Jump to content

De aedificiis/Liber V

Unchecked
E Wikisource
Liber V
Claudius Maltretus Latine vertit e Graeco, anno 1663
554-556

 Liber IV Liber VI 

In superiori libro Iustiniani Aug. aedificia, quaecumque sunt in Europa, quoad eius fieri potuit, recensuimus: nunc transeundum ad partes Asiae praetermissas. Ac supra quidem commemorata videntur mihi urbium castellorumque munimenta, ac caetera, quae extruxit in oriente, a limite Persico ad urbem usque Palmyram, in Phoenicia sitam, subiecta Libano. Iam vero eiusdem aedificia cum in Asia reliqua, tum in Africa; cincta moenibus oppida; curam viis adhibitam difficilibus ac periculo plenis, cum vel montibus penderent praecipites, vel prolapsos viatores extinguerent vicino flumine; factam denique omnibus urbium calamitatibus medicinam aggredior stylo prosequi, atque hinc initium facio.

Locus erat pro urbe Epheso situ arduus, non terrenus, nec, si cultura accederet, fructuosus; sed durus atque asper omnino. Hic olim templum indigenae posuerant Ioanni Apostolo, cui cognomen est theologi inditum, ex eo nempe quod de natura divina supra humanae captum disseruerit. Aedem hanc Iustinianus Aug. parum admodum nec iam annos ferentem, funditus demolitus, felici vice tam amplam fecit ac splendidam, ut, ne longum faciam, simillima sit ac plane par templo illi, quod in urbe regia apostolis omnibus, ut a me in libris superioribus dictum est, consecravit.

Ephesi quidem hoc extat opus principis nostri: quod autem est in insula Tenedo, urbi regiae maritimisque institoribus salutem affert. Id protinus exponam, ubi unum subiecero. Angustissimum est mare in Hellesponto: quippe ibi proxime coeunt geminae continentes, et ad Sestum Abydumque dant initium freto. Illuc naves cum pervenere, quaecumque recta petunt Constantinopolim, ad oram illam appulsae, proficisci inde nequeunt, nisi flante austro. Quare ubi classis frumentaria eo venit ex urbe Alexandria, si ventus secundus aspiret, qui eiusmodi mercaturam faciunt, brevi tempore portus Byzantii cum navibus tenent: quas simul exonerarunt, discedunt, ut omnes iterum ac tertium ante hiemen classe traiiciant. Quicumque etiam merces vicissim accipere voluerint, illis in naves impositis revertuntur. Porro contingebat, ut si ventus reflaret in Hellesponto, illic navigia cum frumento putrescerent. Huc Iustinianus Aug. animum providentiamque sic contulit, ut liquido ostenderit, hominem vel in summis difficultatibus nihil non efficere posse. Siquidem in Tenedo, proxima freto insula, horrea aedificavit, quae exposito totius classis frumento sufficiant, pedes lata non minus xc. longa pedes cclxxx. altitudine maxima. Iam postquam opus imperator confecit, si publicis frumentariis adversi moram offerant venti, quando eo provecti sunt, exoneratis in haec horrea navibus, boream ac zephyrum ventumque alium quemvis contrarium valere iubent, seque ad renavigandum accingunt. Ac statim quidem ipsi redeunt domum: postea vero, cum est commodum navigare Byzantium, aliis navibus ex Tenedo frumentum illi advehunt, quibus hoc munus incumbit.

