Caput III | Caput V |
caput iv.
De Essentiis, seu de Virtutibus.
Essentia, vis et potestas Latinis dicta.Quod scholae essentiam vocant, Latini vim et potestatem appellant. Essentias autem omnes philosophi aeternas et immutabiles statuunt. Aristoteles diserte eas individuas, seu, ut scholae loquuntur, in indivisibili consistere asseverat.Scientia est de aeternis et immutabilibus. Plato autem post Pythagoram scientiam esse de aeternis et immutabilibus sentit. Hinc conjicere licet, antiquos Italiae philosophos essentias putasse individuas omnium rerum virtutes aeternas et infinitas; quas proinde Latinorum vulgus vocabat Deos immortales,Dii immortales Latinorum sunt infinitae omnium rerum virtutes.
Cur metaphysica verissima omnium scientia. sapientes vero pro uno Summo Numine accipiebant: et hac de caussa unam metaphysicam veram scientiam esse, quod de aeternis virtutibus ageret. Hinc dubitare licet, an quemadmodum datur motus, et conatus, qui virtus movendi est, ita datur extensum, et virtus, qua quid extendatur: et uti corpus et motus sunt proprium physicae subjectum, ita conatus et virtus extensionis sint materia propria metaphysices: cujus rei te habeo authorem, Paulle praestantissime, qui illud sentis, in physica actus, in metaphysica esse virtutes.
§ I.
Momentum et punctum Latinis idem.Enimvero Latinis punctum et momentum idem significabant: momentum autem est res, quae movet: et cum punctum, tum momentum iisdem Latinis quid indivisibile dicebatur.Et quid individuum utroque.
Doctrina de punctis mataphysicis Italiae asseritur. An igitur antiqui Italiae sapientes in placitis habuerunt, virtutem esse quandam individuam extensionis et motus? Et haec doctrina ab Italia trans mare, uti et aliae multae, in Graeciam trajecta, a Zenone postea interpolata? Etenim de hac individua extensionis, ac motus virtute nulli rectius uam Stoici sensisse mihi videntur, qui de ea per hypothesim puncti metaphysici disseruere. Principio enim nullum est dubium quin geometria,Geometria et arithmetica post metaphysicam maxime verae.
Metaphyisica omnis veri fons. uti et arithmetica, supra reliquas omnes scientias, quas subalternas appellant, aut maxime verae sint, aut certe eximiam veri speciem praeseferant: et vicissim illud adprime verum, quod metaphysica sit omnis veri fons, et unde in alias scientias omnes derivatur. Quisqne autem novit geometras suas syntheticas methodos a puncto ordiri; et protinus ad infinitae rei contemplationem progredi crebris illis postulatis suis, ut lineas in immensum producere sibi liceat.Qua via verum a metaphysica in geometriam derivatur.
Virtus extensi prior extenso est ac proinde inextensum.
Virtus numeri non est numerus.
Qua ratione puncti definitio sit nominis. Si quis autem quaerat, qua via id verum, aut ea veri species ex metaphysica in geometriam derivata; nulla sane, quam per malignum aditum puncti. Nam geometria ex metaphysica virtutem extendendi desumpsit; quae quia virtus est extensi, prior extenso est, scilicet inextensa. Quemadmodum arithmeticus ex metaphysica desumpsit virtutem numeri, nempe unum, quae quia virtus est numeri, non est numerus: et quemadmodum unum, quod non est numerus, numerum gignit; ita punctum, quod non est extensum, parit extensionem. Cum enim geometra punctum definit id esse, cujus nulla pars est, ea definitio nominis est; quia nulla substernitur res, quae partes non habeat, et tamen mente, vel stylo designes. Quemadmodum unius definitio apud arithmeticum nominis quoque est; quia ii prestituunt unum multitiplicabile, quod re ipsa unum non est. At Zenonii eam puncti definitionem rei existimant, quantum sit punctum instar ad quod de indivisibili extensionis motusque virtute mens humana cogitare possit.Geometria tractat materiam meram, qualem ei suppetit metaphysica. Quare falso illud vulgo putant, geometriam suum subjectum a materia depurare, seu, ii ut vulgo scholae loquuntur, abstrahere. Nam Zenonii nullam scientiam geometria exactius materiam tractare existimabant; nempe materiam, quam ei meram suppeteret metaphysica, hoc est extensionis virtutem.Punctum geometricum instar metaphyisici: et punctum metaphyisicum corporis physici virtus.
