Jump to content

De casibus virorum illustrium/IV

Checked
E Wikisource

Liber IV

Incipit quartus eiusdem feliciter.


[Prohemium]


Movisse reor aliquantisper ab obstinata olim duritie presidentium animos, et exemplis tam ingentibus elatorum spirituum insolentiam terruisse. Quis enim tam saxeus legisse potuit – ut de reliquis taceam – Priamum tot suffultum auxiliis cecidisse; Astyagem potentissimum Medorum regem regno cessisse; Cresum Lydorum, apud suos et exteros dilectissimum, regno perdito privatum vixisse; Tarquinium Romanorum,. pulsum, in senectutem miseram devenisse; Xerxem Persarum, tam magnis copiis Greciam invadentem, solum fugientemque asyntico in litore aspexisse; Artaxerxem, eiusdem successorem, affectum tedio expirasse; quod, horrore quodam percitus, quasi in precipitio positus, sibi prospexisse non debeat? Neminem sensibilem credam. Quam ob rem, cum iam talium salutem sperare possimus, non frustra laborasse gaudemus. Sane, cum eduxisse soporatos in vigiliam satis non sit, ni in lucem deducantur integram, in solidationem credulitatis iam sumpte procedendum est, ut, dum promissa sequemur, fides etiam maiorum deiectorum copia amplietur. Ad quod grandis nimium et infesta lugentium, etiam Ytalorum, turba me revocat. Cuius multitudo nimia id egit ut, eo selecto quem mallem, innominatos ceteros abire permicterem. Is enim fuit Marcus Manlius Capitolinus, qui, dum agente invidia regium fastigium conscendisse credit, ex claro satis Fortune situ in turbidas Tiberis undas cum dedecore preceps deiectus est.