2. In Bithynia est urbs, de nomine dicta Helenae, matris Constantini Aug. Quippe natam ibi Helenam perhibent, cum esset vicus ignobilis: cui quidem Constantinus, in praemium nutricationis, nomen ac dignitatem urbis concesserat; sed nullum imperatoriae magnificentiae monumentum reliquerat. Nam si ornatum et structuram spectes, statum pristinum locus retinebat, nudo urbis titulo insignis, Helenaeque alumnae suae nomine gloriosus. At imperator noster, ut animi parum liberalis reprehensionem ab imperii patre amoliretur, primum quidem aquae penuria urbem premi et vehementer sitire animadvertens, extructo aquaeductu mirabili, spectaculum praebuit insperatum; eam videlicet lympharum vim, quae civibus non modo ad potum abunde esset, verum etiam ad lavacra caeterasque delicias hominum, quibus est aquae affatim. Praeterea novum balneum publicum ipsis aedificavit, refecitque alterum, quod partim aquae inopia, de qua dixi, partim incuria corruptum, ac iam collapsum, temere iacebat. Quin etiam templa, palatium, porticus, ac magistratuum domos ibidem condidit, rebusque caeteris civitatem beavit.

Proxime urbem labitur fluvius, quem indigenae ab ipsius forma Draconem denominarunt. Etenim per anfractus errat sinuosos utroque versum, et in se recurrit, vortices volvens, ac multiplici flexu modo ad dexteram, modo ad sinistram sese contorquet: prorsus ut iter illac facientibus vicies et amplius ipsum traiicere necesse sit. Quocirca multi interibant, repente fluvio praeter solitum exundante. Ad haec cum denso nemore spissoque arundineto illius in mare exitus impediretur, hinc factus importunior, vicinitati gravius incommodabat. Nec diu est, cum auctus imbribus restagnavit, ac tumidos fluctus in terram late effundens, damna gravissima intulit. Agros enim plurimos eluvione perdidit; radicitus vites, oleas, atque innumeros omnigenarum arborum truncos avulsit; domos, quae erant pro urbis moenibus, evertit; aliisque calamitatibus maximis attrivit indigenas. Quos miseratus imp. Iustinianus, hoc cepit peregitque consilium. Circumciso nemore, erutisque calamis omnibus, viam, qua amnis in mare influeret, expedivit; ne amplius efferre se alveo et inundare cogeretur. Tum excisis in medio montibus, qui circum eminent, ubi praecipitia ac derupta pendebant, viam fecit plaustris meabilem: quo fit ut plerumque incolae non habeant necesse transire fluvium: cui cum binos etiam pontes latissimos imposuerit, iam nemo est quin ipsum tuto transgrediatur.

3. Nec tacenda eiusdem erga Nicaeam Bithyniae beneficentia. Ac primum quidem, aquaeductum diruptum penitus et inutilem refecit, itaque civitati largam aquae copiam suppeditavit. Dein templa ac monasteria, alia feminis, alia viris extruxit. Palatium, cuius pars iam corruerat, a fundamentis sedulo renovavit, itemque thermas, in veredariorum, quos appellant, diversorio iampridem fractas. Proxime latus urbis occidentale saepe irruit torrens, ibique viam prorsus praecludit. Eo loci pontem veteres fecerant. Is, tempore progrediente, non sustinens torrentis impetum (quippe male positus structusque fuerat) undis violentis succubuit, illisque abreptus abiit, ne vestigio quidem relicto ubi ante extiterat. Ibidem Iustinianus Aug. pontem alterum eduxit in altitudinem tantam ac latitudinem, ut ille vix multesima huius pars fuisse videatur. Hic, quando torrens inflatus murmurat, longe ipso editior, transitum tutissimum praebet.

Nicomediae Antonini thermas instauravit: quarum praecipua pars collapsa, spem magnitudine operis adimebat, fore ut aliquando resurgeret. Magnus fluvius, quem hodie Sangarin vocant, cursu violentissimus, in medio profundus admodum, latitudineque aequoreus, nunquam post homines natos pontem subiit: sed scaphis pluribus connexis, tegetisque instar inter se aptis, audent transgredi pedites, ut quondam Medorum exercitus Hellespontum transiit, Xerxis metuens indignationem. At res non vacat periculo. Nam saepe flumen, scaphis omnibus abreptis cum nexibus, transitum viatoribus abnuit. Nunc Iustinianus Aug. pontem illi imponere aggressus, acriter in opus incumbit, brevi procul dubio absolvendum: idque ex eo coniicio, quod omnibus illius coeptis manum deus admovet. Quamobrem nullum hactenus consilium imperfectum reliquit; quamvis persaepe visus initio sit suscipere maiora viribus.

