Liber III | Liber V |
Grave et magnis plenum ausum periculis videtur mihi vastum traiicere pelagus exarmato navigio. Idem vero est Iustiniani Aug. aedificia tenui oratione percurrere. Nam ille haec, aeque ut caetera, quaecumque aggressus est, supra historiae facultatem extulit animi magnitudine. Praesertim in Europa, cum studeret opem aequare necessitati, opera fecit, in quibus describendis et lingua et stylus vehementer laborent. Nimirum talia sunt, qualia postulat fluminis Istri vicinitas, et consequens inde necessitas, ob imminentes illis partibus barbaros. Et vero instant Hunni Gotthique accolae: vim faciunt gentes Tauricae Scythicaeque, Sclaveni, et quicunque vel Sauromatae hamaxobii, vel metanastae ab historicis antiquissimis dicti sunt; ac si qua alia ferina hominum natio ibi domos habet, aut per pascua vagas, aut stabiles. Cum autem illis in bellum usque prurientibus occurrere contenderet Iustinianus Aug. nec defunctorie quidquam ageret, necesse habuit munitiones innumeras excitare, ac nescio quot praesidia militaria constituere, nihilque non obiicere, quo hostes implacabiles atque insociabiles arcerentur: bellum ita soliti facere, ut illud nec cum causa suscipiant, nec praevia clarigatione inferant, nec finiant aliqua compositione, vel pactis induciis intermittant, sed capessant absque praetextu, nec nisi ferro dirimant. Nihilominus ad reliquam historiam progrediemur. Nam praestat semel inchoatum opus ad finem perducere, quam retrocedendo relinquere imperfectum: maxime cum simus culpandi merito, si gravemur dicere quae principem nostrum non piguit benefacere. Prius autem quam Europaea ipsius aedificia recenseamus, pauca de hac orbis parte praefari convenit.
Ex Adriatico pelago aquarum pars influit recta in continentem, a reliquo mari abscedens, sinumque Ionium efficit, terram longo meatu ita scindens, ut a dextra Epirotas atque alias nationes, a laeva Calabros alluat. Arctum in spatium longissime se insinuans, totam fere continentem amplectitur. Supra vero fluvius Ister ex adverso decurrens, Europae dat formam insulae. Ibi imperator noster aedificia construxit: plurima momenti maximi: his enim munita optime Europa, barbaris trans flumen Istrum habitantibus aditum intersepsit.
At mihi iam ordiendum ab imperatoris patria: cui cum primas partes in caeteris omnibus, tum primitias orationis debemus. Nam illa una efferre se, gestire ac triumphare merito potest, quod talem aluerit dederitque Romanis principem; cuius acta omnem dicendi scribendique facultatem excedunt.
Apud Dardanos Europaeos, qui post Epidamniorum terminos habitant, castello, cui nomen Bederiana, vicinum arat Tauresium; ubi natus est orbis reparator Iustinianus Augustus. Brevi spatio locum hunc moenibus quadratis circundedit, singulisque angulis turri imposita effecit ut Tetrapyrgia seu quadriturrita reipsa esset ac diceretur. Iuxta eumdem locum, urbem condidit nobilissimam, ac Iustinianam primam Latino vocabulo appellavit, nutricationis mercedem altrici solvens; Quanquam Romanos omnes decebat communi studio praestare istud officium, cum illa regio communem omnium servatorem aluerit. Extructo ibidem aquaeductu, benigna aquarum perennitate civitatem instruxit, aliaque permulta urbis conditori gloriosa et praeclara admodum fecit. Nec promptum est deo dicatas aedes enumerare, nec nostrae facultatis describere magistratuum domos, porticuum amplitudinem, platearum decus, fontes, compita, balneas, rerum fora venalium. Ut paucis absolvam, urbs est magna, frequens, rebus omnibus beata, ac iure metropolis universae provinciae: ad tantam quippe dignitatem evecta est. Praeterea sedes est archiepiscopi Illyriorum, caeteris civitatibus ipsi, utpote omnium maximae, concedentibus: adeo ut honorem principi et gloriam referat. Nam illa quidem sese iactat alumno imperatore: hic vero, grata vice, urbe condita gloriatur. Hactenus dicta sufficiant: fieri enim profecto nequit ut singula accuratius persequamur: cum infra urbem imperatore dignam omnis oratio subsistat necesse sit.
Adhaec castellum Bederiana reaedificavit a fundamento, ac multo melius communivit. Erat apud Dardanos Ulpiana, urbs antiqua; cuius moenia cum sic labascerent, ut nulli essent usui, eorum partem maximam demolitus, subinde restituit, multisque ornamentis collatis, civitatem composuit, qualem hodie videre est, ac secundam Latino itidem vocabulo nuncupavit Iustinianam. Nec procul hinc novam urbem aliam condidit; quam de avunculi nomine Iustinopolin dixit. Sardicae, Naisopoleos, Germanae et Pantaliae muros aevo solutos sic restauravit, ut ab hostibus expugnari iam nequeant. His urbibus tres alias minores interposuit, Cratiscara, Quimedaba et Rumisiana, easque a fundamentis aedificavit. Cum autem in animo haberet has urbes Europamque omnem Istro protegere; flumen illud crebris munitionibus, de quibus paulo infra agam, praetexuit, et in ripa stationarios milites, qui vicinos barbaros transitu fortissime prohiberent, passim constituit. Et quamvis haec peregisset, spei tamen humanae lubrico diffidens, ac secum reputans, si quo modo hostis traiiceret, infestis per agros plane immunitos excursibus, omnes sine ullo aetatis discrimine abstracturum in servitutem, et cunctas opes direpturum, non satis habuit impositis fluvio castellis incolas communis securitatis fecisse compotes, sed privatim etiam tutos reddidit campestribus tot munimentis, ut quilibet ager vel castellum habeat, vel munito loco vicinus sit, cum hic, tum in Epiro nova ac veteri: ubi et urbem fecit Iustinianopolin, quae prius Adrianopolis dicebatur.
Reparavit Nicopolin, Photicam et Phoenicem. Postrema haec duo oppida, in humilibus locis posita, stagnantes aquae circumfluunt. Quare Iustinianus Aug. fieri non posse intelligens, ut illis moenia excitaret, quae firmis starent ac solidis fundamentis, neutrius sane formam mutavit, sed proxime in acclivi arduoque admodum iugo castella posuit. Erat in his partibus urbs antiqua, aquis abundans, et nomen nacta consentaneum naturae loci; quippe Euroea dicta antiquitus. Non procul Euroea lacus iacet, in cuius medio extat insula, unde collis eminet. Tantum vero interstitium terrae lacus relinquit, quantum satis est ad praebendum in insulam aditum. Illuc imperator traductis Euroeae incolis, urbem moenibus validissimam condidit.