I. De Marco Manlio Capitolino.

Eximii fulgoris Manliorum familia fuit apud Romanos, et decora maiestate ingentium titulorum. Ex qua Marcus Manlius originem ducens, robustissimam iuventutem suam tam muralibus quam civicis coronis et inimicorum spoliis plurimis insignem fecit, et suis egit meritis ut tertio consul dictus, regiis uteretur fascibus; ac his spectande virtutis sue fulgoribus ingens opus illud addiderat unde sibi cognomentum sublime «Capitolinum a contigerat, quod, uti multum addiderat splendoris, dedit ambitionis infauste causam minus moderate servatum. Nam venien. tibus, omisso Clusio, Gallis Romam, et fractis apud Alliam romanis viribus, et urbe capta, cesisque patribus, cum arx Capitolina, romanum servatura nomen, obsideretur ab eis, cum indagine advertissent per Carmentis saxum iter in arcem, eamque illa ex parte, quasi loci natura munitam, segniori servari custodia, nocte intempesta tacite ascensum cum difficultate temptarunt. Et cum silentio sopitos custodes canesque ascendentes fallerent, anseres, que in arce ad sacrum Iunonis in tanta rerum penuria servabantur, nequivere fallere. Clangore quippe earum expergefactus, Manlius, armis sumptis aliisque excitis, primus in ascendentes exsiliit ac umbone adverso iam stantem Gallum per prorupta saxi devolvit. Qui preceps in alios irruens, plures una secum precipites dedit in undas. Inde passim alii plures, scopulis inherentes, cesi ac inpulsi in fluvium corruere; et sic, eius prestantia atque robore frustrata Gallorum spe, arx tutata est. Hinc ante alia a tribuno militum laudatus summe et a cunctis etiam donatus militibus est pro qualitate temporis atque loci magnifice illique «Capitolini» cognomen iniunctum ut, si quando libertate frueretur romana res publica, servati ab eo Capitolii testimonium esset eternum. Magni quidem et egregii unicuique et potissime Ytalo tunc eventus Manlii, quibus procul dubio, si alterius claritatis livore infestatus non fuisset, et ob id non elevasset ad culmen maius quam civem deceat animum, satis credi potest et dictaturas splendidas et triunphos decoros, ut ceperat viriliter agens, in processu suo iunxisset nomini. Attamen, dum egre Camilli gloriam eumque sibi preponi pateretur, variis artibus plebis amore captato, ad eam rem publicam occupandam, quam paulo ante ne occuparetur a Gallis egerat, indignantem pessimoque extuantem livore animum erexit; et dum plures variosque rumores exciret, ad intestinos sedandos motus Cornelius Cossus dictator in patriam revocatus a Volscis est. Qui, post altercationes quasdam cum Manlio palam habitas, illum plebe etiam murmurante, misso lictore, carceri trudi iussit. Quod etsi atram claritati sue nebulam obiecisse visum sit, saniori iudicio in maius lumen eduxit. Nam que videbatur caligo lux fuit, detegens opere quales erga illum plebs gereret animos, non nisi verbis precognitos. Pertulit enim eum vinctum detineri adeo indignanter, ut, post obiurgationes in patres plurimas, forent ex plebe non nulli qui lugubrem vestem summerent, mesto vultu intonsa barba et incomposito crine coram incederent, atque in vestibulo carceris vigilias agerent, et sic pregrande sue fidei argumentum prestarent. Quod mediis in tenebris Manlio plurimum claritatis induxit; et longe plus etiam adiecisset, si tantum pressisset rabiei insite, quantum, dum multum fiducie auget, temerarie presumptionis adiecit. Tandem, urgente in eius exitium Fortuna vires, cum ex Vulscis triunphasset dictator, seque abdicasset officio, et ob id liberior plebi relictus videretur circuitus; ambire carcerem, multa dicere, minitari se fracturam, ni Manlius liberetur, incepit. Que ut componerentur, senatu iubente, exutis vinculis poscenti Manlius redditus est. Qui, succensus fastigio quodam tumentis animi, ardentius cepta persequi, et omnia ad regnum tendentia ociter operari totis nitebatur viribus. Quod patres et tribuni plebis sentientes, neque satis equo ferentes animo, pari omnium consensu, ad summendum ex presumptis supplicium, a tribunis Marco dies indicta est. Qui sordidatus, a nullo sociatus patricio, nec ab Aulo quidem ac Tito fratribus, in iudicium venit, plebeia tantum circundatus turba; et cum satis convictus ambitionis crimine videretur, ante eo dicente multa, pectus cicatricibus insigne nudans, arcem Capitolinam a se tutatam ostentans, plebis suffragium atque deorum implorans, plebis sententia damnari non potuit, ante quam extra portam frumentariam, unde Capitolium videri non poterat, duceretur. Ibi quidem, nemine plebis adversus surgente, damnatus est ut ex Tarpeio saxo, ex quo civis optimus Gallum precipitaverat, malus et ambitiosus effectus, precipitaretur in Tiberim. Nec mora: nam, post multum frustra invocatos deos fautricemque plebem, quod intulerat Gallis supplicium et ipse, in precipitium pulsus cum ignominia expertus est.


II. In infidam plebem.

Queso: qui suis fortunis confidunt et in alios intolerabile supercilium gerunt, excussa ab oculis nocte, Manlium Gallum parma pellentem, militum laudibus in celum delatum, laurea trabeaque insignem, in Capitolium a se defensum triunphos trahentem conspiciant; et versa vice in momento fere squalidum, supplicem, catenis honustum, damnatum, Tarpeio in margine lictoris inpulsum expectantem, intueantur; et si quid inter se actus tam dissoni movent, consultius posita cordis elatione, ridenti Fortune, amplo generi, claris affinitatibus et super omnia plebi ingrate se credant. Sic eque quibus glorie satis concessum est, oculos ab alieno fulgore liventes avertant. Dubium quippe quid stultius sit: an invidia boni alterius afflictari, an plebis favori se credere. Illa premitur, hac insulsus decipitur; illa in alterius urgetur perniciem, hac in suam presumendo deducitur; illa mens exuritur, hac spes luditur. Sed cum effectus magis quam causas prospectemus, etsi omnino abicienda invidia sit, tanquam vinculi societatis humane nepharia hostis, nemini unquam se aure plebeie credidisse commendabile fuit. Natura – ut ita loquar – plebs omnis mobilis et fatua est, veritati semper opinionem preponens, usque ad exitium suadens, et in periculo derelinquens. Hec autem, cum Fortunam sequatur, humillime servit, dominatur severe ridetque post munera quos sui fiducia miseros deduxit in mortem. Et si cetera desint, hoc vidisse satis est: M. Manlium, protectorem suum et inclitum ducem, quem ut deum paulo ante colebat, in quo spem omnem firmaverat, cui carcerato excubias inpendebat, et eius afflicta incommodo squalida incedebat, deos precibus onerabat, minabatur et patribus, sublata tandem arcis visione, fortissimi pectoris cicatrices, imperatoris faciem et preces oblita sua suffragia implorantem damnavit.


