magno malo invidiae.

8. 11. Iam vero ipsa invidia, quae non potest esse nisi malevola, quantum malum est? Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo exstitisse memoriter docet: Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam, et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum eius mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, " Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius " 50. Haec verba Cypriani in epistola populis nota, quam vera, quam fortia recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et livore et arguere graviter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia comprobavit: qua vigilantissime custodita, cum collegis suis non malevole de Baptismo diversa sentientibus, nec ipse malevola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in caritate perseveranti cum vellet postea revelaret 51, in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Et in fine huius epistolae: Haec tibi brevibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: " Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei " 52. Servatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc De Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus 53.

Magna patientia Cypriani.

9. 12. Hac ille caritatis patientia toleravit non solum in obscura quaestione bonos collegas non malevole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando Deus voluit, etiam declarata veritate plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae vitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut dicit de illis Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris 54. De talibus enim et iste sui temporis episcopis suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere 55. Hic enim nulla est quaestionis obscuritas; aperte Scriptura clamat: Neque avari neque rapaces regnum Dei possidebunt 56; et: Qui pecuniam suam non dedit in usuram 57; et: Omnis fornicator et immundus et avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei 58. Tales ergo avaros ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intellegit atque convincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim adversus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter Christum qui pro infirmis mortuus est 59, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum 60, paternae et maternae caritatis visceribus toleravit: imitatus utique Paulum apostolum, qui malevolos et invidos sibi, eadem circa Ecclesiam caritate sustinuit 61.

Etiam invidi habent et dant Baptismum.

9. 13. Sed tamen quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius 62, non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis perversi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio, sicut ipse Dominus ait: Inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania 63. Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae vero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a Domino 64, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania: sic et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt; quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit: Quid enim frumenti habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluvia communis, quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et evangelicum Christi Sacramentum divinum et suave est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit, improbandum.

Foris potest esse frumentum et intus zizania.

10. 14. Dixerit aliquis, interiora zizania facilius in frumentum converti. Concedo ita esse: sed quid hoc pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab haereticis conversus, conversionis suae tempore ac facilitate praevenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum Baptisma; et illi qui praeventus est ab eo qui ex haereticis venit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusve convertat a propria perversitate ad rectitudinem fidei, vel spei, vel caritatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conversione praeveniunt, et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum 65. Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania.

An peiores sint exteriores mali quam interiores.

10. 15. At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali? Magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus exterior iam 66, quam Simon adhuc interior 67, quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa divisio, quia violatae caritatis certissimum indicium est, gravius habetur malum, concedo ita esse. Sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua quaerentes, non quae Iesu Christi 68, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum est in laude caritatis: Non quaerit quae sua sunt 69.

Sequitur idem sermo.

10. 16. Nunc ergo quaeritur, quomodo poterunt homines ex parte diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi 70, de qua etiam dictum est: Una est columba mea 71. Quod si non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes, et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt Baptismum, et habent, et tradunt sanctum per se ipsum, nec ulla ex parte illorum malignitate violatur, in qua in finem usque perdurant. Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum esse Baptismum verbis evangelicis, sicut accepit Ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla perversitate atque malitia, sive accipientium sive tradentium: quandoquidem utrumque nos ipse admonet, et intus fuisse quosdam non servantes benevolam caritatem, sed in invidia et malevola dissensione versatos, de quibus Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse invidos, sicut in epistola quam de zelo et livore scripsit, apertissima voce testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum pervertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes 72; nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod perversi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, iam claret et liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det, sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen et accipere et habere et dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua perversitate violatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare 73. Sed et multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male vivendo, et in suam vitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur vel corripimus, vel arguimus, vel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis non sequebatur, et in nomine Christi expellebat daemonia, quod Dominus ne prohiberetur admonuit 74: quamvis utique in quo saucius erat curandus esset illis verbis Domini, ubi ait: Qui non est mecum, adversus me est; et qui mecum non colligit, spargit 75. Et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte diaboli contra Ecclesiam.

Perversitas hominum corrigenda est intus et foris.

11. 17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse invenit qui diligenter advertit, quosdam salva caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat iudaizare 76, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in caritate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 77: et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus ait : Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt 78? Unde et Apostolus de illis invidis et malevolis, christianam tamen salutem annuntiantibus: Sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur 79. Quapropter et intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit 80. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est: Hic est qui baptizat 81, ubicumque invenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter vim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur.

Si perversus accipit Baptismum illi non prodest ad salutem, sed sacramentum manet sanctum.

