Jump to content

De Principe/III

E Wikisource
 Capitulum II Capitulum IIII 
DE IIS QVI MIXTI DICVNTUR
principatibus. Cap. III

S ED in eo qui recens acceſsit principatu, difficultates continentur, tum maximè, ſi veluti pars adiuncta (vt ſic in vniuerſum mixtus dici poſsit) non penitus eſt nouus. Eius vicissitudines et mutationes ex ea primùm difficultate naſci videntur, quae in vno quoque nouo principatu cernitur. Spe enim meliora conſequendi illecti homines, libenter ſtatum rerum praeſentium ſui principis mutatum volunt, eaque opinione adducti, arma in eum, qui rerum potitur, capere ſtudent. Qua in re falluntur maxime: Nam re ipſa demum ſentiunt in peiora ſe eſſe delapſos conſilia. Et hoc ipſum item ut fiat, ex alia quae è natura eſt et peruulgata accidit, quae nouo principi, eos ad quorum procurationem eſt euectus, tum copijs alendis, tum varijs incommodis, et quas noua adeptio ſecum trahit infinitis iniurijs ſemper laedendi cauſam affert: ſic vt et eos, quos in occupando imperio prius laeſeras, inſenſos habeas, et qui te in illud inuexerunt, in amicitia retinere non poſsis. Nam quo modo ſibi ſpem animo conceperant, eis ſufficere non potes, et quae acriora fuiſſent in eos adhibenda remedia, tibi eis deuincto haudquaquam permittitur. Quanuis enim in copijs munitiſſsimus ſit quis et praepotens, prouinciam tamen vt aliquam ſubeat, ope indiget prouincialium, et fauore.

His de cauſis Ludouicus Galliarum rex xij. Mediolanum à ſe occupatum ſtatim amiſit, et Ludouici Sfortiae priuatae vires, vt ab eo adimeretur, ſatis ſuperque fuerunt. Qui enim vt paterent ei ingreſſus authores fuerunt, ijdem populi (quod opinione, et futuri boni, quam animo conceperant ſpem fruſtratos ſe eſſe intelligerent) noui principis moleſtias ferre non poterant.

Illud tamen haud obſcurum eſt, populos iam ſemel ad defectionem prolapſos, vbi iterum ſub imperio fuerint redacti, maiori cum difficultate amitti. Princeps enim defectionis occaſione arrepta, liberius ſui propugnationem et defenſionem ſuſcipit, poenas de defectoribus ſumens, ſuſpectos prodens, et ſibi debiliora loca praemuniens: ſic, vt ſi vnius Ludouici principis authoritas in confinijs arma ſtrepentis, tum primùm ſatis ſuperque fuit, vt à Gallo Mediolanem ſe imperium adimeretur, vt deinde iterum auferretur, vniuerſo penè orbi fuit in eum conſpirandum, et eius copiae tum fundendae, tum ex Italia propulſandae. Quod ſanè ex ijs cauſis profectum eſſe conſtat, quas commemorauimus: nihilominus tum ſemel atque iterum fuit illi ademptum.

Expendimus prioris difficultatis communeis cauſas, nunc reliquum eſt, vt eas etiam, quae poſterioris ſunt, videamus, ac explicemus, quae remedia tum ille, et quae quis nunc in eo ſtatu ſi eſſet, habere poſſet, quo melius quàm Galliarum rex ſeſe in adepto imperio tueretur.

Eius generis, inquam, rerum ſtatus, qui ſic comparati, auito cuipiam alteri ad ſociantur, qui ſit eius principis, qui eum eſt adeptus, vel ſunt eiuſdem prouinciae et linguae ſocietate coniuncti, vel non. Si primum facile admodum fuerit eos retinere, praeſertim ſi eorum vitae ratio ad libertatem non fuerit aſſueta, et vt tutò poſsideantur, ſatis eſt principis, qui in eos imperium tenuit, ſtirpem extinxiſſe. Nam caeteris in rebus, modò auitae leges non immutentur, tum morum diuerſitas abſit, quietè ſibi viuunt homines, vti Burgundos, Armoricos, Aquitanos, et Neuſtrios uidimus cum Gallia diu conſociatos. Et ſi enim linguarum inter eos nonnihil diſcriminis cernitur, facilè tamen moribus et vitae conſuetudine, non abſimiles ſeſe in ea re mutuò ferre poſſunt.

