PROOEMIUM
_____
DumOccasio scribendorum. linguae latinae origines meditarer, multorum bene sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. EtLinguae doctae a nationum philosophis. sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex mea quidem memoria promere id possim, quod dum Aristotelaei philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illiteratorum pervulgata erant fuga vacui, naturae aversiones et studia, quatuor humores, et qualitates, et innumera ejusmodi: postea vero quam neoterica physica et medicina ars invaluit, vulgus hominum passim audias sanguinis circumlationem, et coagulum, utilia noxiaque fermenta, aëris pressionem, et alia id genus loqui. Ante Hadrianum Caesarem hae voces, ens, essentia, substantia, accidens Latinis inaudita, quia Aristotelis metaphysice incognita. Viri docti post ea tempora eam celebrarunt; et ea vocabula divulgata. QuapropterDoctae latinae linguae origines ab Jonibus et Hetruscis. cum latinam linguam locutionibus satis doctis scatere notassem; et priscos Romanos usque ad Pyrrhi tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse operam historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos accepisse, ed imprudentes usos esse conjectabam. NationesSecta Italica sapientissima. autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas invenio, Jones, et Hetruscos. De Jonum doctrina non est ut multis doceam: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctissima, praestantissimaque floruerit. HetruscosHetrusci metaphysica doctissimi. antem eruditissimam gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat, confirmat. Ibi enim Theologia civilis exculta est, ubi Theologia naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores de Summo Numine opiniones habentur: et ideo apud nos Christianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima de Deo dogmata. SedHetrusci geometria Graecis antiquores. et Architectura ceterarum simplicissima Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria Graecis priores fuisse. Ab Jonibus autem bonam et magnam linguae partem ad Latinos importatam etymologica testatum faciunt. Ab Hetruscis autem religiones Deorum, et cum iis locutiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse, constat. Quamobrem certo conjicio ab ea utraque gente doctas verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum adjeci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius latinae linguae originibus eruendam. OpusHoc opus ad Cratyli Platonici exemplum. sane hactenus, quod sciam, intentatum: sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis desideria numeraretur: Plato enim in Cratylo eadem via priscam Graecorum sapientiam assequi studuit. Quare quod VarroAliud ac Varronis,
Scaligeri,
Sanctii,
Scioppiique. in Originibus, Julius Scaliger de Caussis latinae linguae, Franciscus Sanctius in Minerva, ibidemque in Notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo a nostro distat incepto. Ii enim ex philosophia, quam ipsi docti fuerant, et excolebant, linguae caussas eruere, et systema comprehendere sategerunt; nos vero nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus, quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit, sumus indagaturi.