2. Post Epirum totam, Aetolia Acarnaniaque percursis, succedunt sinus Crissaeus, Isthmus, Corinthus ac reliqua Graecia; ubi imperatoris providentia summe enituit. Mirandum in primis quot ille muris imperium Romanum firmaverit. Quae quidem ipsius cura se quovis extendit, maxime vero ad ascensus Thermopylarum. Ac prinum, quoniam montes, qui illic eminent, occupari facile poterant, si quis tentaret; cum non tam muro, quam quodam septo muniti viderentur; multo altius eduxit muros ac pinnas omnes duplicavit. Idem praestitit in castello, quod simili negligentia aedificatum ibidem fuerat. Huic enim iustam addidit altitudinem, moeniumque minas duplices fecit. Praeterea summae loci ariditati prospexit, extructo aquae pluviae receptaculo. Deinde complures ascensus, immunitos ac pervios, muris diligenter obstruxit. Porro mirum cuipiam merito videatur, quod olim Persarum rex, multo hic consumpto tempore, unum dumtaxat tramitem invenerit angustissimum, idque Graecorum proditorum indicio: cum ibi non pauca essent itinera nullo praeclusa muro, ac plaustrorum fere capacia. Nam et mare radices montium inundans, vias, quae inde ascensum dabant, longe laxaverat, et cum terra intercisa esset hiatibus alveisque torrentium imperviis, rebantur veteres fieri non posse, ut quae natura divisisset, ea muri bene complecterentur. Tum etiam difficiliorum operum inerti odio capti, omissam a se loci defensionem permittebant fortunae, spe salutis in eo iacta, quod viam barbari ignoraturi essent. Eo vero qui laborem defugiunt, quae ipsis videntur operosa, ea nec aliis facilia fore putant. Quare nemo posthac Iustiniano Aug. laudem hanc eripere contendat, ipsum omnibus, quotquot unquam fuerunt, providentia ac sedulitate antecelluisse: qui mare montibus vicinum, atque adeo circumfusum inundansque, coëgerit firma in fluctibus humectoque in sabulo fundamenta accipere; rebus, quas manifesto contrarias patitur sese accommodare; arti humanae cedere, et vim afferentibus famulari. Cum autem lucos saltusque iunxisset, ad montes admovisset mare, totamque Graeciam cinxisset munitionibus, non finem aut modum posuit amori illi suo in subditos; sed insuper multa intra muros castella aedificavit, consilio sane opposito ad humanam fortunam, cui nihil firmum est, nihil invictum: ut si quando his muris quomodocumque hostis potiretur, praesidiarii se in castella reciperent. Quin et horrea in tuto, et aquarum receptacula ubique fecit: ibidem stationarios milites ad duo fere millia collocavit: quod ante ipsum omni memoria nullus fecerat imperator. Quondam enim, ac nostra etiam aetate, muri illi a defensoribus plane vacui fuerant. Si quando hostes incursiones facerent, agrestes indigenae, mutato repente instituto, ex tempore bellatores prodibant, ibique in orbem custodiam agitabat: sed eorum imperitia faciebat, ut cum ipsis Graecia in potestatem hostium facillime caderet. Eiusmodi parsimonia in causa fuit, cur illa regio diutissime patuerit barbarorum incursibus.
Ita quidem Iustinianus Aug. Thermopylarum munitiones firmavit. Urbium vero, quae extra Thermopylas in eo tractu sat multae sunt, nulla fuit, cui valida moenia non extruxerit maxima cura. In his fuere Saccus, Hypata, Coracii, Unnum, Baleae et Leontarium. Haec autem Heracleae fecit. Ex Illyrio in Graeciam venientibus gemini occurrunt montes, qui ad multum spatium inter se proxime coeunt, efficiuntque in arcto semitam, sive quas appellant Clisuras. Fons e medio manat, aestate aptam potui limpidamque fundens aquam ex illis montibus, et in rivulum abiens. Ubi pluit, surgit ibi torrens altissimus ac rapidissimus, collectas ex concavis aquas inter scopulos longe devolvens. Hac facilis ad Thermopylas eamque Graeciae partem aditus patebat barbaris. Hae montium fauces utrinque olim munitae fuerant, hinc urbe Heraclea, cuius proxime memini, inde Myropole, modico spatio interiacente. Collapsa pridem utriusque moenia Iustinianus Aug. reaedificavit, ac muro firmissimo obstruxit angustias, eoque iunctis geminis montibus, barbaris transitum interclusit: inde etiam fit, ut cogatur torrens intra murum stagnare, atque hoc superato effundere se quo sors tulerit.
Urbibus Graeciae citra muros Therinopylarum positis securitatem peperit, moenibus omnium instauratis. Iam enim pridem corruerant, Corinthi quidem, vehementibus terrae motibus; Athenis vero Plataeisque et in reliqua Boeotia, vetustate summaque incuria. Denique nullum oppidum infirmum sivit esse et incustoditum. Ipsi enim subditis advigilanti haec incidit cogitatio, si quando barbari Thermopylarum viciniam incursarent atque intelligerent perituram sibi operam perrupta illa ac superata munitione, quandoquidem reliqua Graecia moenibus firmata esset, eos protinus ardorem remissuros, posita ante oculos necessitate urbes singulas obsidendi. Spes enim longius producta, difficilem detrectat operam, neque animum ad lucrum dilatum rapit, sed praesenti relaxatione fortunam futuram vendit,
His peractis, ubi omnes Peloponnesi urbes moenibus carere audiit Iustinianus Aug. intellexitque inultum temporis abiturum, si curam singulis adhiberet, Isthmum, ruinis iam plurimis mutilum, muro valido permunivit. Ibidem castella ac praesidia posuit; ita ut hostis in Peloponnesum penetrare non valeat, quamvis forte munitionem Thermopylarum perruperit: sed haec hactenus.
3. Erat in Thessalia Diocletianopolis, urbs quondam felix; sed procedente tempore barbarorum irruptionibus diruta ac iamdiu deserta. Huic vicina palus Castoria insulam habet in medio, sic aquis cinctam, ut aditus eo pateat, pedes latus non amplius xv. Surgit ex insula mons altissimus; cuius dimidia pars palude alluitur, altera insulae imminet. Quocirca imperator noster locum, in quo posita Diocletianopolis fuerat, despicatus, quod facillimos haberet aditus, ac dudum ea, quae dixi, passus esset, urbem validissimam in insula condidit, suoque, ut par erat, donavit nomine. Echinaei quoque, Thebarum, Pharsali, caeterarumque omnium Thessaliae urbium, in quibus est Demetrias, et cui nomen Metropolis, Gomphi item ac Tricattus, muros aevo labentes, ac, si quis adoriretur, nullo negotio expugnabiles, refecit optimeque communiit.
