Jump to content

De Principe/X

E Wikisource
 Capitulum IX Capitulum XI 
QVA RATIONE PRINCIPATUUM
uires metienda ſint. Cap. X.

I LIud etiam imperiorum naturam examinanti in conſiderationem cadit, tantúmne prínceps ditionis poſsideat, qua neceſsitate premente ſuis viribus ſe ſuſtinere poſsit: an ad alienas opes ſit ei perpetuò confugiendum. Verùm vt haec pars magis perſpicua fiat, eos ſuis viribus ſe tueri poſſe exiſtimo, qui aut multitudine hominum, aut pecuniae vi, iuſtum exercitum colligere, atque in quos uis ſe armis impetum facturos praelium committere poteſt. Eis contra, ſemper aliena iudico inuocanda ſubſidia, quibus credita campo, ac producta in acie prodire non datur, ſed intra moenia confugere, atque ea defendere coguntur. Primum illud iam expendimus, plura, quae occurrent infra, dicturi: ſed ad hoc poſtremum nihil etiam adijci poteſt praeter id, quòd adhortandi ſunt principes, vt ſuam ipſorum pręcipuam vrbem muniendam, atque firmandam ſtatuant, nulla reliqui agri, aut regionis habita ratione. Quicunque enim vrbem ſuam probè munitam habet, atque cum ijs, qui ſuo parent imperio, ita fe in caeterarum rerum (vt iam dictum eſt) adminiſtratione praeſtiterit, nunquam niſi ſui maxima habita ratione quis adoriri tentabit. Semper enim homines ea auerſantur allumere tractanda, quae pericula ſecum et difficultates afferunt. Nec fanè vlla certa agendi ratio cerni poteſt, vbi quis alium, qui praemunitam vrbem poſſideat, quique apud multitudinem inuidía non laboret, aggrediundum putet.

Germaniae ciuitates, maximè liberae ſunt, agri parum admodum poſsidentes, et tamen vbi volunt imperatori parent: nec illum, nec alium quempiam, qui propius ſe circumſtet, timent: quoniam ita munitae ſunt, vt nemo ſit, qui earum expugnationem, difficilem, taedijsque plenam fore non exiſtimet: foſſis, idoneisque muris cum ſint circumſeptae. Quod ſatis eſt etiam habent aeneorum tormentorum, atque in annum totum in publicis cellis penarijs afferuant commeatum, et ad focum paratam materiam. Ad haec, quo multitudinem ſine Reipub. diſpendio refectam teneant, ex publico habent, quo artificum opere in ijs rebus impendantur, quae illarum ciuitatum nerui ſint, et vita, quarumque induſtria multitudo ipſa alatur, ac ſuſtentetur. Rerum praeterea bellicarum ſtudia ſummo habentur in honore: in quibus retinendis, multae ſunt leges, multae inſtitutae rationes.

Proinde princeps, qui ciuitatem egregiè munitam habet, nec odij in ſe conciliandi materiam praeſtat, non eſt quòd quis in eum impetum facere velit: et ſi quis eſſet, ignominia affecto difcedendum foret. Quae enim in rerum natura, totoque hoc mundo conſtant humanae res, tanta varietate, atque inconſtantia commutantur, vt vix fieri poſsit, vt aliquis ſuis copijs annum totum poſsit eum intercluſum habere.

Siquis excipiat, cum populus ſuós agros extra vrbem incendio abſumi videat, fracto animo patientiam abrumpet, longaque obſidione et rerum ſuarum amore principis cogetur obliuiſci. Ego verò principem qui ſit vir potens, et animi magnitudine acer, omnes illas difficultates ſemper iudico eſſe ſuperaturum, partim ſpem, quòd non forent diuturniora mala, eis, qui ſuo ſubijciuntur imperio, afferendo, partim ex hoſtium ſaeuitia timorem incutiendo, tum quadam in agendo dexteritate, ab ijs, qui paulo plus videntur animi confidentiores, ſe tutiorem aſſerendo. Adhaec incendia et vaſtitates, ſub ipſo aduentu, obſidionisque initio, cum adhuc ardent animi, et ad defenſionem ſunt accenſi (vti belli ratio poſtulat) inferri ſolent: quo minus propterea principi erit dubitandum. Aliquot enim dies poſt quam ardor ille animi eſt reſtinctus, detrimenta ſunt illata, damna accepta, cum malis nulla ratione remedium afferri iam poteſt: ac tum maximè ſeſe cum principe coniungunt, vt quem (quòd ſua ipſius cauſa aedes incenſas, omnesque eorum fortunas euerſas intelligant) ſibi deuinctum exiſtimant. Ita enim fert hominum natura, vt bedeficijs vltro, citroque datis aequè hominibus, inter ſe deuinciantur homines, atque acceptis.

Quapropter rei natura diligenter perſpecta, minimi negotij fuerit principi ſuorum ciuium animos conſtantes, confirmatosque tum ante, tum poſt obſidionem retinere, commeatu modò, et reliquis quae ad defenſionem ſpectare videntur, non intercludatur.

 Capitulum IX Capitulum XI