De physica Pythagorea judicium.
Idem de physica Zenonia. Neque Aristotelis contra Zenonios demonstrationis super punctis metaphysicis tantam apud ejus asseclas haberent authoritatem, nisi Stoicis punctum geometricum signum ad instar metaphysici, et punctum metaphysicum corporis physici virtus esset. Uti nec Pythagoras, ejusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Platonem, Timaeus, quum de naturae rebus per numeros disseruerunt; natura vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed Mundum, extra quem essent, explicare per Mundum, quem intra se continerent, studuerunt. Idem de Zenone ejusque secta judicium faciendum, qui puncta rerum principia esse existimarunt.Quatuor philosophorum classes.
Prima. Et vero ex omni memoria quatuor philosophorum classes condi possunt: alii enim geometrae eximii, qui de principiis physicis per mathesis hypotheses disseruerunt; atque in his est Pythagoras:Secunda. alii geometria bene instructi, metaphysicaeque cultores seduli nulla hypothesi de principiis rerum cogitarunt, et iccirco de naturae rebus metaphysico genere disserunt; atque in his est Aristoteles:Tertia. alii et geometriae ignari, et metaphysicae hostes simplex corpus extensum in materiae usum adornarunt: et hi in principiorum explanatione gravissime tanquam in limine offendunt, at felicius tamen de peculiaribus naturae phaenomenis cogitarunt; atque in his est Epicurus:Quarta. alii denique corpus quantum et quale principia rerum esse voluerunt; ut ex antiquis, qui terram, aquam, aërem, ignem, vel singula, vel bina, vel cuncta; et ex neotericis chemici. Sed hi nihil quicquam pro dignitate de principiis disserunt: et ex eorum principiis explicationes peculiarium naturae rerum, praeterquam in paucis, quas periculum magis quam consilium obtulit, feliciter succedunt.In qua classe Zeno. Zeno summus metaphysicus ad geometrarum hypotheses accessit: et uti Pythagoras per numeros, his per puncta de principiis rerum commentatur.In qua Renatus. Carthesius vero maximus, ex aequo metaphysicus et geometra, accessit ad Epicurum: et quae in principiis offendit de motu, et formatione elementorum, omnibus plenis, uti Epicurus, offensiones de vacuo, et atomi declinatione, successu rerum peculiarium feliciter explanatarum compensat.Cur Epicurus et Renatus offendunt in principiis physicae, et feliciter procedunt. An eorum ratio sit, quod uterque figura et machina de naturae rebus disserunt; et peculiaria naturae effecta formata et mobilia sunt; de principiis autem et virtutibus, quia informibus nulla figura, quia indefinitis machina nulla est? Atque haec hactenus ad sententiae Zenoniae declarationem authoritatemque dicta sint. Nunc propria rei propositae argumenta exponamus. Quaelibet minima extensae rei particula in infinitum diduci,Aristotelaeae demonstrationes Zenonem laedantne an juvent.
Deus omnium perfectionum cumulus. Aristoteles geometricis demonstrationibus evincit. Sed Zeno ad eas imperturbatus constat, iisque ipsis sua metaphysica puncta confirmat. Hujus enim rei physicae virtutem in metaphysica dari oportet: alioqui quo pacto Deus omnium perfectionum sit cumulus? extensa quidem in natura sunt; in Deo quid extensum memorare nefas: extensum metimur, infinitum dimensionem indignator. Extensi vero virtutem eminenter, ut nostri theologi loquuntur, in Deo contineri fas omnino est.Conatus in Deo quies, extensionis virtus in Deo mens. Igitur quo pacto conatus virtus movendi est, et in Deo, conatus authore, quies; ita prima materia est extensionis virtus, quae in Deo, materiae conditore, purissima mens est. Est igitur in metaphysica substantia, quae indefinitae extensi divisionis est virtus.Divisio motus et res physica est: divisibilitas virtus, et metaphyisica essentia.
