Liber quartus | Liber sextus |
M. TERENTII
VARR.
De lingua latina,
LIBER QVINTVS.
Ad M. Tullium Ciceronem.Sed ita vt antè de natura eorum. Ea enim dux fuit ad vocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt interuallum mundi, motus. Id diuisum in parteis aliquot, maximé ab solis & lunæ cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum: vnde tempestas: vnus motus solis est, quo toto coniunctus mundo ab ortu in occasum venit. Tempus id, ab hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quòd medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, vt Præneste incisum in solario vidi. Solarium dictum id in quo horæ in sole inspiciebantur, quod Cornelius inumbrauit. Diei principium manè, quòd tum manat dies ab oriente, nisi potius quòd bonum antiqui dicebant manum: ad cuiusmodi religionem Græci quoque: cùm lumen adfertur, solent dicere, φῶς ἀγαθόν. Suprema summum diei: id à suprimo: hoc tempus duodecim tabulæ dicunt occasum esse solis: sed postea lex Prætotia id quoque tempus iubet esse supremum, quo præco in comitio supremam pronuntiauit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum à crepero: id vocabulum sumpserunt à Sabinis: vnde veniunt Crepusci nominati Amiterno, quòd eo tempore erant nati, vt Lucij prima luce in reatione. Crepusculum significat dubium, quòd crepusculum dies etiam num sit, an iam nox, multis dubium: ab eo res dubiæ dictæ creperæ. Nox, vt Catullus ait, quòd omnia, nisi interueniat sol, pruina obriguerint, quod nocet, nox, nisi quod Græce νύξ. Cùm stella prima exorta, quam Greci vocant ἕσπερον, nostri vesperuginem, vt Plautus: Nec vesperugo, nec vergiliæ occidunt. Id tempus dictum à Græcis ἕασέρα, Latinè vesper: vt ante solem ortum, eadem stella vocatur iubar, quòd iubata. Pacuuius dicit, Pastor exorto iubare, noctis decurso itinere. Ennius:[1] Aiax: Lumen iubárue in cælo cerno? Inter vesperuginem, & iubar dicta nox intempesta, vt in Bruto Cassij, quod dicit Lucretia: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempestam Aelius dicebat, cùm tempus agendi est nullum, quod alij concubium appellarunt, quòd fere omnes tũc cubarẽt: alij ab eo quod sileretur, silentium noctis, quod idem Plautus, conticinium. Scribit enim: Videbimus, factum volo, i, redito conticinio.Primus motus pag. priore. Alter motus solis est, quo mouetur à bruma ad solstitium. Dicta bruma, quòd breuissimus tunc dies est. Solstitium, quod sol eo die sistere videatur, aut quòd ad nos versus, proximũ est solstitium. Cùm venit in medium spatium inter brumam & solstitium, quòd dies æquus sit, ac nox, æquinoctium dictum. Tempus à bruma ad brumam dum Sol redit: vocatur annus, quòd vt paruuli circuli, anuli, sic magni dicebantur, ani: vnde annus. Huius temporis pars prima hiemps, quod tum multi himbres: hinc hibernacula, hibernũ: vel quòd tum anima, quæ flatur, omnium apparet, ab hiatu hiemps. Tempus secundum, ver, quòd tum viuere incipiunt virguita, ac vertere tempus anni: nisi quod Iones dicunt βῆρ. Tertium, ab æstu, æstas. Hinc æstiuum, nisi forte à Græco αἴθεσθαι. Quartum autumnus. Multa desvnt. ab sole: sic mensis à lunæ motu dictus, dum ab sole profecta, rursus redit ad eum. luna, quòd Græci olim dicta μήνη: vnde illorum μῆνες, ab eo nostri menses. A mensibus intermestris dicta: quòd putabant inter prioris senescentis extremos dies, & nouam lunam esse diem, quem diligentius Attici ἔνην καί νέαν appellarunt, ab eo, quòd ea die potest videri extrema & prima luna. Lustrum nominatum tempus quinquennale, à luendo; hoc est, soluendo, quòd quinto quoque anno vectigalia & vltrò tributa per censores persoluebantur. Seculum spatium annorum centum vocarunt: dictum à sene, quòd longissimum spatium senescendorũ hominum id putarunt. A Euum, ab ætate omnium annorum: hinc æuiternum, quod factum est æternum quod Græci αἰώνιον. Id ait Chrysippus esse αὶῶνα: ab eo Plautus: Non omnis ætas ad perdiscendum sat est. Hinc poëtæ, æterna templa cæli. Ad cæli naturali discrimina ciuilia vocabula dierum accesserunt. Dicam prius, qui deorum causa, tum qui hominũ, sint instituti dies. Agonales, per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab agone, eo quòd interrogatur princeps ciuitatis, & princeps gregis immolatur. Carmentalia nominãtur, quod sacra tum, & feriæ Carmentis. Lupercalia dicta, quòd in Lupercali, Luperci sacra faciunt. Rex cùm ferias menstruas Nonis Februariis edicit, hunc diem februatum appellat. Februum Sabini purgamentum, & id in sacris nostris verbũ. Nam & Lupercalia februatio, vt in Antiquitatum libris demonstraui. Quirinalia à Quirino, quòd ei deo feriæ, & eorum hominum qui Fornacalibus suis non fuerunt feriati. Feralia ab inferiis, & ferendo: quod ferunt tum epulas ad sepulcrum, quibus ius ibi parentare. Terminalia, quod is dies anni extremus constitutus. Duodecimus enim mensis fuit Februarius, & cùm intercalatur, inferiores quinque dies duodecimo demuntur mense. [2]Equiria, ab equorum cursu. Eo enim die ludis currunt equi in campo Martio. Liberalia dicta, quòd pertotum oppidum eo die sedent sacerdotes Liberi, hedera coronatæ anus, cùm libis & foculo pio ture sacrificantes. In libris Saliorum, quorum cognomen Agonensium, forsitan hic dies ideo appellatur potius Agonia. Quinquatrus hic dies cinus à nominis errore