Age vero, quandoquidem pervenimus in Thessaliam, oratione ad montem Pelion flumenque Peneum provehamur. Effundit mons Pelius tacitis lenem aquis Peneum, quo circumfluo ornatur urbs Larissa, ibi Phthia iam non extante; quippe quam vetustas delevit. Placidissime amnis hic labitur ad mare usque: regio cuiusque generis fructibus dulcibusque aquis abundat. Verum incolae his commodis frui prohibebantur metu, quo semper trepidi, barbarorum vim expectant, cum nusquam praesidium esset, nec salutis perfugium. Larissa certe et Caesarea, collapsis grandi ruina moenibus, fere undique nudae erant. Iustinianus vero Aug. utriusque muris firmissima fabrica restitutis, regionem illam vere beavit. Non procul eminet montes praecipites, procerissimisque arboribus convestiti. Hae Centaurorum sedes, ubi cum Lapithis depugnarunt, ut fabulantur veteres, quoddam iactantes extitisse olim hominum genus monstrosum ac biforme. Nonnullum retinet fabula testimonium, inditum vocabulo castelli his montibus impositi. Id enim etiamnum Centauropolin vocant: cuius muros iam collapsos Iustinianus Aug. restauravit ac muniit cum castello Eurymene ibidem sito idemque passo. Alia item castella plurima princeps hic noster in Thessalia renovavit: quorum nomina cum lis, quae in Macedonia construxit, paulo post in catalogo referam.
Iam vero ne qua pars Graeciae praetermittatur silentio, in Euboeam insulam traiiciamus, Athenis et Marathoni proximam. Ergo insula haec Euboea Graeciae obiacet, procurrens in mare. Avulsa olim videtur, ita ut prius continens fuerit, deinde freto rupta discesserit. Hic enim ad urbem Chalcidem terram dividit meatus maris angustus, ac littoribus utrinque contractus in latitudinem rivi: est autem freto nomen Euripis. Talem habet Euboea situm. Porro fretum una iungitur trabe; qua quoties lubet imposita, videntur indigenae continentem incolere, et in oram adversam pedibus eunt: eadem amota, scaphis transfretant, fiuntque denuo insulares. Itaque uno ligno iam superiecto, iam sublato, pedites modo sunt, modo nautae. Peninsula est Pallene; cuius aditum prisci incolae muro praestruxerant; itaque iuncto utrinque mari, urbem ibi condiderant, Potidaeam olim, Casandriam hodie dictam. Quidquid fuerat eo loci extructum, id longa dies ita corruperat, ut quidam Hunni, dum oram illam infestam haberent, quasi aliud agendo, et septum et urbem impune expugnaverint; quamvis nunquam post homines natos munitionibus oppugnandis operam dedissent. Hinc Iustinianus Aug. occasionem arripuit virtutis animique magnitudinis ostendendae: quippe solitus providentiam suam calamitatibus opponere, casus acerbissimos subsequenti munificentia in melius vertit. Pallenes sane urbem, qua regio tota protegitur, claustrumque aditus ita muniit, ut vim omnem inimicam aperte superent. Haec fecit ille in Macedonia.
Haud procul Thessalonica flumen Rhechius labitur: qui postquam agrum fertilem ac minime lapidosum pererravit, in vicinum mare sese exonerat. Lenis est fluvii cursus; aqua tranquilla aptaque potui; arva in planitie plurima; -terrae tractus dulci uligine et pascuis laetus. Quae quidem beatam regionem efficiunt: sed eadem barbaris patebat; cum nec castellum, nec munitionem aliam quampiam haberet per milliaria xl. Quamobrem imperator ad ostia fluminis Rhechii littusque maris, castellum aedificavit, novum opus ac validissimum: idque vocare placuit Artemisium.
4. Officium vero postulat, ut caeteras munitiones, quas in ea parte Europae idem extruxit, recenseamus. Ac si forte arcium, quae ibi sunt a Iustiniano Aug. conditae, enumerationem faceremus apud homines, procul hinc et in alio imperio positos, ubi testibus careret oratio, fabulosa ac plane incredibilis, propter operum ingentem numerum, sine dubio videretur. Nunc autem inspicere prope licet, et quamplurimi inde oriundi nobiscum versantur. Age igitur, veritate nixi ad faciendam fidem idonea, iam nunc munitiones enumeremus, quas in provinciis modo nominatis Iustinianus Aug. fecit, qua ruinas instaurans, qua novos educens muros. Neque abs re fuerit, si omnes ad formam catalogi proponantur; ne promiscua nominum scriptione inducatur magna confusio.
Itaque in nova Epiro castella haec nova ab imperatore constructa sunt:
Sceminites.
Ulpiansus.
Episterba.
Argus.
Aona.
Stephaniacum.
Sanctus Sabinus.
Aliula.
Dyrlachin.
Patana.
Gemenus.
Bacuste.
Alistrus.
Irene.
Epiduta.
Bacusta.
Martis.
Gynaecomytes.
Speretium.
Aoeon.
Streden.
Deuphracus.
Labellus.
Epileum.
Piscinae.
Cithinas.
Dolebin.
Hedonia.
Titiana.
Ulibula.
Brebate.
Thesaurus.
Haec vero renovata:
Sancti Stephani.
Cethreon.
Apis.
Peleum.
Come.
Pacue.
Scidreonpolis.
Antipagrae.
Tithra.
Brebeta.
Bupus.
Endynia.
Dionysus.
Ptochii.
Tyrcanus.
Capaza.
Pupsalus.
Gabraeum.
Dionaa.
Clementiana.
Illyrin.
Cilicae.
Argyas.
Therma.
Amantia.
Paretium.
Epiri veteris castella recentia:
Parmus.
Olbus.
Cionin.
Marciana.
Algus.
Cimenus.
Xeropotoës.
Europa.
Chimaera.
Helega.
Homonoea.
Adanum.
Refecta haec:
Murciara.
Castina.
Genysius.
Percus.
Marmarata.
Listria.
Petroniana.
Carmina.
Sancti Sabini.
Et in castello Come cisterna.
Martius.
Pezium.
Onalus.
In agro Iustinianopolitano ac Photicensi castella duo sancti Donati.
Symphygium.
Pronathidum.
Hedones.
Castellum.
Bulibas.
Palyrus.
Trana.
Posidon.
Colophonia.
In. Macedonia:
Candida.
Colobona.
Basilica Amyntae.
Melichisa.
Pascas.
Aulon.
Bolbus.
Brigizes.
Opas.
Pleurum.
Caminus.
Therma.
Bogas.
Neapolis.
Calarnus.
Museum.
Acremba.
Adrianium.
Edana.
Siclae.
Nymphium.
Metizus.
Argicianum.
Bazinus.
Cassopas.
Parthion.
Gentianum.
Priniana.
Thesteum.
Cyrrhi.
Gurasson.
Cumarciana.
Limnederium.