III. In tyramnos pauca.

Poteram, si libuisset, Manlio subiunxisse fugam Nectabi Egyptiorum regis, ad austrum, et Pausanie Lacedemonum ducis exilium, aliorumque plurium ea teinpestate infelicissimos exitus; verum enim verum in dedecus et infamiam humanum sitientium sanguinem, et insatiabili hiatu mortalium transglutientium facultates, et animas libertatemque violentia occupantium tyramnorum, illis omissis, ut assummerem Helearcum, Heracliensium immanem sub tyramnidis titulo hostem, fere deductus sum. Sane Aronisius Syragusanus, longe amplius crassatus in suos et a me diu ante conspectus egit ut, postpositis abominationibus et dictuturpissimis Helearci, a Cione et Leonide interempti, de se suisque meritis atque mutationibus, etsi non plene, saltem pro modulo laboris assumpti, describerem.


IV. De Dyonisio syragusano.

Huic que fuerit origo legisse non memini. Sed quid veterum primordia queram hominis scelestarum turpitudinum omnium fedati? Ei tamen Syragusarum imperium, ceso Dyonisio patre seditione suorum, quod fratrum natu maior esset, evenit. Qui, dato nomine idem esset cum patre, longe illum antecessit sceleribus. Hic igitur circa regni sui initia non solum servare susceptum sed ampliare constituit. Ad quod ut aliquando deveniret, fraude primo benefitiis pluribus conciliatis sibi popularium animis, fratres fratrumque cognati suo iussu trucidati sunt. Inde, quasi adamantinis nexibus securitatem fortuniumque suum firmasset, ocio et potationibus atque luxurie sese precipitem dedit, existimans immersum talibus summa felicitate fulgere. Felix igitur suo iudicio, cum in gravem pinguedinem inertemque venisset, in pessimam oculorum valitudinem incidit, adeo ut luce lederetur plurimum; et ob hanc se civibus putans despectum esse, rabie incensus, truculentior omni fera, nunc hos nunc illos pro libito atroci morte seu cruciatibus tollebat de medio. Quibus incensi miseri, congregatis copiis, in Archadina recluso bellum indixere. Qui, seu a militibus preda avidis inpulsus, seu criminibus agentibus suis, eductis ordinibus descendit in aciem; et victus, pauco tempore intermisso, iterum fusus fugatusque est; et cum iam in declivum Fortunam labantem sentiret, quod bello nequibat, ad ingenium versus uncis illam in desiderium suum trahere conatus, egit ut qui de pace tractarent ad se micterentur ex civibus, quos cum detinuisset, incautosque ad spem pacis adverteret, in solutos repente armatorum turmas emisit. Verum cum longe ab eo quod speraverat successum cerneret, victis fugatisque suis cum omni regio apparatu clam navem conscendens secessit in Locrum. Et cum comiter a civibus susceptus esset, eorum civitatis arcem fraude occupavit. Nec mora, tanquam in hostes cedibus rapinis exiliis stupris matronarum et virginum tam principum quam plebeiorum thoros labefactans seve debachari cepit. Et cum iam rapiendi cessaret apparens materia, Locrenses miseros circumvenit astutia. Nam cum suasione satis composita matronas omnes et virgines evocasset in templum Veneris, quasi que voto publico obsequi deberent electurus, collectas spoliari militibus iussit, et cum nudas emisisset, ornamenta subtracta sumpsit in predam. Quibus exasperati Locrenses, irruentes in eum, ignominiose illum patria eiecere. Sic iam bis exul, Dyonisius, quasi Fortunam luderet, ingenio usus veteri, a dementibus Syragusanis receptus est. In quos cum prisco more seviret, Fortuna sepius suis luss artibus, seu tot relevationibus fessa, passa est ut, conspiratione civium facta, belua obsideretur immanis. A quo deficientibus viribus anxia mentis compunctione, in compositionem cum hostibus itum est, pactumque ut, deposito imperio, arcem cum exercitu libere Syragusanis traderet, et Corinthum privatus in exilium tenderet. Qui, Syragusis in libertate dimissis, exinanitus fere, quo mittebatur excessit. Ubi postquam ventum est, saniori ductus consilio nil nisi quod humillimum esset existimavit esse securum. Quo tractus iudicio, se in sordidissimum vite genus abiecit. Nam inter lixas et lenones in popinis et fornicibus, veste obsoleta contectus, perseverabat, vilissima de quaque re inhonestis verbis sepissime questiones agitans, risum dare potius quam extorquere contendens astantibus. Ultimo docere pueros in triviis et ludos agere et alia quecunque ad se despiciendum potius quam timendum inducerent actitare cepit. Nec tamen facile his dissimulationibus malam de se suspitionem Corinthiis abstulisse potuit, tantum poterant perversi hominis, quantumcunque deiecti, preterita gesta. O varia rerum mutatio! Quantum hec exulis vita distans erat ab ea, quam princeps et insolens observare consueverat! Attamen qualiscunque fuerit, et quantumcunque inhonesta et fetida, in eadem senescendo contabuit. Nec sua tantum dedecora flevisse potuit; quin imo Iovis Olympii amiculum, coronas victoriasque, deorum porrectas brachiis, Epydaurii Esculapii barbam, Proserpine spoliatum Locris templum, ac alia patris sacrilegia gravissimo cum merore pensasse creditum est. Postremo miseria suprema devictus interiit obscure adeo ut incertum sit an apud Corinthum moreretur, an in Syciliam rediens fuerit occisus.