obseruatur proinde, vt sint quinque, dictus vt ab Tusculanis post diem sextum Idus similiter vocatur sexatrus, & post diem septimũ, septimatrus: sic hic quòd erat post diem quintum Idus, quinquatrus dies. Tubilestrum appellatur, quòd eo die in atrio sutorio sacrorũ tubæ lustrantur. Megalesia dicta Græcis, quòd ex libris Sibyllinis arcessita ab Attalo rege Pergami, prope murum Megalesion, vbi templi eius deæ, vnde aduecta Romã. Fordicidia, à fordis bubus: bos forda, quæ fert in ventre: quòd ea die publicè immolantur boues prægnantes in curiis complures, à fordis cædendis fordicidia dicta. Palilia, dicta à Pale, quòd ei feriæ, vt Cerialia à Cerere. Vinalia à vino. Hic dies Iouis, non Veneris. Huius rei cura non leuis in Latio. Nam aliquot locis vindemiæ primum à sacerdatibus publicè fiebant, vt Romæ etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam, & vt iussit vinum legere, agna Ioui facit: inter cuius exta cæsa & porrecta, flamen[3] prorsus vinũ legit. In Tusculanis sacris est: vinum nouũ ne vehatur in vrbem ante, quàm vinalia kalentur. Robigalia dicta ab Robigo: secundum segetes huic deo sacrificatur, ne rubigo occupet segetes. Dies Vestalia, vt virgines Vestales Vestæ sacrificent. Quinquatrus Minusculæ dictæ Iuniæ idus ab similitudine Maiorum, quòd tibicines tum feriati per vrbem vagantur, & conueniunt ædem Mineruæ. Dies Fortis Fortunæ appellatus ab Seruio Tullio rege, quòd is fanum Fortis Fortunæ secundum Tiberim extra vrbem Romam dedicauit Iunio mense. Dies Populisugia videtur nominatus, quòd eo die repentè tumultu fugerit populus: non multò enim post hic dies, quàm decessus Gallorum ex vrbe: & qui tum sub vrbe populi, vt Ficuleates, ac Fidenates, & finitimi alij contra nos coniurarunt. Aliquot huius vestigia in sacris apparent. De quibus rebus Antiquitatum libri plura referunt. Nonæ Caprotinæ, quòd eo die in Latio Iunoni Caprotinę mulieres sacrificant, & sub caprifico faciunt, & è caprifico adhibent[4] virgam. Cur hoc? toga prætexta data eis. Desvnt aliqva. Apollinaribus ludis docui populum. Neptunalia, à Neptuno. Eius enim dei feriæ. Furinalia, à Furina, quod ei deæ feriæ publicæ dies is, cuius deæ honos apud antiquos. Nam ei sacra instituta annua, & flamen adtributus: nũc vix nomen notum paucis. Portumnalia, dicta à Portumno, cui eo die ædes in portu Tiberino facta, & ferię isnstitutæ. Vinalia Rustica dicuntur ante diem duodecimum Kalendas Septembris: quòd tum Veneri dedicata ædis, & horti eius tutelæ adsignantur, ac tum sunt feriati olitores. Consualia dicta à Conso, quòd tùm feriæ publicæ ei deo, & in circo ad aram eius ab sacerdotibus fiũt ludi illi, quibus virgines Sabinæ rapte. Volcanalia, à Volcano, quòd ei tùm feriæ, & quòd eo die populus pro se in ignem animalia mittit. Opeconsiua dies ab dea Opeconsiua, cuius in regia sacrarium: quòd ideo actum, vt eò, præter virgines Vestales, & sacerdotem publicum introeat nemo. Is cùm eat, suffibulum haud habeat tritum: id dicitur à suffiendo, vt subligaculum. Vortumnalia à Vortumno, cuius feriæ Octobri mense. Meditrinalia, dies dictus à medẽdo, quòd, vt Flaccus flamen Martialis dicebat, hoc die solitum vinum nouum & vetus libari, & degustari medicamenti causa. Quod facere solent etiam nũc multi, cùm dicant, Nouum vetus vinum bibo: nouo, veteri morbo medeor. Fontanalia à fonte, quòd is dies feriæ eius: ab eo autem tum, & in fontes coronas iaciunt, & puteos coronant. Armilustrium, ab eo quòd in armi lustro armati sacra faciũt, nisi locus potius dictus ab his: sed quòd de his prius, id ab ludendo, aut lustro est, quod circumibant ludentes ancilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quòd eo die feriæ eius: vt post diem tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificiũ fit in curia. Acculeia & quoius feriæ publicæ. Laurentinæ is dies, quem diem quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Laurentia nominatus; cui sacerdotes nostri publicè parentãt sexto die, qui Acca dicitur: & dicunt hunc diem Tarentini, Accas Tarentinas. Hoc sacrificium fit in Velabro, quà in Nouã viam exitur, vt aiunt quidam ad sepulcrum Accæ: vt quod ibi propè faciunt diis manibus aruales sacerdotes: qui vterque locus extra vrbem antiquã fuit, non longè à porta Romanula: de qua in priori libro dixi. Dies septimontium nominatus ab his septẽ montibus, in queis sita vrbs est. Feriæ non populi modo, sed montanorum, vt Paganalia, quæ sunt alicuius pagi. De statis diebus dixi, nunc de annalibus dicam. Compitalia, dies adtributus laribus: vt alibi, ideò vbi viæ competunt, tùm in compitis sacrificãt, quotannis is dies concipitur. Similiter Latinæ feriæ dies conceptiuus, dictus à Latinis populis, quibus ex Albano monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis: à quibus Latinis Latinæ dictæ. Sementiuæ feriæ dies is, qui à pontificibus dictus, appellatus à semente, quòd sationis causa susceptæ. Paganicæ eiusdem agriculturæ causa susceptæ, vt haberent in agris omnis pagus: vnde paganicæ dictæ sunt. Præterea feriæ conceptiuæ, quæ non sunt annales, vt hæ, qua dicuntur sine proprio vocabulo, aut cum perspicuo, vt Nouendialis sunt. De his diebus satis nunc iam, qui hominũ causa cõstituti, videamus. Primi dies mensium nominati Kalendæ, ab eo quòd his diebus kalentur eius mensis