Bupoodin.
Babas.
Cyriana.
Pelecum.
Lages.
Crataea.
Fasciae.
Placidiana.
Hynea.
Limnaae.
Option.
Charadrus.
Cassopes.
In Thessalia castella haec instaurata:
Alcon.
Lossonus.
Gerontica.
Perbyla.
Cercinei.
Scidreus.
Phracellan.
Haec vero sunt castella nova Dardantae:
Laberium.
Castimum.
Rabestum.
Castellium.
Acrenza.
Terias.
Drullus.
Victoriae.
Haec restituta:
Cesiana.
Tezule.
Usiana.
Besiana.
Mascas.
Liste.
Celliriana.
Ziysbaes.
Genzana.
Petrizen.
Eutychiana.
Mulato.
Belas.
Cattarus.
Cattaricus.
Pentza.
Cattapheterus.
Dabanus.
Cubinus.
Getmaza.
Victoriana.
Azeta.
Durbulie.
Suricum.
Cusines.
Tuttiana.
Ballesina.
Bella.
Catrelates.
Casyella.
Mariana.
Priscopera.
Miletes.
Dardapara.
Cesuna.
Veriniana.
Lasbarus.
Castellobretara.
Edetzio.
Dinius.
Cecola.
Emastus.
Castelona.
Capomalva.
Seretus.
Ptochium.
Quino.
Berzana.
Bessaiana.
Arsa.
Blezo.
Labutza.
Quinti.
Bermerium.
Catrasema.
Rotun.
Cobenciles.
Marcellina.
Primoniana.
Pamylinus.
Aria.
In territorio urbis Sardicae:
Scupium.
Stenes.
Marcipetra.
Briparum.
Romaniana.
Struas.
Protiana.
Maccunniana.
Scopentziana.
In tractu. Cabentzano, novum, Balbae: reparata isthaec:
Byrsia.
Stamazo.
Clesbestita..
Duiana.
Turicla.
Medeca.
Peplabius.
Cunae.
Vineus.
Trisciana.
Parnusta.
Tzimes.
Bidzo.
Stenocor (a.
Danedebae.
Ardia.
* * *. Recentia:
Bugarma.
Betzas.
Bregedaba.
Borbrega.
Turus.
Reparata:
Salebries.
Arcunes.
Duries.
Buteries.
Barbaries.
Arbatias.
Cuzusura.
Etaerles.
Itaberies.
Bottes.
Bitzimaeas.
Badziania.
Banes.
Bimerus.
Tusudeaas.
Scuanes.
Scentudies.
ficares.
Tugurias.
Bemasste.
Stramentias.
Lignius.
Itadeba.
In territorio urbis Germanae, novum. Scapeizo: renopata:
Germas.
Candaras.
Rolligeras.
Scinzeries.
Riginocastellum.
Suagogmense.
In agro urbis Pautae:
Tarporum.
Sobastas.
Cherdusceras.
Blepus.
Zespuries.
In regione Scassetana:
Alarum.
Magomias.
Luconanta.
Balausum.
Butis.
In territorio urbis . . . . recentia:
Calventia.
Pharanores.
Stranbasta.
Aldanes.
Barachthestes.
Sarmates.
Arsena.
Brarcedum.
Eraria.
Bercadium.
Sabinibries.
Timiana.
Candilar.
Arsaza.
Viculea.
Castellium.
Groffes.
Garces.
Pistes.
Dusmanes.
Bratzista.
Holodoris.
Cassia.
Grandetum.
Urbriana.
Nogeto.
Gurbicum.
Lautzones.
Duliares.
Mediana.
Tiuncana.
Castengium.
Instaurata sunt:
Hercula.
Mutziani castellum.
Burdopes.
Calys.
Millareca.
Debrera.
Chesdupara.
In agro Riemesianesio:
Brittura.
Subaras.
Lamponiana.
Stronges.
Dalmatas.
Primiana.
Frerraria.
Topera.
Tomes.
Cuas.
Tzerzenuzas.
fStenes.
Aeadaba.
Deutreba.
Pretzuries.
Cumudeba.
Deurias.
Lutzolo.
Repordenes.
Spelunca.
Scumbro..
Britaro.
Tulcoburgo.
Longiana.
Lupofantana.
Dardapara.
Burdomina.
Grinciapana.
Graecus.
Drasimarca.
In territorio Aquienensi, novum, Timathachiom: refecta:
Peteres. :
Sculcoburgo.
Vindimiola.
Braiola.
Arganocilum.
Castellonovo.
Florentiana.
Romyliana.
Sceptecasas.
Argentares.
Auriliana.
Gembro.
Clemades.
Turribas.
Gribo.
Chalarus.
Tzutrato.
Mutzipara.
Stendas.
Scaripara.
Odriuzo.
Cipipene.
Tana
Potes.
Amuloselotes.
Timalciolum.
Meridio.
Meriopontede.
Tredetitilius.
Braeola.
Motrees.
Vicanovo.
Quartiana.
Tulioballae.
Pontzas.
Zanes.
5. Ita quidem Iustinianus Aug. Illyrici partes omnes mediterraneas communivit: quo autem modo ripam quoque Istri, quem et Danubium vocant, propugnaculis praesidiisque firmaverit, iam exponam. Olim Rom. imperatores, ut positos trans Danubium barbaros traiectu prohiberent, amnis illius oram oppidis et castellis praetexuerant, passim a dextera, alicubi etiam a laeva extructis. Haec autem non sic aedificaverant, ut inaccessa essent adoriri parantibus, sed tantum ne fluminis ripa a defensoribus vacaret omnino; siquidem regionum illarum barbari ab oppugnandis moenibus abhorrebant. Multa certe munimenta una admodum turri constabant; unde merito monopyrgia dicebantur: nec nisi perpaucis stationariis instructa erant; idque tunc ad incutiendum barbaris terrorem, quo refugerent Romanos aggredi, sufficiebat. Postmodum vero Attilas cum ingenti exercitu irrumpens, munitiones illas nullo negotio disturbavit, ac late Rom. imperium populatus est, nemine repugnante. Demum Iustinianus Aug. eversa restituit, non in pristinam formam, sed in eam, quae longe validissima sit: nova insuper fecit plurima; itaque Rom. imperio plene reddidit amissam antea securitatem: quae plane, uti acta sunt, edam.