De alio Aristoteles cum Zenone contendit, in idem convenit. Divisio physica res est: virtus ut res dividatur metaphysicum argumentum; divisio enim actus corporis est; at essentia corporis, uti et ceterarum rerum, in indivisibili consistit: atque id adeo Aristoteles fateri debet, qui docet. Itaque mihi videtur de alio Aristoteles cum Zenone contendere, in idem autem convenire. Nam ille de actu, hic loquitur de virtute. Et quum Aristoteles divisionem partium in infinitum demonstratione diagonalis, quae in iisdem punctis cum laterali secaretur, quae duae lineae ejusdem sunt impatientes mensurae, urget; jam tum non dividit punctum, sed quid extensum, nam designat.Aristotelis demonstrationes contra puncta metaphysica ex puncti geometrici definitione proveniunt. At ea ipsa demonstratio, uti et aliae de circulis concentricis, qui in omnibus suis punctis cum centro secarentur, et de parallelis, quae obliqua ad horizontem ductae, quam perpendicularem intersecarent nunquam totam dividerent, et ejus generis aliae, ex puncti definitione, cujus nulla pars est, stabilitae proveniunt. Neque haec mira nobis sunt demonstrata per geometriam, in cujus definitionibus punctum minima diceretur esse particula in immensum dividua; sed per quam punctum constituitur individuum, et a puncto ita definito ad haec mira demonstrata pervenitur.Zeno ex geometria metaphyisicam in physicam dedictam contemplatur. Quapropter Zeno per eas demonstrationes in sua sententia se obfirmat potius; tantum abest ut confutetur. Quemadmodum enim in hoc Mundo formarum, quem homo sibi confingit, et cujus homo quodammodo Deus est, hoc definitum nomen, haec res commentitia, cujus nulla pars est, ex aequo iniquis extensis subest; ita et ad hoc instar in Mundo vero, quem Deus condidit,Virtus extensionis individua; et ob id iniquis extensis aequa aeternitur. est quaedam individua virtus extensionis, quae, quia individua est, iniquis extensis ex aequo sternitur. Atque adeo virtutes sunt indefinitae; et, quia indefinitae, de iis illa tot, et quot proloqui non datur; illa plura, minora cogitare non licet; illa magis et minus indignantur.
Conatus dos puncti.Atque eae ipsae demonstrationes, quae id evincunt, conficiunt quoque conatum, seu movendi virtutem, ut rem metaphysicam, iniquis motibus aequum subesse. Et principio multo magis decet expeditissimam Divinae Omnipotentiae facilitatem, quod is crearit materiam, quae esset virtus extensionis et motus simul, quam duplici opera altera materiam, altera motum creasse. Et bona metaphysica id suadet; cum enim conatus quid non sit, sed cujus, nempe materiae modus, eadem creatione materiae eum creatum necesse est.Natura conando coepit existere. Id ipsum physicae convenit: extante enim natura, seu, ut scholae dicunt, in facto esse, omnia moventur: antequam extaret, omnia in Deo quiescebant; igitur natura conando coepit existere: sive conatus natura, ut scholae quoque loquuntur, in fieri est.Conatus inter quietem est motus medius.
Punctum medium inter Deum et extensa. Conatus enim quietem inter et motum est medius. In natura res extensae sunt: ante omnem naturam, res omnem extensionem indignans, Deus: igitur Deum inter et extensa est media res, inextensa quidem, sed capax extensionis, nempe metaphysica puncta. Neque vero aliunde summo inter se commensu, seu, ut dicunt, proportione haec sibi respondent: hinc quies, conatus, motus; atque hinc Deus, materia, et corpus extensum.Deus quietus.
Materia conatur.