Nonæ pontificibus, quintanæ an septimanæ sint futuræ, in capitolio, in curia Kalabra, sic dictæ, Quinque, kalo luno[5] Couella: Septem, kalo Iuno Couella. Nonę appellatæ, aut quòd ante diem nonum Idus semper, aut quòd vt nouus annus Kalendæ Ianuariæ ab nouo sole appellatæ, ita nouus mensis, à noua luna Nonæ. Eodem die enim in vrbem ab agris ad regem conueniebat populus. Harum rerum vestigia apparent in sacris Nonalibus in arce, quòd tunc ferias primas menstruas, quæ futuræ sint eo mense, rex edicit populo. Idus ab eo quod Tusci Itus, vel potius quod Sabini Idus dicunt. Dies postridie Kalendas, Nonas, Idus, appellati atri, quòd per eos dies nihil noui inciperẽt. Dies fasti, per quos prætoribus omnia verba sine piaculo licet fari. Comitiales dicti, quòd tùm vt esset populus constitutum est ad suffragium ferendum, nisi si quæ feriæ conceptæ essent, propter quas non liceret, vt Compitalia, & Latinæ. Contrarij horum vocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari prætorem, Do, Dico, Addico. Itaque non potest agi lege. Necesse est enim aliquo eorum vti verbo, cùm lege quid peragitur. Quod si tum imprudens id verbum emisit, ac quem manumisit, ille nihil ominus est liber, sed vitio: vt magistratus vitio creatus, nihilo secius magistratus. Prætor, qui tum fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia piatur: si prudens dixit, Quintus Mutius ambigebat eum expiari, vt impium non posse.
Intercensi dies sunt, per quos mane & vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam cæsam & exta porrecta fas: à quo, quòd fas tum intercedit, intercisi dies, aut eos intercisum nefas. Dies qui notatur sic, Quando rex comitiauit, fas: dictus ab eo, quòd eo die rex sacrificat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas. Itaque post id tempus lege actum sæpe. Dies qui vocatur, Quando stercus delatum, fas: ab eo appellatus, quòd eo die ex æde Vestæ stercus euerritur, & per capitolinum cliuũ in locum desertur certum. Dies Alliensis, ab Allia fluuio dictus. Nam ibi exercitu nostro fugato, Galli obsederunt Romam. Quod ad singulorum dierũ vocabula pertinet, dixi.
Mensium nomina sunt aperta ferè, si à Martio, vt antiqui instituerunt, numeres. Nam primus à Marte, secundus, vt Fuluius scribit, & Iunius à Venere, quod ea sit Ἀφροδίτη, cuius nomen ego, antiquis literis quod nusquam inueni, magis puto dictum, quòd ver omnia aperit, Aprilem. Tertius à maioribus, Maius, Quartus a iunioribus, Iunius. Dehinc quintus, Quintilis, & sic deinceps vsque ad Decembrem à numero. Ad hos qui additi, prior à principe deo, Ianuarius appellatus. Posterior, vt iidem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quòd tum his parentetur. Ego magis arbitror Februarium à die februato, quòd tum februatur populus, id est, lupercis nudis lustratur antiquuũ oppidum Palatinum, gregibus cinctum.
Qvod ad temporum vocabula attinet, hactenus sit satis dictum. Nunc quod ad eas res attinet, quæ in tempore aliquo fieri anima duerterim, dicam: vt hæc sunt, Legigisti currens, ludens. De queis duo prædicere volo, quanta sit multitudo eorum, & quæ sint obscuriora, quàm alia. Cùm verborum declinantium genera sint quatuor: vnum, quod tempora adsignificat, neque habet casus, vt ab lego legis: alterum, quod casus habet, neque tempora adsignificat, vt ab lego lectio, & lector: tertium, quod habet vtrumque, & tempora, & casus, vt ab lego legens, lecturus: quartum, quod neutrum habet, vt ab lego lectè, ac lectissimè. Horum verborum si primigenia sunt ad mille, vt Cosconius scribit, ex eorum declinationibus verborum discrimina quingenta millia esse possunt: ideo, quia singulis verbis primigeniis circiter quingentæ species declinationibus fiunt. Primigenia dicuntur verba, vt lego, scribo, sto, sedeo, & cetera, quæ non sunt ab alio verbo, sed suas habent radices. Contrà verba declinata sunt, quæ ab aliquo oriuntur, vt ab lego legis, legit, legam, & sic itidẽ hinc permulta. Quare si quis primigeniorum verborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentûm millium simplicium verborũ causas aperuerit. al. Ille tamen. Non minus tamen, qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de origine verborum, cùm, vnde nata sint principio, sint pauca: quæ inde nata sunt, innumera. quibus, iisdem principiis, antepositis præuerbiis paucis, immanis verborum accedit numerus, quòd pręuerbiis additis, atque commutatis aliud atque aliud sit: vt enim cessit atque recessit, sic adcessit & abscessit: item incessit & excessit, sic successit, & decessit, & discessit, & concessit, & præcessit. Quòd si hæc decem solùm præuerbia essent, quoniam ab vno verbo declinatione quingenta discrimina fierẽt, his decemplicatis coniũcto præuerbio, ex vno quinque millia numero efficerent, ex mille ad quinquagies cẽtum millia discrimina fieri possunt. Democritus secutique eum item alij, qui infinita principia dixerunt, quamuis, quæ sint, nõ dicunt, sed cuiusmodi sint: faciunt tamen magnum, quòd quæ ex his constant in mundo, ostendunt. Quare si etymologia principia verborũ postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur: & reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem verborum expediet numerum. De multitudine, quoniam, quod satis esset, admonui, de obscuritate pauca dicã.