Verùm imperia, quum comparantur in prouincia, quae lingua, moribus, inſtitutis diſcrepat: hîc adſunt difficultates, hîc labores, hîc magna felicitate, ſummaque induſtria, quo retineantur opus eſt Praecipuum verò illud, et viuidioris remedij eſt, vt is qui ea eſt adeptus, ſua praeſentia et domicilio fulciat. Id enim et ſecuriorem poſſeſsionem, et diuturniorem efficeret. Quemadmodum Turca ipſe in Graecia faciundum cenſuit, qui omnibus legibus ad illud imperium retinendum ſeruatis, non potuiſſet tamen illud retinere, niſi eò demigrandum, atque ibi inhabitandum ſtatuiſſet. Praefens enim et quae perturbatè fiunt, et confusè cernit, ſtatimque remedium afferre poteſt: ſe verò abſente, audit quidem, et certior fit de eorum magnitudine, ad id eo ſcilicet tempore, quum omnis remedij facultas penitus eſt adempta. Nec praeterea miniſtrorum diſpoliationi patebit vnquam expoſita prouincia. Tum ſibi ſatisfactum putant ſubacti populi, vbi ad praefentis principis perfugium proximus eis patet acceſſus, quo maiorem etiam (ſi boni viri eſſe in eum videri velint) amandi occaſionem habent. Sin minus timendi. Siquis exterorum huiuſmodi principatum cogitaret inuadendum, id maiori cautione tentabit: ſic denique, vt ſi ibi maneat, ſumma cum difficultate eum ſit amiſſurus.

Alterum, quod huic rei affertur ex praeſentioribus remedijs eſt, vt in vnum, aut alterum locum ditionis adeptae, veluti claues, coloniae mittantur. Neceſſarium eſt enim vel hoc fieri, vel vt multum tum equitum ibi alatur, tum peditum copiarum. In colonijs non multum impendit princeps, et nullo aut exiguo ſumptu eas deducit, et retinet, eos autem duntaxat offendit, à quibus agros aufert et domos, nouis colonis aſsignadas, quique ad totius ditionis rationem, minima pars cum cenſeantur etiam diſperſi, et rerum egentes dimiſsi nocere non poſſunt. Reliqui verò omnes, partim iacturae immunes (et propterea facilè conquieſcunt) partim veriti ne quid ſtultè committant, timentne idem ſibi accidat, quod et alijs diſpoliatis.

Quapropter comprehenſum atque concluſum velim, colonias, quae nihil impendij ſecum ferunt, fideliores eſſe, minus laedere: laeſos verò, cum ſint inopes et vagi, obeſſe (vt dixi) non poſse. Quoniam animaduertendum eſt homines, aut blanditijs deliniendos eſſe, aut prorſus extinguendos. Nam leuiores vlciſcuntur iniurias, grauiores vlciſci nequeunt. Ob id, quae homini affertur iniuria, talis eſſe debet, et quae vindictam non reformidet.

Sed ſi coloniarum loco militum copiae ſubftituantur, maiorem in ea re princeps ſumptum faciet, cum in praeſidijs id totum ſit illi abſumendum, quod ex ea ditione fuerat prouentus: ſic vt partum, quod illi erat diſpendio, commutetur. Offenduntur praeterea multo plures: nam tota prouincia caſtris mutandis laeditur, cuius incommodo caeteris omnibus affectis, in omnium etiam odium et offenſionem incurrit, et eorum ſcilicet, qui verberibus excepti, nocendi facultatem (cum domi ſint relicti) habent, omni iccirco ex parte huiuſmodi praeſidia aequè vtilia ſunt, atque coloniarum vtilia.