V. In Dyonisium et Fortune excusationem.

Que – precor – multorum hominum obstinatio est, quam inflexibilis quam lapideus animus? Bis e culmine Dyonisium suis operibus procurantibus Fortuna deiecerat, et ut restitutionibus apparebat, magis castigationis in modum, quam demersionis in penam. Nec tamen lacessitus exiliis, in aliquo sevi animi iniquitatem immutare potuit, quin, ab eadem iterum restitutus, casum tertium procuraret eisdem cum vitiis. Iniuste equidem accusatur, et indebitis verbis et execrationibus laceratur Fortuna. Cui dubium, si fronte inscripta merita nostra gestemus, quin eam recte agentem arbitrentur qui legerint? Lascivi quidem scelera non videmus, discoli adversa non ferimus; et sic, dum nos cecos non cognoscimus, oculatam Fortunam indebite accusamus.


VI. De Polycrate Samiorum tyramno.

Etsi post infelicem Dyonisii Syragusani finem lamentationibus me onerasset Victruvius Batus Fundanus, dudum Privernatum dux, quod, post fusum exercitum suum a Plautio romano consule, verberibus affectus et inde necatus sit, non tamen, viso Polycrate Samiorum tyramno, in se calamum vertisse potuit; quin imo, infeliciorem casum ex benigniori Fortuna scripturus, in illum se sponte sua concessit.

