De Lingua Latina (Varro, Schoppe)/Liber quartus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber quintus Fairytale right blue.png
Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605 (page 15 crop 1).jpg

M. TERENTII

VARR.

DE LINGVA LATINA,

ET VERBORVM ORIGINE

ad M. Tullium Ciceronem,

LIBER QVARTVS.
Q
Vemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his treis ante hunc feci, quos Septimio misi: in quibus est de disciplina, quam vocant ἐτυμολογικὴν. Quæ contra eam dicerentur, volumine primo: quæ pro ea, secundo: quæ de ea, tertio. In his ad te scribam, à quibus rebus vocabula imposita sint in lingua Latina: & ea, quæ sunt in consuetudine apud poëtas: cùm vniuscuisque verbi naturæ sint duæ: à qua re, & in qua re vocabulum sit impositum. Itaque à qua re sit pertinacia cùm quæritur, ostenditur esse à pertendendo: in qua re sit impositum, dicitur, cùm demonstratur, in quo non debet pertendi, & pertenditur, pertinaciam esse: quòd in quo oporteat manere, si eo perstetur, perseuerantia sit. Priorem illam partem, quæ, cur, & unde sint verba, scrutatur, Græci vocant ἐτυμολογίαν: illam alteram, περὶ σημαινομένων: de quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de posteriore. Quæ ideo sunt obscura, quòd neque omnis impositio verborum extat, quòd vetustas quasdam deleuit; nec quæ extat, sine mendo omnis imposita: nec quæ rectè est imposita, cuncta manet. Multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata, neq; omnis origo nostræ linguæ è vernaculis verbis: & multa verba aliud nunc ostendũt, aliud antè significabant, vt hostis. Nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus vteretur: nunc dicunt eum, quẽ tum dicebant perduellem. In quo genere verbum, quo casu erit illustrius, vnde videri possit origo, inde repetam: quòd recto casu, quom dicimus impos, obscurius est, esse à potentia quam cum dicimus impotem: & eo obscuris sit, si dicas pos, quàm impos: videtur enim pos significare potius pontem, quàm, potentem. Vetustas non pauca deprauat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem, quem vidit primum. Quare illa, quæ iam à maioribus nostris ademit obliuio, vt fugitiua, secuta sedulitas Mucij, & Bruti retrahere nequiit. Non mediocres enim tenebræ in sylua, vbi hæc captanda: neque eò, quò peruenire volumus, semitæ tritæ: neque non in tramitibus quædam obiecta, quæ euntem retinere possint. Sed non si non potuero indagare, eo ero tardior: & velocior ideò, si quiuero. Quoniam verborum nouorum, & veterum discordia omnis in consuetudine communi, quot modis literarum commutatio sit facta qui anima duerterit, scrutari faciluis origines patietur verborum. Reperiet enim esse commutata, vt in superioribus libris ostendi, maximè propter bis ternas causas. Literarum enim sit demptione, aut additione, aut commutatione, præterea syllabarum artatione, aut commutatione, item earum productione. Quæ, quoniam in superioribus libris, cuiusmodi essent, exemplis satis demonstraui: hic admonendum esse non putaui. Nunc singulorum verborum origines expediam: quorum quattuor explicandi gradus. Primus, quo populus etiam venit. Quis enim non videt, vnde cretifodinæ, & Viocurus? Secundus gradus, quo grammatica escendit atque ostendit, quemadmodum quodque poëta verbum confinxerit, quomodo declinarit. Hinc Pacuuius, rudenti sibilus, hinc incuruiceruicum pecus, hinc chlamyde clupeat brachium. Tertius gradus, quo philosophia escendens peruenit: atque ea, quæ in consuetudine communi essent, aperire cœpit, vt à quo dictum esset oppidum, vicus, via. Quartus, vbi est adytum ad initia rei: quò si non perueniam, scientiæ at opinionem aucupabor: quod etiam nonnuquàm in salute nostra facit, cùm ægrotamus, medicus. Quod si summum gradum non attigero, tamen fecundum præteribo: quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubraui. Volui præterire eos , qui poëtarum modo verba, vt sint ficta, expediunt. Non enim videbatur consentaneum quærere me eo in verbo, quod finxisset Ennius, caussam; negligere in eo, quod antè rex Latinus finxisset: cum poëticis multis verbis magis delecter, quam vtar: antiquis magis vtar, quàm delecter. An non potius mea verba illa, quæ hæreditate à Romulo regè venerunt, quàm quæ à poëta Liuio relicta? Igitur quoniam hæc sunt tripartita verba, quæ sunt aut nostra, aut aliena, aut obliuia: de nostris dicam cur sint, vt opinor, scribam. In hoc libro dicam de vocabulis locorum & quæ in his sunt. In secundo, de temporum, & quæ in his sunt. In terti, de vtraque re à poëtis comprehensa. PYTHAGORAS Samius ait omnium rerum principia esse bina, flatus & motus: quod stat, aut agitatur corpus: vbi agitatur, locus: dum agitatur, tempus: quod est in agitatu, actio. Quadripartitio magis sic apparebit: corpus est, vt cursor: locus, stadium: tempus, hora: actio cursio. Quare fit, vt ideò omnia ferè sint quadripartita, & coæterna: quòd neque vnquam tempus, quin fuerit motus (eius enim interuallum, tempus) neque motus, vbi non locus & corpus (quod alterum est, quod mouetur, alterum vbi) neque vbi sit agitatus, non actio ibi. Igitur initiorum quadrigæ corpus & locus, tempus et actio. Quare quod quattuor genera prima rerum, totidem verborum: nunc de loci, & his rebus, quæ in his videntur , summatim ponam, & quæ cognatio eius erit, quæ radices egerit extra fines suas, persequemur. Sæpe enim ad limitem arboris radices sub vicini prodierunt segetes. Quare non, cum de locis dicam, sia ab agro ad agrosum hominem, & agricolam peruenero, aberraro. Multa societas verborum, nec Vinalia sine vino expediri, nec calabra curia sine calatione potest aperiri.

INCIPIAM de locis ab ipsius loci origine. Locus est, vbi quid conlocatum esse potest, vt nunc dicunt, Locatum veteres id dicere solitos, apparet apud Plautum: Virginem habeo grandem, cassam dote, atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam. Apud Ennium: O terra Attica, vbi Liberi fanum in cuius muro locaui. Ab eo præco dicitur locare, quo adusque quod emitur, in aliquo consistat. Inde locarium, quod datur in stabulo & taberna, vbi consistitur. Sic loci muliebris, vbi nascendi initia consistunt. Loca naturæ secundum antiquam diuisionem prima duo, cælum & terra: deinde particulatim vtriusque multa. Cæli dicuntur loca supera, & ea deorum: terræ, loca infera, & ea hominum: ut Asia dicitur modis duobus. (Nam & Asia, quæ non Europa, in qua est Syria, & prouincia nostra Cilicia: & Asia dicitur prioris pars Asiæ, in qua est Ionia). Sic cælum dicitur duobus modis, & eius summum, vbi stellæ, & id quod Pacuuius demonstrat, cùm dicit: Hoc vide circùm supraque, quod complexu continet terram: cui subiungit: id, quod nostri cælum memorant: à qua bipartita diuisione Lucretius suorum vnius & viginti librorum initiu fecit hoc: Ætheris, & terræ genitabile quærere tempus. Cælum dictum scribit Elius Gallus, quod est cælatum: aut à contrario nomine, quòd apertu est noctu. mallem quod posterius. multo enim potiùs cælare à cælo, quàm quod noctu non cælatur omnino. Ego magis put à chao cauum, & hinc cælum: quoniam, vt dixi, Hoc circum, supraque, quod complexu continet terram, cauum cælum. Itaque dicit Andromacha nocti: Quæ caua cæli signitenentibus conficis bigis: & Agamemnon: in altiforno cæli clypeo. Cauum enim clypeum. Et Ennius item ad cauationem, Cæli ingentes fornices. Quare ut à cauea, & caulæ, & conuallis cauata vallis, sic ortum: vnde omnia apud Hesiodum à chao, cauum, à cauo, cælum. Terra dicta ab eo, vt Aelius scribit, quòd teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum r vno. Ab eo colonis locus communis, qui prope oppidum relinquitur, teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum, quo teritur corpus, termentarium: hinc in messe tritura, quod tum frumentum teritur, & tribulum, quo teritur. Hinc fines agrorum termini , quòd hæ partes propter limitare iter maximè teruntur. Itaque in Latio aliquor locis dicitur, apud Actium, non terminus, sed termen, hoc Græci τέρμα. Euander enim, qui venit in Palatium, Arcas fuit. Via siquidem iter, quòd ea vehendo teritur: actus, iter in agris, quòd agendo teritur: etiam ambitus, quòd circumeundo teritur: nam ambitus circuitus, ab eoque XII. tabularum interpretes, ambitum parietis, circumitum esse describunt. Igitur tera terra, & ab eo poëtæ appellarunt summa terræ, quæ solo teri possunt, sola terræ. Terra, vt putant, eadem & humus. Ideo Ennium; In terram cadentes, dicere, cubitis pinsabant humum: & quòd terra sit humus, ideo humatus, qui terra sit obrutus: ab eo quo ad Romæ combustus, aut in sepulchrum eius abiecta gleba non est: aut si os exceptum est mortui ad familiam expurgandam, donec humo non est opertus, vt pontifices dicūt, quoad inhumatus sit, familia funesta manet, & dicitur humilior. Quæ ad humum sunt, aut à re, ut Sabini ut Lucani: aut declinata ab hominibus, vt Appulia & Latium: aut vtrumque, vt Hetruria & Tuscia. Qua regnum fuit Latini, vniuersus ager dictus Latium, particulatim ab oppidis cognominatus: vt à Præneste Prænestinus, ab Aricia Aricinus, vt nostri augures publicè diuiserunt, Agrorum sunt genera quinque, Romanus, Gabinus, Peregrinus, Hosticus, Incertus. Diuidit in eos agros, cùm scribit Sulpicius, Plebi rura largitur ad arandum. Romanus dictus, vnde Roma, ab Romulo. Gabinus, ab oppido Gabiis. Peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum, & Gabinum, quòd vno modo in his seruantur auspicia: dictus peregrinus à pergendo, id est, progrediendo: eo enim ex agro Romani primùm progrediebantur: siue peregrinus, eò quod auspicia habet singularia. Hosticus, dictus ab hostibus. Incertus qui de his quattuor qui sit, ignoratur. Ager dictus est, in qua terra quid agebant, & vnde quid agebant fructus caussa: id Græci dicunt ἀγρὸν. Vt ager, quo agi poterat, sic quà agi, actus: eius fnis minimus constitutus in latitudinem, pedes quattuor: fortasse ab eo quattuor, quòd eâ quadrupedes agitur: in longitudinem pers c. & cxx. in quadratum actus, & in latum, & in longum vt esset c. & xx. Multa antiqui duodenario numero finiebant, ut xii. decuriis actum. Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primò à centum iugeribus dicta: post duplicata retinuit nomen, vt tribus multiplicata idem tenent nomen. Vt quâ agebant, actus: sic quâ vehebant, viæ dictæ: quò fructus conuehebant, villæ: quâ angustè, semita, vt semiiter dictum. Consitus ager cultus, ab eo, quòd ibi cum terra femina coalescebant. Ab eo inconsitus, incultus. Quòd primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus: postea quam proxima superiora loco colere cœperunt, à colendo colles appellarunt. Quos agros non colebant propter syluas, aut id genus, vbi pecus possit pasci, & possidebant; ab vsu suo, Saltus nominarunt. Hæc etiam Græci τὰ ἄλσεα καὶ νομὰς nostri nemora. Ager quod videbatur pecudum ac pecuniæ esse fundamentun, fundus dictus: aut quòd fundat quotquot annis multa. Vineta, ac vineæ à vite multa: vitis à vino, idque à vi: hic vindemia, quod est vini demia, aut vitis demia. Seges ab fatu. Semen, quod non planè id, quod inde: hinc seminaria, sementes item alia. Quæ segetes ferunt, fruges: à fruendo, fructus: ab spe, spicæ, vbi et culmi, quòd in summo scapo nascuntur, & summum culmen. Vbi al. calamo. frumenta secta terantur, & arescant, area. Propter horum similitudinem loca in vrbe pura, aereæ: à quo potest etiam Ara deûm esse, quòd pura: nisi potibus ab ardore, ad quem vsum fit ara: à quo ipsa area non abest, quòd qui arefacit, ardor est solis. Ager restibilis, qui restituitor, ac reseritur, quot quotannis: contrà qui intermittutur, à nouando noualis ager. Aruum & arationes ab arando: & abeo, quòd aratri vomer sustulit, sulcus: quò ea terra iacta, id est, proiecta, porca. Prata dicta ab eo, quòd sint parata. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadem, vt rursus capias fructos, appellata rura. Prædia dicta, item vt prædes, à præstando, quòd ea pignori data vt publicè mancupes fidem præstent. Demissior, humilior locus, infimus, humilimus, quòd in mundu infima humus: humor hinc itaque. Ideo Lucilius: Terra abit in nimbos imbresque. Pacuuius: Exhalat auram terra, atque auroram humectam. Hinc ager vliginosus, hinc vdus, vuidus. Hinc vnde sumi pote, puteus: nisi potius quod Aeoles dicebant τὸν πότον καὶ ποταμὸν: scilicet ἀπὸ τοῦ πότου, non vt nunc φρέαρ. A puteis oppidum Puteoli, quòd sint circa eum locum aquæ frigidæ, & calidæ multæ: nisi à putore potius, quòd putidus sit odoribus, sæpe ex sulfure, & alumine. Extra oppida à puteis Puticulæ, quòd ibi in puteis obruebantur homines: nisi potius, vt Aelius scribit, Puticulæ, quòd putescebant ibi cadauera proiecta: qui locu publicus vltra Esquilias. Itaque eum Afranius puticulos in Togata, appellat, quò inde suscipiunt perpetuo flumen, lacus. Lacuna lama vbi aqua contineri potest. Palus paululum aquæ in altitudinem, & palàm latius diffusæ. Stagnum quod Græcè ϛαμνὸν, quod nomen habet primum. Hinc ad villas rotunda stagna, quòd rotundum facilimè continet: anguli maximè laborant. Fluuius, quòd fluit, item flumen: à quo, lege prædiorum vrbanorum scribitur. STILLICIDIA, FLUMINAQVE, VTI EANT FLUANT, CADANTQVE. Inter hæc hos interest, quòd stillicidium, eo quòd stillatim cadat: flumen, quòd fluat continué. Amnis id flumen est, quod circuit aliquid: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant amnem, Amiternini appellati. Ab eo, qui populum candidatis circumit, ambit: qui aliter facit, indagabilis ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quia ambit Martium campum, & vrbem. Oppidum Interamna dictum, quòd inter amnes est constitutum. Item Antemnæ, quòd ante amnem, qui influit in Tiberim, quòd in bello malè acceptum Ful. Vrsin. in velo mali accipi consueuit. consenuit. Tiberi, quod caput extra Latium, si inde nomen quoque effluit in linguam nostram, nihil Latinum & ignotum: vt quod oritur è Samnio Volturnu, nihil ad Latinam linguam: at oppidum ab eo fecundum mare Volturnum, iam Latinum vocabulum, vt Tiberinus: nam & colonia nostra Volturnum, & deus Tiberinus. Sed de Tiberis nomine anceps est historia. Nam & suum Etruria, & Latium suum esse credit. fuerunt, qui à vicino Regulo Veientum Thebri dixerunt appellatum, primò Thebrim. Sunt qui prisco nomine Albulam vocitatum literis tradunt: posterius propter Tiberinum regem Latinam hoc eius, vt tradunt, sepulchrum. Vt omnis natura in cælum, & terram diuisa est: sic cælum in regiones, terra in Asiam, & Europam. Asia iacet ad meridiem, & austrum. Europa ad septentriones, & aquilonem. Asia dicta à nympha, ex qua & Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris filia, quam ex Phoenicia Manlius scribit taurum exportasse: quorum egregiam imaginem ex ære Pythagoras Terenti fecit. Europæ loca multæ incolunt nationes: ea ferà nominata aut translatitio nomine, aut ab hominibus. Vbi nunc est Roma septem montium, sunt & nomina ab tot montibus, quos postra vrbs murus comprehendit: è queis Capitolium dictum, quòd hîc, cùm fundamenta foderentur ædis Iouis, caput humanum inuentum dicitur. Hic mons, antè Terpeius dictus, à virgine Tarpeia, quæ ibi à Sabinis necata armis, & sepulta; cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes, Tarpeium appellatur saxum. Huc anteà mōtem Saturnium appellatum prodiderunt, & ab eo in Latio Saturnia terra, vt eam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturnio scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent tria: quòd Saturni fanum in faucibus: quod Saturnia porta, quam Iunius scribit , quam nunc vocant Pandanam: quòd post ædem Saturni, in ædificiorum legibus priuatis postici muri sunt scripti. Auentinum aliquot de causis dicunt. Næuius, ab auibus, quod eò se ab Tiberi ferrent aues: alij à rege Auentino Albano, quòd ibi sit sepultus: ali ab aduétu hominum, quòd commune Latinorum ibi Dianæ templum sit constitutum. Ego maximè puto ab aduectu: nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eò ex vrbe aduehebantur ratibus, cuius vestigia, quod de aqua tum dicitur velabrum, & vnde escendebant ad infimam nouam viam, locus facer Velabrum à vehendo: velaturam facere etiam nunc dicuntur, qui id mercede faciunt. Merces dicitur à merendo & ære. Hinc vecturæ, quas soluebant hi, qui ratibus transibant, quadrans: ab eo Lucilius scripsit, quadrantes ratiti. Reliqua vrbis loca olim discreta, cùm Argeorum sacraria in septem & viginti partes sunt disposita. Argeos dictos putant à principibus, qui cum Hercule Argiuo venerunt. Romam, & in Saturnia subsederūt: è queis prima est scripta regio Suburrana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina. In Suburranæ regionis parte princeps est Cælius mons, à Cælio Vibenno Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo venisse auxilio contra Sabinum Regem. Hi post Cælij obitum, quòd nimis munita loca tenerent, neq; sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum: ab eis dictus vicus Thuscus: & ideo ibi Vortunum stare, quòd is deus Etruriæ princeps. De Cælianis, qui á suspicione liberi erant, traductos volunt in eum locum, qui vocatur Cæliolus. Cùm Cælio coniunctæ Carinæ: sed inter eas quem locum Ceroliensem appellatum apparet, quòd primæ regionis quartū sacrarium scriptum sic est: CEROLIENSIS QVARTICEPS CIRCA MINERVIVM, QVA IN CAELIVM MONTEM ITVR, IN TABERNOLA EST. Ceroliensis à carinarum iunctu dictus Carinæ, posteà Cerionia, quòd hinc oritur caput Sacræ viæ ab Streniæ facello, quæ pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem, & per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius sacræ viæ pars hæc sola vulgo nota, quæ est à foro eunti primore cliuo. Eidem regioni attributa Subura, quòd sub muro terreo Carinarum; in ea est Argeorum sacellum sextum. Subura Iunius scribit, ab eo, quòd fuerit sub antiqua vrbe, cui testimonium potest esse, quod subest ei locus, qui Terreus murus vocatur. Sed ego à pago potius Succusano dictam puto Succusam. Nam scribitur tertia litera c, non b. Pagus Succusanus, quòd succurrit carinis. Secundæ regionis Esquilina ab Esquiliis, alij ab has scripserunt ab excubiis regis dictas: alij ab eo, quòd excultæ à Rege Tullio essent. Huic origini magis concinunt luci vicini, quod ibi lucus dicitur Fagutalis, & larum Querquetulanum sacellum, & lucus Mephitis, & Iunonis Lucinæ, quorū angusti fines. non mirū. Iamdiu enim latæ auaritia viæ est. Esquiliæ duo mōtes habiti, quòd pars Cispus mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. in sacris Argeorum scriptum est sic: OPPIVS MONS PRINCEPSOS LVCVM ESQVILINVM, LVCVM FAGVTALEM, SINISTRA VIA SECVNDVM MOERVM EST, OPPIVS MONS BICEPSOS SIMPLEX. OPPIVS MONS TERTICEPSOS LVCVM ESQVTILINVM, DEXTERIOREM VIAM IN TABERNOLA EST. OPPIVS MONS QVADRICEPSOS LVCVM ESQVILINVM VIAM DEXTERIOREM IN FIGLINEIS EST. SCEPTIVS MONS QVINTICEPSOS LVCVM POETILIVM, ESQVILINVS