Extensa moventur. Deus omnium motor in se quietus; materia conatur, corpora extensa moventur: et ut motus est modus corporis, quies Dei attributum; ita conatus dos puncti metaphysici est: et uti punctum metaphysicum est indefinita virtus extensionis, quae iniquis extensis equa subest; ita conatus indefinita virtus movendi est, quae iniquos motus ex aequo explicat.Ratio eorum, quae cogitat Renatus de reflextione ac refractione motus. Renatus tanquam fundamentum eorum omnium, quae de motuum reflectione ac refractione praeclarissime cogitat, illud substruit, quod motus ab ejusdem determinatione sit alius; ita ut sub eodem determinationis modo, seu quantitate, ut dicunt, plus motus fieri possit. Unde illud conficit, plus motus esse in determinationibus obliquis, quam rectis. Atque hinc reserat rationem, quare corpus obliqua motum duabus caussis uno eodemque tempore satisfaciat: alteri sui ponderis, qua recta deorsum fertur; alteri directionis, qua obliqua tendit ad horizontem: et ita ubi in planiciem omnino imperviam incidit, uno eodemque tempore ambarum det effecta caussarum, et reflectat ita motum, ut angulus reflexionis angulo incidentiae aequus sit: sin in planiciem incidat perviam, motum refrangat, et pro majori minorive medii fluxitate, per quod decurrit, propius longiusve abeat a perpendiculari, quam, si per medium uniusmodi pervium deferretur, describeret. Videt quidem verum illud Renatus, sub eodem determinationis modo plus motus fieri posse; rationem autem dissimulat, quia juxta sentit cum Aristotele contra Zenonem: dissimulat, inquam, quod uti diagonali et laterali aequa subest virtus extensionis; ita motui recto, et obliquo ad horizontem aequa virtus quoque subest movendi. Harum rerum omnium, quae hacteuus disseruimus, ratio ea est, aut ego fallor, quia puncta, et conatus sunt, per quae primulum res ex sui nihilo existere occipiunt: et a nihilo minima, et ingentia ex aequo distant.A nihilo minima, et ingentia ex aequo distant. Et ea ratione geometria a metaphysica suum verum accipit, et acceptum in ipsam metaphysicam refundit: hoc est ad scientiae divinae instar humanam exprimit, et ab humana divinam rursum confirmat. Quam cum re ut apte haec omnia congruunt!Divisio malum, bona individua sunt. tempus dividitur; in individua re stat aeternitas: nisi alia moveantur, non habes qui metiri possis quietem: quare animi perturbationes minuuntur, augentur: tranquillitas nescit gradus: extensa corrumpuntur; immortalia indivisibili constant: corpus divisiones patitur; mens partium impatiens: in puncto opportunitas; undique circumstant casus: verum praecisum est; undique falsa obvia: scientia enim non dividitur; opinio sectas gignit: virtus nec ultra nec citra; vitium longe lateque patet: rectum unum; prava innumera: optimum in quoque rerum genere in individua re collocatur. Atque adeo Mundus physicus est de imperfectis, et rebus in indefinitum dividuis; Mundus metaphysicus de ideis, seu rebus optimis, nempe de individuis virtutibus, quae efficaciae sint indefinitae.Est in metaphysica genus rerum inextensum, extensionis capax.
Carthesius analysim in physicam infert.
Zeno per synthesim physicam spectat. Est igitur in metaphysica genus rerum quod extensum non est, est tamen capax extensionis. Non id videt Carthesius, quia, Analyticorum more, materiam creatam ponit ac dividit. Vidit autem Zeno, quia a Mundo formarum, quem homo sibi per synthesim e punctis cpndit, de Mundo solidorum, quem Deus creaverat, disserere studuit.Aristoteles metaphysicam nulla hypothesi in physicam importat.
Renatus physicam in metaphysicam extulit.
De rebus physicis metaphysico, de metaphyisicis physico genere cogitare, viciosum. Non vidit haec Aristoteles, quia metaphysicam recta in physicam intulit: quare de rebus physicis metaphysico genere disserit per virtutes et facultates. Non vidit Renatus, quia recta physicam in metaphysicam extulit, et de rebus metophysicis physico genere cogitat, per actus ac formas. Utrumque vicio vertendum: nam si definire est rerum fines dirigere, et fines sunt formatorum extrema, et formata omnia a materia per motum educuntur, ac proinde naturae jam extanti accepto sunt referenda; et incivile est, extante jam natura, ex qua jam actus habemus, definire res per virtutes; et antequam natura existat, et res formatae sint, eas describere per actus, importunum. Metaphysica physicam trascendit, quia de virtutibus agit et infinito: physica metaphysicae pars, quia de formis agit, ac terminatis. Quo autem pacto infinitum in haec finita descenderit,Quo pacto infinitum in haec finita descenderit comprehendi non potest. si vel Deus id nos doceret, assequi non possemus: quia id verum mentis divinae est, quod et nosse et fecisse idem. Mens autem humana finita est, et formata; ac proinde indefinita et informia intelligere non potest, cogitare quidem potest: quod vernacula lingua diceremus: può andarle raccogliendo, ma non già raccorle tutte. Sed id ipsum cogitare fateri est, quae cogitas informia esse, et fines habere nullos.Distincte cognoscere humanae mentis vicium. Et ob id ipsum distincte cognoscere humanae mentis vitium potius quam virtus est: nam est cognoscere fines rerum. Mens divina in suae veritatis sole res videt; hoc est dum rem videt, infinitas res cum re, quam videt, cognoscit: mens humana, quum distincte rem cognoscit, eam noctu cum lucerna videt, quam dum videt, adsita aspectu amittit suo. Doleo enim, neque doloris formam agnosco ullam; nullos aegritudinis animi cognosco fines: cognitio indefinita; et, quia indefinita, homine digna est: vivida doloris idea est, et illustris, ut nihil magis.Mataphysici veri claritas eadem ac lucis. Sed haec metaphysici veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca distinguimus: metaphysica enim vera illustria sunt, quia nullo fine concludi, nulla re formata distingui possunt: physica autem sunt opaca, quibus metaphysicarum rerum lucem distinguimus.Lux metaphysica seu deductio virtutum in actus conatu gignitur. Haec lux metaphysica, sive, ut scholae loquuntur, deductio virtutum in actus, citra inversa verba, vero conatu gignitur, hoc est indefinita virtute movendi, quae iniquis motibus aequa subest: quae dos est puncti seu indefinitae virtutis, qua quid porrigitur, et iniquis extensis ex aequo sternitur.
