De amore coniugali/2.16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Naenia nona iocosa ad blandiendum nutrix canit

2.16

Fairytale left blue.png 2.15 2.17 Fairytale right blue.png


XVI.
Naenia nona
iocosa ad blandiendum
nutrix canit
 

Pallidus Eunomius puer est, Titiusque nigellus,
vagit et hic noctes, vagit et ille dies;
Luciolo roseus color est candore refusus,
nec vagit noctu, nec strepit ipse die.
5
Despuit Eunomius mammas tunditque papillas;
oscula dat tumidis Lucius uberibus.
Non Titium fabella juvat, non naenia Lippae;
naenia Luciolum verbaque ficta juvant.
Ridet et in somnis et Lisae Lucius haeret,
10
auferat et ne quis callidus ipse timet.