EST. CISPIVS MONS SEXTICEPSOS APVD AEDEM IVNONIS LVCINAE, VBI AEDITVMVS HABERE SOLET. Tertia regionis colles quinque à deorum fanis appellati, è queis nobiles duo colles, Viminalis à Ioue Vimineo, quod ibi aræ sunt eius, aut quòd ibi vimina nata fuerunt. Collis Quirinalis vbi Quirini fanum: qui à Curetibus qui cum T. Tatio Curibus venerūt Romam, quòd ibi habuerunt castra: quod vocabulum coniunctarum regionum nomina obliterauit. Dictos enim colles plures apparet ex Argeorum sacris: in quibus sic scriptum est, COLLIS QVIRINALIS TERTICEPSOS AEDEM QVIRINI: COLLIS SALVTARI QVARTICEPSOS ADVERSUM EST PILA NARIS AEDEM SALVTIS: COLLIS MVRIALIS QVINTICEPSOS APVD AEDEM DEI FIDII IN DELVBRO, VBI AEDITVMVS HABERE SOLET. COLLIS LATIARIS SEXTICEPSOS IN VICO INSTELANO SVMMO APUD AVRACVLVM AEDIFICIVM SOLVM EST. Horum deorum aræ, à quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt. Quartæ regionis Palatium, quod palantes cum Euandro venerunt, aut quòd palatini, qui & Aborigines ex agro Reatino; qui appellatur Palatiū, ibi confederunt. Sed hoc alij à Palatia vxore Latini putarūt. Eundem hunc locum â pecore dictum putant quidam. Itaque Næuius Balatium appellat, huic Germalum, & Velias coniunxerunt: & in hac regione sacriportus est, & in eo sic scriptum, GERMALENSIS QVINTICEPSOS APVD AEDEM ROMVLI, VELIENSIS SEXTICEPSOS, IN VELIA APUD AEDEM DEVM PENATIVM. Germalum à germanis Romulo & Remo, quòd ad ficum Ruminalem ibi inuenti, quò aqua imberna Tyberis eos detulerat in alueolo expositos. Veliæ vnde essent plures accepi causas, in queis, quòd ibi pastores Palatini, ex ouibus ante tonsuram inuentam vellere lanam sint soliti, ex quo vellenera dicuntur. Ager Romanus primùm diuisus in partes treis, à quo tribus appellatæ Tatiensum, Ramnium, Lucerum: nominatæ, vt ait Ennius, Tatienses à Tatio, Ramnen sfes à Romulo, Luceres (vt Iunius) à Lucumone, sed omnia hæc vocabula Tusca, vt Volnius, qui tragœdias Tuscas scripsit, dicebat. Ab hoc quoque quattuor partes vrbis trib.dictæ: & ab locis Suburana, Esquilina, Collina, Palatina, quinta quod sub Roma, Romilia. Sic reliqua trita, ab his rebus de quibus in Tribuum libris scripsi. QVOD AD loca, quæque iis adiuncta fuerunt attinet, dixi: nunc de iis, quæ in locis esse solent, immortalia, & mortalia, expediam, ita vt prius, quod ad deos pertinet, dicam. Principes cœlum, & terra: hi dei iidem, qui in Aegypto Serapis, & Isis, & St Harpocrates digito significat, vt idem principes in Latio, Saturnus & Ops. Terra enim & cœlum vt Samothracū initia docent, sunt Dei magni, & hi quos imbrasia. dixi multis nominibus. non quas Imbrasia ante portas statuit duas virileis species æneas, dij magni, neque, vt vulgus putat, hi Samothraces dij, qui Castor & Pollux. Sed hi mas & fœmina, & hi quos Augurum libri scriptos habent sic: DIVI POTES: pro illo quod Samothraces θεοὶ δύνατοι: Hæc duo cœlum & terra. Oua parire solet genus pennis condecoratum, non animas, vt ait Ennius, & pòst, Inde venit diuinitus pullis insinuans seipsa anima: siue vt Zenon Citieus, animalium semen ignis, is qui anima & mens, qui caldor è cœlo, quod hic innumerabiles ac immortales ignes. Itaque Epicharmus Enni de mẽte humana: Istic est de sole sumptus ignis. Idem solem adserit, Isq́; Mentis, antiqu. pro mens actus mentis est, vt humores frigidæ sunt humi, vt supra ostendi, quibus iuncti cœlum, & terra omnia exgenuerunt: quòd per hos natura frigori miscet calorem, atq; humori aritudinem. Rectè igitur Pacuuius ait: Animam æther adiugat. & Ennius: Esse igitur terrã corpus, quæ dederit, ipsam capere neque dispendij facere hilum. Animæ & corporis discessus, quòd natis is exitus, inde exitium: vt cùm in vnum ineunt, initia. Inde omne corpus, vt nimius ardor, aut humor, aut interit, aut si manet, sterile: cui testis æstas, & hyems, quòd in altero aër ardet, & spica aret: & in altero natura ad nascendum cum imbre & frigore luctare non vult, & potius ver expectat. Igitur caussa nascendi duplex, ignis & aqua. Ideò nuptiis ea in limine adhibentur, quod coniungit. hinc & mas ignis, quod ibi semen: aqua fœmina, quòd fœtus ab eius humore, & eorū iunctione Venus. Hinc: Huic Victrix Venus vidés ne hæc? non quòd vincere velit Venus, sed quod vincire. Hinc Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Vtrique testis poësis, quod & Victoria, & Venus dicitur cæligena. Tellus enim quòd prima vincta cœlo, Victoria ex eo: & ideo hæc cum corona; & palma: quòd corona vinculum capitis, & ipsa dicitur vieri, id est, vinciri, à quo est: in Sota Ennij: Ibant malacani vieri veneriam corollam. Palma, quod ex vtraque parte natura vincta habet paria folia. Poëtæ de cœlo, semen igneum cecidisse dicunt in mare, ac natam è spumis Venerē coniuncto ignis, & humoris quam haberet vim significantes: è qua vi natis dicta vita, vt illud à Lucilio: Vis est vita vides, quæ nos facere omnia cogit. Quare quod cœlum principiū, ab fatu est dictus Saturnus: & quod ignis Saturnalibus, hoc est cerei superioribus mittūtur. Terra Ops, quòd heic omne opus, & hac opus ad viuendum: & ideo dicitur Ops mater, quòd terra nutriat. Hæc enim omnia parit, & resumit denuò: vt ait Ennius: quæ quod gerit fruges, Ceres, Antiquis enim quod nūc, & hi dei cœlum, & terra, Iupiter & Iuno: quod; vt ait Ennius, Istic est is Iupiter, quem dico, quẽ Græci vocant aëra: qui ventus est, & nubes, imber postea, atque ex imbre frigus, ventus pòst fit, aër denuò. Hæc propter Iupiter sunt ista, quæ tibi dico: qui mortales atque vrbes omnesq́ue belluas iuuat, quòd hic omnes, & sub hoc. Eundemq́; appellans dicit: Diuumq́ue hominumq́ue pater rex. Pater, quòd patefaciat omnia, & ipsum semen: nã tum est conceptum, & inde cùm exit, quod oritur. Hoc idem magis ostendit antiquius huius nomen. Nam olim Diuus & Diespiter dictus, hoc est aër; & dies pater: à quo Dei dicti, inde & Dius, vt Diuus. Inde sub dio, dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum vt videatur diuum, id est, cœlum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius dium Fidium dicebat Diouis filium vt Græci Διόσκȣρον, & putabant hunc esse Sanctum Sabina lingua, Herculem Græca. Idem hic dicitur infimus aër, qui est coniunctus terræ, vbi omnia oriuntur: quorum quòd finis orcum, Orcus dictus. quòd Iouis Iuno cõiux, & is cœlum, hac terra, quæ eadẽ tellus: & ea dicta, quòd vnà cum Ioue iuuat, Iuno: & regina, quòd huius omnia terrestria. Sol, vel quòd ita Sabini, vel quòd solus ita lucet, vt ex eo dies fit. Luna, quòd lucet noctu: itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: Nam ibi noctu lucet templum: hanc, vt solem, Apollinem, quidam Dianam vocant. vocabulum Græcum alterum, Latinum alterum: & hec quòd Luna in altitudinem, & latitudinem simul eat, à duabus viis Diuiana appellata. Hinc Epicharmus Enni Proserpinam quoque appellat, dicta Proserpina, quod hæc, vt serpens, modo in dexteram, modo in sinistram partem latè mouetur. Serpere & proserpere idem dicebant: vt Plautus, qui scribit: quasi proserpens bestia. atque ideo videtur à Latinis Iuno Lucina dicta, vel quòd, vt Physici dicunt, iuuat, & lucet: vel quòd ab luce, qua quis conceptus est, vsque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuuat, donec mensibus actis prodierit in lucem. Ficta à iuuādo, & luce, Iuno Lucina: à quo parientes eam inuocant. Luna enim nascentium dux, quòd menses huius. Hoc vidisse antiquos apparet, quòd mulieres potissimùm supercilia sua attribuerunt ei deæ. Hic enim maximè debuit collocari Iuno Lucina, vbi ab diis lux datur. Ignis à nascendo, quòd qui nascitur, ignescit & ideo calet: vt qui denascitur, ignem amittit, ac frigescit. Ab ignis iam maiore vi, ac violentia, Volcanus dictus: ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgor, fulmenq́ue, & fulguritum, quod fulmine ictum, contrariis diis. Latex, aqua à lapsu lubrico. Lympha, Nympha. Iuturna, quæ iuuaret. Itaque multi propter id, nomen petere solent à fontibus, & fluminibus, ac cæteris aquis, dei; vt Tyberinus à Tyberi, & ab lacu Velino, Velinia: & nymphæ Commotiæ ad lacum Cutiliensem â commotu: quòd ibi insula in aqua commouetur. Neptunus, quòd mare terras obnubit, vt nubes cœlum, obnuptu, id est, opertione, (vt antiqui) è quo nuptia, nuptusq́ue dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia à veniendo, ac ventu illo, quem Plautus dicit: Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari, ventum gaudeo. Bellona, à bello nunc, quæ Duellona à duello. Mars ab eo quòd maribus in bello præest: aut quod à Sabinis acceptus, ibi Mamers. Quirinus à Quiritibus. Virtus, vt virius à virilitate. Honos ab honesto honere. Itaq; honestus dicitur, quòd honeratus: & dictum honus est honos. Castoris nomen Græcum, & Pollucis à Græcis in Latinis literis veteribus nomen quod est, inscribitur, vt πολυδεύκης Polluces, non vt nunc Pollux. Concordia à corde congruente: Feronia, Minerua, Nouensides, à Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus[1] Hecatem, Vestam, Salutem, Fortem, fortunam, Fidem. Ea re Sabinorum linguam olent: quæ Tatij regis voto sunt Romæ dedicata. Nam, vt annales dicunt, vouit Opi, Floræ que, Dioui, Saturoque, Soli, Lunæque Volcano, Summanoque. Itemque Larundæ, Termino, Quirino, Vortūno, Laribus, Dianæ,[2] Lucinæque: è queis nonnulla nomina in vtraque lingua habent radices, vt arbores, quæ in confinio natæ, in vtroque agro serpunt. Potest enim esse Saturnus hîc alia de caussa dictus, atque in Sabinis, & sic Diana: de quibus supra dictum est, quod, ad immortales attinet. Hæc de inceps, quod ad mortales attinet, videamus & de his animalia in tribus locis, quod sunt in aëre, in aqua, in terra: à summa parte ad infimam descendam. Primum nomen alites ab alis: volucres alij à volatu: de his pleræque à suis vocibus, vt hæ: vpupa, cuculus, coruus, hirundo, vlula, bubo. item hæ: pauo, anser, gallina, columba. Sunt, quæ aliis de caussis appellatæ, vt noctua, quòd noctu canit, aut volat: lusciniola, quod luctuose canere existimatur, atque esse ex Attica Progne in luctu facta auis. Sic galeritus, & motacilla: alter, quod in capite habet plumã elatam: altera quod semper mouet caudam: merula quod mera, id est, sola volitat: contra ab eo graculi, quòd gregatim, vt quidem Gręci greges, τὰ γέργερα: ficedulæ, & miliariæ, à cibo; quòd alteræ fico, alteræ milio fiant pingues. Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris murena, quòd μύραινα, cybium, thynnus,[3] cuius item partim Græcis vocabulis omnia, vt melandria, atque vræon: Vocabula piscium, pleraque translata à terrestribus, ex aliqua parte similibus rebus, vt anguilla, lingulaca, sudis: alia à coloribus vt hæc: asellus, vmbra, turdus: alia à vi quadam, vt hæc: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Græcis: vt peloris, ostrea, echinus. Vernacula à sumilitudine, vt bacinum, pectunculi, vngues. Sunt etiam animalia in aqua, quæ interdum in terram exeunt: alia Græcis vocabulis: vt polypus, hippopotamus, crocodilus: alia Latinis: vt rana, anas, mergus. E queis rana ab sua dicta voce. Anas à nando: mergus, quòd mergendo in aquam captet escam. Item aliæ in hoc genere: vt querquedula, à κερκιθαλλὶς, halcedo, quòd ea halcyon. Latina, vt testudo, quod testa tect hoc animal. Loligo, quòd subuolat, litera commutata primò voligo, vt Græcis in flumine quadrupes lytra, sic in Latio nominatus Fiber. Lytra, quod succidere dicitur arborum radices, atque eas dissoluere, vnde lytra. Fiber, extrema ora fluminis, dextra maximè quòd solet videri, & antiqui fibrum dicebant extremum: à quo in fagis extrema fimbriæ, & in iecore extremum fibra, hinc fiber dictus.

Quæ sunt hominum propria primùm; deinde de pecore, tertiò de feris scribam: incipiam ab honore publico. Consul nominatus, quòd consuleret populum, & senatum; nisi illinc potius, vnde Accius ait in Bruto, qui rectè consulat, consul suat. Prætor dictus qui præiret iuri, & exercitui: à quo Lucilius: Ergo prætorum est præire. Censor, ad cuius censionem censeretur populus. Aedilis, qui ædes sacras, & priuatas procuraret. Quæstores à quærendo, qui conquirerent publicas pecunias, & maleficia, quæ Triumuiri capitales nunc conquiunt: ab his postea qui quæstionum iudicia exercent, quæstores dicti. Tribuni militum quòd terni tribus tribus Ramniū, Lucerum, Tatiensium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, qui ex tribunis militum primùm tribuni plebei facti, qui plebem defenderent in secessione Crustumerina. Dictator, quòd à consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quòd summa potestas huius in equites, & adcensos, vt in Populum Romanum dictatoris, à quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui quòd minores, quam hi magistri, dicti magistratus, vt ab albo albatus. Sacerdotes vniuersi à sacris dicti. Pontifices, vt Scæuola Quintus Potifex Maximus dicebat, à posse & facere: pontifices ego à ponte arbitror: nam ab iis sublicius est factus primum, vt restitutus sæpe, cum ideo sacra, & vis & cis Tyberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti à curiis, qui fiunt, vt in his sacra faciant. Flamines quòd capite velato erant semper, ac caput cinctum habebant filo, flamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo, cui sacra faciunt: sed partim sunt aperta; partim obscura. Aperta, vt Martialis, Volcanalis: Obscura, Dialis, & Furinalis. Cùm Dialis à Ioue sit, Diouis enim διὸς Iouis: Furinalis à Furida, cuius etiam in fastis Furinales feriæ sunt. Sic Flamen Falacer à diuo patre Falacre. Salij à saltando, quod facere, in sacris quotannis, & solent, & debent. Luperci, quòd Lupercalibus in lupercali sacra faciunt. Fratres aruales dicti, qui sacra publica faciunt, propterea, vt fruges ferant arua: à ferendo & aruis fratres aruales dicti: sunt, qui à fratria dixerunt. Fratria est Græcum vocabulum partis hominum, vt Apoli etiam nunc. Sodales Titij dicti ab Titiis auibus, quas inauguriis certis obseruare solent. Feciales, quòd fidei publicæ inter populos pręerant. nam per hos fiebat, vt iustum conciperetur bellum, & vt fœdere fides pacis constitueretur. Ex his mittebant, antè quàm conciperetur, qui res repeterent, & per hos etiam nunc sit fœdus, quod fidus scribit Ennius dictum. In re militari Prætor dictus, qui præiret exercitui. Imperator ab imperio populi, qui eos, qui id tentassent, oppressit hostes. Legati, qui lecti publicé, quorum opera, consilioque vteretur peregrè magistratus; quíue nuntij senatus, aut populi essent. Exercitus, quòd exercitando fit melior. Legio, quòd leguntur milites in delectu. Cohors, quòd vt in villa ex pluribus tectis coniungitur, ac quiddam sit vnum, sic hæc ex manipulis pluribus copulatur: cohors in villa, quòd circa eum locum pecus cohoreretur. Tametsi cohortem in villa Hypsicrates dicit esse Græcè chorton apud poëtas dictam. Manipulos exercitus minimas manus, quæ vnum sequitur signum. Centuriæ, quæ sub vno centurione sunt: quorum centenarius iustus numerus. Milites, quòd trium millium primo legio fiebat, ac singula tribus Tatiensium, Ramnium, Lucerum millia singula mittebant. Hastati dicti, qui primi hastis pugnabant: pilani, qui pilis: principes, qui à principio gladiis: ea post, commutata re militari, minus illustria sunt. Pilani, triarij quoque dicti, quòd in acie tertio ordine extremi, subsidio deponebantur. Quòd hi subsidebant, ab eo subsidium dictum: à quo Plaut. Agite nunc, subsidete omnes, quasi solent triarij. Auxilium appellatum ab auctu, cùm accesserunt ij, qui adiumento essent, alienigenæ. Præsidium dictum, quod extra castra præsidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset in die. item ab assidendo, cùm id ideò facerent, quò facilius deminuerent hosteis. Duplicarij dicti, quibus ob virtutem duplicia cibaria, vt darentur, institutum. Turma, terima est, E, in, V, abiit, quòd terdeni equites ex trib. tribubus Tatiensium, Ramnium, & Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum Decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primò administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari cœpti, quos nunc propter ambitionem Tribuni faciunt. Tubicines, à tuba, & canendo, similiter Liticines, à Lituo, & Classicos à classe: qui item cornu vocant, vt tum cùm classes comitiis ad comitiatum vocant: Quæ à fortuna vocabula, in his quædam minus aperta: vt pauper, diues, miser, beatus, sic alia, Pauper à pauca re. Miser à minus, cui minus[4] nullo est. Diues à diuo, qui, vt, deus, nihil indigere videtur: & is opulentus ab ope, cui ea optima. Ab eadem inops, qui eius indiget. Ab eodē fonte copiæ & copiosus. Pecuniosus à pecunia magna: pecunia à pecu. A pastoribus enim horum vocabulorum origo. Artificibus maxima causa ab arte, id est, ab arte medica medicus vt sit dictus, a sutrina sutor: non à medendo, ac suendo, quæ omnino vltima huic rei. Earum rerum radices in proximo libro aperientur, nec multa in eo obscura relinquā. Quare, quod ab arte artifex dicitur. Similis causa, quæ ab scientia vocantur aliqua, vt præstigiator, monitor, nomenclator. Sic etiam quæ à studio quædam dicuntur, cursor, natator, pugil: & in hoc genere, quæ sunt vocabula, pleraque aperta: vt legulus, & vindemiator, alter ab oleis, alter ab vuis: Hæc etsi minus aperta, vindemiator, vestigator, & venator: tamē idem quod vindemiator, vel quod vinumi legere dicitur, vel quod de vite id demit: vestigator à vestigiis ferarum, quasi indagator: venator à venatu quòd sequitur cerbum aductum, & inuētum. Hæc de hominibus. Hinc quod sequitur, de pecore. Pecus ab eo quòd perpascebant, à quo pecora vniuersa, quòd in pecore pecunia tum consistebat pastoribus: quod standi fundamentum pes (à quo dicitur in ædificiis area pes) & qui negotium insituit, pedem ponit. A pede pecudes appellarunt, vt ab eodem pedicam, pedissequum & peculiarias oues, aliudue quid. id enim peculium primum: hinc peculatum furtum publicum: primo vt cum pecore diceretur multa, & id esset coactum in publicum, si erat auersum. DESVUNT NONNVLLA, ex qua fructus maior. Hinc est, quod Græcis vsus hys bos βοῦς: Ful. Vrsin sus, ὒς. & taurus ταῦρος: quod item ὀῖς ouis. ita enim antiqui dicebant, non vt nunc, πρόβατον. Possunt in Latio quoque, vt in Græcia à suis vocibus esse eadem ficta, Armenta, quòd boues ideò maximè parabantur, vt inde eligerent ad arandum, inde aramenta dicta: postea tertia littera extrita, armenta. Vitulus quòd Græce antiquitus, ἰτοῦλος, aut quòd plerique vegeteis, vegitulus. Iuuencus, iuuare qui iam ad agrum colendum posset. Capra, carpa, à quo scriptum, omnicarpæ capræ. Hircus, quod Sabini fircus: & quod illic fedus in Latio rure hedus, quod in vrbe, vt in multis, A addito hædus. Porcus, quod Sabini dicto aprino porcopor, inde porcus; nisi à Græcis; quod Athenis in libris sacrorum scriptū est κάπρῳ καὶ πόρκῳ. Aries, quod eum dicebant ares veteres, nostri Fuluius: aringa.
