Jump to content

De amore/Liber II/Capitulum VI

Unchecked
E Wikisource
Liber II
Capitulum VI
1180 - 1190

 Capitulum V Capitulum VII 

1 Si unus amantium alteri fidem frangat amanti, si quidem vir fuit ille, qui fregit, et hoc novi peregit amoris intuitu, prioris efficitur penitus indignus amore atque ipsius frustrandus amplexu, quia in eo prioris spiritus deficit amoris. Nam impossibile prorsus viva ratione probatur, ut assidua et immoderata de muliere cogitatio sumpta novo originem non praestet amori veteremque funditus non expellat.

2 Ipsius enim amoris naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore ligari. Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.

3 Sed videamus an mulier, si talem admittat amantem, in suo sit laudanda proposito. Et certe hoc cupio mulieribus indicare, quod multum probitati feminae videtur derogari, si talem ulterius admittat amantem, qui novum fuerit expertus amorem; omni namque misericordia iudicatur indignus, qui tanti honoris accepti obliviosus et ingratus exsistens de alterius non erubuit amplexibus cogitare.

4 Quid enim in hoc saeculo alicui potest gratius exhiberi quam optatae mulieris [divitiis] amore potiri? Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.

5 Raro etenim contingere solet, ut recente amore admisso ad primum facile reducatur amator, quia vix unquam amor reviviscere posset exstinctus. Huic autem mulieri meum non possum denegare consilium. Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat; et si perpenderit eum per suam deambulare viciniam, ad loca visionis more solito non accedat, sed ei se penitus absentare laboret.

6 Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia. Quod si nec istis ingeniis amor valeat revocari deperditus, saniori consilio mulier sibi poterit providere, si conetur penitus ipsius oblivisci et amoris illius penitus memoriam declinare.

7 Supradictis igitur, ut supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas.

8 Est igitur quam plurimum a mulieribus praecavendum talibus se amatoribus obligare, quia non vera gaudia ex tali consequentur amore sed innumerosis angustiis et infinitis doloribus exponuntur. Ergo quum aliqua postulatur amari, antequam suum largiatur amorem totis suis viribus elaboret postulantis mores et fidem agnoscere, ut nil in eo penitus derelinquat incognitum, quia post peractum incaute negotium, serotinum est sapientis desiderare consilium vel tarda poenitudine castigari.

9 Caveat itaque mulier fallacis amatoris insidiis supplantari, quia quam plurimi non amari sed solam quaerunt exercere libidinem vel suas de mulieribus in coetu laudes referre. Qui etiam antequam a muliere sui valeant laboris percipere fructum, omnia videntur in suavitate sermonis recta fide proponere et puro corde narrare; post fructum vero laboris assumptum tergiversantur amanti, et occulta primitus cordis incipit duplicitas apparere, et misera simplexque ac nimium credula mulier letaliter se reperit fallacis amatoris ingenio circumventam.

10 Quid ergo si vir fidem frangit amanti non renovandi amoris intuitu, sed quia sic eum compulit ulterius non reversura voluptas? Quid enim si loci opportunitas feminam ei representavit incognitam, vel quid si meretricula vel cuiuscunque famula tempore Veneris incitantis huic, de quo loquor, occurrat amanti, numquid ob hoc coamantis debet amore privari si secum lusit in herba?

11 Et secura quidem possumus responsione docere quod ob hoc amator suae coamantis non iudicatur indignus amore, nisi saepius forte cum pluribus tales ipse committat excessus, ita scilicet ut nimia de eo voluptatis abundantia praesumatur.

12 Sed et si, quamcunque feminam noverit, ad suam fuerit consecutus instantiam vel data opera fuerit suo labore lucratus, priori iuste meretur amore privari, quia violenter praesumitur eum novi amoris id intuitu peregisse, maxime ubi pro nobili vel alias femina honorabili oberraverit.

13 Sed quaeres forte quid sit mulieri agendum, si suus dilectus amator pro alterius mulieris amplexibus licentiam ab ipsa precetur. Et firmiter quidem tenemur asserere mulierem nullatenus debere licentiam concedere coamanti, ut alterius mulieris fruatur amplexu. Immo debet pleno sibi ore negare alterius se mulieris amplexibus exhibere. Sed si hanc fuerit mulier largita licentiam, si amator quidem ea licentia fuerit usus, adeo frustra pristinum requirat amorem ac si istud nulla impetrata licentia peregisset.