Via quaedam est in Bithynia, qua itur in Phrygiam. Haec innumeris hominibus ac iumentis funesta erat hiberno tempore. Etenim pinguissima regio, non solum demissis imbribus magnis vel multa effusa nive ac demum soluta, sed rore etiam forte delapso tenui, in coenum altum et ineluctabile cogebatur, ac viatores plerumque enecabat, soli tenacitate adempto spiritu. Discrimen hoc ipse ac Theodora Augusta sustulerunt generosa munificentia. Nam ad dimidium spatium, quod uno die vir expeditus conficiat, munita lapidibus maximis via publica, praetereuntibus iter solidum paraverunt. Haec ibi Iustinianus Augustus fecit.

Apud Bithynos, in loco, cui nomen Pythia, exiliunt fontes aquae natura calidae. His cum alii multi, tum vero maxime Byzantii, praesertim aegri, recreentur. Ibi ille magnificentiam imperatore dignam exhibuit. Novum enim palatium condidit; et ubi calidae prorumpunt aquae, balneas publicas aedificavit. Dulcis aquae fontibus, qui longissime scatent, canali structili huc deductis, aestum, loco antea familiarem, depulit. Templum quoque archangeli, aedemque aegrotorum quieti destinatam, capacitate ac splendore non parum auxit.

4. Est in Galatia fluvius, quem indigenae appellant Siberin, Syceis quidem proximus, Iuliopoli vero dissitus milliaribus decem, ad orientem. Is repente solitus intumescere, viatores multos hauriebat. Rei nuntio permotus imperator, perniciem avertit ponte facto, structura firmo et inundationibus ferendis pari, itemque muro ad pontis latus orientale in propugnaculi modum aedificato, quem huius artis periti promachon vocant. Templum etiam ab occidente statuit, praetereuntibus saluti futurum hyeme. Iuliopolis muros tundebat flumen et quatiebat, ab occasu praeterfluens. At ipsum inhibuit imperator praeducto moenibus aggere ad pedes minimum quingentos; itaque urbis munimentum in sicco servavit.

Haec vero fecit in Cappadocia. Ibi Caesarea, urbs maxima et antiquitus frequens, iis erat moenibus cincta, quae ob nimium ambitum indefensa expugnari facile possent. Multum enim spatii supervacanei complectebantur, et immodica laxitas facilem aditum aggressoribus dabat. Et vero attollitur locus ille in tumulos, non brevi, sed longo intervallo inter se dissitos: quos urbis conditor muro comprehendere satagens ne faverent oppugnationi, rem fecerat periculo plenam sub specie securitatis. Moenibus enim concluserat agros complures, hortos, rupes, pecorum pascua: ubi nec postmodum cives ut quidquam aedificarent adducti sunt: sed loco mansit facies pristina; ac sicubi domus extant, eae seorsum solae nullam hactenus vicinitatem habuerunt. Nec muri custodes pro illius modo ac portione sufficere, nec cives ipsum adeo spatiosum curare poterant. Quare semper erant in metu, cum sibi viderentur moenibus nudi. Tandem Iustinianus Aug. recisa murorum parte minime necessaria, urbem coegit in munimentum vere tutum, et adorientibus inexpugnabile; quod ipsum iusto praesidio firmavit. Ita securam reddidit Caesaream Cappadociae.

