Jump to content

De amore coniugali/1.9

Checked
E Wikisource

Ad uxorem de liberis educandis

1.9

 1.8 1.10 


IX.
Ad uxorem
de liberis educandis
 

Quid tibi communis natas, tria pignora, conjux,
commendem, quarum maxima cura tibi est?
Nam tua nec virtus, nec amor monitore marito
indiget, et matris munera docta subis.
5
Sed tamen, ut partesque meas et jura tuerer,
neve absens videar non memor esse domus,
haec obeunda tibi constanti pectore mando,
officii quae sint munera certa tui.
Primus honos pietasque Deo templisque dicatis;
10
hoc primum discant pignora nostra, vide.
Templa adeant caste, castisque piissima votis
dona ferant: gaudet simplicitate Deus.
Tum colere antiquas artes maternaque jussa,
atque agili discant carpere pensa manu;
15
in digitis acus, ante pedes intexta quasilli
viminaque et fuso stamina torta levi.
Hoc Tanaquil opus, hos mores Lucretia monstrat,
Phylacidae hos conjux, Telemachique parens.
Multa pater materque valent infundere natis,
20
transit et in seri jura nepotis avus;
insita sed studio vis confirmanda fideli est,
natura ut mores induat usa bonos;
arte opus est; artem sollers quoque perficit usus;
perficit ars quicquid reperit ingenium.
25
Sponte sua quamvis tellus fecunda, novari
poscit, et optata gaudet arantis ope;
sponte sua vitis profert Baccheia racemos,
sed tamen assidua falce colentis eget.
Quid, quod quae sterilis natura creverat arbos,
30
insita pomiferas portat onusta comas?
Arte igitur natura juvatur, et arte magistra
sumunt diversos pectora nostra habitus.
Format aratorem domita cervice juvencum
agricola, ut currus axe sonante ferat;
35
format equum domitor, sic ut petat obvius hostem,
sensit ubi audaces signa dedisse tubas.
Dum tenera est aetas, dum mens patiensque magistri,
tum proprias artes quisque docendus erit;
ergo dum molles animi, nunc imprime, mater,
40
quae pietas, quae lex fasque pudorque jubent.
Plura licet nostras commendent dona puellas,
matronae decus est una pudicitia:
forma brevis, vigor est animi splendorque virilis.
Munificam regis addecet esse nurum:
45
nos pudor, ac probitas, nos vitae ruga severae,
nos labor insomnis mensaque parca decet.
Otia nequitiam suadent, dat luxus amori
fomenta; in venerem, saeve Lyaee, rapis;
dicitur et fontes fontanaque numina amasse
50
quae dea tutelam virginitatis habet,
Lenaeos latices odisse et pocula bacchi,
pocula virginibus perniciosa suis.
Callisto Arcadicis cur ursa erraverit agris,
fama tenet sacrum destituisse chorum,
55
Naiadum et latebras mediis petiisse diebus,
sermone et longas continuasse moras.
Illic Oenones miseros cognovit amores,
cognovit versos ad sua furta deos,
illic Eveni natam pugnacibus armis
60
abreptam atque Idae praeposuisse torum,
cognovit spretum dilecta ab virgine Phoebum,
Evenum rapidis sponte subisse vadis;
qualia dum memorant faciles ad furta Napaeae,
Arcas amat versos ad sua vota deos.
65
Corrumpunt mala dicta animum, moresque verendos,
in veros sensus saepe abiere joci:
lascivos igitur coetus lascivaque verba
pignoribus nostris rite cavenda, vide.
Penelope numquam, numquam Lucretia vidit
70
histrio dum molli scenica voce canit.
Templa pudicitiam maculant: ni rite peractis
rebus abis, templi noxia saepe mora est.
Rustica nec mihi sit, nec sit mihi blanda puella,
quamquam rusticitas labe vacare potest:
75
blanda procax facile est et amata ad ludicra velox,
sit procul o, procul o blanda procaxque mihi.
Non quales ageret didicit numerosa choreas,
sed quos exigeret Laodamia colos.
Dum trahit ante rotas devictas Scipio gentes,
80
et peragit magnos libera Roma jocos,
matronae juvenesque simul per compita saltant,
concinit et varios tibia Lyda sonos.
«Romanos, inquit, numeros inflare memento,
Aemilia, et nostros, advena, tange modos.»
85
Non omnis igitur numeros, non quasque choreas
quae proba, nec quaevis carmina nosse cupit.
Ausam vix memorant tectis Argian avitis
prodisse et raras urbis adisse domos.
Quae casta est, thalamo gaudet laribusque paternis:
90
turba nocet, turbae crimina ubique placent.
Est oris quoque lex, est et sua cura capillo,
quam tenuisse decet, praeteriisse nefas.
Evadne hoc placuit, placuitque hoc Martia cultu,
ornatus tamen est neutra secuta novos;
95
ante Helenam nullae crines emere puellae;
Troja docet quantum non sua forma nocet;
nec faciem, nec colla prius, nec pectora norant
pingere, nec fuco consuluisse genis:
primae Sirenes cultus docuere negatos,
100
est nova sed crimen poena secuta novum.
Quid tibi praecipiam molles vitare fenestras?
Ad culpas aditum laxa fenestra facit.
Libera mens, captiva tamen sint lumina, quando
hanc animo invenit saeva libido viam;
105
cogite fallaces, animus ne peccet, ocellos,
cogite, libertas ne peritura cadat;
pellite materiam primasque exstinguite flammas;
vincite, vincentes palma decusque manent.
Haec tibi nunc, conjux, non ut moveamve rogemve,
110
sed studium absenti noris ut esse domus;
perge, et consortem natis nunc exige curam:
est labor, at merces magna parata tibi.