14 Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum. Si vero amator indulta sibi studuerit uti licentia, eius tamen non habuerit conatus effectum, non potest ob hoc sibi mulier solita denegare solatia, quum et hic mulieris denotetur excessus, et utrinque iuste valeant crimina compensari.

15 Nunc autem discutiamus veterem errorem, et si mulier fidem frangat amanti, quid fieri debeat videamus. Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata. Cuius sententiae licet veteris non est veneranda senectus, quia maximum nobis propinat errorem.

16 Absit enim quod tali unquam profiteamur mulieri esse parcendum, quae duorum non erubuit libidini sociari. Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris associari a cunctis iudicatur indigna.

17 Unde si mulier ad priorem revertatur amantem, satis amatori creditur verecundum, si ulterius ipsius utatur amplexu; nam secura potest veritate cognoscere quod amor in ea nullatenus perseverat. Quare igitur in ea suum ponit affectum?

18 Sed dices forte: «Adeo talis mulieris amore languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea retrahere mentem; huic ergo, magister, liberationis praesta remedium.» Sed non gaudeat Andreas de eo quod magis cupit in orbe, sine quo etiam diu non potest corporali vita beari, si suum unquam ediderit homini tam infortunato remedium.

19 Magis enim videtur hominum utilitatibus expedire, si proprio illum relinquamus arbitrio et eius tanquam mortui vulnera negligamus intacta, quam amoris eum remedia doceamus. Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior. Talem igitur hominem tali dignum muliere repertum tali semper placet amore gaudere.

