De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Caput III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber primus, caput III
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Caput II Caput IV Fairytale right blue.png

caput iii.

De caussis.


Latinis caussa et negocium idem.
Cur effectus dictum, quod a caussa oritur.
Probare per caussa efficere est.
Effectus est verum, quod cum facto convertitur.
Caussarum genera.
Probare a caussis est elementa rei colligere.
Latini caussam cum negocio, seu operatione confundunt; et quod ex caussa nascitur, effectum dicunt. Haec autem cum iis, quae de vero et facto disseruimus, conspirare videntur: nam si id verum est, quod factum; probare per caussas idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe operatio; et idem factum et verum, nempe effectus. Caussae autem spectantur praecipuae, in naturalibus materia et forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisimile est antiquos Italiae philosophos opinatos, eum probare a caussis, qui materiam, sive elementa rei incondita digerat, et disjecta componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam inducat. Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non putantur a caussis probare, eae caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet elementa verorum, quae digerere et componere possit; et, ex quibus dispositis et compositis, existit verum quod demonstrat; ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum.Physica a caussis probari non possit.
Quodvis finitum infinita virtute gignitur.
Atque ob idipsum physica a caussis probare non possumus, quia elementa rerum naturalium extra nos sunt. Nam quanquam essent finita, tamen infinitae virtutis est en digerere, componere, et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad primam caussam spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae formationem, quam ad hujus Mundi genesim motus, quo et hic Mundus creatus ex nihilo est, ex quo formica ex substrata materia producitur.Sapientes christiani in quavis re minima infinitam Dei virtutem agnoscunt. Et sane in asceticis sermonibus suis nostrae religionis sapientes, nempe qui et cognitione Summi Numinis, et morum sanctitate praeclari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem perveniunt; quod infinitam in ejus generatione virtutem agnoscunt. Atque id est, quod in nostra dissertatione De nostri temporis Studiorum Ratione dicebamus, quod geometrica ideo demonstramus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus.Impia pietas est velle Deum probare per caussas. Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max. a priori probare student. Nam tantundem esset, quantum Dei Deum se facere, et Deum negare, quem quaerunt.Mataphysici veri clartitas eadem ac lucis.
Ejus rei appositissima similitudo.
Metaphysici enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca cognoscimus. Si enim in elatratam fenestram, quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis; deinde in corpus omnino opacum aciem oculorum convertas; non lucem, sed lucida clathra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphysicum verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma discernitur; quia est infinitum omnium formarum principium: physica sunt opaca, nempe formata et finita, in qubus Metaphysici veri lumen videmus.

Fairytale left blue.png Caput II Caput IV Fairytale right blue.png