| Capitulum X |
|
V Erùm ad alteram partem accedentes, cum princeps, qui ciuis cum ſit, non ſcelere aliquo, nec quapiam non ferenda violentia, ſed ſuorum ciuium fauore in patriae principatum abit, qui ciuilis appellari poteſt, nec item vt eò perueniat neceſſarium eſt, vt ipſa omnino virtus, vel fortuna deducat, ſed potius fortunata quaedam atutia, in eum, inquam, principatum, vel populi, vel optimatum fauore aſcenditur. In omni enim ciuitate haec duo inter ſe diſsidentia ſtudia inſunt, ſuboriunturque, quòd populus ſcilicet cupit ſibi non imperatum, neque à potentioribus opprimi: potentiores verò id cum primis obnixè ſtudent, quo imperitent, populumque deprimant: atque ex his inter ſe pugnantibus cupiditatibus, id horum trium in ciuitatibus ſurgit, aut principatus, aut libertas, aut licentia. Principatum, vel populus, vel optimates, ex oblata alteri harum partium occaſione, inducunt. Cum enim optimates vident ſe populo reſiſtere non poſſe, omnem exiſtimationem in aliquem ſui ordinis deriuant, atque eum in principem attollunt, quo eius obtentu, ſuos animi impetus efflare poſſint. Populus item nuſquam perſpecta, qua poſsit potentioribus ratione occurri, deuoluta ad vnum quempiam ex ſuis authoritate, ad principatum illum euehunt, cuius potentia ſe defenſum iri ſperant.
Qui optimatum ſubſidio principatum ſubit, difficilius, quàm qui populi ſuffragijs eò euehitur, ſeſe ſuſtinebit: quoniam cum multis, qui ſe circumſtant principem agit, qui ſe ei pares eſſe exiſtimant. Quapropter in eos, nec plenam, vt eſſet in votis, adminiſtrandi poteſtatem, nec imperandi habet. At qui populari fauore ad principatum accedit, rerum ſummam in ſe vnum verti cernit, nec vllum habet, vel pauciores, quibus ſe circumſeſſum videt, qui non prompto animo eius imperata ſint facturi.
Ad haec, potentioribus, nec dignè ſatisfieri poteſt, nec ſine aliorum iniuria: at multitudini poteſt quidem maximé. Honeſtior enim finis eſt populi, quàm quem ſibi ſtatuunt optimates : cum ij opprimere, illi ne opprimantur obnixè contendant.
Accedit etiam, quòd aduerſante populo nihil ſecuritatis polliceri ſibi poteſt princeps, cum nimium multi ſint: de optimatibus verò, cum pauciores habeantur, ſane poteſt. Quod omnium incommodorum grauiſsimum à populo ſibi inſenſo expectare poteſt princeps, eſt, ne ſe deſertum negligant: at a potentioribus, qui hoſtes ſint, non ſolùm ne ſe deſtitutum patiantur, ſed etiã ne illi ipſi in ſe impetum faciant. Cum enim perſpicacia maior ſit in illis, et aſtutia, ſemper anteuertunt tempus, quò ſe tutos fore ſperent: ac eos gradus apud illum quaerunt, quem ſpes ſubindicat ſuperiorem fore. Cum eodem praeterea populo cogitur princeps perpetua vitę conſuetudine vita traducere, cum optimatibus non item: cum in eo genere multos ſubrogare, et abrogare, eisque dignitatem deferre, eamque auferre quandocunque velit, poſsit.
Verùm vt pars haec melius explicetur, duobus modis potentiores in conſiderationem cadere poſſe videntur: an ſcilicet in eorum rerum adminiſtrandi ratione penitus principis fortunae ſe committunt, an non. Qui ita principis fortunae ſunt addicti, nec rapinis inhiant, ij digni ſunt, qui honorentur ac diligantur. Qui verò ſeſe haud obſtringere volunt, ij in duplicem conſiderationem veniunt: aut enim animi quadam deiectione, et naturae vitio ducuntur, vt hoc faciant, et tunc eorum opera in rem ſuam tutò princeps vti poteſt, tum praeſertim ſi conſilio polleant. In rebus enim quae ad voluntatem fluunt, ſunt ſibi honori: in aduerſis verò, non eſt quod ab illis ſit timendum: aut aſtu, et ambitioſo conſilio ſeſe obligari nolunt: quod quidem planum facit praemeditatos animos geſtare, quibus ſui magis, quàm principis rationem habendam iudicarunt: Ab iſtis princeps ſibi cauendum putet, ac inter eos, qui iam aperti ſunt hoſtes, ducat ac cenſendos. Semper enim cum quid aduerſi accidat, opem ferent, quò illum praecipitem agant.