Erat Mocesus Cappadociae castellum, in plano situm, adeo debile corruptumque, ut ruinam pars iam fecisset, pars minaretur. Eo Iustinianus Aug. diruto, in loco acclivi itaque arduo, ut nemo infestus subire queat, qua vetus castellum illud occidentem spectaverat, murum ingentem extruxit. Multa ibi templa, xenodochia, balneas publicas aedificavit, nihil eorum deesse passus, quae ad felicitatem urbis probandam valent. Hinc factum ut illa ad dignitatem pervenerit metropoleos: quo vocabulo Romani urbem designant gentis primariam. Haec in Cappadocia.

5. Via, quae ex urbe Antiochia, iam dicta Theopoli, in Ciliciam ducit, adiacet suburbano, cui nomen Platanon. Non procul ab ea urbe, cum vetus semita apporrectis montibus arctissime premeretur, longo temporis progressu, maxima eius parte superfusis imbribus exesa, iam periculosum erat illac transire. Quod ubi fama imp. Iustinianus accepit, eo mentem providentiamque omnem conferens, malo protinus remedium invenit. Infinitam enim pecuniam largitus, montes, quotquot illic eminent, longissime praecidit, et superatis quae insuperabilia videbantur, praeter omnium spem atque opinionem, viam, qua plaustra commearent, planam fecit et expeditam ubi fuerant praecipitia; clarissimo probans argumento, nihil esse quo homines non perrumpant prudenti consilio ac liberali contemptu pecuniae. Hoc ibi actum.

Urbs est Ciliciae Mopsuestia, vatis, ut ferunt, illius antiqui opus. Eam quidem alluit ornatque fluvius Pyramus; sed uno admodum transitur ponte, cuius maxima pars vetustate sic fatiscebat, ut iamiam casurae similis, mortem transeuntibus ostentaret. Itaque res olim ad salutem inventa, praefectorum negligentia in causam gravis periculi ac timoris conversa fuerat. Quidquid vitium faciebat, id magno studio imperator noster refecit, et firmitatem ponti, transeuntibus securitatem, urbi tutum decus, quod olim fluvius afferebat, restituit,

Post illam est urbs Adana, quam ab oriente praeterlabitur flumen Sarus, ex Armeniae montibus defluens. Et quoniam navigia Sarus patitur, nec vadum habet, quo pedites transeant, ideo pons ingens ac praeclarus ibi quondam hac fuit extructus forma. Multis in partibus fluminis, solo exurgunt magnis lapidibus compactae pilae, haud mediocri crassitudine. Sua serie aequant fluvii latitudinem, eundem altitudine longe superant. Binis arcus singuli excelsius attolluntur, earum medio incumbentes. Pilae illae lapideae, qua parte adversum amnem excipiunt, dum vehementibus repugnant fluctibus, per infinitum temporis spatium adeo corruptae fuerant, ut brevi totus pons collapsurus in fluvium videretur. Nemo erat quin transiturus oraret, ut pons staret sub pedibus punctum temporis. Iustinianus vero Aug. cum Alium fecisset alveum, eo flumen ut tempus detorsit: tum pilis, quarum mentonem proxime feci, aqua nudatis admovit manum, ac ruinosa demolitus, sine ulla cunctatione restituit, pristinoque alveo seu lecto, ut vocant, fluvium reddidit. Haec ibi peracta.

Urbem Tarsum flumen Cydnus interluit. Is alias semper innoxius, semel gravem perniciem attulit, hac de causa. Circiter aequinoctium vernum, coortus repente auster vehemens nivem penitus dissolvit, quae per hiemem caelo demissa, montem ‘aurum pene totum tegebat. Tum ex omnibus scopulis aquarum rivi confluere; cunctis ruere torrentes alveis; passim ex imo Tauro eiusque radicibus fontes manare. His Cydnus aquis turgidus, quippe quae ipsi ex propinquo influebant, simul auctus imbrium vi; "‘arsi suburbia, ad meridiem obversa, subita exundatione funditus delet: urbem invadit murmurans: pontes impendio minores disturbat: late fora occupat omnia, compita mergit: domorum cubiculis ac coenaculis innatans, magia atque magis attollitur. Noctem ac diem unum civitas in eiusmodi periculo ac veluti salo procelloso versata est. Sensim subsidens fluvius vix tandem se recepit. Quae cum audisset imp. Iustinianus, hoc inventum adhibuit. Principio, alterum alveum flumini ante urbem molitus est; ut ibi divortio divisis aquis, dimidia ad summum pars Tarsum peteret. Deinde pontes multo latiores fecit ac firmiores quam ut Cydni exundantis impetu convelli queant: itaque urbis incolas metu ac discrimine in omne tempus exemit.