Verborum quæ tempora adsignificant, ideo locutus difficilimus est ἔτυμα, quòd neque his ferè societas cum Græca lingua, neque vernacula ea, quorum in[6] promptu memoria adfuerit nostra: de quibus, vt dixi, quæ poterimus, incipiam hinc. Primum quod dicitur ago, actio ab agitatu facta. Hinc dicimus agit gestum tragœdus, & agitantur quadrigæ. Hinc agitur pecus pastum, quâ vix agi potest. Hinc angiportum, quia nihil in eo potest agi. Hinc angulus, quòd in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus. Actionum primum agitatus mentis, quòd primum ea quæ sumus acturi, cogitare debemus, deinde tùm dicere, ac postremo facere. De his tribus minime putat volgus esse actionem, cogitationem: tertium, quom quid facimus id maximũ: sed &[7] cùm satagimus, quid & eam rem in mente agimus: & cùm pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator dicitur agere causam: & augures agere augurium dicũtur, cùm in eo plura dicant, quàm faciant. Cogitare, à cogendo dictum, quom mens plura in vnum cogit, vnde eligere possit: sic è lacte coacto, caseus nominatus. Sic concio dicta, quasi coemptio: sic compitum nominatum. A cogitatione, concilium, vude consilium: quod vestimentum apud fullonem cùm cogitur, conciliari dictum. Sic reminisci, cùm ea, quæ tenuit mens, ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, cùm finguntur in mente, quæ non sunt: & ab hoc illud, quod dicitur reminiscor, cùm commentũ pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum: & amens, quod à mente sua[8] discedit. Hinc etiam metuo, mentem quodammodo moueo. Sic quod frigidus tremor est, tremuisti, id est, timuisti. Tremo dictum à similitudine vocis, quæ tunc cùm valde tremunt, apparet: cum in corpore pili, vt arista in spica hordei horrent. Curare, à cura dictum. Cura, quòd cor vrat. Curiosus qui hac præter modum vritur. Recordari, rursus in cor reuocare. Curiæ, vbi senatus rem publicam curat: & illa, vbi cura sacrorum publica, ab his curiones. Volo, à voluntate dictum, & à volatu, quòd animus ita est, vt puncto temporis peruolet, quò volt. Liber à labendo dictum, quòd lubrica mens ac prolabitur, vt dicebant olim. A libendo, libido, libidinosus, ac Venus Libentina & Libitina: sic alia. Metuere, à quodam motu animi, cùm id, quod male cessurũ putat, refugit. Mens cùm vehementius mouetur, aut ab se abit, & foras fertur, formido, cùm id, quod remansit in mente, rursus mouetur memoria, quæ à manendo, vt manimoria, potest esse dicta. Itaq; Salij, qui cantant Mamuri Veturi, significant veterem memoriam. Monere ab eadem: quòd is, qui monet, proinde sit ac memoria. Sic monimenta quæ in sepulcris: & ideo secũdum viam, quò prætereunteis admoneant, & illos esse mortales. Ab eo cetera, quæ scripta, ac facta memoriæ causa, monimenta dicta. Mærere, à marcere,[9] quod mærore corpus marcescere videatur: hinc etiã Macri dicti. Lætari, ab eo quod latius propter magni boni opinionem diffusum. Itaq́; Terentius ait: Gaudia sua si omnes homines conferant vnum in locum, tamen mea exsuperet lætitia. Narro, cùm alterum facio narum: à quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam, quæ pars agendi est, adiacendo.