Impotentiorum praeterea vicinorum caput, et defenſorem ſe conſtituere debet, qui huiuſmodi prouinciam, vt dixi, lingua diſsimilem incolit, ſtudereque, vt ij qui in ea ſunt potentiores infirmetur, tum caueat, ne vllo rerum euentu, exterorum quiſpiam ſe viribus non minus pollens, in eam irrepat. Semper enim vſu veniet, vt ab ijs, qui nimia ambitioné illi ſunt offenſi, eò inducatur: Quemadmodum Romanos in Graeciam ab Aetolis olim inductos eſſe conſtat, et quamcunque prouinciam ſunt ingreſsi, in eam â prouincialibus fuerunt inducti.

Natura enim ita comparatum eſt, vt vbi primum alienigenarum quis potens prouinciam aliquam ſubit, omnes in ea qui minus potentia valent, ei ſtatim ſeſe adiungunt, odio quodam nimirum in eum adducti, qui in ſe potentiorem ſunt experti, ſic vt ad tenuiorem eiuſmodi rationem minus ſit laborandum, vt eos in ſuas parteis trahat: nam parto cum imperio, vniuerſi ſtatim libenter coeunt. Id ei duntaxat cogitandum eſt, ne maiores accipiant vires, et autoritatem: ſua nanque praecipua vi, atque eorum ſtudio facilè eos deprimere poteſt, qui potentia valet, vt prorſus arbiter totius prouinciae euadat.

Hac autem parte non commodè tratata, id totum perit, quod fuerat quis adeptus: quandiu verò id retinetur, infinitis penè difficultatibus ac moleſtijs laborabit. Romani ſanè in prouincijs ſub actis, probè obſeruarunt has parteis, colonijs deductis, debilioribus ſeruatis, potentia pollentibus deiectis, nulla dignatione, authoritatéve, exteris praepotentibus ibi permiſſa.

Vnico Graeciae exemplo contentus ero: Achaei, atque Aetoli fuerunt ab eis ſeruati, Macedonum regnum, deiecto Antiocho, attritum: Nec Achaeorum merita, vel Aetolorum vnquam effecerunt, vt aliqua ſibi imperij fieret acceſsio: nec Philippi ſuaſionibus adduci potuerunt vt eum non demiſſum in amicitiam reciperent: Nec Antiochi potentia fuerunt inducti, vt ſuo ipſorum conſenſu aliquam in ea prouincia poteſtatem haberet.

In his deliberandi occaſionibus id Romani egerunt, quod prudentes príncipes ſibi agendum putant, qui non modò praeſentium lapſuum occaſiones cernunt, ſed et futurorum proſpiciunt, illisque omni induſtria occurrunt. Longè enim ſi prouideantur, facilè aliquo remedio praecaueri poſſunt: verùm, vt dum te propius appetant cuncteris, nulla (morbo incurabili iam facto) opportuna curatione ſanantur.

Accidit autem de hac re, quod in hectica febri aiunt medici: vbi ſcilicet primum aliquem init, facilem eſſe curatu, ſed cognitu difficilem: progreſſu verò temporis non percepta nec curata, facilem eſſe vt cognoſcatur , at vt quis eam ſanet perdifficilem. Sic in rebus imperij, ſi in poſterum quàm longiſsime proſpiciantur, quod non niſi prudenti uiro conceditur, quae in eo ſuboriuntur incommoda, illis expedita patebit curatio: verùm ea non comprehenſa, ſi creſcere permittantur, quo omnibus perſpecta pateant, nullus amplius eſt illis medendi locus. Quare Romani in poſterum longè proſpiciẽtes aduerſos caſus, ſemper remedia adhibuerunt, nec vnquam paſſi ſunt, quo bellum aliquod detrectarent vt ea euenirent. Sciebant enim non ſub moueri bella, ſed potius cum aliorum acceſsione trahi. Propterea bellum cum Philippo et Antiocho in Graecia geſſerunt, ne quid in Italia cum illis eſſet agendum: Potuiſſent ſanè tunc temporis vtruncque vitare, quod tamen noluerunt.

