Jump to content

De amore/Liber II/Capitulum VII

Unchecked
E Wikisource
Liber II
Capitulum VII
1180 - 1190

 Capitulum VI Capitulum VIII 

1 Nunc igitur ad amoris varia procedamus iudicia.

I

Quidam dum cuiusdam dominae immoderate ligaretur amore, tota mentis intentione pro ea coepit esse sollicitus; mulier autem, quum istum videret pro suo amore sollicitum, ipsum penitus recusavit amare. Sed quum eum cerneret nihilominus sui amoris sollicitudine detineri, die quadam sibi talia verba proposuit. «In veritate cognosco pro meo amore te diutius laborasse, sed nullo quidem tempore ipsum poteris impetrare, nisi primitus te firma mihi volueris sponsione ligare te cunctis in perpetuum meis obedire mandatis, et si in aliquo contraires, te velle meo penitus amore privari.»

2 Cui taliter respondit amator: «Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum impendo libenter.» Quod quum factum esset, illi mulier in continenti mandavit ut ulterius pro suo non laboraret amore, nec de ea inter aliquos auderet laudes efferre. Quod quamvis gravissimum foret, sustinuit tamen patienter amator.

3 Sed quum quadam die praefatus amator in quarundam dominarum cum aliis militibus resideret aspectu, suos audiebat commilitones de sua domina turpia valde loquentes et eius famae contra ius et licitum suis inique sermonibus detrahentes. Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.

4 Quum praefatae istud dominae perveniret ad aures, eum suo penitus dicit amore privandum, quia eius insistendo laudibus contra eius mandata venisset.

Hunc vero articulum Campaniae comitissa suo taliter explicavit iudicio. Ait enim quod talis domina nimis in suo fuit mandato severa, quae ipsum non erubuit iniqua sententia supprimere qui penitus se illius subiugavit arbitrio, et cui spem sui porrexit amoris, quum eum sibi sponsione ligavit quam nulli probae feminae licet sine causa frustrare.

5 Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere. Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato, ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.

II

6 Ad hoc quidam alius quum optimi amoris frueretur amplexu, a suo petiit amore licentiam ut alterius mulieris sibi liceat potiri amplexibus. Qui tali accepta licentia recessit et diutius quam consueverat a prioris dominae cessavit solatiis. Post mensem vero elapsum ad priorem dominam redit amator, dicens se nulla cum alia domina solatia praesumpsisse nec sumere voluisse, sed suae coamantis voluisse probare constantiam.

7 Mulier autem eum quasi indignum repellit a suo amore, dicens ad amoris sufficere privationem tali[s] postulata et impetrata licentia. Huic autem mulieri reginae Alinoriae videtur obviare sententia, quae super hoc negotio taliter consulta respondit.

8 Ait enim: «Ex amoris quippe agnoscimus natura procedere, ut falsa coamantes saepe simulatione confingant se amplexus exoptare novitios, quo magis valeant fidem et constantiam percipere coamantis. Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter cognoverit amantem sibi fidem fregisse.»

III

9 Quum duo essent viri tam genere quam vita et moribus etiam aliis per omnia coaequales eo excepto, quod opulentia rerum dissimili respondet eventu, dubitatum constat a multis quis eorum sit potius eligendus amator. Et exstat inde dictum Campaniae comitissae dicentis: «Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae.

10 Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur; femina etinim rerum fertilitate beata laudabilius inopem sibi nectit amorem quam divitias multas habentem. Nihil enim magis cunctis bonis hominibus debet esse onerosum, quam si probitas egestatis tenebris obscuretur vel alia necessitate quacunque laboret.

11 Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire. Nihil enim est, quod in tantum utriusque sexus amanti pertinere videatur ad laudem, quam si plenarie sicut potest necessitatibus coamantis occurrat.

12 Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis. Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem.»

IV

13 Alia sic quidem occurrit quaestio talis. Duo erant in omnibus et per omnia coaequales, qui simul et aequaliter omni modo [his] servire coeperunt, qui etiam postulant, et instanter, amari; quaeritur ergo quis in isto sit praeferendus amore. Sed eiusdem comitissae monitis edocemur ut in tali eventu prior petitor potius mereatur audiri; si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.

V

14 Miles quidam dominam suam immoderate amabat et eius plenarie fruebatur amplexu, ipsa tamen eum dilectione mutua non amabat. Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.

15 Huic negotio tale dedit comitissa responsum: «Improba nempe satis intentio mulieris iudicatur, quae amari quaerit et ipsa recusat amare. Stultum est enim aliquem illud ab aliis non reverenter exigere, quod ipse aliis penitus denegat exhibere.»

VI

16 Insurgit etiam dubitatio talis. Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt. Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.

17 Huic taliter Alinoria regina respondit: «Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem. Posset enim propter merita improbi viri evenire, ut exoptata bona percipiendo meliorationis improbitas fomenta non caperet, quia non semper iactata producunt semina fructum.»

