De amore coniugali/2.18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.16 2.19 Fairytale right blue.png

XVIII.
Naenia undecima
mater nugatur
 

Excitus e somno meus est puer; huc age, Lisa,
en age, delicias accipe, amata, tuas.
Et sitit et ridet, dulcis et vertit ocellos
ipse tibi; vultus aspice, cara, tuos;
5
his pro blanditiis teneras da, Lisa, papillas
Luciolo; amplexus quos parat ipse tibi.
An refugit mala Lisa? Nihil mala Lisa veretur?
Carpe, puer, plenos, ubera laeta, sinus,
suge ambas, summorde ambas, ne parce, papillas:
10
ubera Luciolo stulta negare potest?
Scinde comas, contunde sinus, diffringe capillos:
tune meas fugias, improba serva, manus?
Ah, simulant ambo. Simulate et perfide Luci,
fallax Lisa novis insidiosa modis,
15
ipsa tibi eripiam mammas, tibi, subdola, natum,
subdola, quae fugias, perfide, qui renuas.