Nec id vnquam probatum eſt illis, quod omni omnium noſtri temporis ſapientum ore effertur, temporis liberalitate fruendum eſſe: at propriae ſanè, quod erat ipſorum, et virtutis, et prudentiae. Tempus enim omnia prae ſe agit, aequè bonum ac malum, et malum aeque ac bonum ſecum ferre poteſt.

Verum redeat oratio vnde digreſſa eft ad Galliam, et nunquid ex his, quae dicta ſunt, aliquid praeſtiterit, examinemus. Nec quid Carolus ipſe egerit dicam tantùm de Ludouico loquar, cuius conſiliorum rationes, cum diuturniorem poſſeſsionem in Italia retinuerit, melius perſpici potuerunt: tunc facilè quis intelliget eum, quaecunque agenda erant ad imperium retinendum, quod linguae diſsimilitudine diſcreparet, neglexiſſe, diuerſumque abijſſe. Ludouicus Venetorum ambitione in Italiam fuerat inuectus, qui eo aduentu dimidiam Ciſalpinae Galliae poſſeſsionem ſibi demere voluerunt. Hunc acceſſum eiusque conſilij rationem improbatam nolim: Nam cum in Italia pedem inferendi initium facere vellet, nec in ea prouincia vllos haberet amicos, imò verò ex rerum geſtarum ratione Caroli regis, praecluſas, ſibi omnes cerneret vias, quas potuit amicitias coactus eſt comparare. Et breui vtique ex animo cecidiſſet conſilium, ſi in reliquarum adminiſtratione rerum non erraſſet. Parta itaque Ciſalpina Gallia ab ipſo rege, ſtatim eam exiſtimationem, et dignitatem recuperauit, quam Carolus ſibi detraxerat. Genua ceſſerat Florentini in ejus amicitiam venerant, Mantuanus, et, Ferrarienſis principes, Forumliuij domina, Bentiuolus, Fauentiae, Arimini, Piſauri, tum Camertium, et Traiani portus reguli, Lucenſes item, Piſani, Senenſes: hi omnes obuiam ei proceſſerant, in eius amicitia futuri. Tu Veneti, ſui initi conſilij temeritatem facilè perſpicere potuerunt, qui vt duas in Ciſalpina Gallia vrbes ſibi adiungerent, regem maioris Italiae partis dominum conſtituerunt.

Nunc igitur animo quis perpendat quàm potuiſſet minimo labore ſuam rex dignitatem in Italia retinere, ſi quas ſupra poſuimus adminiſtrandi leges ſeruare voluiſſet, et quos habebat amicos ſecuros reddidiſſet, eosque defenſos curaſſet, qui numeroſiores, et imbecilles cum eſſent, pertimeſcentes nonnulli pontificios, alij Venetos, cogebantur perpetuò ab ipſo ſtare, eorumque opera facilè ab illis, qui potentiores reliqui eſſent, ſecuriorem ſe reddere.

Verùm ipſe vbi primùm Mediolanum venit, totus his contrarius iuit, Alexandro pontifice à ſe, vt Flaminiam occuparet adiuto. Nec animo praeſenſerat, hoc conſilio, ſublatis amicis, et ijs qui in illius ſinum confugerant, ſe debilitatum iri. Sacricolas autem tanta rerum profanarum ad iuriſdictionem pontificiam, qua tanta eis defertur authoritas, acceſſione maximè prouehi; atque hoc pacto, cum labi coepiſſet, pergendum fuit vſque adeò, vt ad Alexandri ambitioni finem imponendum, ne totius Etruriae dominus fieret in Italiam ſibi contendendum fuerit. Nec ſatis habuit pontificios eò potentiae euexiſſe, atque amicos ab ſe alienaſſe, niſi etiam regnum Neapolitanum à ſe expetitum, cum Hiſpaniarum rege partitus eſſet, et arbiter totius Italiae cum eſſet, ſocium ſibi adhibuit, vt illius prouinciae viri ambitioſi, et ſibi offenſi haberent quò confugerent. Adhaec cum tributarium quempiam regem in eo regno dimittere poſſet, ipſe eum pepulit, altero inuecto, qui ſe inde deturbare poſſet.