al. aringem.
al. ariugem.
ariuga, hinc ariugas. Hæc sunt, quorum in sacrificiis exta in olla, non in veru coquūtur: quas & Accius scribit, & in pontificalibus libris videmus: in hostiis eam aruigem, qua cornua habeat: & is, cui oui mari tesiculi dempti, & ideo vi natura versa, veruex declinatum. Pecori ouillo quòd agnatus, agnus. Catulus à sagaci sensu, & acuto. Hinc canis, nisi quòd tuba, & cornu, signum cum dente, canere dicuntur: quod hic item, & noctuculus in custodia, & venando signum voce dat, canis dictus. Ferarum vocabula item partim peregrina, vt panthera, leo: vtraque Græca: à quo etiam & rete quoddam panther, & leæna, muliercula & Pantheris. Tigris, qui est vt leo varius; qui viuus capi adhuc non potuit, vocabulum è lingua Armenia: nam ibi & sagitta, & quod vehementissimum flumen, dicitur Tigris. Vrsi Lucana origo, vel, vnde illi, nostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium venit: vt Alexandrea Camelopardalis nuper adducta, quòd erat figura vt camelus, maculis vt panthera. Apri ab eo quod in locis asperis, nisi à Græcis, quòd hi aproe. Caprea à similitudine quadam capræ. Cerui, quòd magna cornua gerunt, mutato G in C, vt in multis, quasi gerui. Lepus, quòd è Siculis quidam Græci dicunt λέποριν, à Roma quod orti Siculi, vt annales nostri veteres dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt, & hic reliquerunt id nomen. Volpes, vt Aelius dicebat, quòd volat pedibus. Proxima animalia sunt ea, quæ viuere dicuntur, neque habere animam, vt virgulta. Virgultum dicitur à viridi, idque à vi quadam humoris: quæ si exaruit, moritur. Vitis, quòd ea vini origo. Malum, quòd Græci Aeoles dicunt μᾶλον. Pinus iuglans, quòd hæc nux antequam purgetur; similis glandi. Hæc glans optima, & maxima, ab Ioue, & glande iuglans est appellata. Eadem nux, quòd vt nox aërem, ita huius succus facit corpus atrum. Quæ in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, vt Græcis, ocymum, menta, ruta, quam nunc λετανὸν appellant. Item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Græci, quam nunc raphanum. Item hac Græcis vocabulis serpillum, rosa, vna litera commutata. Item ex his Græcis latina, coliandron, malachen, cyminum. Item lilium ἀπὸ λιρίου, & malua à μαλάχη, & susimbrium ἀπὸ συσιμβρίου. Vernacula lactuca à lacte, quòd olus id habet lac. Brassica vt[5] præsica, quòd ex huius scapo minutatim præsicatur. Asparagi, quòd ex asperis virgultis leguntur, & ipsi scapi asperi sunt, nisi Græcum, illic quoque enim dicitur ἀσπάραγος. Cucumeres dicuntur à curuore, vt curuimeres dicti. Fructus à ferundo, res; eæ, quas fundus, & eæ, quæ in fundo ferunt, vt fruamur. Hinc declinatæ fruges, & frumentum, sed ea è terra, etiam frumentum quod ad exta ollicoqua solent addi: ex mola, id est, ex sale, & farre molito. Vuæ ab vuore.

Quæ manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento, & si quid aliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; appellata, vel quòd ita Græci, vel ab eo, vnde scribit Apollodorus, quòd ita sonet, cùm aquæ feruenti insipitur. Panis, quòd primo figuras faciebant vt mulieres in lanificio Panus, posteaque figuras facere instituerunt alias, à pane & faciendo panificium cœptum dici. Hinc panarium, vbi id seruabant, sicut granarium, vbi granum frumenti condebant, vnde id dictum, nisi ab eo quod Græci χρόχεν, à quo Græcis Ful. Vrs. AAAAAA. quoque granum dictum: & in quo eadem conduntur. Horreum ab horrido. Triticum, quod tritum è spicis. Far à faciendo, quòd in pistrino fit. Milium à Græco, nam id μολίνη. Libum, quòd vt libaretur priusquam essetur, erat coctum. Testuatium, quòd in testu caldo coquebatur, vt etiam nunc Matralibus id faciunt matronæ. Circuli, quòd mixta farina, caseo, & aqua circuitum æquabiliter fundebant. Hoc quidam, qui magis inconditè faciebant, vocabant lixulas, & semilixulas vocabulo Sabino, idque frequentius, Sabini à globo farinæ dilatato, item in oleo cocti, dicti à globo globuli. Crustulum à crusta pultis, cuius eo quod vt corium exuritur, crusta dicta. Cetera ferè opera à vocabulis Græcis sumpta, vt thrion, & placenta. Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum ,vt Plautus: hinc pulmentarium dictum. Hoc primum debuit pastoribus caseus, à coacto lacte, vt coxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his, quæ suapte natura ferebat, in quo erant poma, quæ esse, adere minùs cruda esse poterant, decoquebant in olla. Ab olla olera dicta: quorum à genere cruda olera, è queis ad coquendum, quòd è terra erueretur, ruapa, vnde rapa. Olea ab elæa, olea grandis orchitis, quod[6] ea antiquitus orchemora. Hinc ad pecudis carnem peruentum est. Suilla sic ab illeis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam , tertio è iure vti cœpisse natura docet. Dictum assum, quod ab igne assudescit. Vuidum enim, quod humidum, & ideo vbi id non est, succus abest, & ideo sudando assum distillat calorem: vt crudum nimium habet humoris, sic excoctū parum habet succi. Elixum è liquore aquæ dictum: & ex iure, quod iucundum magis conditione. Succidia ab suibus cædendis: nam id pecus primum occidere cœperunt domini, & vt seruarent, salire. Tegus suis, ab eo, quòd eo tegitur. Perna à pede sueris à nomine eius. Offula dicta, vt offa minima in suere. Inficia, ab eo, quod infecta caro, vt in carmine Saliorum est: quod in extis dicitur nunc profectum. Murtatum à murta, quòd ea largè fartis. quod fartum intestinum[7] crassum. Lucanicam dicunt, quòd milites à Lucanis didicerunt, vt quod à Faleris Faliscum ventrem. Fundolum à fundo: quod non vt reliqua peruium, sed ex vna parte sola apertum: ab hoc Græcos puto τυφλὸν ἒντερον appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, à quo, quod in eo tenuissimum intestinum, hila, ab hilo dicta, quod ait Ennius: Nec dispendei facit hilum. Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo, quòd vt in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longabo, quod longius, quàm duo hila. Augmentum, quod ex immolata hostia defectum in iecore imponendo augendi causa. Magmentum à magis, quod ad religionem magis pertinet. Itaque propter hoc[8] montana fana constituta sunt locis certis, quo id imponeretur matæ, ab eo quod Græci μάτιαι καὶ μάτναι. Item Græci sigillatim, vt ouum, bulbum. Lana Græcum, vt Polybius, & Callimachus scribunt. Purpura à purpuræ maritimæ colore. Pœnicum, quod à Pœnis primum dicitur adlatum. Stamen à stando, quòd stat omne in tela filamentum. Subtemen, quod subit stamini. Trama, quòd trameat[9] filum. Densum genus vestimenti, à dentibus pectinis, quibus seritur. Filum, quod minimum est hilum: id enim minimum est in vestimento. Pannus Græcum: panuellium dictum à panno, & voluendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica vt induca. Toga à tegendo. Cinctus, & cingulum è cingendo alterum viris, alterum mulieribus attributum. Arma ab arcendo, quòd his arcemus hostem. Parma, quòd à medio in omneis parteis par. Conum, quòd cogitur in acumen versus. Hafta, quòd astans solet ferri. Iaculum, quòd vt iaciatur, fit. Tragula à traiiciendo. Scutum à fectura, vt fectum, quòd minute confectis fit tabellis. Vmbones, à Græco, quòd άμβωνες. Gladius C in G commutato à clade, quòd fit ad hostium cladem gladius. Similiter ab omine pilum, quo hostis feriret, vt perilum. Lorica, à loris, quòd de corio crudo pectoralia faciebant: postea[10] succuderunt Galli è ferro sub id vocabulum ex anulis ferream[11] tunicam. Balteum, quòd cingulum è corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quòd ponebatur ob crus. Galea ab galero, quo multum vsi antiqui. Tubæ à tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorium. Cornua, quòd ea, quæ nunc sunt ex ære, tunc fiebant ex bubulo cornu. Vallum, vel quòd ea varicare[12] nemo possit, vel quòd singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litteræ[13] V. Cerui à similitudine cornuum cerui. Item reliqua ferè ab similitudine, vt vineæ, testudo, aries. Mensam escariam[14] cibillam appellabant: ea erat quadrata, vt etiam nunc in castris est: à cibo cibilla dicta, postea rotunda facta: & quòd quæ à nobis media, à Græcis μίσα, mensa dici potest, nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla à similitudine truæ, quæ quòd magna, & hæc pusilla. Truæ, quæ à culina in lauatrinam aquam fundunt. Trua, quod trauolat ea aqua, ab eodem est appellatum trulleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipit aquam, & quòd manubrium cauum non est, nisi in vinaria trulla. accessit matellio à matula dictus, posteaquam longius