VII

18 Ad eiusdem reginae arbitrium defertur hic alius eventus amoris. Quidam quum ignoranter se agnatae copulasset amori, ab ea discedere comperto crimine quaerit. Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare. 19 Cui negotio taliter regina respondit: «Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur, quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem. Omni enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare.»

VIII

20 Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat. Sed huius mulieris improbitas Narbonensis Mengardae dominae taliter dictis arguitur: «Nova superveniens foederatio maritalis non recte priorem excludit amorem, nisi forte mulier omnino penitus desinat amori vacare et ulterius nullatenus amare disponat.»

IX

21 Quidam a praefata postulavit ut ei faceret manifestum ubi maior sit dilectionis affectus, inter amantes an inter coniugatos. Cui eadem domina philosophica consideratione respondit. Ait enim: «Maritalis affectus et coamantium vera dilectio penitus iudicantur esse diversa et ex motibus omnino differentibus suam sumunt originem. Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi.

22 Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur. Non enim competens esset comparatio talis, si diceretur nomen corpore simplicius esse vel propositio magis dictione composita.»

X

23 Idem ab eadem domina sub tali forma quaesivit. Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem. Cui domina praefata respondit: «Si aliqui fuerint qualicunque nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi, inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem.»

XI

24 Quidam vir bonus et prudens ab aliqua domina petit amorem; postea vero accedit vir alius probior eo et ab eadem instanter petit amari. Quis ergo alteri praefertur amandus? Hanc autem litem taliter Narbonensis Mengarda definit: «In mulieris confertur arbitrium, quem potius velit bonum an meliorem exaudire petentem.»

XII

25 Aliud etiam iudicium tale procedit amoris. Quidam satis idoneo copulatus amori, alterius dominae instantissime petit amorem quasi alterius mulieris cuiuslibet destitutus amore; qui etiam iuxta sui desideria cordis plenarie consequitur, quod multa sermonis instantia postulabat. Hic autem fructu laboris assumpto prioris dominae requirit amplexus et secundae tergiversatur amanti. Quae igitur super hoc viro nefando vindicta procedet? In hac quidem re comitissae Flandrensis emicuit sententia talis:

26 «Vir iste, qui tanta fraudis fuit machinatione versatus utriusque meretur amore privari et nullius probae dominae debet ulterius amore gaudere, quum impetuosa credatur in eo regnare voluptas, quae penitus amoris est inimica, ut in capellani doctrina manifestius edocetur.

27 Mulier autem nullatenus sibi debet ad verecundiam reputare, quum quaelibet mulier, si mundi laudes optat habere, vacare teneatur amori, et interiorem hominis fidem et eius intrinseca cordisque nemini sit facile perscrutari secreta, et ideo in palliatione sermonis multa saepe reperiatur sapientia circumventa. Si tamen iste ad priorem non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari.»

XIII

28 Affertur aliud tale iudicium. Miles quidam quum omni hominum probitate careret et ideo ab omni femina reprobaretur amari, a quadam domina tanta improbitate postulavit amorem quod ei spem de suo amore est largita. Quae domina in probis moribus propria taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum probitatem deductus et omni probitate laudandus.

29 Quo in probitatis norma solide confirmato et qualibet curialitatis decorato virtute, alia quaedam domina ipsum ad suum instanter invitat amorem, cuius et ipse miles fuit obediens penitus voluntati, prioris scilicet dominae largitatis oblitus.

30 Super hoc autem articulo non desunt nobis Flandrensis comitissae responsa. Ait enim: «Laudandum videtur a cunctis, ut prior amatrix suum coamantem ex cuiuslibet mulieris valeat amplexibus revocare, quem ipsa per sui laboris industriam de improbitatis imo ad summum curialitatis ac probitatis culmen adduxit. Ius enim ac rationem in homine illo mulier habere creditur, quem ipsa morum probitate destitutum sua reddidit providentia [probum] atque laborum sollicitudine probiorem simul et morum consideratione compositum.»

XIV

31 Quaedam domina, quum suus in ultramarina coamans expeditione maneret, nec de propinqua ipsius reditione confideret, immo quasi ab omnibus eius desperaretur adventus, alium sibi quaerit amantem. Quidam vero secretarius prioris amantis nimium condolens de mulieris fide mutata novum sibi contradicit amorem. Cuius mulier nolens assentire consilio tali se defensione tuetur.

32 Ait enim si feminae, quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum. Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio definivit:

33 «Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude. Nihil enim maius gaudium in amatricis debet animo concitare, quam si a remotis partibus laudes de coamante percipiat, vel si ipsum in honorabilibus magnatum coetibus laudabiliter immorari cognoscat.