Qui igitur populi ad principatum erigitur, aequum eſt, vt illum in amicitia retineat: quod quidem (cum nihil is quàm ne opprimatur in votis habeat) ſine vllo negotio fiet. Verum optimatum ſtudio (populo aduerſante) cui defertur principatus in id curę omnium maxime eſt incumbendum, vt populum ſibi ad iunctum habeat: id quod etiam factu evt perquàm facile, ſi illum defendendum ſuſcipias. Et quoniam homines cum de ſe cos benemeritos videant, à quibus damnum, aut malum ſe accepturos putabant, propenſior in eum fit qui ſubiectus eſt populus, quàm ſi ſuis maximè ſtudijs ad principatum fuiſſet euectus. Multis porrò modis eum ſibi princeps conciliare poteſt: qui cum pro ſubiectę rei natura maximè varient, non poteſt de eis certa tradi regula. Omittentur itaque: duntaxat illud comprehenſum velim, principi nimirum maximè fore omnium neceſſarium, vt populum retineat in amicitia ſibi deuinctum, alioquin in perturbatis rebus nullum habet perfugium.
Nabides inter Spartiatas princeps, totius Graeciae, et inuictiſsimi Romani exercitus in ſe obſidionem ſuſtinuit, ab illisque, et patriam, et rerum ſuarum tum defenſum tenuit: atque ingruente periculo, illud vnum ei ſatis fuit, paucorum inſidias cauere: quòd ſi populum habuiſſet inimicum, id ſanè non fuiſſet ſatis.
Nec verò meae huic opinioni quis contrarius eat illo iam trito ſermone prouerbio, qvi popvlari innititur aura, domum in luto extruit. Illud enim locum habet vbi ciuis, qui priuatae ſit conditionis, populo nititur: atque ſibi perſuaſum habet, cum ab hoſtibus, aut magiſtratu ipſe foret opprimendus, populum ſe habiturum liberatorem. Hoc modo ſaepenumero ſe deceptum ſentiet: quemadmodum Romae Gracchis, Florentiae Georgio Scalae factum accidit. Atſi principatum iam poſsidet, qui eo innititur, atque penes illum ſit imperandi facultas, quique vir ſit ingentis animi, ac nullis rebus aduerſis exanimetur, nulloque aliarum rerum careat apparatu, et animi magnitudine, nec non ſuis inſtitutis multitudinem vniuerſam retineat animatam, haud ſe deceptum intelliget, ſentietque quae iecerit fundamenta ſtabili in loco locaſſe. Periclitari quidem ſolent eius generis principatus, cum è ciuili ad abſolutum imperandi gradum altius euolare contendunt. Quoniam hi principes, aut per ſe imperium exercent, aut magiſtratu adminiſtro. Hoc poſterius imbecilliorem, et magis periculis obnoxium reddit eorum principatum. In eo enim gradu conſiſtunt voluntate omnino eorum ciuium, qui cum poteſtate ſunt: quique tum maximè cum difficilia tempora incidunt, illos ab imperio nullo negotio ſummouere poſſunt, vel eis aduerſando, vel eorum iuſſa detrectando.
Princeps verò, cum res iam in diſcrimen venit, in tempore adeſſe non poteſt, vt abſolutum occupet imperium. Ciues enim, quique magiſtratuum iuſſa capeſſere ſolent, haud ſunt in ea rerum perturbatione, et turba parituri. Summa etiã laborabit perplexis illis tẽporibus eorum penuria, quibus tutò fidere poſsit. Nam quod pacatiore tempore princeps videt, haud eo inniti poteſt: cum ciues indigeant, qui Remp. regat.Tunc enim omnes adcurrunt, omnes promittunt, omnes pro eo, cum mors longius abeſt, volunt oppetere. Caeterùm tempeſtatibus contra ſaeuientibus, cum Reſpub. ciuium opera indiget, tunc eorum mira eſt paucitas: eoque magis harum rerum experientia eſt periculoſior, quo ſemel duntaxat experiri licet. Eam igitur princeps, qui ſit vir prudens, ineundam rationem cogitet, qua ciues ſemper, quouis modo, quauis temporum conditione, ſua adminiſtrandi opera indigeant. Tunc ſanè eos in ſe animo fideli futuros intelliget.
| Capitulum X |
|