6. Sic in Cilicia Iustiniani Aug. coepta se habuere. Hierosolymis vero deiparae templum posuit incomparabile: novam ecclesiam indigenae appellant. Id iam ego describam, hoc unum praefatus, eius urbis maximam partem in colles assurgere, non terrenos, sed asperos ac praecipites, qui vias in gradus fractas ex alto in declive porrigant. Ac caetera quidem urbis aedificia locum obtinent uniusmodi, vel in colle aliquo sita, vel in plano, ubi terra se mollius explicat. Unum hoc templum non ita habet. Id enim iussit in colle omnium editissimo statui, ac praeter caetera latitudinem ipsius longitudinemque praescripsit. Cum autem operi ad imperatoris praescriptum faciendo collis unus non sufficeret, sed a meridie et oriente pars templi deesset quarta, in qua sacerdotibus rei divinae operari licet, hanc artem praefecti operis excogitarunt, actis in extrema planitie fundamentis, substructionem fecerunt, assurgentem cum scopulo: ad cuius verticem cum parietes eduxissent, ipsos concamerarunt, atque aedificium reliquo templi pavimento attexuerunt. Itaque sacra aedes partim rupi solidae insidet, partim pendet, adiuncta colli accensione opibus imperatoris. Substructionis autem illius lapides insinuata sunt magnitudine. Cum enim artifices adversarentur naturae loci, et culmen rupi aemulum molirentur, spretis vulgaribus ad insuetas planeque ignotas artes se converterunt. Ergo ex montibus, qui sunt extra urbem altissimi, saxa immania excidebant, et affabre scalpta, hoc modo vectabant. Plaustris, quae saxis aequalia magnitudine fabricaverant, singulis singula imponebant. Tum boves, ex optimis, qui imperatoris iussu delecti fuerant, quadraginta cum plaustro saxum trahebant. Quoniam vero viae, quae ad urbem ducebant, his erant plaustris ferendis impares, longe ac late montes excidendo accedentibus carris dabatur aditus. Sic templum, prout imperator volebat, in magnam perduxere longitudinem: ad cuius rationem cum latitudinem exegissent, non poterant aedi tectum imponere. Quare nemora saltusque omnes, ac sicubi locum esse audiebant arboribus procerissimis consitum peragrantes, sylvam opacam nacti sunt, in qua cedri erant in immensum elatae. His templum texerunt, dimensi altitudinem pro latitudinis ac longitudinis portione. Haec quidem Iustinianus Aug. humanis viribus atque arte effecit: multum vero contulit pietatis fiducia, quae honorem ei rependens, ipsius consilium et incoeptum promovit. Templum enim columnis erat penitus vacuum, quae eius decori responderent nitore suo, eaque essent magnitudine, ut incumbens sibi pondus possent sustinere. Illa autem regio mediterranea, et a mari remotior, deruptisque, ut dixi, montibus undique vallata, opificibus viam, qua columnas aliunde importarent, negabat. Dum operis difficultas imperatorem habet sollicitum, in montibus proximis deus marmoris genus ostendit ad hoc idoneum, sive antea latuerit Ibi incognitum, sive tum primum extiterit. Credibilis sane est utraque haec eorum sententia, qui deo causam ascribunt. Equidem nos humanis viribus omnia ponderantes, multa iudicamus haud posse fieri: at deo difficile nihil est, nedum impossibile. Igitur columnae ingentes, magno inde numero excisae, quae ignis flammam colore referunt, sacram aedem suffulciunt, hae infra, illae supra, aliae circum porticus, quibus omnia ipsius latera cincta sunt, praeterquam orientale. Stant geminae pro templi porta, omnino eximiae, ac forte columnarum omnium, quae in orbe sunt universo, nulli secundae. Altera succedit porticus, quae a narthece seu ferula ideo, mea quidem sententia, nomen habet, quia angusta est. Hanc excipit atrium quadratum, et similibus columnis fultum: medianae ianuae tam augustae, ut intrantibus indicent quale spectaculum nacturi sint. Exin vestibulum admirabile, et arcus columnis elatus geminis in altitudinem immensam. Progredientibus, templi via binos recessus utrinque offert in semicirculum sinuatos, adversosque inter se. Altera via hospitales domos duas hinc inde habet. Iustiniani Aug. opus: haec peregrinorum est in urbe degentium diversorium; illa pauperum aegrotantium sedes. Porro hoc deiparae templum imperator idem annuo reditu luculentissimo cohonestavit. Haec ille Hierosolymis fecit.