Sunt autem hæc aut coniuncta cum temporibus, aut ab his: eorum hoc genus videtur etyma, Fatur is, qui primo significabilem ore emittit vocem. Ab eo ante, quam ita faciant pueri, dicuntur infantes: cùm id faciunt, iam fari: cùm hoc vocabulum à similitudine vocis pueri, fari, id dictũ, quod tum pueris constituãt parcæ fando, dictum fatum, & res fatales. Ad hęc, eandem vocem qui facilè fantur, facundi dicti: qui futura prædiuinando solent fari, fatidici dicti. FATICINARI. antiq. script.Iidem vaticinari, quod vesana mente faciunt. Sed de hoc posteà erit vsurpandum cùm de poëtis dicemus. Hinc fasti dies, quibus certa verba legitima sine piaculo prætoribus licet fari. Ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est, & si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effari dicuntur augures; cum finem auspiciorum cœlestium extra vrbem agris sunt fati. Hinc effata templa dicuntur ab auguribus, quod fati, qui in eis fines sunt. Hinc fana nominata, quòd pontifices in sacrando fati sunt finem. Hinc profanum est, quod ante fanum, id est, coniunctum fano: hinc profanatũ, quod in sacrario polluctum, quod à porriciẽdo est fictum. Cùm enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in ara, tunc polluctum est, & tum profanatum dicitur, id est, proinde vt sit fani factum. Atq; inde Herculi decuma appellata ab eo est, quòd sacrificio quodam fanatur, id est, vt fani lege sit, dicitur. Itaq; vbi olim in fano cõsumebatur omne, quod profanatum erat, vt etiam sit: quod prætor vrbanus quotannis facit, cùm Herculi immolat publicè iuuencam. Ab eodem verbo fari, fabulæ dictæ. Hinc fassi, & confessi, qui fati id, quod ab his quæsitum. Hinc professi: hinc fama, & famosi. Ab eodem falli, sed & falsum, & fallacia: quæ propterea quòd fando quem decipit, ac contra quàm dixit, facit. Itaq; si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralatitio, vt à pede nostro, pes lecti, ac pes betæ. Hinc etiam famigerabile, & sic composititia alia item, vt declinata multa, in quo & fatuus & fatue. Loqui ab loco dictum, quòd qui primò discit iam fari, & vocabula, & reliqua verba dicit antè, quã suo quidq; loco dicere potest. Hunc Chrysippus negat loqui, sed vt loqui: vt imago hominis, sic in coruis, cornicibus, pueris primitus incipiẽtibus fari, verba nõ esse verba, quòd nõ loquantur. Igitur is loquitur qui suo loco quodq; verbum sciens ponit: & istum prolocutũ dicimus, cùm in animo quod habuit, extulit loquẽdo. Hinc etiam dicuntur eloqui, ac reloqui in fanis Sabinis è cella dei, qui eloquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimiũ loqueretur. Hinc eloquens, qui copiose loquitur. Hinc colloquium, cùm veniunt in vnum locum loquendi causa. Hinc ad locutum mulieres ire aiunt, cùm eunt ad aliquam locutum cõsolandi causa. Hinc quidam loquelam dixerunt verbum, quod in loquendo efferimus. Concinnè loqui dictum, à concinno, vbi inter se conueniunt partes, & inter se condiant aliud alij. al. V. C. cum dcãt aliud alq́. Pronuntiare dictum à nuntiare: pro idem valet, quod antè, vt in hoc, proludit. Ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscenio enuntiant poëtæ cogitata: quod tũ maxime dicitur propriè, nouam fabulam cùm agunt. Nuntius est enim ab nouis rebus nominatus, quod à Græco verbo, videri potest declinatum: ab eo quidem νέα πόλις eorum: ab antiquis enim noua polis vocitata. Extremum, nouissimum quoq; dici cœptum volgo, quod mea memoria, vt Aelius, sic senes aliquot nimium nouũ verbum quòd esset, vitabãt. Cuius origo vt â vetere vetustius ac veterrimum, sic à nouo declinatum nouius, & nouissimum, quod extremum. Sic ab eadem origine nouitas, nouitius, & noualis, & Sub nouis, dicta pars in foro: quod vocabulum iam peruetustum, vt Nouæ viæ, quæ via iamdiu vetus. Ab eo quoq; potest dictum nominare, quòd res nouæ in vsum quom datæ erant, qui ea nouissent, nomina ponebant. Ab eo nũcupare vota, quòd tùm in ciuitate vota noua suscipiuntur. Noncupare, nominare valere, apparet in legibus, vbi noncupatæ pecuniæ sunt scriptæ. Item in choro, in quo est: Aenea? quis est, qui meum nomen noncupat? Item in Medea: Quis tu es mulier, quæ me insueto noncupasti nomine? Dico, originem habet Græcam, quod Græci δικάζω: hinc Ennius: Dico qui hunc dicare. Hinc iudicare, quòd tunc ius dicatur. Hinc iudex, quòd ius dicat accepta potestate, id est, quibusdam verbis dicendo finit. Sic & ædis sacra à magistratu, pontifice præeũte, dicendo dedicatur. Hinc ab indicando, indicium: hinc illa, indicit bellum: indixit funus: prodixit diem: addixit iudicium. Hinc in manipulis castrensibus,[10] ducibus. Hinc dictata in ludo. Hinc dictator, magister populi, quòd is à consule debet dici. Hinc antiqua illa, dicim imo, & dicis causa, & addictus. Si dico quid nescienti quod ei, quod ignorauit trado. Hinc doceo declinatum: vel quòd cùm dicemus, dicimus, vel quòd qui docentur, inducantur in id, quod docentur:[11] ab eo quod scit, qui est dux, aut ductor, qui ita inducit, vt doceat. Ab docere, disciplina, & discere literis commutatis paucis. Ab eodem principio documenta, quæ docendi causa dicuntur. Disputatio, & computatio à putando, quod valet purum facere. Ideo antiqui purum putum appellarunt. Ideo putator, quòd arbores puras facit. Ideo ratio putari dicitur, in qua summa sit pura. Sic is sermo: in quo pura disponuntur verba, ne sit confusus, atque vt diluceat, dicitur disputatio. Quod dicimus, differit, id est, à tanslatitio atque ex agris verbo. Nam vt olitor differit in areas vniuscuisque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est à serie, vnde serta, & in vestimento sartum, quod comprehensum. Sermo enim non potest in vno[12] homine esse solo, sed vbi ratio cum altero coniuncta: sic conserere manu dicimur cum hoste: sic ex iure manum consertum vocare. Hinc adserere manu in libertatem, sic augures dicunt: Si mihi auctor es verbi. nam manu adserere dicit.