§ II.
Extensorum vel conatus nullus omnino est.Nam sane extensa non videntur quicquam conari posse: sive omnia plena sint ex uno genere corporum, quae aequa vi mutuo sibi obsistant; nam in aequa obsistentia rerum, et plenis omnibus, virtus movendi excitari non potest: sive sint plena omnia ex diversis corporum generibus, quorum alia obsistant, alia loco cedant;Vel verissimus motus est. nam in iis verissimi motus fiunt. Nec vero, si brachio velim parietem perrumpere, conatus est; cum ea sit vera nervorum motio, qua ex remissis intenti fiunt: non aliter vere movetur piscis, qui ripae se applicat, et adversae profluenti resistit. Nam ad eam tentionem alii atque alii spiritus animales succedunt, ac proinde verus sit motus, donec non succedentibus porro aliis, nervi languescant ac remittantur. Et ex genere, si conatus est virtus movendi, qua pollent extensa, impedita, an, ut maxime impedita sit, aliquo pacto explicatur tamen? an omnino explicari nunquam potest? si quo tamen pacto explicatur, is verissimus motus est; sin autem nullo pacto explicari potest, quod hoc vis genus est, quae semper sit irrita? cum vis fieri nulla possit, quin quo momento fit, explicetur; ut quod vim facit tantum intendatur, seu moveatur. Quare si naturae effecta omnia percurramus, ea motu, non conatu, nasci comperiemus.Lucem vero motu gigni. Vel ipsam lucem, quae temporis momento diffundi videtur, physici optimae notae docent, temporis successu fieri et vero motu. Atque utinam lux instanti fieret, ut ex puncto luculentissimum naturae opus natum haberemus. Etenim si lux instanti temporis gignitur, dari id puncti effectus in natura necesse est; nam instans temporis loci punctum affectatur. Igitur si lux est directio orbiculorum, quae in instanti fiat, orbiculi haud possunt in una sui parte dirigi, quae extensa sit. Nam extensa sunt extremis disterminata; extrema mediis dissita: extrema autem et media tempore et vero motu percurruntur. Itaque quo lux conatu et temporis instanti gignatur, orbiculi in punctis, quorum nulla pars sit, dirigi debent: en res in natura esset, quae nullam haberet extensionem. Sed enim ista puncta, in quibus diffundi lucem, oboriri tenebras dicunt, sunt nimis corpulenta; nec pro gracili geometriae ingenio exinanita, sive potius ex metaphysicae subtilitate extensione omni spoliata. Quare extante jam natura, ubi sunt diversi generis extensa, quorum alia dura, alia pervia, nulli sunt conatus, sed veri motus.Naturae effecta virtute et potestate explicare physicos dedecet. Itaque naturae jam extantis phaenomena non virtute et potestate explicare par est. Jam enim meliorum virtute physicorum illud disserendi genus per studia et aversiones naturae, per arcana ejusdem consilia, quas qualitates occultas vocant, jam, inquam, sunt e physicis scholis eliminata.Conatus vocabulum e physicis scholius ad metaphysicas amandandum.