12. 18. At enim invenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere 82. Quid enim? et illos qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim morimur 83, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: Corrumpunt mores bonos colloquia mala 84; et tamen eos intus fuisse significavit, cum ait: Quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? 85 Avaros autem ubi non detestatur? Aut vero potuit quicquam dici vehementius, quam ut idolorum servitus avaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit 86: nec Cyprianus aliter intellexit 87, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque avaros, sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quamquam et istos de quibus ait Apostolus: Sermo eorum sicut cancer serpit 88, vellem intellegere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat, " In domo autem magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia " 89; aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga franguntur 90? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tamquam malorum consortium devitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area ventilata purgetur 91. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant vasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Filetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia 92. Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam vasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer Baptismum Christi violabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium 93: sed cum Baptisma verbis evangelicis datur, qualibet ea perversitate intellegat ille per quem datur, vel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. Et si quisque per hominem perversum id accipiens, non accipiat tamen ministri perversitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per verba sicut cancer serpentia, sed per evangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur.

Quomodo baptizet qui in tenebris est.

13. 19. Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati 94; non solum quae foris, sed etiam quae intus est. Novit enim Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 95. Nulla etiam communio est luci et tenebris 96; non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Ioannes, in tenebris est usque adhuc 97. Et utique illi oderant Paulum, qui in invidia et malevolentia et dissensione Christum annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare vinculis eius 98: quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut iniquitas iustificare 99, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum vasa illa, quae non in honore, sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis pollui potest, sive cum per eos datur, sive cum ab eis qui corde et vita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis, ipse dicit: Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes 100.

Sunt peccatores in Ecclesia et tamen operantur spiritalia et divina.

13. 20. Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritalia et divina 101, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et ad salutarem licere, qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis eius antichristi nominentur 102; sic accipiendum est, quia et foris et intus inveniuntur tales: separationem tamen eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate, non solum Deus novit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam; quorum in manifesto pessimam vitam confirmatamque nequitiam intuentes, et eam praeceptorum divinorum regulis comparantes, intellegunt quam multis zizaniis et paleis sive foris sive intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est Dominus: Recedite a me, qui operamini iniquitatem 103; et: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 104.

Deus vocat peccatores ad paenitentiam flagellis et virgis.

14. 21. De conversione autem nullius desperandum est, sive foris sive intus constituti, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam eum adducit 105, et visitat in virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo misericordiam suam non dispergit ab eis 106, si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes Deo 107. Sicut enim bonus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 108; sic et malus sive foris sive intus, qui perseveraverit usque in finem salvus non erit. Neque nos dicimus : ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi consequuntur 109, si gratia Baptismi in ipsa salute intellegitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc salutem multi nec intus consequuntur, quamvis Sacramentum quod per se sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque: Dominus nos admonet in Evangelio, ne consentiamus male suadentibus 110, sed sub Christi nomine ambulantibus 111: sed hi et intus et foris inveniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint; et utique de vasis in domo magna positis dicebat Apostolus: Si quis autem emundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum 112. Quomodo autem se quisque ab eiusmodi mundare debeat, paulo superius ostendit dicens: Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 113; ne audiat in fine cum palea, sive quae ante de area volavit, sive quae in ultimo separanda est: Recedite a me qui operamini iniquitatem 114. Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim suscipienda et assumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi veritate 115. Sed non utique in Christi veritate geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere 116, saeculo solis verbis renuntiare 117; quae omnia etiam intus geri, satis idoneus testis ipse declarat.

Haeretici veniunt ad Chatolicam non ut repetatur quod est donum Dei.

15. 22. Iam vero quod multis verbis prosequitur, non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant 118; cum eos errore blasphemare manifestum sit (non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte blasphemat Patrem Christi 119, sed aliud quam veritas docet de Patre Christi sentiendo blasphemare convincitur); iam satis ostendimus ad Baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 120; et percepto iam Baptismo dicit eos adhuc animales esse 121. Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo renovatur de die in diem 122, priores suas opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatis ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abiciunt. Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut tale baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur; etiam si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est Baptismum illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus Christi in illo exsufflandus est. Iam enim ex iis quos intus contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse Sacramenti veritatem a male credentis errore, quamvis utrumque in homine uno valeat inveniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, vero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest etiam vero Baptismo verus Baptismus succedere: quia idem ipse sibi succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad Catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur.

In haereticis et schismaticis est corrigenda divisio, non veritas sacramenti.

16. 23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita et corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius divisionis nec nullum nec parvum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in eius haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti veritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse noverit haeresem ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adiungit. Quamobrem cuiusque hominis pravitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter pravitatem eius vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel eius pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique voluit ad quem redeat admonere 123.

Quidquid schismatici habent, extra Ecclesiam non valet ad salutem.