Hinc etiam ipsi cõsortes, ad quos eadem sors. Hinc sortes, quòd in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus. Ab his sortilegi: ad hoc pecunia, quæ in fenore, sors est, impendium quod inter se iungat. Legere dictum, quòd leguntur ab oculis litteræ. Ideo etiam legati, quòd vt publicè mittantur, leguntur. Item à legendo leguli, qui oleam, qut vuas legunt. Hinc legumina in frugibus variis: leges etiam, quæ lectæ, & ad populum latæ, quas obseruet. Hinc legitima, & collegæ, qui vnà lecti, & qui in eorum locum suppositi, sublecti, additi, adlecti, & collecta, quæ ex pluribus locis in vnum lecta. Ab legendo ligna quoque, quòd ea caduca legebantur in agro, quibus in focum vterentur. Indidem ab legendo legio, & diligens, & delectus. Murmur dictum à similitudine sonitus: qui ita leuiter loquitur, vt magis è sono id facere, quàm vt intelligatur, videatur. Hinc etiam poëtæ, murmurantia littora. Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine vocis, sonitus dicta.Alim V. C. Hinc machinae increpitando commouẽt.
Q. V. C. Curensibus. Hinc illa: arma sonant, fremor oritur: hinc nil me increpitando cõmuoves. Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is, qui Quiritium fidem clamans implorant. Quirites à Curetibus, iis, qui cum Tatio rege in societatem venerunt ciuitatis. Vt quiritare vrbanorum, sic iubilare rusticorum. Itaque hos imitatus Aprissius ait: io buco: Quis me iubilat? vicinus auuv antiquus. Sic triumphare appellatũ, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per vrbem in capitolium eunti: Io triumphe: idq́ue à θριάμβω Græco Liberi patris cognomento potest dictum.
Spondere est dicere. Spondeo, à sponte. Nam id valet, voluntate. Ideo Lucilius scibit de Cretea: Cùm ad se cubitum venerit sponte ipsam suapte adductam, vt tunicam, & cetera reiiceret. Eandem voluntatem Terentius significat, cùm ait, satius esse sua sponte recte facere, quàm alieno metu. Ab eadem sponte, declinatum spondet. Spondet enim qui dicit à sua sponte, spondeo: spondet etiam sponsor, qui dum faciat, obligatur: hinc sponsus, consponsus: hoc Næuius significat cùm ait: Consponsis. Spondebatur pecunia, aut filia nuptiarum causa: appellabatur, & pecunia, & quæ desponsa erat, sponsa. Quæ pecunia inter se contra sponsum rogata erat, dicta sponsio: cui desponsa quòd erat, sponsalis: qui spoponderat filiam, despondisse dicebatur, quod de spõte eius, id est, voluntate exierat. Non enim si volebat, dabat, quòd sponsu erat alligatus. Nam in comœdiis vides dici: Sponden'tuã gnatam filio vxorem meo? Quod tum & prætorium ius ad legem, & censorium iudiciũ ad æquum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, vt despondisse filiam, quod suæ[13] spontis statuerat finem: à qua, sponte dicere, quom spondere quoq; dixerunt, cùm ad spontem responderetur, id est, a voluntatem rogantis. Itaque qui ad is, quod rogatur, non dicit, non respondet: vt non spondet ille statim, qui dixit spondeo, si iocandi causa dixit: neque agi potest cum eo ex sponsu. Ita quisquis dicit in tragœdia: Meministíne te despondere mihi gnatam tuam? quòd sine sponte sua dixit, cum eo agi non potest ex spontu. Etiã spes à sponte potest esse declinata, quòd tũ sperat, cùm quod volt, fieri putat. Nã quod non volt, si putat, metuit, non sperat. Itaq; hic quoque, qui dicũt in Astraba Plautinè: Sequere, adsequere Polybadisce, meam spẽ cupio consequi. Sequor Hercle quidem: nã libenter te mea sperata consequor: quod sine sponte dicunt: verè neque ille sperat, qui dicit adolescens, neque illa sperata est. Sponsor, & præs, & vas: neque idem, neque res, à quibus ij, sed è re simili. Itaque præs, qui à magistratu interrogatus, in publicum an præs est, à quo & cùm respondet, dicit præs. Vas appellatus, qui pro altero vadimonium promittebat. Consuetudo erat, cùm reus parum esset idoneus, incœptis rebus, vt pro se alterum daret: à quo caueri postea lege cœptum est, ab his, qui prædia venderent, vades ne darent: ab eo scribi cœptum in lege mancipiorum: vadem nec poscet, nec dabitur. Canere, & canit, & succanit, & cantus, cãtatio, ex camena permutato M: ab eo quod semel, canit, si sæpius, cantat, hinc cantitat: item alia: nec sine canendo tibicines dicti. Omnium enim horum quid à canere: etiam buccinator à vocis similitudine & cantu dictus. Oro, ab ore, & perorat, & exorat, & oratio, & orator, & osculum dictum. Indidem omen, & ornamentum: alterum quod ex ore primum elatum est, omen dictum, alterũ nunc cum R. positione dicitur vulgo ornamentum, quod sicut olim osnamentum scenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quæ ore faciunt auspicium. Tertium gradum agendi esse dicunt, vbi quid faciunt: in eo propter similitudinem agendi, & faciendi, & gerendi, quidam error his, qui putant esse vnum. Potest enim aliquis facere, & non agere, vt poëta facit fabulam, & non agit: contrà actor agit, & non facit, & sic à poëta fabula fit, & non agitur: ab actore agitur, & non fit. Contrà imperator qui dicitur res gerere: in eo neque agit, neque facit, sed gerit, id est, sustinet: translatum ab his, qui onera gerunt, quòd sustinẽt hi. Proprio nomine dicitur facere à facie, quod rei, quam facit, imponit faciem: vt