Ex montibus Celtarum, qui Galli nunc appellantur, natus fluvius Ister, amplam circuit regionem, cuius maxima pars humano cultu penitus vacat: alicubi incolas habet barbaros, qui victu ferino gaudent, aliis gentibus insociabiles. Daciae proximus, barbaros, qui ad sinistram habitant, discludere incipit a Romanis dexteram obtinentibus. Quapropter Daciam illam Romani Ripensem vocant: ripa enim Latina vox fluminis oram significat, Ad ripam prima olim condita fuerat urbs Singedon; deinde capta a barbaris, statim aequata solo ac penitus desolata: quem in statum alia munita loca iidem redegerant. Illam Iustinianus Aug. quanta est, instauravit, moenibusque cinxit firmissimis, ut iam denuo urbs clara sit atque insignis. Praeterea novum castellum excitavit, munitissimum et Singedone octo milliaribus dissitum; ut merito inde dictum Octavum sit. Ultra urbs antiqua fuit, Viminacium: quam imperator, iamdiu ab imis dirutam fundamentis, ita restituit, ut nova videatur.
6. Ab urbe Viminacio porro pergentibus, munitiones tres in ora Istri occurrunt, Picnus, Cupus et Novae: quarum et fabrica et nomen in una turri antea consistebant. At nunc Iustinianus Aug. tot tantaque aedificia ac propugnacula illis adiecit locis, ut ea non inani urbium titulo et dignitate insignierit. Contra Novas, in adversa continente, turris erat derelicta iampridem, nomine Literata: Lederatam veteres appellarunt. Ex ea magnum ac praevalidum castellum fecit imperator noster. Post Novas, castella sunt Cantabazates, Smornes, Campses, Tanatas, Vernes ac Ducepratum: et in ripa ulteriori alia multa, quae a fundamento aedificavit. Sequitur quod vocant Caputbovis, Traiani Aug. opus: deinde vetus oppidum Zanes: quae omnia princeps noster firmissime circummunivit, et inexpugnabilia reddidit imperii propugnacula. Non procul a Zane castellum est, cui nomen Pontes. Scissus ibi fluvius exiguam partem ripae circumdat brachio; proprioque alveo redditus, sibi ipse miscetur. Id vero non sponte facit, sed humani arte ingenii coactus. Unde vero Pontium nomen locus acceperit, et Ister vi in alveum redigatur, nunc dicam.
Cum Traianus animo vir acri et impigro, indigne ferre videretur, quod non interminatum haberet imperium, sed Istro finitum, ponte fluvium iungere maturavit, ut libere transiret, quoties barbaros oppositae orae incolas peteret. Quo autem modo pontem illum construxerit, exponere non laboro: describat qui totius, operis architectus fuit Apollodorus Damascenus. Porro nihil postmodum Romanis id profuit: nam et Istri alluvie et temporis lapsu pons corruit. Tum quoque Traianus bina castella imposuit utrique fluminis ripae: atque horum quidem alterum, quod in adversa est continente, Theodoram, alterum vero situm in Dacia, eodem quo opus vocabulo, utique Latino, Pontem appellarunt. At quoniam pontis ruderibus et fundamentis sic fluvius impeditur, ut ibi sit innavigabilis, propterea mutare cursum adigitur, subindeque alveum repetit, quo navigia perferat. Utroque castello vetustate et barbarorum impressionibus everso, Pontem a dextra amni appositum nova firmissimaque refecit fabrica Iustinianus Aug. et hac tutos parte Illyrios praestitit. Quod autem est e regione ac Theodora dicitur, nulla id cura dignatus est, utpote barbaris illius orae expositum. Hae vero novae sunt post Pontem munitiones ab ipso excitatae: Mareburgus, Susiana, Armata, Timena, Theodoropolis, Stiliburgus, et Halicaniburgus.
Vicinum est oppidum, Ad aquas dictum, cuius modicam partem collapsam erexit imperator. Postea Burgonovore, Laccoburgus, ac Dorticum castellum, quod aevo deletum instauravit, arcemque munitissimam fecit, Turrim unam, cui nomen Iudaeus, ea specie formaque auxit, ut dicatur ac vere sit castellum egregium. Ad haec Burgum altum, desertum antea ac penitus vacuum, item oppidum Gombes novis moenibus cinxit. Arcem Crispas longa die labefactatam, necnon Longinianam et Ponteserium aedificavit, opus excellentissimum. Collapsas Bononiae et Novi pinnas restituit. Urbis Ratiariae ruinas omnes reparavit. Alia multa vel minora ampliavit, vel maiora contraxit, prout usus poscebat, ne vel parvitas vel laxitas nimia facilem daret hostibus aditum. Ita certe ex Mocatiana, turri antea singulari, castellum fecit, hodie absolutissimum. Rursus Almum, cuius erat spatiosior ambitus, in angustum adduxit citra periculum, ut ab hostibus expugnari iam nequeat. Multis in locis turrim nactus unicam ac vel ob id ridendam oppugnatoribus, castellum posuit munitissimum, puta ad Tricesam Putedinque. Munitiones Cebri ruinosas mirifice restauravit. Novum in Bigranaë castellum condidit, itemque alterum in loco, una admodum insesso turri, cui nomen Onos. Haud procul sola urbis vestigia restabant. Ea prisco Augustae vocabulo etiamnum retento, tota iam nova ac recens Iustiniani Aug. beneficio, abundat incolis. Ruinas quoque instauravit arcis Aëdabensis. Urbem Varianam excitavit iampridem dirutam; et Valerianae, quae nuda erat et immunita, muros circumdedit.
Insuper ad oppida, non apposita flumini, sed longe remota, quae ruinam iamdiu minabantur, intento animo, ea moenibus validissimis incinxit: videlicet Castramartis, Zetnocortum et Iscum. Ad oram fluvii, Hunnorum, Ut vocant, castro veteri cum alia providit, tum muros accuravit. Non procul ab hoc Hunnorum castro, geminis hinc inde praesidiis munitus Ister fuerat. Ac Palatiolum quidem appellarunt, quod erat in Illyrico; oppositum vero Sicibidam. Haec aevo pessundata imp. Iustinianus renovavit: quo facto incursus repressit barbarorum illius tractus. Exin castellum fecit ex veteri monumento, cui nomen Utos. In extremo Illyrici limite castellum Lapidarias restituit, solique turri, quam Lucernariaburgum appellabant, praeclari castelli amplitudinem dedit. Haec sunt Iustiniani Aug. opera in Illyrico: quod non aedificiis solum muniit, sed optima etiam praesidia militaria in omnibus munitionibus collocavit, itaque barbarorum vim repulit.
