Jump to content

De Principe/II

E Wikisource
 Capitulum I Capitulum III 
DE IIS QVI HAEREDITARIO
iure obueniunt principatibus.

OMittam de Rebuspublicis disserere: De his aliâs fusius diximus, nunc duntaxat orationem ad principatum conuertam, et quae superius iam orsus eram retexens (qua ratione scilicet principatus hi gubernari, ac retineri possint) narratione institutam disputationem persequar.

In ijs igitur imperijs, quae haereditario iure obueniunt, quaeque iam eidem familiae parêre ante didicerunt, minus difficultatis inesse dico, quàm in ijs, quae recenter adepti sumus. Satis est enim ne princeps suorum maiorum instituta transgrediatur: deinde tempori ad rerum nouos casus inseruiat, sic vt si princeps huiusmodi communi sit, et vulgari saltem praeditus in agendo industria, semper in principatu se conseruabit: At si hac vulgari careat, et vi summa ex eo deturbetur, postquam eo fuerit spoliatus, et si incommodum habeat occupantem, recuperat tamen.

Huius rei nobis in Italia princeps Ferrariensis exemplo esse potest, qui nullis alijsde causis An. m.cccc.lxxxiiii. Venetorum, et M. D. X. Iulij Pontificis aggressionem sustinere potuit, quàm quòd in eo genere dominatus, temporis diuturnitate consenuisset. Qui enim natura est princeps, minus causa et necessitatis habet, vt laedat, quo fit, vt etiam plus ametur: et nisi extraordinarijs, et praeualidis vitijs in odium offensionemque populi incurrat, meritò naturali quodam iure à suis diligit, et in ipsa vetustate cohaerentis, et continuati dominatus, obruta iacet memoria omnium mutationum, et conuersionum causae. Semper enim quae praecessit mutatio, latera aedifici proiecta, aptaque ad alterius aedificationem adnectendam relinquit.

————————
 Capitulum I Capitulum III