7. Urbs est Palaestinae Neapolis, cui mons altus, Garizim nomine, imminet. Hunc olim Samaritani cum possiderent, assidue eius verticem ascendebant precationis causa, non quod illum templo unquam ornassent, sed quia omnium maxime ipsum suspiciebant ac venerabantur. Qua tempestate Iesus dei filius, humano assumpto corpore, in illis partibus agebat, cum indigenae cuiusdam uxore sermonem habuit. Tum ab ipsa de monte interrogatus, praedixit, tempus affore, quo non adorarent Samaritani in eo monte, sed ibi ipse adoraretur a veris adoratoribus: Christianos scilicet designabat. Procedente tempore verbis accessit exitus: neque enim poterat mentiri qui deus erat: res autem ita evenit. Zenonis principatu, coiere subito Samaritani. Tum facto Neapoli impetu in Christianos festum in ecclesia celebrantes, quod pentecosten vocant, multos conficiunt: illorum episcopum Terebinthium sacrae mensae astantem occupant, inter sacrificium ineffabile gladiis illum feriunt, vulneribus concidunt, manuum digitis truncant, mysteriisque illudentes piacula perpetrant digna Samaritanis, ac nobis silentio obruenda. Mox antistes ille Byzantium sese contulit: ubi ad conspectum imperatoris admissus, ostendit manuum cladem; rem pandit ordine, et Christi praedictione in memoriam reducta, plenam ultionem exposcit. Tali casu commotus Zeno Aug. nulla interposita mora, in sontes egregie animadvertit: exactis monte Garizim Samaritanis, statim illum Christianis addixit, et in culmine ecclesiam deiparae posuit: cui templo in speciem murum, re ipsa nihil nisi maceriam circumdedit. Infra quidem, in urbe, praesidium validum, ad murum autem et ecclesiam milites non amplius decem collocavit. His offensi Samaritani urebantur dolore maximo, et indignatione pleni praesentem sortem aversabantur: metu tamen imperatoris cohibiti, silentio dissimulabant. Postea imperante Anastasio res huiusmodi contigit. Samaritanorum manus, suasu feminae, per derupta montis inopinato subiit: quippe cum via, quae illuc ex urbe ducit, intenta custodia teneretur, ascensus tentari inde non poterat. Occupata repente ecclesia, custodes eius trucidant: protinus Samaritanos, qui in urbe erant, contentissima voce inclamant. At illi militem veriti, facinus aggressis adiungere se noluerunt. Haud multo post provinciae praeses (is erat Procopius Edessenus, prudentia vir singulari) sontes comprehensos morte multavit. Tum quidem imperator ad munitionem animum non adiecit: iam vero Iustinianus Augustus, quamvis Samaritanos plerosque ad pietatem Christique sacra traduxerit, ecclesiae tamen in monte Garizim positae veterem murum altero cinxit exteriori, maceriae formam, quam ille, ut dixi, habebat, immutatam relinquens; fecitque opus omnino inexpugnabile. In eadem urbe Christianorum templa quinque a Samaritanis incensa restituit. Haec ibi.