à figura matulæ discessit: ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futum, quo in triclinio allatam aquam infundebant: quò postea accessit[15] μάγινος cum Græco nomine: & cum Latino nomine Græca figura barbatus. Peluis, pedeluis à pedum cum Latina figura barbatus.lauatione. Candelabrum à candela: his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna pòst inuenta, quæ dicta à luce, aut quòd id vocant Græci λίχνον. Vasa in mensa escaria, vbi pultem, aut iurulenti quid ponebant, à capiendo catinum nominauerunt: nisi quòd Siculi dicunt κάτινον, vbi assa ponebant. Magidam aut langulam, alterum à magnitudine, alterum ab latitudine finxerunt. Patinas à patulo dixerunt, vt pusillas, quòd his libarent cænas patellas. Triplia, & canistra, quæ putant esse Latina, sunt Græca, τρυβλίον χή χανέον. Reliqua quòd aperta sint, vnde sint, relinquo. Mensam vinariam rotundam nominabant cilibantum, vt etiam nunc in castris: id videtur declinatum[16] à Græco ἀπὸ τοῦ χύλιxoς, à quo illa capis: & minores capulæ à capiendo, quòd ansatæ, vt prehendi possint, id est capi. Harum figuras in sacris ligneas & fictiles antiquas etiam nunc videmus. Præterea in poculis erant pateræ, ab eo quòd pateant, Latini ita dicunt. Hisce etiam nunc in publico conuiuio antiquitatis retinendæ causa, cùm magistri fiunt, potio circunfertur, & in sacrificando deis, hoc poculo magistratus dat deo vinum. Pocula à potione: vnde potatio, & etiam[17] poma, quòd hæc poscunt potum: ἀπό τοῦ πότοῦ Græca origo potionis. Aqua, quod æqua Summa. Fons vnde funditur è terra aqua. Vas vinarium grandius, sinũ ab sinu, quod sinum maiorem cauationem, quàm pocula habebat. Item dicta lepeste etiam nunc in sacris Sabinis, vasa vinaria in mensa deorum sunt posita. Apud antiquos scriptores Græcos inueni appellari poculi genus δεπέςανδέπαςρον Fuluius.. Quare vel inde radices in agrum Sabinum, & Romanum sunt profectæ. Qui vinum dabant, vt minutatim funderent, à guttis guttum appellarunt: & qui sumebãt minutatim, à sumendo, simpulum nominauere. In huisce locum in conuiuiis è Græcia successit epichysis, & cyathus: in sacrificiis remansit guttum & simpulum. Altera vinaria mensa erat lapidea, quadrata, oblonga, vna columella, vocabatur cartibulum. Hæc in ædibus ad compluuium, apud multos me puero ponebatur, & in ea, & cũ ænea vasa, à gerendo cartibulum potest dictum. Præterea erat tertium genus mensæ etiam quadratæ vasorum, vocabaturque vrnarium, quòd vrnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam tunc ante balneum locus, vbi poni solebat, vrnarium vocatur. Vrnæ dictæ, quòd vrinant in aqua haurienda. Vrinare, est mergi in aquam. Imburum fictum[18] ab: vrbo, quod ita flexum, vt redeat sursum versus, vt in aratro, quod est vrbum. Calix à caldo, quòd in eo calda plus apponebatur, & caldum eo bibebant. Vas, vbi cibum coquebant, ab eo cacabum appellarunt. Veru à versando. Ab sedendo appellatæ sedes, sedile, sedum, sellæ, siliquastrum. Deinde ab his subsellium, vt subsipere, quod non planè sapit: sic quod non planè erat sella, subsellium dictum: vbi in eiusmodi duo, bissellium dictum. Arca, quòd arceantur fures ab ea clausa. Armarium, & armamentarium ab eadem origine, sed declinata aliter. Mundus mulieris, dictus à munditia. Hinc enim maximè sumitur, quòd eam[19] deceat. Itaque ob id paratur speculum. Calamistri, quod his calefactis in cinere capillus ornatur. Qui ea ministrabat, à cinere cinerarius est appellatus. Discerniculum, quo discernitur capillus. Pecten, quòd per eum explicatur capillus. Speculum à speciendo, quòd ibi sespectant. Vestis à velis: vela ab eo quòd vellus: lana tonsa vniuersa ouis, id ditum, quòd vellebant. [20]lana ex lana facta quod capillum contineret, [21]dictum à rete reticulum. Rete ab raritudine. Item texta fasciola, qua capillum in capite colligarent, dictum capital à capite, quod sacerdotulæ in capite etiam nunc solent habere. Sic rica à ritu, quòd Romano ritu sacrificium fœmine cùm faciunt, capita velant. Mitra, & reliqua fere in capite, postea addita cũ vocabulis Græcis. Prius de indutui, aut amictui quæ sunt, tangam. Capitium ab eo, quòd capit pectus, id est, vt antiqui dicebant, comprehendit indutui: alterũ quod subtus, à quo subucula: alterum quod suprà, à quo supparus: nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, vnum quod foris, ac palam, palla: alterum quod intus, à quo intusium: id quod Plautus dicit: Intusiatam, patagiatam, caltulam, ac crocotulam. Multa pòst luxuria adtulit: quorum vocabula apparent esse Gręca. Amictui dictum quod amiectum est; id est, circumiectum à quo etiam quod vestitas se inuoluunt, circumiectui appellant: & quòd amictui habẽt purpuram circum, vocant circumtextum. Ricinium, id quod eo vtebantur duplici: ab eo quòd dimidiam partem retrorsum iaecebãt, ab reiciendo ricinium dictum. Hinc quòd facta duo simplicia paria, parilia primo dicta: [22]reclusum propter leuitatem, AAAAAA sic multa Græca. Læna, quòd delana multa: duarum enim togarum instar, vt antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex virorum. Instrumenta rustica, quæ ferendi, aut colligendi fructus causa facta. Sarculum à serendo ac sarriendo. Ligo, quòd eo propter latitudinem, quod sub terra facilius legitur. Pala à pagendo, G in L mutatum quòd fuit. Rutrum vt ruitrum, à ruendo. Aratrum, quòd aruit terram. Eius ferrum vomer, quòd vomit eo plus terram. Dens, quòd eo mordetur terra. Supra id regula, quæ stat, stiua à stando: & in ea transuersa regula,[23] manicula, quòd manu bubulci tenetur, qui quasi est temo inter boues, Bura à bubus, alij hoc ab vrbo vrbum appellant. Sub iugo medio couum, quo bura extrema addita[24] oppilatur, vocatur couum à cauo. Iugum, & iumentum, à iunctu. Irpices, regula compluribus dentibus, quamitem vt plaustrũ boues trahunt, vt eruant, quæ in terra serunt; sirpices, postea S, detrita à quibusdam dicti. Rastelli, vt irpices, ferræ leues, itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas abradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentalibus penitus eradunt terram, atque eruunt, à quo & rutubrati dicti. Falces, à farre, littera commutata. Hæ in Campania seculæ à secando. A quadam similitudine harum, aliæ: vt quod apertum, vnde falces fenariæ, & arborea: & quod nõ apertum, vnde lumaria falces, & sirpiculæ. Lumariæ sunt, quibus secant lumecta, cùm in agris serpunt spinæ, quas quod à terra agricolæ luunt, id et, soluunt, lumecta. Sirpiculæ vocatæ à sirpãdo id est, ab alligando. Sic sirpata dolia quassa, cum alligata, dicta. His vtuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes, faculas: has[25] phancillas, Chersonesicè dicunt. Pilum, quòd eo far pisunt. Id vbi fit, pistrinum. L. & S. inter se sæpe commutant. Inde post in vrbe Lucili, pistrina, & pistrix. Trapetes. molæ oleariæ vocantur. Trapetes à terendo, nisi Græcum. Molæ à moliendo: harum enim motu eo coniecta moluntur. Vannum à volatu, quod cùm id iactant, volant inde leuia. Ventilabrum, quo ventilatur in[26] aëre frumentum. Quibus comportantur fructus ac necessariæ res: de iis, fiscina à ferendo dicta. Corbes ab eo quòd spicas, aliudúe quid conruebant. Hinc minores corbulę dictæ. De iis, quæ iumenta ducũt. Trahula ab eo, quòd trahitur per terram. Sirpea, quae iunceis sirpatur, id est, colligando implicatur. In qua stercus, aliudúe quid vehitur, vehiculum: In quo fenum aliudúe quid vehitur, quod ex viminibus vietur, aut quòd eo vehitur, vehea. breuis veha, vehiculum dictum est. Ab aliis etiam dictũ arcera, qua etiam in duodecim Tabulis appellatur: quod ex tabulis vehiculum erat factum vt arca, arcera dictum. Plaustrum ab eo, quod non, vt in his, quæ suprà dixi, sed ex omni parte palàm est. quæ in eo vehuntur, lapides, asseres, tignum. Aedificia nominata apertè, vt multa: ab ædibus, & faciendo maximé ædificium. Oppidum ab ope dictum, quod munitur opis causa, vbi sint; & quod opus est ad vitam gerendam, vbi habeant tutò: vel oppida, quòd opere munibant, mœnia dicta, quo muniti essent. Quod exaggerabant, aggeres dicti: & quod aggerem contineret, mœrus: qui muniendi causa manu portabatur, quo sepiebant oppidũ, è quo mœnere, mœrus. Eius summa pinnę, ab his, quas insigniti milites habere in galeis solent, & in gladiatoribus Samnites. Turres à toruis, quòd proiiciunt ante alios. Quà viam relinquebant in muro, qua in oppidum portarent, portas. Oppida condebant in Latio, Etrusco ritu multa, id est, iunctis bubus tauro, & vacca interiore aratro circũagebant sulcum. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, vt fossa, & muro essent muniti. Terram vnde exculpserant, fossam vocabãt; & introrsum factam, murum. Postea qui fiebat orbis, vrbis principium, quod erat post murum, posmerium dictum, eiusq; ambitu auspicia vrbana finiuntur. Cippi pomerij stant, & circum Ariciam, & circum Romam. Quare & oppida, quæ prius erant circumducta aratro, ab orbe, & vruo vrbes: & ideo coloniæ nostræ omnes in litteris antiquis scribuntur vrbes, quòd item conditæ, vt Roma: & ideo colonia vt vrbes conduntur, quòd intra pomerium ponuntur. Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanæ Lauinium. Nam ibi dij penates nostri. Hoc à Latini filia, quæ coniuncta Aeneæ, Lauinia appellata. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur Alba, id ab sue alba nominatum. Hæc è naui Aeneæ cùm fugisset Lauinium triginta parit porcos. Ex hoc prodigio post Lauiniũ cõditum annis triginta, hæc vrbs facta, propter colorem suis, & loci naturam, Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma, in ea Vici à via, quod ex vtraq; parte viæ sunt ædificia. Fundulæ à fundo, quod exitum nõ habet, ac peruium non est. Angiportum, si id angustum, ab agẽdo, & portu. Quo conferrent suas controuersias, & quæ vendere vellent, quo ferrent, forum appellarunt. Vbi quid generatim additum, ab eo cognomen, vt forum bouarium, forum olitoriũ. Hoc erat antiquum macellum, vbi olerum copia. Ea loca etiam nũc Lacedæmonij vocant μαχέλλως. sed Iones ostia hortorum μαχελλάτας, & castelli μαχέλλως. Secundum Tiberim ad Ianum, forum piscarium vocant. Ideo ait Plautus: Apud forum piscarium, vbi variæ res! Ad Corneta, forum cupedinis, à[27] Cupedio: quod multi forum cupidinis, à cupiditate. Hæc omnia postquam cõtracta in vnum locum, quæ ad victum pertinebant, & ædificatus locus, appellatum macellum, vt quidam scribũt, quòd ibi fuerit hortus, alij quòd ibi domus fuerit, cui cognomen fuit Macellus, qua ibi publicè sit diruta, è qua ædificatum hoc, quod vocatur ab eo macellum in foro. lacum Curtium à Curtio dictum constat; de eo triceps historia. Nam & Procilius non idem prodidit, quod Piso, nec quod is, C. Aelius Stilo secutus. A Procilio prolatum in eo loco dehisse terram, & ex senatusconsulto ad haruspices relatũ, esse responsum deum Manium Postulionem postulare, id est, ciuẽ fortissimum eodem mitti: tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum, & ad Concordię versum, cum equo eum præcipitatum: eo facto, locum coisse, atq; eius corpus diuinitus humasse, & reliquisse genti suæ monumentum. L. Calpurnius Piso in annalibus scribit, Sabino bello, quod fuit Romulo, & Tatio, virum fortissimum Metium Curtium Sabinum, cùm Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tũ fuit in foro, antequam cloacæ essent factæ, secessisse, atq; suos in capitolium recepisse, ab eo lacum inuenisse nomen. C. Aelius, & Q. Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum, & ex senatusconfulto septum esse, idq; factum esse à Curtio consule, cui Marcus Genucius fuit collega, Curtium appellatum. Arx ab arcendo, quòd is locus munitissimus vrbis, à quo facilimè possit hostis prohiberi. Carcer à coërcendo, quod exire prohibet. In hoc pars, quæ sub terra, Tullianum, ideo quòd additum à Tullio rege, & Latumiæ: quod Syracusis, vbi simili de causa culto diuntur, vocantur latomiæ: aut de Lautumia translatũ, quod hîc quoq; lapicidinæ fuerunt. Inde laurentum, ab eo quòd ibi sepultus est T. Tatius rex, qui à Laurentibus interfectus est: aut ab silua laurea, quòd ea ibi excisa, exædificatus vicus. vt inter sacram viam, & macellum editum. Corneta à corneis, quæ abscissæ loco reliquerunt nomen. Vt esculetum ab esculo dictum: & fagutal à fago: vnde etiam Iouis Fagutalis quod ibi sacellum. Armilustrum ab ambitu lustri: locus idem Circus maximus dictus, quòd circum spectaculis ædificatus, vbi ludi fiunt; & quòd ibi circũ metas fertur pompa, & equi currunt. Itaq; in Cornicula miles dicebatur: qui illum deludere solebant, com ipsum aduenientem viderẽt, militem, dicebant: Quid cessamus ludos facere? Circus noster ecce adest. In circo proximũ, vnde mittuntur equi, nunc dicuntur carceres: Næuius oppidũ appellat. Carceres dicti, quòd coërcuntur equi, ne inde exeant antè, quàm magistratus signũ misit. Oppidum, quòd à[28] muris parte pinnis turribusq; carceres olim fuerũt: scripsit poëta: Dictator vbi currum insidit, peruehitur vsq; ad oppidum. Intimus circus ad Murcim vocatur, vt Procilius aiebat, ab vrceis, quòd is locus esset inter figulos: alij dicũt à murteto declinatum, quòd ibi id fuerit: cuius vestigium manet, quòd ibi sacellum, etiam nunc Murteæ Veneris. Item simili de causa circus Flaminius dicitur, qui ædificatus est circum Flaminium campum, & quòd ibi quoq; ludis Taureis circũ metas currũt. Comitium ab eo, quòd coibant eò comitiis curiatis litium causa. Curiæ duorum generum: nam & vbi curarent sacerdotes res diuinas: vt curiæ veteres: & vbi senatus humanas, vt curia Hostilia, quod primus ædificauit Hostilius rex. Ante hanc rostra, ex hostibus capta fixa sunt. Sub dextra huius à comitio locus substructus, vbi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi. Is Græcostasis appellatur à parte, vt multa. Senaculum supra Græcostasin; vbi ædes Concordia, & basilica Opimia. Senaculum vocatum, vbi senatus, aut vbi seniores consisterent, dictum vt γερωσία apud Græcos. Lautolæ à lauando, quod ibi ad Ianum Geminum aquæ calidæ fuerunt. Ab his palus fuit in minore velabro, à quo, quòd ibi vehebantur lintribus, velabrum, vt illud maius, de quo suprà dictum est. Aequimelium, quòd æquata Melij domus publicè, quòd regnum occupare voluit is. Locus ad busta Gallica, quòd Roma recuperata, Gallorũ ossa, qui possederunt vrbem, ibi coaceruata ac[29] condita. Locus, qui vocatur Doliola, ad cluacam maximam, vbi non licet despuere, à doliolis sub terra. Eorum duæ traditæ historiæ: quòd alij inesse aiunt ossa cadauerum: alij Numæ Pompilij religiosa quedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt, qui scripserunt ab Argola, seu quòd is hûc venit, ibiq; sepultus sit: alij ab argilla, quòd ibi id genus terræ. Cliuus Publicius, ab ædilibus plebei Publiciis, qui eum publicè ædificarunt. Simili de causa Publilius vicus, & Cosconius, quòd ab his Viocuris dicuntur ædificati. Cliuus proximus à Flora susus versus Capitolium vetus, quòd ibi sacellum Iouis, Iunonis, Minerua: & id antiquius, quàm ædis, qua in capitolio facta. Exquiliis vicus Africus, quòd ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus cyprius à cypro, quòd ibi Sabini ciues additi consederunt, qui à bono omine id appellarunt. Nam cyprum Sabinè bonum. Prope hunc vicus sceleratus dictus à Tullia Tarquinij Superbi vxore, quòd, ibi cùm iaceret pater occisus, supra cum vt[30] iniiceret carpentũ mulio, iussit. quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula videamus. Domus Græcum est: & ideo in ædibus sacris ante cællam, vbi sedes dei sunt, Græci dicunt AAAAAA: quod post, AAAAAA. Aeaedeis ab aditu, quòd plano pede adibant. Itaq; ex ædibus efferri indictiuo funere præco etiam eos dicit, qui è tabernis efferũtur, & omnes in censu villas inde dicamus ædes. Cauum ædium dictum, qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium vsum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub diuo qui esset, dicebatur testudo à testudinis similitudine, vt est in prætorio & castris. Si relictum erat in medio, vt lucem caperet deorsum, quo impluebat, impluuium dictũ: susum, quà compluebat, compluuium, vtrumq; à pluuia. Tuscanicũ dictum à Tuscis, posteaquam illorum cauum ædium simulare cœperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. Circum cauũ ædium erant vniuscuiusq; rei vtilitatis causa parietib° dissepta: vbi quid conditum esse volebant, à cælando cællam appellarunt. Penariam, vbi penus. Vbi cubabant, cubiculum: vbi cœnabant, cœnaculum vocitabant. Vt etiam nunc Lanuuij apud ædem Iunonis, & in cetero Latio, ac Faleriis, & Cordubæ dicuntur. Posteaquam in superiore parte cœnitare cœperunt, superioris domus vniuersa, cœnacula dicta. Posteaquam ibi cœnabãt, plura facere cœperunt, vt in castris, ab hieme hiberna, hibernum domus vocarunt: contra æstiuum, DESVNT PAGINAE TRES. regionem Porcius designat, cùm de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinæ loca. Sequitur porta Næuia, quòd in nemoribus. Næuius enim loca, vbi ea sic dicta. Deinde Rauduscula, quòd ærata fuit. æs raudus dictum, ex eo in mancupiis scriptum: Radusculo libram ferito. Hinc Lauernalisab ara Lauernæ, quòd ibi ara eius. Præterea intra muros