De amore coniugali/2.17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Naenia decima mater blanditur catellae ac somnum invitat

2.17
Fairytale left blue.png 2.16 2.18 Fairytale right blue.png

 
XVII.
Naenia decima
mater blanditur catellae ac
somnum invitat
 

Ne latra, ne pelle bonum, bona Luscula, somnum;
et tibi jam somnus, Luscula, gratus erit.
Ingredere, o bone somne; nihil bona Luscula latrat:
Luscula Luciolo, Luscula blanda tibi est;
5
innuit ipsa oculis tibi Luscula, Lucius ipse
innuit, et dicunt: «Somnule lenis, ades.»
Luscula jam dormit, stertit quoque bella catella,
et sua Luciolo lumina fessa cadunt.
Dormi, Luciole, Luci dilecte, quiesce;
10
en canit ad cunas garrula Lisa tibi.
Mulcet languidulos, saturat quoque somnus ocellos;
somnus alit venas, corpora somnus alit,
et sedat curas requiemque laboribus affert,
odit tristitiam, gaudia semper amat.
15
Somne bone o cunctis, assis mihi, candide somne,
somne bone et pueris, somne bone et senibus,
ipse mihi tumidas satura, bone somne, mamillas,
ubera Luciolo quo mea plena fluant.
Sentit Luciolus, dormitque et ridet et optat,
20
et mammas digitis prensitat usque suis.
Euge, puer, sitibunde puer, cape, lassule, somnos;
mox tibi jam vigili lacteus amnis erit.