Natura motus est: principium motus conatus: excitator conatus Deus. Superest adhuc ex metaphysica id conatus vocabulum. Quare quo disserendi genus de rebus physicis omnino perficiatur, e physicorum scholis est ad metaphysicos amandandum. Nos autem haec ad extremum conficiamus. Natura est motus; hujus motus indefinita movendi virtus conatus; quam excitat infinita mens in se quieta, Deus. Naturae opera motu perficiuntur, conatu incipiunt fieri: ut rerum geneses motum, motus conatum, conatus Deum sequatur.
§ III.
Compositae rei compositus modus. Compositae rei modum compositum esse necesse est. Nam si modus res ipsa est ita se habens, et res extensa partes habet; modus rei extensae sunt plures res, quae ita disponuntur.Ut figura. Et vero figura modus compositus est, nam tribus minimum lineis constat:Locus. modus compositus locus, nam tribus constat dimensionibus: modus compositus situs, is enim est plurium locorum ratio: modus compositus tempus,Tempus. nam duo loci sunt, quorum alter stat, alter movetur.Promiscuus Latinis loci ac temporis particularum usus. Quod et ipsum norunt auctores latinae linguae, quibus promiscuus particularum usus, et quibus locus et quibus tempus significatur: ut illa ibi pro tunc, inde pro postea; usquam, nusquam pro unquam, nunquam, et si quae sunt ejus generis aliae.Motus. Ad haec exempla compositus motus, nam unde, qua, et quo constat.Motus nullus rectus. Tum quia omnes motus aëris circompulsu fiunt, simplices, rectique esse nullo pacto possunt. Et quod corpora, sive per aërem decidentia, sive per aequor, sive terrae, sive maris progredientia, lineam rectam describere videantur, ea tamen reipsa recta non est.Rectum, et idem res metaphyisicae, res phyisicae pravum, et aliud. Nam rectum, et idem res metaphysicae sunt. Idem ipse mihi videor; sed perenni accessu et decessu rerum, quae me intrant, a me exeunt quoquo temporis momento sum alius. Sic quoque rectus qui videtur motus omni temporis momento pravus est. At si quis haec ex geometria spectet, facile metaphysica cum physicis componet. Nam ea una est verior hypothesis, qua ex metaphysica in physicam descendamus. Ut curva linea ex innumeris rectis, ita motus ex indefinitis conatibus constat.Ut enim pravae lineae componuntur ex rectis, quare circulares ex indefinitis rectis constant, quia constant punctis indefinitis; ita compositi extensorum motus ex simplicibus punctorum conatibus componuntur. Prava sunt in natura et imperfecta, supra naturam rectum, pravorum regula. Sed extensorum conatus ad rectos motus hodie eo firmatur, quod si corpus libere, hoc est per non obstantia moveretur, recta quidem et in immensum moveretur. Nullus motus in vano, quia nulla in vano vicinia.Sed id fingere primo prohibet, quod qui id fingunt motum definiunt viciniae corporum mutatione. Quaenam autem vicinia in vano? Dixerit quis viciniam loci, unde primo motum est corpus, spectandam esse. Sed si id spectetur, quo pacto illud immensum? An in immenso quid vicinius? quid longius? Idem est fingere corpus per inanem moveri, et spacia imaginaria comminisci.
Ideo constant corpora, quia moventur in pleno.Si iste id fateatur, quid a Scholastico distat, qui spacia imaginaria proponit? Nam ejusdem mentis est ab ultima summi coeli superficie inane spacium imaginari; et confingere a loco unde primo corpus motum est, id longius longiusque per immensum inane promoveri. Deinde id fingere natura omnino non patitur. Etenim ideo constant corpora, quia moventur in pleno; et ideo plus minusve constant, quia plus minusve obsistunt aliis, ipsisque ab aliis obsistitur. Quae obsistentia nisi sit, nedum non moveretur, neque recta, neque adeo infinitum, sed ut, si ex loco subduceretur omnis contentus aër, loci parietes compingerentur, ita corpus in inane eductum dissiparetur. Norunt id verum sapientes linguae latinae auctores, recta metaphysica, physica prava esse; cum Latini, religionis caussa, Nihil et recte cur Latinis opposita.nihil ab opposito recte dicant: quasi nihilo opponatur rectum, exactum, perfectum, infinitum; et finita, prava, imperfecta sint pene nihil.
§ IV.
