Jump to content

De aedificiis/Liber VI

Unchecked
E Wikisource
Liber VI
Claudius Maltretus Latine vertit e Graeco, anno 1663
554-556

 Liber V

Ea quidem sunt Iustiniani Aug. in illis partibus aedificia: haec vero fecit Alexandriae. Fluvius Nilus Alexandriam usque non fertur: sed postquam oppidum alluit, cui nomen Cheraeum, ad laevam labitur, relictis finibus Alexandriae. Quocirca veteres, ne civitas plane expers illius esset, alta a Cheraeo fossa perducta, modicam fluminis partem huc admisere; quo et per alios quosdam meatus palus Maria se exonerat. Naves magnas fossa illa non patitur: sed frumentum Aegyptium Cheraei in lembos, quos vulgo diaremata appellant, impositum, in urbem devehunt; quo pervenire licet per illud fluvii diverticulum, ac reponunt in loco, quem Alexandrini Phialam vocant. Cum autem plebs seditionem ibi concire solita, se pariter ac frumentum male perderet, imp. Iustinianus locum hunc muro circumdedit, itaque vim a frumento prohibuit. Haec ibi ille. Age vero, quando nos in Aegyptum Africae conterminam iam duxit oratio, quae idem illic praestitit exponamus: siquidem totam Africam nactus barbaris subditam, reliquo Rom. Imperio ipsam adiunxit.

Fluvius Nilus ab Indis in Aegyptum decurrens, plagas illas ad mare usque bifariam secat. Terra amne divisa, duplici nomine discernitur. Ac pars quidem, quae est ad fluminis dexteram, Asia dicitur usque ad Phasin Colchidis fluvium, qui Asiam atque Europam dirimit; vel ad fretum Cimmerium flumenque Tanain. Nam id controversum est inter harum rerum peritos, prout in libris de bellis ostendi, cum ponti Euxini ambitum describerem. artem vero, quae ad laevam est Nili, Africam vocant usque ad oceanum, qui in occidente utramque continentem distrahit, infundens sese et hoc mare nostrum efficiens. Ac caetera quidem Africa in singulis regionibus alias quasdam appellationes ab advenis, ut verisimile est, desumptas sortita est. Ora autem, quae ab Alexandriae limite ad Cyrenen Pentapoleos urbem pertinet, unum hodie Libyae nomen retinet. Est hic urbs Taphosiris, Alexandria diei unius itinere dissita, ubi Aegyptiorum deum Osirin sepultum perhibent. In hac urbe cum alia multa Iustinianus Aug. tum domos, in quibus magistratus diversarentur, balneasque aedificavit.

2. Magna pars Libyae deserta est: ac licet nullo fere unquam numero habita fuerit, ei tamen provida mente prospiciens imperator noster, ne quid detrimenti caperet ex Maurorum vicinorum incursibus, geminas arces cum praesidiis statuit; quarum alteram Paratonium appellant, alteram Antipyrgum, haud procul Pentapoli sitam. Distat Pentapolis Alexandria tanto spatio, quantum diebus xx. viator expeditus conficiat. In hac Pentapoli Iustinianus Aug. urbem Teuchriam validissime muniit, et moenia Berenices ab imo fundamento reaedificavit: ibidem balneas ad publicos civitatis usus extruxit. Quin et in extremis Pentapoleos finibus, qui ad austrum vergunt, bina monasteria (Agriolodem ac Dinarthion vocant) firmavit munitionibus adversus regionis illius barbaros, ne clam irrumpentes Romanum imperium incursent de improviso.

Est hic urbs Ptolemais, beata quidem olim ac frequens, progrediente vero tempore redacta ad infrequentiam magna aquae penuria. Civium enim quamplurimi iamdiu siti compulsi inde excesserant, seque receperant quo cuique licuerat. At nunc imperator noster, restaurato urbis aquaeductu, pristinam felicitatis faciem ei reddidit. Est Borium urbs ultima Pentapoleos ad occidentem: ubi montes ita coeunt, ut sibi invicem annuere videantur, et angustiis illis muniti, hostem aditu excludant. Urbem hanc, moenibus nudam, munimento cinxit firmissimo imperator, et cum omni circumiecta regione securissimam reddidit.