Samos Egei maris insula est dives opum, et ob id Iunoni sacram ferebat antiquitas. Cuius, seu generis gratia, seu divitiarum opera vel alio Fortune munere, Polycrates quidam assumpsit tyramnidem tenuitque. Qui etsi – uti tyramnorum mos est – in suos minus humane viveret, adeo Fortunam obsequentem habuit, ut eidem uberrimum illius pectus et amplissimos sinus nec non et quoscunque suos secretiores aditus apertissimos habuerit. Nec solum prospectantis vulgi iudicio, quod ut plurimum mendax est, sed ipsius etiam Polycratis, cui visum est adeo sibi cuncta pro votis succedere, ut deorum quandoque timuerit invidiam. Qui prosperis undique circumsessus, ad moderandam in aliquo cuiuscunque invidiam et ruborem tam Fortune quam superis auferendum, quod soli inter mortales pro desiderio succederent cuncta, sibi infortunium aliquod, postquam aliunde non dabatur, afferre instituit, sumptoque e manibus anulo, quem habebat carissimum, in mare deiecit, hac una tristitie salebra moderaturus exundantem licentiam. O ridiculum! Sibi tempus ad miseriam deesse timebat, qui incipientem servire Hecubam anum non prospexerat, et ob continuationem aliquam Fortunam factam immobilem extimabat. Que quidem maiora reservans invito, paucis voluntariis non contenta id egit ut, quod eiecerat sponte Polycrates, ipse inopinate resummeret. Nam, post dies paucos ab aymli iactu, a piscatoribus captus piscis qui anulum deiectum, escam putans, sorbuerat, dono tyramno delatus est, cuius in ventre, seu a coco seu a dapifero compertus anulus, quasi a Neptuno restitutus, Polycrati portatus est. O latentes insidie! Nunquam minus fiducie assummendum quam cum blanditur Fortuna. Sie igitur undique fulgoribus rutilans, ut in amarissimam calamitatem incideret actum est. Nam, quasi omnes in unam reservasset iras Fortuna, seu prede cupiditate seu quod adversus Darium Persarum regem hostibus prestasset auxilia Polycrates, in eum totis viribus Orontes, Darii prefectus, conversus illum fudit cepitque; atque post carcerem et catenas, eum qui tot prospera viderat, qui tot successibus letatus fuerat, qui volens a Fortuna turbari nequiverat, in summo Midalensis montis vertice tractum celsa iussit in cruce suspendi. Qui, etsi tormentis anxius et rubore dedecoris angeretur, non illi modicum potuit attulisse doloris sub se spectasse omnem Samiorum multitudinem, paulo ante nil impune adversus se audentem, nunc tam libertatem suam recuperatam illius exitio quam eius ignominiam cruciatumque et vicinam mortem letam gratulantemque spectantem. Et sic tormentorum atrocitate, et preteritarum voluptatum memoria ac gratulantium invidia, et verecundia illati dedecoris, positique dominii dolore, inter merores et lacrimas relictus infestis avibus lacerandus, qui in terris felicissimus vixerat in aere miserrimus expiravit.


VII. De Callisthene phylosopho.

Iam a cruce Polycratis manum retraxeram, cum Aribam, olim Epyri regem, flentem querentemque conspexi, accusantemque plurimum Phylippi Macedonum regis perfidiam, eo quod, ob infande luxurie gratiam, Alexandrum, uxoris sue fratrem, se pulso atque in exilium senectutem agere coacto, regem Epyri suo substituisset in loco. Nec inficiar: squalor senectutis inopiaque dolentis me facile in suas traxissent querelas, ni ab eis maior pietas avertisset. Nam haud procul inde adeo deformis et tabido turpis cruore Callisthenes tacitus sequebatur, ut potius truncum sanguine pulvereque respersum sese moventem extimasses quam incedentem hominem. Cuius ego casu nomen audiens, memoransque subito eum quandoque sscris phylosophantium in scholis celebrem audisse, nedum calamum, in ignominiam sevientis in eum, sibi ultro spoponderim, sed nec lacrimas negare potui. Quis adeo lapideus sit, si viderit honestum hominem, sacris imbutum doctrinis, meritisque conspicuum et tanto insignem cognomine, uti quesita laudandis vigiliis phylosophia prebet, mutilum deformato vultu cruoreque turpi obsitum, non suis demeritis sed aliena perversitate incedentem se coram, qui possit parcere fletui?