Res ſanè è natura eſt maximè, maximeque peruulgata, ſtudium nimirum acquirendi, idque homines cum faciunt (modò poſsint) dabitur eis laudi, vel ſaltem uitio non vertetur: At quum non poſſunt, et in id tamen incumbunt, hîc vitium, hîc error ineſt. Si Gallia ſuis viribus Neapolim inuadere poterat, id ſibi faciundum erat: ſin minus, non erat cur illud regnum diuideret. Atqui ſi Ciſalpinae Galliae cum Venetis facta diſtributio, quòd per eam in Italiam pedem intuliſſet excuſationem promeruit, haec (quod ea excuſatione haud excuſaretur) quominus eſſet in crimine non eſt promerita.

Prolapſus itaque fuerat in hos quinque errores Ludouicus: debiliores extinxerat, potentioris potentiam in Italia auxerat, et extero potentiſsimo in eam illato, colonijs item non deductis, eò non demigrarat ad habitandum. Qui errores poterant eo ſuperſtite non laedere, niſi et ſextum peccaſſet peccatum, à Venetis imperium auferendo. Nam ſi pontificios non promouiſſet, nec Hiſpanos in Italiam inuexiſſet , eos deprimere neceſſe fuiſſet. Verùm ſuſceptis, quae primum intenderat, conſilijs, non erat cur ipſe in eorum ruinam conueniret: Nam quum illi potentes eſſent, facilè reliquos omnes à Ciſalpina Galliae expeditione a uertiſſent: tum quòd Venetorum ad id habuiſſent (nullo ibi quaeſito ab illis imperio) aſſenſum: tum quod reliqui omnes à Gallis eam prouinciam non ademiſſent, illis tradituri. Vt autem vterque in eos impetum facerent, non ſatis habuiſſent animi. Rationibus autem praenarratis reſponderem, ſi quis regem diceret, Flaminiam Alexandro, Hiſpanus verò regnum Neapolitanum vetandi belli occaſione ceſsiſſe. Non eſt nimirum quòd quis, quid confusè factum permittat euenire, quo bellum refugiat: non enim vitatur, ſed tuo magno malo differtur. Si qui eſſent praeterea qui afferrent, Pontifici datam fidem à rege, de ea expeditione in eius gratiam facienda quo ſuum matrimonium, et Rotomagenſis galerus ſtatueretur. Reſpondeo eo in loco, vbi de principum fide, et illius ob ſeruatione infra tractatur.

Amiſit igitur Ciſalpinam Galliam Ludouicus rex, quum ad ea praeſcripta non egerit, ad quae caeteri, qui ſibi in adiungendis prouincijs, eisque retinendis egerunt. Nec hoc mirum eſt, ſed rationi maximè conſentaneum, maximeque peruulgatum. De hac autem, quam habui ſubiectam materiam, colloquutus ſum Condiuinci cum Rotomagenſi cardinale, Valentino (hoc enim nominis erat Caeſari Borgiae Alexandri Pontificis filio) Flaminiam occupante. Italos enim afferenti belli imperitos eſſe, Gallos reſpondi, regnandi rationem non tenere. Ea enim ab eis ſi probè fuiſſet intellecta, ſacerdotum potentiam ad eam magnitudinem non ſiuiſſent euehendam. Et ſanè re ipſa patuit, illam et Hiſpanorum in Italia potentiam à Gallia eſſe profectam: cuius denique caſus ab ipſis ſic euectis ortum habuiſſe. Quare generale elicitur ſententia, rarò, aut minimè fallax, authorem alienae potentiae ſeipſum perdere. Nam eam potentiam, aut induſtria, autvi ipſe author protulit, quarum vtranque is ſuſpectam habet, qui eò proceſsit potentiae.

————————
 Capitulum II Capitulum IIII