Duae sunt urbes unius nominis: utramque enim appellant Augilam. Viro expedito quatridui fere hinc iter est ad Borium, ad cuius latus australe obversae sunt, antiquae ambae, eosque habentes incolas, qui priscis sacrorum ritibus dediti fuerint. Nam omnes ad nostram aetatem superstitione laborarunt, diis multis addicta. Vetusta hic erant templa, sacra Ammoni et Alexandro Macedoni, quos ad Iustiniani principatum indigenae victimis coluerunt. Nec deerat ingens hominum grex, quos vocant hierodulos. Verum imperator hic noster non corporum modo incolumitatem afferens subditis, sed animorum etiam saluti consulens, omni ope populo illi prospexit. Nam praeter caeterea, quae liberaliter providit, mentes religione sancta adeo feliciter imbuit, ut a patriis institutis ad Christum omnes converterit: quibus et deiparae templum aedificavit, praesidium salutis ac verae fidei futurum urbibus. Haec ibi ita se habuere.

Urbs vero Borium, Mauris barbaris vicina, ad hanc diem immunis fuit, neque ulli tributorum aut vectigalium exactores eo ivere post hominum memoriam. Iudaei, Boriensium veteres accolae, templum habebant antiquum; quod apud ipsos in honore erat summaque admiratione, conditum, ut ferunt, a Salomone Hebraeorum rege. Illis quoque omnibus imp. Iustinianus ab avitis moribus ad Christianam religionem traductis, templum hoc in ecclesiae formam mutavit.

3. His ulteriores sunt Syrtes magnae; quarum ego situm, originemque vocabuli explicabo. Praetentum ibi littus scinditur illapsu maris, fluctibusque adesum subducere se videtur, et introrsum recedendo refugere. Lunato arcu longissime obliquatur: qua incipiunt aperire se latera, traiectus stadia quadringenta patet: sinuosus autem recessus ambitu suo dierum sex iter colligit. Quippe sinum efficit mare, continenti hic interceptum. Si qua navis vento aut tempestate compulsa, in traiectu sinum semel intraverit, reverti nequit; sed iam tractae et manifesta vi abreptae similis, porro pergit. Ex quo tractarum navium infortunio factum arbitror, ut veteres locum hunc Syrtes appellaverint. Nec littus contingere maioribus navigiis licet: siquidem caeci scopuli, qui partem sinus maximam obtinent, non modo cursum impediunt, sed naves etiam male perdunt in brevibus: nec nisi lembis, si fors tulerit, expedire salutem possunt, qui in iis sunt navibus, non sine periculo transeuntes.

Haec ora limitem habet Tripolitanum, incolasque Mauros barbaros, gentem a Phoenicibus oriundam: ubi urbs quoque est nomine Cidama. Hic habitant Mauri, iam inde olim Romanis coniuncti foedere: qui omnes Iustiniani Aug, impulsu fidem Christianam sponte amplexi sunt. Et quia foedus cum Romanis initum minime violant, pacatos hodie dicimus, a pace, quae Latina vox est, appellatione ducta. A Pentapoli ad Tripolin dierum xx. Iter est viro expedito.

4. Sequitur Leptis magna, urbs olim ampla ac frequens, postmodum deserta fere penitus, et quia negligebatur, arenae vi late obruta. Huius muros imperator noster extruxit a fundamentis, non eo ambitu, quem prius habuerant, sed longe minori: ne urbs in discrimen amplitudine relaberetur, et cum hosti captu facilis tum arenae esset obnoxia. Ac partem quidem urbis sepultam, qualis erat, iacere sivit; ita ut sub arena in tumulos congesta etiamnum lateat: reliquam autem moenibus validissimis cinxit. Ibidem templum spectatu dignum deiparae posuit: ecclesias praeterea quatuor aedificavit. Restituit collapsum vetus palatium, opus Severi Aug. senioris: qui ibi natus regiam illam in monumentum felicitatis reliquerat.

Et quando huc me deduxit oratio, quod aetate nostra in urbe Lepti magna accidit, silentio non praetermittam. Iam quidem imperium Iustinianus, sed nondum bellum Vandalicum susceperat; cum Mauri barbari, Leucathae dicti, pulsis Vandalis tunc Africae dominis, Leptin magnam penitus desolarunt. Haud procul hinc, tumuloso in loco, cum ducibus commorantes, mediam urbem igni collucere vident. Mox rati ingressum hostem, cursu illuc contendunt: neminem nacti, rem deferunt ad divinos. Hi casu coniectura expenso, Leptin magnam brevi frequentatum iri praenuntiarunt. Nec multo post eo portatus imperatoris exercitus, Tripolim cum reliqua recepit Africa, Vandalis ac Mauris debellatis: ego vero illuc, unde sum digressus, revertor.

In hac urbe balneas fecit publicas Iustinianus Aug. et moenia ab imo fundamento construxit: nec solum balneis, sed ornamentis etiam caeteris locum in speciem urbe dignam adduxit, Gadabitanos, finitimos barbaros, qui ad hanc aetatem Graecanicae impietati dediti fuerant, modo perpulit, ut toto animo sese Christo adiungerent. Urbem Sabaratham muris circumdedit, nobilissimaque ecclesia ornavit.