Quod igitur apud alios notitia clare originis, regia predecessorum insignia, admiranda eorundem facinora, splen· doris plurimum videntur afferre, in phylosophis perminimum est. Quid enim maiorum dyademata, quid avorum sceptra, quid parentum ymagines, superati reges, orbisque subactus possent phylosopho inclite claritatis augere? Cum non solum quos mavis fulgores mortalium calce terat phylosophia, quin imo ipsum celum perambulans incomprehensibili quadam luce decoret. Non ergo ut sublimiorem Callisthenem nostrum faciamus, eius est exquirenda propago. Is quidem a sua ineunte adolescentia in venerande phylosophie laribus versatus, forsan audivit Socratem et Platonem, apud mortales divina quedam superne mentis archiva. Sub Aristotile, tamen, clarissimo omnium phylosophorum principe, mirabili preditus ingenio auditor floruit, et tanto iam cognomine clarus auditores habuit, quibus et ipse magistre rerum reseraret archana. Ceterum cum illam ingentem expeditionem sumpturus esset Alexander Macedo, Aristotili preceptori suo, maioribus procul dubio operam danti, poposcit ut ex suis illi comitem aliquem daret, cuius adiutus doctrina vetera retinere, et novarum atque incognitarum rerum posset demonstratione instrui, et per quem, siquid forsan memoratu dignum ageret, literis etiam traderetur. Cuius votis ut se facilem exhiberet, preceptor egregius inter ceteros suos, tam ingenio quam viribus validos, tanto regi Callisthenem, insignem virum et eloquentia facundum, itineris socium documentorumque magistrum concessit. Equidem, si superari posset phylosophie insigne fastigium, grande et illustre illi concessum est officium: regere scilicet doctrina mores eius qui tot tanque grandes imperio regebat exercitus, et eum redargueret vocibus qui reges maximos coercebat opere. Fortuna tamen, rebus invidens celsis, advertens quia in phylosophiam infigere tela nequiret, ut solam rerum apparentiam prospectantibus sui iuris omnia esse monstraret, in accessoriam phylosophi sublimitatem iacula vertit; actumque est ut, succedentibus Alexandri votis et pluribus occupatis iam regnis Darioque cum exercitibus Persarum superato, tam grandis accederet preda ut, oblitus sue mortalitatis, Alexander ausus sit velle a suis ut deum more persico adorari. Quod quidem etsi egre Macedones eruditi ferrent, pre ceteris Callisthenes tulit egerrime: nec solum animo, sed asperrimis redargutionibus tam stolidam tanque detestabilem regis fatui damnavit insaniam. Meminerat profecto honestissimus homo – ut Alexandri parentes, nativitatem et pueritiam sinamus – illum nuperrime Cydni, frigiditate contractis nervis, in fere letiferum incidisse languorem, et dei munere ac medici opere, non sua divinitate sanatum. Noverat vino et ira sepissime superatum, alto pressum dolore, et gravissimis agitatum curis: accidentia omnino a divinitate extranea; seque, versa vice, lacte phylosophie mellifluo educatum, sanctissimo nutritum in gremio, et honestissimis eiusdem in laribus observatum; neque decere hominem, nedum divina imbutum scientia, verum nec mercennarium ydiotam, se stolidis figmentis trahi permicti, stultisque credere fabulis, atque hominem seu creaturam aliam divinis honoribus venerari; sibique tanto turpius quanto non vera tantum doctrina virtutes extollere oporteret et deprimere vitia, sed laudabili vita exemplisque docere spectantes cuius ipse professor artis existeret. A quo commendabili proposito cum constantissimus homo revelli non posset, in iram sibi familiarissimam Alexander facile concidit, eiusque suasione neglecte in se religionis gravissimas dare penas inno. cuum virum coegit. Nam iussu suo, cum ante sanctis occupatum contemplationibus hominem una cum pluribus in se coniurasse finxisset, Callistheni effossi sunt oculi truncate aures et nares et labia pariter atque manus pedesque, deinde exercitibus, ira excandescente iubentis, tam ornatus regis preceptor in spectaculum atque ludibrium deductus est. Que cum nondum satis rabiem imperantis explessent, postremo cavea inclusus est et cum eo canis unus quietis lacessiti infestator assiduus. Cuius post multa misertus Lysimacus, nobilis ex Macedonia iuvenis, assuetus non nunquam ab eodem virtutum precepta et rerum audire causas, ut morte finiret angustias, illi quasi cibum porrecturus, non impune venenum exhibuit. Et sic post tot dedecora unius ob iracundi iuvenis insaniam phylosophie alumnus absumptus est.

Queso dicatis, segnes anime: quid in subsidium stolide opinionis vestre appositure estis, postquam in castra phylosophie potuit transvolasse Fortuna? An longos somnos, cenas opipares, rutilas auro vestes, obscenas libidines et fluxos in omne dedecus mores? Arma frivola hec sunt. Quid ergo? Excutite cervicis duritiem, aperite oculos mentis et videte quia humilitas sola, Deo gratissima virtus, huius monstri vires conterere potuit; et in Eo confidite cuius solius est potentes deponere et pauperem de stercore, dum velit, erigere.