video portas dici: in Palatio Mugionis, à mugitu, quòd ea pecuis in bucita tũ antiquum oppidum exigebant. Alteram Romanulam, dictam ab Roma, quæ habet gradus in naualia ad Volupiæ sacellum. Tertia est Ianualis dicta ab Iano, & ideo ibi positum Iani signum, & institutum à Numa Pompilio, vt scribit in annalibus L. Piso, vt sit aperta semper, cùm bellum sit. Nusquam traditum est memoriæ nisi Pompilio rege fuisse clausam: & post T. Manlio consule, bello Carthaginiensi primo confecto, sed eodem anno apertam. DESVNT QVAEDAM. Super lectulis origines, quas aduerti, hæ. Lectica, quod legebant vnde eam facerẽt, stramenta, atq; herbas: & vt etiam nunc sit in castris. lecticas, ne essent in terra,[31] sublimes in his ponebant: nisi ab eo quod Græci antiqui dicebant λέκτρον, lectum potius,[32] quam lecticã. qui inuoluebant, quòd ferè stramenta erant è segete, segestria appellarunt, vt etiam nunc in castris: nisi à Græcis: nam ςέγαςρον illi lectum quo mortuus effertur, dicebant. Feretrum nostri, Græci φέρετρον. Posteaquam transierunt ad culcitas quòd[33] in ea fagum, aut tomentum, aliudúe quid calcabant, ab inculcando culcita dicta: hac quicquid insternebant, à sternendo stragulum appellabant. Puluinar vel à[34] plumis, vel à pollulis declinarunt. Quibus operiebantur, operimenta, & pallia, opercula dixerunt. In his multa peregrina, vt sagum, Reno, & amphimalon, Græca: contra Latimum toral, quod ante torum, & torus à toruo, quòd is in promptu: ab hac similitudine toruinus in mulieris capite ornatus. Quia simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum: in altiorem, scamnum: duplicata scansio, gradus dicitur, quòd gerit[35] ab inferiore in superiorẽ. Græca sunt peristromata, & peripetasmata. Sic aliquod item conuiuij causa ibi. Multa pecuniæ signatæ vocabula sunt: æris, & argenti hæc. As ab ære. Dupondius, à duobus ponderibus: quòd vnum pondus assipondium dicebatur: id ideo, quòd as erat libræ pondus: deinde ab numero reliquum dictum vsque ad centussis. Ab tribus assibus tressis, & sic proportione vsq; ad nonussis. In denario numero hoc mutat: quod primum est, ab decem assibus decussis: secundum à duobus decussibus vicessis, & tricessis à tribus, sic proportione vsq; ad centussis, quo maiusi ęris vocabulum non est. Nam ducenti cùm dicuntur, non magis asses, quã denarij, aliæúe res significantur. Aeris minima pars sextula, quòd sexta pars vnciæ. Semuncia, quòd dimidia pars vnciæ. Se valet dimidium, vt in selibra, & semodio. Vncia, ab vno. Sextans, ab eo quod sexta pars assis, sicut quadrans, quòd quarta, & triens, tertia pars. Semissis quòd semiaes, id est, dimidium assis, vt supra dictum est. Septunx, à feptem, & vncia[36] conclusum. Reliqua obscuriora , quòd à deminutione; & ea quæ deminuuntur, ita sunt, vt extremas syllabas habeant: vt à duodecim vna dempta vncia, deunx. Dextans, dempto sextante. Dodrãs, dempto quadrante. Bes, vt olim[37] des, dempto triente. In argento nummi, id à Siculis. Denarij, quòd denos æris valebant. Quinarij, quòd quinos. Sestertius, quòd binos semis. Dupondius enim & semis antiquus sestertius est, & veteris consuetudinis, vt retrò æra dicerentur ita, vt semis tertius, semis quartus pronuntiarent. Sestertius igitur, ab semis tertius dictus. Nummi denarij decuma libella; quòd libram æris valebat, & erat ex argento parua. Sembella, quod sit libellæ dimidium, vt semis assis. Terũcius à tribus vnciis, sembellæ quod valet dimidium, & est quarta pars libellæ, vt quadrãs assis. Eadem pecunia vocabulum mutat. Nam potest idem dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos, si nuptiarum causa data: hæc Græcè δώς, ita enim hoc Siculi: ab eodem donum. Nam Græcè vt Iones δόμον, vt Aeoles δόμα; & vt Attici δόσις. Arrabo data, vt reliquum reddatur: hoc verbum à Græco άῥῤαβών. Damnũ, à demptione, cùm minus refectum, quàm quanti constat. Lucrum, ab luẽdo, si amplius; quàm, quanti esset emptũ exsolueret. Detrimentum, à detritu, quòd ea quæ trita, minoris pretij: Ab eodem intertrimentum, ab eo quòd, quæ inter se trita, & deminuta: à quo etiam intrigo dicta, & intertrigo. Multa pecunia quæ à magistratu dicta, vt exigi possit ob peccatum: singulæ dicuntur appellatæ eæ multa, quòd olim vnum dicebãt multæ. Itaq; cùm in dolium, aut culeum vinum indunt rustici, prima vrna addita, dicunt etiam nunc. Pœna, à pœniendo, quòd post peccatum sequitur. Pretium, quòd æstimationis, emptionisúe causa constituitur, dictum à peritis, quòd hi solùm possunt facere rectè id: Si quid datum pro opera, aut opere, merces à merendo. Quod manu factum erat, & datum pro eo, manupretium, à manibus & pretio. Corollarium, si additum præter, quàm quod debitum est: vocabulum fictum à corollis: quòd hæ cùm placuerant actores, in scena dari solitæ. Præda est ab hostibus capta, quòd manu parta, vt parida, præda.[38] Præmium, à præda, quòd ob rectè quid factum concessum. Si datur, quod reddatur, mutuum, quod Siculi μοῖτον. Itaq; scribit Sophrõ μοῖτον[39] άνατίθημον. Et munus, quod mutuo animo qui sunt, dant officij causa. Alterum mœnus, quod muniẽdi causa imperatum, à quo etiã municipes, qui vnà manus fungi debenti, dicti. Si is ea pecunia, quæ in iudicium venit in litibus, sacramentum à sacro. Qui petebat, & qui inficiabatur, de aliis rebus, vtriq; quingentos æris ad pontem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero assium. Qui iudicio vicerat, suum sacramentum à sacro auferebat, victi ad ærarium redibat. Tributum dictum à tribubus, quòd ea pecunia, quæ populo imperata erat, tributim à singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quę adsignata erat, attributũ dictum. Ab eo quoq; quibus attributa erat ea pecunia, vt militi reddant, tribuni ærarij dicti. Id, quod attributum erat æs militare: hoc est, quod ait Plautus: Cedit miles, æs petit: & hinc dicũtur milites ærarij, ab ære, quòd stipendia facerent. Hoc ipsum stipendium ab stipe dictum, quòd æs quoq; stipem dicebãt. Nam quòd asses libras pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cælla stipabant, id est, componebant, quo minus loci occuparet: à stipando stipem dicere cœperunt. Stipa à stœpe fortasse Græco vocabulo. Id apparet, Ful. Vrsin. à ϛοιβάζειν. al. stipare à ϛείβειν. quòd vt tum institutum, etiam nunc diis cùm thesauris asses dant, stipem dicunt: & qui pecuniam alligat, stipulari & restipulari. Militis stipendia ideo, quòd eam stipem pendebant. Ab eo Ennius scribit: Pœni stipendia pendunt. Ab eodem pendendo dispensator: & in tabulis scribimus expẽsum: & inde prima pensio, & sic secunda, aut quæ alia: & dispendiũ ideo, quòd in dispendẽdo solet minus fieri. Compendium, quod cùm copenditur, vna sit. A quo quod in sortem accedebat, impendium appellatum: quæ cùm accederet ad sortem, ex vsu vsura dicta, vt sors, quòd suum fit. Per trutinam solui solitum, vestigium etiam nunc manet in æde Saturni, quòd ea etiam nunc propter pensuram, trutinam habet positam. Ab ære aerarium appellatum. Advocabula, ea, quæ & loca, & ea, quæ in locis sunt, quæ pertinere sumus rati, satis arbitror dicta: quod neq; parum multa sunt aperta, neq; si amplius velimus, volumen patietur. Quare in proximo, vt in primo libro dixi, quod sequitur de temporibus dicam.

Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605 (page 76 crop).jpg
Liber quintus Fairytale right blue.png
  1. al. hac, Palem.
  2. Ful. Vrsin. Cluacinaque.
  3. V. C. quosus. Fulus° putat esse nomen piscis deprauatum.
  4. fort. nihilo.
  5. V. C. passica.
  6. al. eam Attico orchin more.
    al, eam antiqui orchen motu.
    al. quod ea Attico orche minor.
  7. al. crassundus.
  8. al. V. c. mentarea Turn. magmetaria vasa.
  9. al frigus
  10. al. subcidit.
  11. Fuluis: loricam
  12. fort. opus sit.
  13. al. Γ
  14. al. cillibam.
  15. V. C. hanus Turn. manus cum Græco nomine, ??.
  16. Tur. à poculo cylice.
  17. al. postea hac possunt à πότω.
  18. Ful. à bura.
  19. al. doceat.
  20. Turn. lanca, ex lana.
  21. retinaret
  22. al. relaculum
  23. Turn. mandibula.
  24. al. appellatur.
  25. V. C. phanida Chermonesia. al. phandas Cheronesÿ
  26. fort. area
  27. fastidio est in V. C.
  28. Ful. Vrsin murcis.
  29. al. consæpta.
  30. Ful. inigeret.
  31. Ful. Vrsin. subseces.
  32. al. quo eã lecticam involvebant.
  33. Turn. in eas acus.
    V. C. in ea sagas
  34. al. pluribus, vel à pellulis declinatum.
  35. al. in infertora supersorem.
  36. al. V. V. C, conlisum.
  37. f. dues.
  38. al. Prædia primùm à præda, quod o.r.q.f. cõcessum sit: Datũ, quòd redd.
  39. al. ἀντιμῶ, al. ἀντίτιμον.