17. 24. Numquid potest, inquit, vis Baptismi maior esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, si quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus 124. Hoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, caritatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit: Et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 125. Quod si propter hoc quia caritas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in invidia intus et malevolentia sine caritate vivere Paulus dicit: Cyprianus exponit: et tamen verum baptisma possunt et accipere et tradere 126. Salus extra Ecclesiam non est 127. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum 128: quia nec ipsa creatura quam Deus condidit, mala est, nec verba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune 129, cum quibus potest et Evangelium esse commune, quamvis a fide nostra error distet illorum: sive aliud de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto sentiant quam veritas habet, sive ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant 130: quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum avaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris eiusmodi pestibus, de quibus dicitur: Regnum Dei non possidebunt 131, et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen vitia quibus a regno Dei separantur non esse communia.

Comparatio inter peccatores haereticos et peccatores catholicos.

18. 25. Neque enim de solis haeresibus dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 132. Sed non pigeat paululum advertere quae simul enumeret: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 133. Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comisatorem, sed catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus: Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 134? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus 135. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit: Hoc enim scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: nemo vos seducat inanibus verbis 136. Non est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac libere dicit, eos qui male vivunt, ad regnum Dei non pertinere.

Nulli peccatori catholico Scriptura permittit impunitatem.

19. 26. His igitur omnibus vitiis circumsaeptum catholicum non adulemus, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt 137. Non ait: Qui haec omnia vitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed: Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus ait : Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die iudicii 138. Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem valet ex vitiis illis quod elegeris mitius, quantum vel plura vel unum quod perspexeris gravius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille iudex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua vox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 139: licet ex illo igne, sicut dixi, diversa possint distribui pro criminum diversitate supplicia.

An catholicus pessimis moribus anteponere debeamus haeretico tantummodo.

20. 27. Utrum autem catholicum pessimis moribus, alicui haeretico in cuius vita praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est enim et animalis 140, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus, et invidus, et inimicus ipsi veritati ab eaque dissentiens: intellegat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis est; velut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed etiam cum hilaritate populi praedicare iam consueverunt, numquid in quo fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus, et animosus, et invidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et arguentibus se graviter inimicus? Iam vero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae aut veneficus, et simul haec omnia potest non esse. Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus vitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico, quamvis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque vivat, et spe vana uterque fallatur, et a caritate spiritali uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae 141 corpore alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius, aut huius sit; cum in utroque idem sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis vel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.

Quid dicendum sit de cathecumenis relate ad Regnum Dei.

21. 28. Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur 142; quid ad rem pertineat, non satis intellego: nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum eius admitti, quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 143. Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum divina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille iam imbutus est, facimus iniuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante Baptismum sancto Spiritu impletus est 144, ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est 145. Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon accepit; sed diversa hominum merita sub eiusdem Sacramenti pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis sanctitatem vel bonum vel malum hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo baptizato vera conversio. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 146; ipse etiam dixit: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 147. Namque, ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas, dictum est: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non debemus improbare iustitiam hominis, quae prius esse coepit quam coniungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat iustitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset ei angelus: Acceptatae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae 148; neque si sufficeret ad capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur: sic non est improbandum evangelicum Baptismi sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi, sua quoque pravitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed Christi est, agnoscamus.

Baptismi vicem aliquando passio implere potest.

22. 29. Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso 149, non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans 150, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 151; in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis eius, quam in illo latrone, posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus iam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritalem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritaliter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Ioanni fuisse attributum, ita ut Ioannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset accipere 152, dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tamquam potentissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.

Ad quid sanctificatio corporaliter adhibita valeat.

23. 30. Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti (sine qua tamen ille latro non fuit, quia non eius accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo verbis, non factis renuntiant 153, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et vagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.

Comparatio cum circumcisione.

24. 31. Et si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat, quamquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen veraciter conicere possumus, quid valeat in parvulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet iustificatus est Abraham 154. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit tamen Apostolus de ipso Abraham: Signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei 155; qui iam corde crediderat, et deputatum illi erat ad iustitiam 156. Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret 157, qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad iustitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est 158; et cum factum esset, depulsa pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei iustitia, et accessit circumcisio signaculum iustitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritalis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lavacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octavo suae nativitatis die circumcisus est, praecessit signaculum iustitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa iustitia, cuius signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conversio, cuius mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad iustitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter movet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur 159.

Aliud est sacramentum Baptismi, aliud conversio cordis.

25. 32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum Baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset: cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto Baptismo non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Iuste igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur perversitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen evangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent 160. Quapropter cum ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quo depravati atque perversi sunt, ad regnum coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum est, nullo modo violemus, nec propter hominis vitium, si quid in homine Dei est, vel nullum, vel vitiosum esse dicamus.

Quaeritur de Baptismo Iohannis.

26. 33. Iam pauca restant ex epistola ad Iubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Ioannis, quod solet non parvam movere quaestionem hominibus rem manifestam parum attendentibus, quia iussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Ioannis acceperant 161; non negligenter tractanda sunt, et in volumen aliud differenda, ne huius modus immoderatus sit.