34 Nam quod litterarum vel nuntiorum visitatione abstinuisse narratur, magnae sibi potest prudentiae reputari, quum nulli extraneo ei liceat hoc aperire secretum. Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi.»

XV

35 Insurgit etiam alius eventus amoris: Amator quidam, quum proeliando viriliter oculum vel alium sui corporis amisisset ornatum, quasi indignus ac taediosus a sua coamante repellitur, et soliti sibi denegantur amplexus. Huic autem feminae Narbonensis dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit:

36 «Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum. Hominum enim audacia maxime mulierum concitare consuevit amorem et eas in amandi proposito diutius enutrire. Quare igitur membrorum deformitas, quae naturaliter ex audacia ipsa inevitabili procedit eventu, amoris damno afficere debet amantem?»

XVI

37 Alia deducitur in medio dubitatio talis. Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari.

38 Qui secretarius officio legationis assumpto, sociali fide confracta, amantis sibi nomen assumpsit ac pro se ipso coepit sollicitus esse. Cuius praefata domina inurbane coepit fraudibus assentire. Sic tandem cum ipso complevit amorem et eius universa vota peregit.

39 Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium. Comitissa vero sexagenario accersito sibi numero dominarum rem tali iudicio definivit:

40 «Amator iste dolosus, qui suis meritis dignam reperit mulierem quae tanto facinori non erubuit assentire, male acquisito fruatur amore, si placet, et ipsa tali digna fruatur amico. Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori.»

XVII

41 Ad haec, dum quidam miles mulieris cuiusdam ligaretur amore quae amori erat alterius obligata, taliter ab ea spem est consecutus amoris ut, si quandoque contingeret eam sui coamantis amore frustrari, tunc praefato militi sine dubio suum largiretur amorem. Post modici temporis lapsum mulier iam dicta in uxorem se praebuit amatori.

42 Miles vero praefatus spei sibi largitae fructum postulat exhiberi; mulier autem penitus contradicit asserens se sui coamantis non esse amore frustratam. Huic quidem negotio taliter regina respondit: «Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires. Ideoque laudamus ut praenarrata mulier pollicitum praestet amorem.»

XVIII

43 Quidam miles intima turpiter et secreta vulgavit amoris. Cuius excessum in castris omnes militantes amoris postulant severissime vindicari, ne tantae praevaricationis exemplum impunitatis inde sumpta occasione valeat in alios derivari.

44 Dominarum igitur curia in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis perseveret. Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.

XIX

45 His etiam adiungitur et aliud non inepte iudicium. Miles quidam dum cuiusdam dominae postularet amorem, et ipsum domina penitus reniteretur amare, donaria ei quaedam miles satis decentia misit, et oblata mulier alacri vultu et avida mente suscepit. Postea vero in amore nullatenus mansuescit sed peremptoria sibi negatione respondit.

46 Conqueritur miles, quasi mulier amori congruentia suscipiendo munuscula spem sibi dedisset amoris, quam ei sine causa conatur auferre. His autem taliter regina respondit: «Aut mulier munuscula intuitu amoris oblata recuset aut munere compenset amoris aut meretricum sustineat patienter coetibus aggregari.»

XX

47 Fuit etiam a regina quaesitum quis magis esset eligendus amor, an scilicet iuvenis viri an in aetate provecti. Quae mirifica quidem subtilitate respondit. Ait enim: «Viri scientia et probitate atque morum laudabili compositione bonus vel melior amor, non autem aetatis ratione distinguitur.

48 Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi; aetate vero provecti iuvencularum potius affectant amplexus osculaque suscipere quam aetate mulieris adultae. Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum. Quod quare contingat, physicalis potius videtur inquisitio rei.»

XXI

49 Quaesitum quoque fuit a Campaniae comitissa quas res deceat amantes a coamantibus oblatas accipere. Cui taliter inquisitioni comitissa respondit: «Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere.

50 Hoc tamen singulos volumus amoris milites edoceri, quod, si amans a coamante anulum amoris causa susceperit, ipsum in sinistra manu et in minuto debet digito collocare et anuli gemmam ab interiori manus parte semper portare absconsam, et hoc ideo quia sinistra manus a cunctis magis consuevit tactibus inhonestis et turpibus abstinere, et in minuto digito prae cunctis digitis mors fertur hominis et vita manere, et quia singuli tenentur amantes suum amorem retinere secretum.

51 Similiter si visitationis inter se amantes utantur epistolis, propriorum nominum etiam scriptione abstineant. Praeterea, si ob aliquam causam ad dominarum devenerint amantes iudicia, amantium personae nunquam debent iudicantibus indicari sed sub indefinita eis prolatione proponi. Sed et mutuas sibi invicem missas epistolas proprio non debent insignire sigillo, nisi forte habuerint secreta sigilla quae nulli nisi sibi et suis sint secretariis manifesta, et sic semper illaesus conservabitur amor.»

 Capitulum VI Capitulum VIII