In extrema hac regione urbes sunt geminae, Tacapa ac Girgis, quas Syrtis minor interiacet. Ibi mirabile quiddam quotidie videre est. Arctatum angustiis mare sinum lunatum efficit, qualem in Syrti altera fieri diximus. In terram autem effunditur ultra quam viator expeditus uno die procedat, Sub vesperam refluit, littus illud perinde ac caetera siccum relinquens. Provecti nautae in continentem, quae maris faciem ad tempus induit, de die longissime pro more navigant: appetente nocte, ad illam in terra transigendam se comparant, oblongis quibusdam contis instructi. Simul sentiunt mare ad reditum spectare et vergere, contis arreptis sine mora navi exiliunt: ac primum quidem natant, dein vero consistunt pedibus, ubi vultum aqua non superat, et solo vel iam sicco vel mox siccando infixis contorum cuspidibus, ipsos erigunt, ut navigium his suppositis utrinque suspensum extet, nec frangatur in partem alteram inclinando. Postridie, primo diluculo, terra mari induitur, ac tumidis inhorret fluctibus: tum elatae feruntur naves, et nautae refixis peropportune contis denuo navigant. Nec res variat: sed diebus singulis contingit illa elementorum successio.

5. Post Tripolim et Syrtes ad reliquam pergamus Africam. Ducendum autem initium a Carthagine, urbium, quae in illis sunt partibus, maxima ac nobilissima; si modo unum praemonuero: Gizerico et Vandalis Africa potitis cogitationem exitiabilem ac barbaris consentaneam incidisse. Res enim suas melius processuras rati, si moenibus spoliarentur munita loca; ne Romani, eorum copiam recepto negotium Vandalis facesserent, muros omnes confestim aequarunt solo. Enimvero id plerisque barbaris commune est, ut consilia Romanis perniciosa promptissime ineant, et deliberata calidissime exequantur. Carthaginis moenibus aliisque nonnullis cum pepercissent, ea ipsa per incuriam aevo corrumpi siverant. At imp. Iustinianus, hortante nemine, immo omnibus incoeptum perhorrescentibus, unoque admodum auctore et adiutore deo, misso in Africam cum copiis Belisario, Gelimerem opesque Vandalicas fregit, ac multis caesis, caeteros captivos habuit, prout in historia bellorum narravi: nec dirutas modo munitiones Africae refecit, sed novas etiam complures excitavit.

Ac primum Carthagini, quam hodie Iustinianam iure meritoque appellant, curam impendens, muris, qui passim ruinam dederant, omnino reparatis, novam fossam circumdedit. Dei genitrici aedem posuit in palatio, itemque extra palatium alteram S. Prunae, quae una est ex sanctis indigenis. Porticus ad utrumque latus fori, quod maritimum appellant, extruxit, publicasque balneas spectatu dignas, quas de Augustae nomine Theodorianas nuncuparunt. Monasterium quoque maritimum intra muros aedificavit ad portum, cui nomen Mandracium, ac tam valide muniit, ut castellum fecerit inexpugnabile.

Haec habet aedificia Iustiniani Carthago nova: in circumiecta autem regione, quae Proconsularis dicitur, erat urbs Baga moenibus nuda; ita ut eam barbari absque impressione ac forte in transitu capere possent. Hanc Iustinianus Aug. optime communiendo, vere urbem effecit suis idoneam servandis civibus: qui tali affecti beneficio, in honorem Augustae urbem vocant Theodoriadem. In eo tractu castellum condidit, Tucca dictum.

6. In Byzacio urbs est maritima Adrumetus, antiquitus magna ac frequens, et in ea provincia nomen dignitatemque adepta metropoleos; quod caeteris et amplitudine et absoluta felicitate praestaret. Huius muros Vandali funditus verterant, ut a Romanis nunquam retineri posset: eratque Maurorum incursibus exposita. Qui eam incolebant Afri, saluti suae pro virili parte consulentes, obseptis aedium parietibus, qua erant pervii, inter se domos continuaverant: unde aggressoribus repugnantes, cum spe dubia ac periculo se tuebantur. Eorum certe salus in pilo tenui semper posita erat, nec nisi altero, ut dicitur, stabat crure, cum ipsos Mauri armis appeterent. Vandali nulla omnino cura ac providentia dignarentur. Verum Iustinianus Augustus postquam bello Africam in ditionem suam subiunxit, urbe muris maximis cincta ac iusto instructa praesidio, cives ab hostium quorumvis metu in securitatis fiduciam vindicavit. Quapropter et hanc etiam urbem hodie vocant Iustinianam, servatori principi solventes eiusmodi praemium, solaque nominis impositione gratum animum significantes: quippe nihil aliud, quo imperatoris beneficentiam remunerentur, neque habent ipsi, neque ille exoptat.