7. Hactenus de Illyrici munitionibus ad flumen Istrum: nunc ad illas veniendum, quibus ipsius oram in Thracia Iustinianus Aug. praetexuit. Etenim consentaneum iudico oram prius illam percurrere, itaque demum ad mediterranea aedificia progredi. Ac primum inde ad Mysos, quos poetae cominus-pugnantes vocant, eamus; quandoquidem Illyrici fines contingunt. Post Lucernariaburgum, novum castellum Securiscam imp. Iustinianus extruxit: deinde Cyntodemi ruinas restituit. Ultra hoc novam urbem condidit, et Augustae nomine Theodoropolin nuncupavit. Castella etiam Tigas et Iatron, quibus erant partibus mutila, recenti fabrica refecit. Castra Maxentii turrim addidit, quam necessariam iudicabat, et Cynton, castellum novum aedificavit. Sequitur arx Tramacarisca, cui in opposita continente respondet Daphne, castellum olim a Constantino Aug. haud perfunctorie conditum; cum e re esse existimaret, ut ibi utraque fluminis ripa praesidio teneretur. Progrediente tempore, barbari id funditus delevere: Iustinianus Aug. reaedificavit a fundamento. Post Trasmaricam, arcibus Altenae et Candidianae, ab hoste dudum excisis, prout opus erat, prospexit. Istri ripam tres arces ordine obtinent, Saltopyrgus, Dorostolus, et Sycidaba: singularum ruinas imperator non levi opera instauravit. Similem suscepit curam Quesoris, extra ripam positi. In arcto situm castellum Palmatis auxit plurimum laxavitque: quamquam hoc ab ora fluminis distat. Huic etiam proximum de novo statuit castellum Adina; propterea quod Sclaveni barbari ibi delitescere et ex insidiis in viatores grassari soliti, ne iter illac fieret impediebant. Castellum quoque Tilicion, et a sinistro eius latere propugnaculum struxit.
Sic in Mysia Istri ripa cum vicinia munita est: nunc ad Scythas procedam. Hic primum sese offert castellum, nomine S. Cyrilli insigne: in quo quidquid tempori succubuerat, id Iustinianus Aug. accurate renovavit. Post, arx vetus erat, Ulmiton dicta; quae quoniam Sclavenis barbaris grassatoribus diu sedem praebuerat, vacabat penitus, nec iam nisi nomen servabat. Tota a fundamentis reaedificata, oram illam ab incursibus et insidiis Sclavenorum liberam reddidit. Succedit urbs Ibida, quae magnam murorum partem amiserat: his sine ulla cunctatione reparatis, locum praeclare muniit: ultra quem castellum novum (Aegisto nomen est) condidit. Almyrin, itidem castellum in extrema Scythia situm, cuius pars non exigua pessum iverat, renovata fabrica conservavit. Nec silentio praetermittenda sunt caetera loca, quae in hac parte Europae munita sunt.
8. Iustiniani Aug. aedificia hactenus recensui, quae sunt apud Dardanos, Epirotas, Macedones, caeterasque gentes Illyrici, item in Graecia et ad fluvium Istrum. Iam progrediamur in Thraciam, atque optimum orationis fundamentum ponamus Byzantii: quando haec urbs non solum potentia, sed natura etiam loci Thraciam antecellit, Europae imminens arcis instar, servansque terminum maris, quo ab Asia pars ista orbis dividitur. Quoniam vero quidquid ille Constantinopoli cum sacris tum aliis in locis intra extraque muros aedificavit, superioribus libris retuli, ad consequentia modo pergam.
Castellum est suburbanum, quod consentaneo figurae suae vocabulo Strongylon dicitur. Via, quae hinc Rhegium ducit, cum inaequalis ubique fere esset ac salebrosa, si quando largius plueret, crebris lacunis viatores impediebat. Iam saxis plaustralibus illam stravit imp. noster, itaque facilem reddidit ac plane expedivit. Eius longitudo ad Rhegium usque pertinet: tanta est latitudo, quanta sufficit ut duo plaustra ex adverso acta non comprimantur. Sunt lapides in primis duri: molares esse diceres. Mole praestant: quo fit ut quisque et magnum terrae spatium tegat, et extet altissime. Tam apte complanati laevigatique sunt, ut non commissi inter se neque accurate compacti, sed in unum coaliti videantur. Sed haec hactenus.
Stagnum est Rhegio proximum. Hoc amnes ex locis altioribus decurrentes accipit, et ad mare usque diffunditur; ita ut commune habeat cum eo littus, idque angustissimum: quod ambo inundant,, adversis fluctibus mutuo cum fremitu concurrentia. Semper enim contrarie procedunt, communi littore: ut proxime accesserunt, cursum retorquent seque referunt, quasi illic sibi terminos fixerint. Ubi miscentur, fretum quoddam est interiectum, cuius aquam utrum ipsorum sibi vindicet, parum constat. Nam nec mare semper stagno infunditur, nec stagnum semper in mare influit: sed post largos imbres, flante austro, e stagno fretum manifeste progreditur: rursus spirante borea, exundare videtur mare in stagnum. Eo loci in brevia longe excurrit mare, spatio intercedente arctissimo, quod ad profundum aequor porrigitur, tamque angustum est, ut Myrmex appelletur. Fretum illud, quo mare, ut dixi, cum stagno copulatur, transitum habebat olim ponte coniunctum ligneo, non sine gravi periculo transeuntium: qui, si fors ita ferret, cum lignis mersi interibant. At nunc Iustinianus Aug. ponte in altissimos arcus educto concinna lapidum selectorum structura, tutum illac transitum dedit.
Ultra Rhegium urbs est Athyra: cuius incolas siti gravissima, qua urgeri ipsos compererat, levavit, extructis ibi cisternis, in quibus aquae maior copia quam postularet necessitas asservaretur et opportune civibus praeberetur. Murorum etiam ruinas instauravit.
Post Athyram locus est, quem Episcopia vocant indigenae. Hunc imp. Iustinianus hostium incursionibus expositum animadvertens, tractumque illum nusquam munitum ac prorsus indefensum patere, castellum ibi condidit. cuius turres hoc modo, non solito, extructae sunt. Ex muro fabrica prominet, angustissima illa quidem initio, sed in amplam desinens latitudinem: eiusmodi proiecturae unaquaeque est turris imposita. Quo fit ut hostes propius ad muros accedere nequeant: quippe inter turres hinc inde defensorum telis facillime ex edito confixi cadunt. Nec portae consuetum locum obtinent inter turres: sed oblique sunt positae ad angustas illas eminentias muri. aversaeque ab hostium oculis pone latent. In his imperatori navavit operam Theodorus Silentiarius, singulari vir intelligentia, Ita quidem locus ille est communitus: hinc vero priusquam accedamus ad muros longos, pauca praefari convenit.