Quies res metaphysica est, physica motus.Quies res metaphysica est, physicus est motus. Et fingere corpus ex se integrum, seu, ut ajunt, indifferens ad movendum quiescendumque, id physica non sinit. Neque enim licet fingere quid in natura, et extra naturam simul. Natura enim motus est, quo res componuntur, vivunt dissolvunturque: et in omni temporis momento aliud nobiscum componitur, aliud a nobis dissolvitur. Compositum esse moveri est.Quare compositum esse moveri est. Motus enim est viciniae, seu situs mutatio: nunquam non corpora corporibus vicina situm mutant: semper corpora effluunt, semper influunt: Vita rerum fluminis instar.et haec est vita rerum, fluminis nempe instar, quod idem videtur, et semper alia atque alia aqua profluit. Quare nihil in natura hanc corporum viciniam, seu eundem situm, vel momento quidem temporis obtinet. Et illud placitum, quod res pergant obtinere formam, qua semel praeditae sunt, scholas decet, quae ista tutoria naturae consilia in rerum naturlium caussis habent. Forma physica est continens rei mutatio.
Perfecta quies in natura non est.Nam sane quae cujusque rei naturalis propria forma est, cum omni temporis momento ei accedat aliquid, vel decedat? Quare forma physica nihil aliud nisi continens rei, mutatio est. Perfecta quies in natura non est.Igitur ista perfecta quies omnino e physica est procul eliminanda.
§ V.
Motus nihil aliud est nisi corpus quod movetur; ac, si pro severiori metaphysica loqui velimus, non tam quid est quam cujus. Nam modus corporis est, qui a re, cujus est modus, nec mente quidem secernitur. Motum communicari, penetrari corpora est.Quare tantundem est motum communicari, quantum corpora penetrari. Nec sane minori reprehensione dignum videtur hoc placitum, motum a corpore in corpus communicari, quam illud de attractionibusMotus communicatio et attractio eadem videtur., motibusque, qui ob fugam vacui vulgo scholarum obtinet: nam tantundem mihi videtur, corpus projectum secum ferre omnem manus projicientis impulsum, quantum aërem in antlia haustum post se aquam sursum attrahere. Jam virtute physicae melioris per praeclarissima experimenta isthaec attractiones veri aëris circumpulsus comperti sunt: et in id placitum constantissime itur, Omnis motus impulsu nasciturmotum omnem impulsu nasci. In hos scopulos impingit, qui extensa quaedam quiescere putet. Sed qui omnia perenni motu moveri, et nullam esse in natura quietem intelligit, is corpus, quod quiescere videtur, manus impulsu non excitari ad motum, sed ad alium motum determinari; nec nostrum esse movere quiequam, Deus omnis motus author.sed Deum ommis motus authorem, eumque excitare conatum; conatum autem incipere motum; In nobis est motus determinatio.
Communis omnium motuum machina aëris circompulsio.
Motus communisaëris, ut evadit cujusque proprius.motus vero in nobis esse determinationem; ac determinationes alias ex alio machinarum genere fieri; et communem omnium motuum machinam aërem, et circumpulsionem esse sensibilem Dei manum, qua omnia moventur; singula vero quaeque aliter atque aliter moveri, peculiari machina quodque sua conficiet. Omnes motus ex impulsu locales, et unius modi.Et si omnis motus localis est, et impulsu nascitur, nullum sane discrimen admiserit motum inter quo aqua syphonem subit, quae omni procul dubio aëris manu in syphonem effertur, et quo projecta per patentem aërem promoventur. Quin nec inter projectorum motum, et motum quo flamma ardet, planta adolescit, bestia per prata lascivit, quicquam differre judicabit. Omnes enim sunt agris circumpulsus: et uti peculiarium ope machinarum communis is motus, motus flammae, plantae, bestiaeque fit proprius, ita evadit proprius projectorum. Certe calor, quem pila promotu concipit, ei non est a manu communicatus: et tamen is calor certo certius est pilae proprius. Quid autem calor nisi motus? Igitur manus est machina peculiaris projectus, qua et determinantur nervi, qui sunt in motu ad manus intentionem; et determinatur corpus, quod est in motu ad aliter se movendum; et determinatur aër circumfusus, qui in motu quoque est, ad promovendum projectum: et haec machina communis, nempe aëris circumpulsio, evadit propria corporis projecti: quare proprius ejus est calor, et saepe ignis.
Caput III | Caput V |