In littore Byzaceno locus erat, dictus indigenis Caputvada. Eo primum appulsa classis imperatoris, invasit Africam, suscepta adversus Gelimerem Vandalosque expeditione. Ibidem suam erga Augustum benignitatem deus ostendit mirabili illo nec satis unquam laudando munere, de quo egi in bellorum historia. Cum enim locus esset peraridus, Romanusque exercitus summa aquae penuria premeretur, terra ad eam diem siccissima emisit fontem, ubi milites vallum ducebant. His enim fodientibus, erupit ille, ac tellus nativum squalorem exuit, et, mutata natura, dulci aqua permaduit. Itaque tum castra commode metati, ibi noctem egerunt, postridie discesserunt ad pugnam procincti, atque (ut ea quae intercessere praecidam) Africam receperunt. Ergo Iustinianus Augustus, cuius voluntati expedita sunt quae maximam habent difficultatem, ut monumento mansuro fidem faceret divini muneris, protinus illic urbem condere statuit, quam et moenibus validam, et rebus omnibus, quae splendorem dant civitati, instructam delineavit. In opus exiit imperatoris consilium: urbs cum muris aedificatur: repente mutatur agri fortuna: coloni, abiecta stiva, civiliter vivunt, nec iam rustica instituta, sed urbana sectantur. Siquidem ibi forum obeunt quotidie; de rebus sibi necessaris deliberant in conventibus; nundinas habent; nihil denique, quod ad urbis dignitatem spectet, omittunt.

Ea quidem in ora Byzacii maritima fecit: in partibus vero mediterraneis, ad provinciae fines, ubi ipsam Mauri barbari accolunt, propugnacula illis opposuit validissima: quo fit ut Rom. imperium incursare amplius nequeant. Cum enim urbes limitaneas, Mammam, Telepten et Cululim firmissimis cinxisset moenibus, castrumque, quod Aumetera vocant indigenae, muniisset, fida illic praesidia collocavit.

7. Similiter Numidiam muris militaribusque praesidiis securam reddidit: ad singula venio. Est in Numidia mons Aurasius, cui parem nullum habet orbis terrarum. Abruptus enim surgit altissime, ac tridui fere iter ambitu colligit. Primo aditu difficillimus, nusquam ascensum nisi in praecipiti offert. In vertice terrenum est solum, plani campi, viae faciles, prata uberrima, horti arboribus consiti, aromata cuiusque generis, manantes rupibus fontes, aquae placidae fluvii undarum copia tumidi, et, quod maxime mireris, fruges atque arborum fructus tanto altero maiores sunt in hoc monte, quam in reliqua Africa nasci soleant. Haec est natura montis Aurasii: quem cum Vandali ipso sui dominatus initio occupassent, Mauri illis ereptum incoluerunt: donec Iustinianus Aug. Mauris inde exactis, Romano eum imperio adiecit, ac providens ne denuo infesti illuc subirent barbari, urbes, quas circum montem desertas ac plane immunitas reperit, moenibus cinxit. Praeterea castellis ibi geminis iusto cum praesidio positis, nullam vicinis barbaris spem reliquit invadendi Aurasii. Urbes in reliqua Numidia sitas firmissime communivit. Haec ibi.

In insula autem Sardo, dicta hodie Sardinia, urbs est, cui nomen apud Romanos Traiani castrum. Hanc muris circumdedit, cum esset nuda.

Apud Gades, ad alteram Herculis columnam, a dextera, in Africa littore castellum, Septa nomine, fuerat: quod a Romanis olim extructum, cum esset neglectui Vandalis, corruerat vetustate. Hoc imp. noster Iustinianus muro optimo validoque praesidio muniit. Spectandum Ibidem templum deiparae posuit, ac primam ipsi dicans consecransque oram imperii, castellum hoc universo hominum generi inexpugnabile reddidit.

Quae cum ita sint, nulla iam relicta ambiguitate, omnibus patet, ab exortivo limite ad solem usque occidentem, quae extrema sunt ditionis Romanae, Iustinianum Augustum non solum munitionibus, sed militaribus etiam praesidiis imperium confirmasse. Ego vero quaecumque ab illo aedificata accipere potui, vel oculis ipse meis, vel eorum relatu, qui viderant, literis pro virili parte sum persecutus. Id tamen apprime scio, me multa praetermisisse, sive magno abdita numero, sive prorsus incognita. Quare si quis eo studium conferet, ut scrutetur omnia ac scriptis inserat, is certe cum recte facti conscientia gaudebit, tum cultae honestatis gloriam consequetui.