9. Mare ab oceano Hispaniaque sese insinuans, Europam seponit ad laevam, et orientem aequaliter petit, donec Thraciam attigit. Hinc se ita findit, ut pars ad ortum pergat, pars obliquo sensim meatu pontum efficiat Euxinum. Ut Byzantium pervenit, ad exortivum urbis latus, tanquam ad metam, cursum flectit: tum se multo magis obliquans procurrit in sinum. et, quod consequens est, ex Thraciae parte, quam a fronte et tergo intercipit, Isthmum facit; non quod ibi mare, sicuti ad isthmos caeteros assolet. in recessus geminos divisum hinc inde sit, sed quia mirabili flexione cum reliquam Thraciam utrinque amplectitur, tum vero maxime suburbanum agrum omnem Byzantii. Hunc aedificiis cives occupant decorantque, non solum ad vitae usus, sed ad luxum etiam insolentem deliciasque immodicas, et ad omnem licentiam, quam affert mortalibus opulentia. Multam ibi supellectilem reponunt; multa singulari arte elaborata asservant. Haec autem loca non minus detrimenti quam caetera ex hostium repentinis in Rom. imperium incursionibus accipiebant: quin et omnium pessime vastabantur. Malum avertere satagens imp. Anastasius, quadragesimo ab urbe lapide longos muros aedificavit, quibus gemina iunxit maris littora, ubi inter se bidui fere distant. Quo facto, quaecumque cis muros erant, ea se in tuto collocasse existimabat. Verum hinc maiora incommoda nascebantur. Neque enim fieri poterat ut opus adeo spatiosum vel satis haberet firmitatis, vel diligenter custodiretur. Certe hostes, quacumque muros longos invaderent, omnes partis illius custodes opprimebant nullo negotio, caeterosque ex improviso adorti. calamitatem inferebant, quantam nemo verbis facile exponat.
At imperator noster, cum horum ruinas murorum reparasset, et partes caducas defensorum causa firmasset optime, hoc adiecit inventum artis. Omnes cuiusque turris ad turres vicinas exitus obstruxit, et intra singulas unum a solo ascensum fecit; quem in tempore obdentes propugnatores hostem, muros licet transgressum, rident, quoniam suis quaeque custodiis turris sufficit. Intra murorum ambitum perfectam peperit securitatem, non solum factis quae modo retuli, sed restauratis etiam ruinis moenium urbis Selybriae. Haec Iustinianus Aug. egit ad muros longos.
Urbs vero Heraclea, maritima illa ac vicina, alioque nomine Perinthus dicta, quae olim locum in Europa principem tenuit, nunc uni cedit Constantinopoli, haud ita pridem siticulosa aridaque iacebat; non quod circumiectus ager siccus sit, aut prisci urbis conditores aquam providere neglexerint: cum et fontibus Europa benignissime rigetur, et aquaeductum extruendum curarint veteres: sed aevum solita malignitate illum urbi corruperat, seu vetusti contemptu operis, seu Heracleotarum incuria ad ipsum perdendum duceretur. Quae causa fuit cur brevi incolae Heracleam vacuam liquerint. Eodem vetustas redegerat palatium perquam splendidum illius urbis: quam cum imp. Iustinianus visisset, non perfunctoria levitate, sed plane regia liberalitate inductus, aquis dulcibus limpidisque illam inundavit, nec passus est carere honore palatii: quippe totum refecit.
Rhaedestus erat locus maritimus, diei unius itinere procul Heraclea. commodo ad Hellespontum enavigandum situ, portu facili et ad maritimum commercium opportuno: ita ut institutores eo naves placidissime appellere et exonerare, rursus easdem mercibus onustas facillime possent solvere. Verum si contingeret ut repente barbari se in agros eiicerent, eorum incursibus patebat, cum nec munimenta, nec difficiles natura aditus haberet. Quare institores locum illum spernebant, contemptum pariente metu periculi. Iam vero Iustinianus Aug. cum ipsum muniit, tum vicinis omnibus salutem dedit. Urbem enim Rhaedesti condidit, moenibus validam, magnitudineque insignem: quo vicini omnes, imminentibus barbaris, recipientes se tempestive, vitam cum pecuniis servant.
10. Sic Rhaedesti se habuere Iustiniani Aug. coepta: ad illa nunc venio, quae idem apud Cherronesum peregit. Cherronesus totam illam Thraciae partem, cui respondet, praetegit. In mare prominet, ac tanquam si cum ora ulteriore coniuncta esset, sic in Asiam videtur evadere. In littore. circa urbem Elaeuntem, promontorium habet, quo mare bifariam finditur: ipsaque fluento avulsa a reliqua continente ac progredienti mari cedens. sinum efficit, quem Melanem seu nigrum vocant. Parum abest quin fiat insula: unde et nomen consentaneum nacta est: siquidem Cherronesus merito dicitur, angusta dirempta isthmo, ne insula omnino sit. In hoc isthmo veteres murum negligenter extruxerant, scalis superabilem. Perinde enim tenuem humilemque fecerant, quasi hortum, alicubi temere positum, maceria cingerent. Ad utrumque Isthmi latus, aggeres, quos appellant moles, in mari excitaverant parvos admodum et contemnendos: ac spatium, quod murum inter undasque intererat, ita sepserant, ut non tam prohibituri vim oppugnantium, quam ad paratos aditus invitaturi viderentur: adeo ridiculum opus erat ac superabile tentaturis. Nihilominus rati inexpugnabile hostibus propugnaculum id quoddam esse, quidquid intra muros erat, patere sinebant: quippe in Cherroneso nec castellum, nec alia quaepiam extabat munitio: quamvis tridui fere in longitudinem pateat. Certe non diu est, cum hostes Thraciam incursantes ad littus tentarunt aditum; mox territis custodibus. quasi ludibundi insiluerunt, ac labore nullo intra muri ambitum progressi sunt.
Quare Iustinianus Aug. animo in subditorum salutem intento, rationem hanc iniit. Principio murum veterem ita diruit, ut nullum eius vestigium superesset. Subinde alterum inibi struxit, latitudine altitudineque praestantem. Supra pinnas eductus fornix concameratam porticum efficit, ac muri defensores tegit. Alter pinnarum ordo fornici superpositus, dimicationem duplicat oppugnatoribus. Deinde in utraque muri extremitate, ubi mare illiditur, ac reciprocando subsidit, aggeres sive moles, ut appellant molitus est; qui in aequor longe procurrunt, et muro continentes, de altitudine cum Ipso certant. Exteriorem eiusdem fossam purgavit, plurimaque humo egesta. latiorem multo fecit et altiorem. Praeterea militares numeros in his longis muris locavit, barbaris omnibus arcendis pares, si qua Cherronesi pars tentaretur. His ita firmatis atque in tuto positis, nihilo minori cura interiora communiit; ut si quid sinistri (absit verbo malum omen) longis muris acciderit, haud minus securi sint Cherronesiotae. Urbem enim Aphrodisiadem. undique fere nudam, moenibus firmissimis cinxit. Urbi Ciberi, quae eversa iacebat, muros atque incolas dedit, ibique balneas, xenodochia, aedes quamplurimas, quidquid demum splendorem civitatis probare solet, aedificavit. Sed et moenia validissima circumdedit Callipoli, quam veteres tali praesidio carere siverant, longis muris confisi. In eadem urbe horrea cellasque vinarias extruxit, quae militibus, quotquot agerent in Cherroneso, alendis sufficerent.