8. In provincia, quam olim Arabiam, hodie Palaestinam tertiam vocant, longissima est solitudo, plane sterilis, siticulosa, atque omnibus vitae commodis vacua. Propter mare rubrum mons Sina asperrimus ac praecipitiis deruptus pendet. Hic mihi non est necesse loca illa describere, cum de mari rubro ac sinu Arabico, de Aethiopibus Auxomitis et Homeritis Saracenie plene accurateque in libris egerim, quos de bellis conscripsi: ubi et illud exposui, quomodo Iustinianus Aug. Romano imperio palmetum adiunxerit, Quare, me inepte facere videar, his supersedeo. Montem Sina incolunt monachi, quibus, carissima solitudine libere perfruentibus, vita nihil aliud est nisi sedula quaedam mortis meditatio. Et quoniam nihil mortale expetent, sed rebus humanis omnibus superiores, nec possidere quidquam, nec corpus curare, nec re ulla-recreari quaerunt, illis ecclesiam Iustinianus Aug. condidit dicavitque dei genitrici: ut ipsis liceat ibi vitam in precibus sacrisque traducere. Eam autem non in montis vertice posuit, sed longe infra: nam nemo hominum pernoctare potest in culmine, propter assiduos strepitus et alia quaedam diviniora, quae ibi noctu audiuntur, ac mentem animumque humanum percellunt. Ferunt Mosem ibi quondam acceptas a deo leges promulgasse. Montis radicibus idem imperator castellum imposuit validissimum optimo cum praesidio: ne ex ora illa, quippe deserta, ut dixi, in Palaestinam Saraceni barbari clam irrumpant. Atque haec quidem ibi: quae vero in monasteriis fecit regionis illius ac reliqui orientis, iam summatim persequar.

9. Hierosolymis instauravit haec monasteria. Sancti Thalelaei, S. Gregorii, S. Panteleemonis in eremo Iordanis: Xenodochium Ierichuntinum: ecclesiam Ierichuntinam deiparae: monasterium Iberum Hierosolymis; Lazorum in eremo Hierosolymitana: Sanctae Mariae in monte olivarum: fontis S. Elisaei Hierosolymis: Siletheos: abbatis Romani. Bethleemi muros refecit, et monasterium Ioannis abbatis.

Puteos cisternas-ve has struxit. In monasterio S. Samuelis puteum ac murum: in monasterio abbatis Zachariae puteum: in monasterio Susannae puteum: in Aphelii monasterio puteum: in monast. S. Ioannis ad Iordanem puteum: in monasterio S. Sergii in monte, cui nomen Cisseron, puteum: murum Tiberiadis: apud Bostrenos ptochium Phoenices: Porphyreone aedem deiparae: monasterium S. Phocae in monte: aedem S. Sergii Ptolemaide: Damasci aedem S. Leontii: in suburbano Apameae ptochium refecit S. Romani: murum B. Maronis: in suburbiis Theopoleos ecclesiam Daphnes reparavit. Laodiceae templum restituit S. Ioannis. In Mesopotamia monasterium S. Ioannis refecit: item monasteria Thelphrachae, Zebini, Theodoti, Ioannis, Sarmathae, Cyreni, Begadaei: monasterium Apadnense in Isauria. Urbis Cyrici balneas pauperumque hospitium renovavit. Ptochium S. Cononis, eiusdemque aquaeductum in Cypro reaedificavit: aedem SS. Cosmae et Damiani in Pamphylia, et ptochium S. Michaelis in emporio, quod vocant navale Perges, urbis Pamphyliae.