fictor cùm dicit fingo, figuram imponit: cùm dicit informo, formam: sic cùm dicit facio, faciem imponit: à qua facie discernitur, vt dici possit aliud esse vestimẽtum, aliud vas. Sic item quæ fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid administrat, cuius opus non exstat, quod sub sensum veniat, ab agitatu, vt dixi, magis agere, quàm facere putatur: sed quod his magis promiscuè, quàm diligenter consuetudo est vsa, translatitiis vtimur verbis. Nam & qui dicit, facere verba dicimus, & qui aliquid agit, non esse inficientem. Qui adlucet, dicitur lucere, ab ad & lucere, vt luce dissoluuntur tenebræ, ab luce noctiluca. Luci item à luce, quòd propter lucem amissam is cultus institutus. Adquirere est ab ad & quærere: ipsum quærere, ab eo quod quæ res vt reciperaretur, datur opera: à quærẽdo quæstio, ab his quæstor. Video à visu: quinque enim sensuum maximus est in oculis. Nam cum sensus nullis, quod absiet mille passus, sentire possit, oculorum sensus visusq́; peruenit ad stellas. Hinc visenda, vigilant, vigilium, & inuident, &[14] Actiacum illud: Obliuio lauet, quod incidit inuidendum: Cerno idem valet: vt ait Ennius: Lumen iubarúe in cœlo cerno?[15] C. Annius: Sensumq́ue inesse, & motum in membris cerno. Dictum cerno à creo,[16] id est, à creando: ab eo quòd, cùm quid creatum est, tunc denique videtur. Hinc fines capilli, discreti, quòd finis videtur discrimen: Cernito in testamento, id est, facito videant te esse hæredem. Itaque in cretione adhiberi debent testes. Ab eodem est, quod ait Medea: Ter sub armis malim vitam cernere, quàm semel modò parere: quod vt decernunt de vita eo tempore multorum, videatur vitæ finis. Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius vsus: Vos epulo postquam spexit q. V. C. Quos vbi rex... dulo spexit de contrinu' celsis.. Et quod in auspicibus distributum est: qui habeant spectionem, qui non habeant: & quod in auguriis etiam nunc augures dicunt, auem specere. Conseutudo tamen in iis, quæ cum præuerbiis coniuncta sunt, E, non feruat: vt auspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia: Hinc etiam exspecto, quod spectare valet. Hinc specula: hinc speculum: quòd in eo specimus imaginem. Specula, de qua prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, vt respiciat, quæ volumus. Hinc, quo oculos inungimus, quibus specimus, specillum. Ab auribus videntur dicta verba audio, & ausculto: Aures ab auevo, quò iis auemus discere semper: quod Ennius videtur etymon ostendere velle in Alexandro, cùm ait: Iam dudum animus, atque aures auent auidè spectantes nuntium: propter hanc aurium auiditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinamus, quòd hi auscultare dicuntir, qui auditis parent, à quo dictum poëtæ, audio, haud ausculto. Littera commutata dicitur odor, olor: hinc olet & odorari, & odoratur, & odorares. ab ore edo, forbeo, bibo, poto. Edo à Græco ἔδω. Hinc esculentum, & escæ, edulia: & quod Græcè γεύεται, Latinè gustat. Sorbere, item bibere, à vocis sono: vt feruere æquè ab eius rei simili sonitu. Ab Aeolia lingua[17] πότω, vnde potio, vnde poculum, potatio, repotia: idem puteus, quòd sit Græcum antiquum πότος, nõ vt nunc φρέαρ dictum. A manu, manupretium: mancipium, quod manu capitur. Cùm iunctæ plures manus, manipulus, vnde manipularis miles, vnde manica. Manubrium, quod manu teneatur. Mantelium vbi manus terguntur. Nunc primum ponam de censoriis[18] tabulis. Vbi noctu in templum censor auspicauerit, atque de cœlo nuntiatum erit: præconi sic imperato, vt viros vocet. Quod bonum, fortunatum, felixq́ue, salutareq́ue fiet populo Romano Quiritium, reiq́ue publicæ populi Romani Quiritium, mihiq́ue, collegęq́ue meo, fidei, magistratuiq́ue nostro. Omnes Quirites, equites, peditesq́ue magistratus, priuatosq́ue, curatores omnium tribuum, si quis pro se, siue pro altero dari rationem volet, voca inlicium huc ad me. Pręco in templo primum vocat, postea de mœris item vocat. Vbi licet, censor, scribæ, magistratus, murrha, vnguentis vnguntur. Vbi prætores, tribuniq́ue plebei, quiq́ue inlicium vocati sunt, venerunt: censores inter se fortiuntur, vter lustrũ faciat. Post tum conuentionẽ habet, qui lustrum conditurus est. In commentariis consularibus scriptum sic inueni: Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicit, Calpurni voca inlicium omenis Quirites huc ad me. Accensus dicit sic, Omnes Quirites inlicium ite huc ad iudices. C. Calpur. Cos. dicit: Voca ad conuentionem omneis Quiritesi huc ad me. Accensus dicit sic: Omnes Quirites ite ad conuentionem huc ad iudices. Deinde consul imperat exercitui qui conuenit ad comitia centuriata. Quare hic accenso, ille præconi dicit hæc: est causa: in aliquot rebus item vt præco, accensus acciebat, à quo accensus quoque dictus. Accensum solitum ciere Bœtia ostendit, quam comœdiam Aquilij esse dicunt, hoc versu: Vbi primum accensus clamarat meridiem. Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit, prætorem accensum solitum esse iubere, vbi ei videbatur horam esse tertiam, inclamare horam esse tertiam, itemq́ue meridiem, & horam nonam. Item circum[19] auras mitti solitum cùm modò inliceret populum in reum, vnde vox exaudiri posset ad conuentionem, non solùm ad consules & censores, sed etiam ad quæstores, commentarium indicat vetus anquisitionis M. Sergij Manij filij quæstoris, qui capitis accusauit[20] Rogum, in qua sic est: Auspicio orando fede in templo auspiciis dum aut ad prætorem, aut ad consulem mittis auspicium petitum comitatum præco viros vocet ad re, & item de mœris vocet: Cornicinem ad priuati ianuam, & in arcem mittas, vti Kalet collegas. Rogi, vt comitia edicat de rostris: argentarij tabernas occludant, patres conscriptos & equites adesse iubeas magistratus: censores, consules, prætores, tribunosq́ue plebi, collegasq́ue tuos, in cãpo iubeas adesse omneis, ad comitiatum, concionem aduoces. In eodem commentario anquisitionis ad extremum scriptum caput hoc est, qui de cessoribus classicum ad comitia centuriata redemptũ habent, vti curent eo die, quo die comitia erunt, in arce classicum comitiatum circumq́e mœros, & ante priuati huiusce T. Quinctij Trogi scelerosi ostium canant: & vt in campo cùm primo luci adsiet. Inter id, cùm circum mœros mittitur, & cùm concio aduocatur, interesse tempus, apparet ex his, quæ interea fieri scriptum est. Sed cum ad comitiatum vocatur populus ideò, quòd alia de causa hic magistratus nõ potest exercitum vrbanum cõuocare: censor, consul, dictator, interrex potest: quòd censor exercitu cẽturiato constituit quinquẽnalem cùm lustrat, & in vrbem ad vexillum ducere debet: dictator, & consul in singulos annos: quod hic exercitu imperare potest, quom eat, id quod propter centuriata comitia imperare solent. Hoc nunc aliter sit, atque olim, quod augur consuli adest, tùm cum exercitus imperatur, ac præit quid eum oporteat dicere. Consul auguri imperare solet, vt inlicium vocet, non accenso, aut præconi. Id inceptum credo, cùm abesset accensus, & nihil intererat, cui imperaret: etenim dicis causa fiebant quædam. Hoc ipsum[21] inlicium scriptum inueni in M. Iunij commentariis. Quare non est dubium, quin hoc Inlicium sit, cùm circum muros itur, vt populus inliciatur ad magistratus conspectum quom reus vocari potest in eum locum, vnde vox ad conuentionem vocatis exaudiri possit. Quare vna origine Inlicio & Inlicit, quod in choro Proserpinæ est, & Pellexit, quod in Hermiona est, cùm ait Pacuuius: Regni alieni cupiditas pellexit, quod tamen ibi idem est, quod illicit, & ellegit: quia I cum E; C, cũ G, magnam habent communitatem. Sic Elicij Iouis ara in Auentino, ab eliciendo. Sed quoniam in hoc de paucis rebus verba feci plura: de pluribus rebus verba faciam pauca, & potissimum, quæ à Græca lingua dicuntur Latina, vt scalpere σκαλεύειν, sternere στροννύειν, lingere λίχνεσθαι, ferre φέρειν, prouidere προϊδεῖν, errare ἐρύειν quæ omnia Græca sunt. Item ab γίγνομαι gigno, & ab eo, quod dicunt στραγγαλίζειν, strangulare: tangere θιγγάνειν. Præterea ades... ab eo nos malaxare, quod illi μαλακίζειν, potare ποτίζειν, domare δομᾶν, mulgere ab ἀμέλγειν, ut runcinare à runcina, cuius origo Græca ῥύγχος. Quod ad origines verborum huius libri pertinet, quoniam satis multas arbitror positas huius generis, desistam. Et quoniam de hisce rebus treis libros ad te mittere institui, de oratione soluta duos, de poëtica vnum: & ex soluta oratione ad te misi duos, priorem de locis, & quæ in locis sunt, hunc de temporibus, & quæ cum his sunt coniuncta: deinceps in proximo de poëticis verbis & eorum originibus scribere institui.
Liber quartus | Liber sextus |
- ↑ al. V. C. Alax.
- ↑ al. V. C. Ecuria.
- ↑ V. C. porus.
- ↑ Ful. Vrsin. ex Macrob. Lac, legendum putabat.
- ↑ Sic V. C. à cauo, id est, calesti. Aristoteles Lunam κοίλην rectam & αμφίκυρτον appellat. Ful. Vrsin.
- ↑ V. C. partum.
- ↑ al. V. C. Sed ac quõ cogitamus quid, eam rem in mẽte ag.
- ↑ Al. V. C. descendit.
- ↑ marcere.
- ↑ Dcta à militibus in duces iaci solita întelligit hic Fuluius.
- ↑ q. V. C. ab eo dux aut ductor.
- ↑ f. nomine.
- ↑ Ful. Vrsin. sponti.
- ↑ q. V. C. antiquum. al. Atticũ, f. Attiacũ, id Gn. Attÿ.
- ↑ V. C. Canius.
- ↑ q. V. C. à cereo.
- ↑ q. V. C. poton, al. potos, al. posis.
- ↑ Ful. Vrsin commẽtariis, vel libris Angelius 2.c.10
- ↑ Ful. Vrisn. mæros.
- ↑ Ful. Rocum, quod est Creperei cognomen. Idem legit: Auspiciorum endo sede dum aut. Vt reliqua sint gíoss. Plin. 18.c.3.
- ↑ Q. V. C. Ellegium.