Contra Abydum est Sestus, urbs antiqua, et ipsa prius neglecta atque immunita: cui collis imminet admodum praeceps. Castellum hic posuit inaccessum, et invadere volentibus inexpugnabile. Sesto haud multum abest Elaeus, ubi rupes mari avulsa eminet, in caelum verticem tollens, natura munitum. Ibi quoque castellum imp. noster concidit, aditu difficillimum. supraque vires subeuntium positum. Ad latus alterum longi muri, castellum moenibus validissimum Thesci statuit, itaque Cherronesi incolas ab omni parte securos praestitit.
11. Ultra Cherronesum urbs Aenus incolitur, nomen nacta ab Aenea conditore, ut perhibent, Anchisae filio. Eius moenia, cum humiliora essent. occupari facile poterant: nec solum deerat necessaria altitudo, sed apertum etiam habebant aditum, qua mari vicina erant, cuius fluctibus leviter stringebantur. Illa Iustinianus Aug. tam alte eduxit, ut tentari iam nequeant. nedum capi, iisdem a mari paulum seductis et undique munitis. Aenum plane inexpugnabilem reddidit. Urbis quidem securitati sic provisum erat; sed agros barbari incursare facile poterant, cum ab antiquo munitiones in Rhodope rarae essent. Pagus erat mediterraneus Bellurus, divitiis hominumque frequentia aequalis urbi: is quia moenibus carebat, praeda semper ditabat barbaros, et cum agris circumiacentibus plurimis eamdem fortunam subibat. Hic urbem facit imperator noster, locum moenibus cingit ornatque, ut ipsius munificentiam decet. Quidquid caeteris Rhodopes urbibus deerat, vel aevo fatiscebat, omni studio aedificavit. In his sunt Traianopolis ac Maximianopolis, quarum muros, ubi corrupti erant, refecit. Haec ibi.
In eodem tractu Anastasiopolis, moenibus quidem erat circumdata, sed mari apposita littus habebat immunitum. Quocirca saepe contigerat ut Hunni barbari, captis repente navibus, quae illuc appulsae fuerant, negotium insulis circumiectis facesserent. Verum Iustinianus Aug. ora omni maritima muro circummunita, navigiis et insularibus securitatem restituit: praealtum etiam aquaeductum a vicinis montibus ad urbem usque construxit, Toperus. antiqua urbs Rhodopes, fere undique ambita fluvio, colli arduo subiacebat; qua non ita pridem a Sclavenis barbaris capta fuerat. Imperator vero Iustinianus tam alte muros extulit, ut collem tanto superent, quanto prius erant inferiores. Hic porticum cameratam imposuit, unde urbis defensores tuto cum oppugnatoribus dimicant. Ex unaquaque turri castellum validum fecit: quae a moenibus ad fluvium patebant, ea muro firmavit. Haec ibi acta ab imp. Iustiniano.
Iam quo pacto reliquam Thraciam, et quam hodie vocant Haemimontum munierit, declarabo. Ac primum quidem quae Philippopoli et Plotinopoli deerant aut lababant, accuratissime aedificavit: infirmissimae enim erant. quamvis barbaras nationes multas vicinas haberent. Tota in Thracia innumera castella condidit, itaque partes illas, incursionibus barbarorum prius expositas, a populatione prorsus vindicavit. Castella autem quoad meminisse possumus nominatim haec sunt.
In Europa:
Lydicae.
Elaeae.
In Rhodope, recentia:
Caseera.
Theodoropolis.
Thrasi.
hudanelanae.
Mundepa.
Tharsandala.
Denizus.
Toparum.
Dalatarba.
Bre.
Cuscabri.
Cusculus.
Thraciae Bospara.
Vesiparum.
Capisturia.
Veripara.
Isgipera.
Ozorme.
Vereiaros.
Tamonbari.
Sceinnas.
Carasthyra.
Pinzus.
Tuleus.
Arzon.
Castrazarba.
Zositersum.
Bergisum.
Dingium.
Sacissus.
Cyrtuxura.
Potamocastellum.
Isdicaea.
Emporium.
Taurocephalaeum.
Velaidipara.
Scitaces.
Bepara.
Pusinum.
Hymauparubri.
Scariotasalucra.
Augustas.
Urdaus.
Sancti Traiani.
Dertallus.
Solvani.
Vascum.
Zincyra.
Haemimont.
Zemarchi.
Cerioparorum.
Casibonorum.
Unci.
Antoninum.
Gesilae fossatum.
Cheroenum.
Probini.
S. Theodori.
Burdepto.
Rhacule.
S. Iuliani.
Tzitaetus.
Velastyras.
Getrinas.
Bredas.
Verus.
Thocyodis.
Via.
Anagonclias.
Suras.
Anthipari.
Dordas.
Sarmathon.
Clisura.
Hylasianae.
Thrasarichi.
Baeca.
Chrysanthus.
Marcerota..
Zdebrin.
S. Theodori.
Asgarzus.
Burtudgizi.
Taurocomum.
Nice.
Cavotumba..
Dixas.
Getistraus.
Debre.
Probini.
Carberus.
Esimonti.
Asgizus.
Dalatarba.
Theodoropolis.
Tzyidon.
Tzonpolegon.
Basibunum.
Anchialus.
Marcianum.
Cyridana.
Beculi.
Caetera Thraciae castella ad pontum Euxinum et flumen Istrum, necnon in partibus mediterraneis haec sunt.
Ad fluvium Istrum:
Mysias.
Erculente.
Scatrina.
Appiara.
Exentaprista.
Deoniana.
Limo.
Odyssus.
Bidigis.
Arina.
Nicopolis.
Zicideba.
Spibyrus.
Poliscastellum.
Cistidizus.
Basternas.
Metalla.
Veripara.
Spadizus.
Marcerota.
Bodas.
Zisnudeba.
Turules.
Iustinianopolis.
Therma.
Gemellomuntes.
Asilba.
Cuscana.
Cuscum.
Fossatum.
Bisdina.
Marcianopolis.
Scythias.
Grapso.
Nono.
Trosmes.
Naioduno.
Rhesidina.
Constantiana.
Callatis.
Bassidina.
Beledina.
Abrittus.
Rubusta.
Diniscarta.
Monteregine.
Becis.
Altina.
Maurovalle.
Tigra.
Scedeba.
Novas.
In regione mediterranea:
Copustorus.
Virginazo.
Tilito.
Ancyriana.
Murideba.
Itzes.
Castellonovo.
Padisara.
Bismapha.
Valentiniana.
Zaldapa.
Axiopa.
Carso.
Gratiana.
Preidis.
Argamo.
Paulimandra.
Tzasclis
Pulchra Theodora.
Tomis.
Creas.
Catassi.
Nisconis.
Noveiustiniana.
Presidio.
Ergamia.
Et caetera, quae numerum excedunt.