20 Sed quid si mulier extraneo praestet oscula viro aut ipsum suscipiat amplectendo lacertis sibi nulla alia concedendo? Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri amoris soleant hominibus exhiberi. 21 Utrum autem mulier vel amator novum licenter petat amorem, praesenti opere tibi non laboramus exponere, quia sive licite sive minus licenter istud agatur, postquam novi quisquam radio fuerit pertactus amoris, violenter cogitur attractione propriis motibus obedire tanquam alieno subiectus arbitrio. Scio tamen mihi quandoque fuisse consulenti rescriptum quod verus amans nunquam potest amorem exoptare novitium, nisi primitus ob certam iustamque causam prioris cognoverit advenisse defectum. 22 Quam regulam nostri quidem experimento cognoscimus esse verissimam. Nam et nos excellentissimi amoris concitamur aculeis, quamvis inde nullum sumpsimus nec speramus assumere fructum. Nam tantae altitudinis cogimur amore languescere quod nulli licet exprimere verbo, nec supplicantium audemus iure potiri, et sic demum compellimur proprii corporis sentire naufragia. Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere. 23 Sed quum diligens indagator inveniaris amoris, non sine causa quaerere posses an purum amorem cum una possit aliquis muliere servare, ac cum altera retinere mixtum sive communem. Et irrefragabili tibi auctoritate monstramus neminem posse taliter duabus mulieribus cordis dilectione coniungi. 24 Licet enim purus et mixtus diversi videantur amores, recte tamen intuentibus purus amor quo ad sui substantiam idem cum mixto iudicatur amore et ex eadem cum ipso cordis affectione procedit. Eadem est in illis amoris substantia, sed varius est modus atque respectus amandi, ut in exemplo tibi poterit liquere praesenti. 25 Videmus enim aliquando aliquem purum bibendi vinum habere appetitum, et eidem postmodum aquam solam vel mixtum cum ea bibere vinum similiter suadet appetitus; quamvis huic sit varius appetendi respectus, ipsius tamen appetitus substantia eadem et invariata consistit. Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet modus et forma atque respectus sit varius amandi. 26 Sed quaeres forte, Gualteri, si mulier sit repellenda quae violenter attracta alterius se voluptati commiscuit. Dicimus ergo quod nemini iusta ratione poterit imputari, quod violenta coactione commisit, nisi postmodum illi rei priora iterando consenserit. 27 Sed quaeris an peccet illa mulier in amoris praecepto, quae alteri dominae quam amori scit idonee copulatam novum suadet amorem. Et ex rationis quidem necessitate compellimur enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii sollicitare. 28 Nunc autem quaerere posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare priorem. Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare. 29 Quod si videat mulier quod coamantis improbitas suo non valeat mitigari labore, eum licite potest et sine reprehensionis timore dimittere et ab eius se penitus retardare amplexibus. Idem credimus in amatore dicendum, qui erroris umbra deceptus improbo se minus provide obligavit amori. 30 Sed consules me forsitan an, si unus coamantium amoris nolens ulterius vacare solatiis alteri se subtraxerit amanti, fidem videatur infringere coamanti. Et nullo istud praesumimus ausu narrare ut a saeculi non liceat delectationibus abstinere, ne nostra videatur doctrina ipsius Dei nimis adversari mandatis. 31 Nec esset enim credere tutum non debere quemquam Deo potius quam mundi voluptatibus inservire. Sed si novo postmodum se coniungat amori, dicimus quod dominarum iudicio ad prioris coamantis est reducendus amplexus, si prior coamans istud postulare voluerit. 32 Sed dices forsan: «Ergo illi amoris obviabitur regulae, quae dicit, amorem non esse propalandum.» Cui taliter respondemus obiecto. Dicimus enim quod coamantium personis exceptis tribus aliis potest amor licite propalari personis. Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis. 33 Sed et amatrici similem conceditur secretariam postulare. Praeter istos internuntium fidelem de communi possunt habere consensu, per quem amor occulte et recte semper valeat gubernari. Praedicti ergo secretarii de communi amantium voluntate dominas tenentur adire, ubi tale emerserit negotium, eisque recitare quod contingit, amantium qui litigant personis penitus non expressis. 34 Hic non immerito etiam quaeri posset, quum amor spei tantum largitione nutritur vel usque ad secundum vel in tertium gradum sua porrexit initia, sed mulier promissum frustravit amorem, an dicatur amanti frangere fidem. Et firmiter credimus esse tenendum ut, si mulier alicui spem sui largiatur amoris vel alia sibi amoris primitiva concesserit, et ipse tali non reperiatur indignus amore, magna mulieris iudicatur offensa, si diu sperata denegare contendat. 35 Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere. Turpissimum etenim in femina iudicatur, si de ipsa non curet exspectare promissa; nam talia meretricum consuevit fallacia cogitare, quae in cunctis suis actibus atque sermonibus sunt expositae falsitati et omnia in cordis duplicitate confingunt. 36 Unum te volumus specialiter in meretrice notare, quod, si quandocunque ipsam miraculose contingat amare, suo non potest coamanti frangere fidem; et hoc quidem Campaniae comitissam ex quibusdam suis dictis sensisse cognovimus, quod idem eam credimus retulisse, quia illius qui meretricem venatur voluit turpedinem denotare et ipsius punire scientiam. 37 Nam, qui tam immundo se copulavit amori nullis, quum adversa patitur, amoris meretur privilegiis adiuvari, sed patienter tolerare tenetur, quum ei scienter se copulavit. Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti. 38 Quaeris etiam, Gualteri, si duo coamantes puro concorditer amore fruantur, postmodum alter petit mixtum vel communem, an liceat alteri reluctari. Ad hoc igitur te volumus penitus edoceri quod, licet purus amor potius quam mixtus sive communis sit cunctis hominibus eligendus, non tamen uni licet amantium sui coamantis rebellem exsistere voluntati, nisi forte inter amoris initia concorditer pepigerunt quod nunquam mixto fruerentur amore, nisi libera utriusque voluntas et plena concordia postularet. Sed quamvis talis conventio colligavit amantes ut non liceat amatori ultra nisi plena concordia postulare, non tamen recte agit mulier, si sui coamantis in hoc parere voluntati recuset, si ipsum viderit in sua persistere voluntate. Singuli namque tenentur amantes in amoris exercendo solatia cunctis inter se mutuis voluntatibus obedire.

 Capitulum V Capitulum VII