VIII. De Alexandro Epyrotarum rege.

Spectabam Alexandri Macedonis impium opus, hinc lacrimas pias phylosopho exhibens, inde diras execrationes tyramno, cum mestus nimium clamitansque Epyrotarum rex affuit Alexander, egitque querelis suis ut, Callisthene relicto, in se oculos transferrem et de se scriberem.

Ut igitur voluere priores, Epyri regnum apud antiquos, et potissime post exactum Troianorum bellum, satis celebre fuit. Nam, recepta Helena Ylioneque combusto atque diruto, fere omnis greca nobilitas aut naufragio aut excidio aut exilio multata est. Quos inter et Pyrrus, Achillis filius, perdito per absentiam patrio regno, vagus his consedit in sedibus, et ab eo incole, qui Molossi dicebantur, Pyrride dicti sunt; inde vero facile, Epyrote. Et ab eo et ex rapta Lasana, Herculis nepte, genus omne Eacidarum manavit, suis seculis inter Grecos fere divina claritate conspicuum. Cuius ex successoribus Neoptholemus, Tribare filius, genuit Alexandrum et Olympiadem Alexandri macedonici genitricem. Qui quidem, avorum fulgore illustris et Phylippi regis affinitate spectabilis, insigni formositate decorus iuvenis fuit, ob quam infausto Phylippi crimine pollutam, meruit, eiusdem viribus, pulso Ariba, regnum avitum suscipere. Quo splendore, generi ac formositati superaddito, illum gloria mirabili fecit egregium. Ceterum, iam Phylippo mortuo, cum Alexander Macedo in Persas et Orientem expeditionem arripuisset, quasi secum orbis partito dominio et hic a Tarentinis vocatus, grandi spe occidentis imperii potiundi, in Ytaliam, quo vocabatur, accessit. Nec leta defuit Fortuna principio. Bruttiorum quidem ac Lucanorum, ea tempestate populorum ingentium virium, semel et iterum fudit exercitus, et armorum vi oppida quedam, et non nulla ex eisdem deditione suscepit. Tandem cum surgentibus probitate mira Romanis, magis dum vires augeret quam ut quietos vellet, pacem firmavit. Verum, dum altiori ex culmine eo evasurum se arbitraretur quo cuperet, in predestinatum illi atque a Dodoneo Iove predictum miserabile fatum incidit, mutante Fortuna vices. Pandosiam urbem et fluvium Acheronta letalem illi sortes ostenderant; quos ipse Greciam solam habere ratus, quasi se fatis surriperet, alacrior Ytaliam petierat. Attamen, cum haud longe Pandosiam urbem a Lucanis, iuvantibus Samniis, tripartitus eius exercitus fusus cesusque fuisset; et ipse, occiso Lucanorum duce, fugiens, ad Acherontem fluvium, locorum atque nominum ignarus devenisset; et fluvium, imbre pridiano tumidum, evulsisse pontem impetu cerneret; audissetque fessum militem fluvium nominantem eiusque rapiditatem execrantem, Dodonei responsi memor, attonitus atque fere exanimis in ripa substitit, dubius numquid iter flecteret aut se undis crederet seu hostes potius expectaret. Attamen a Sotimo, uno ex suis, monitus antequam deliberasset Lucanos instare ad transitum, pavore inpulsus est iamque in alteram devenerat ripam cum, fatalis assistens hora, a Lucano exule, ex his quos in suam custodiam preelegerat, ex eminentiori loco verruto transfossus est, et moribundus in vorticosas Acherontis undas collapsus, cum sanguine reluctantem spiritum effudit, et undarum inpulsu in presidia hostium cadaver, regiis adhuc decorum armis, delatum et cognitum uncis in siccum tractum est, quo quicquid ei viventi Fortuna pepercerat mortuo illatum est. Nam postquam illud Lucani milites diu per castra circumegerunt, odio susdente veteri, ignominiose discerpserunt membratim partemque Consentiam, tanquam victorie sue decus insigne, miserunt: reliquum, nondum saturi, distrahentes non ante a turpi laceratione cessarunt quam lacrimis precibusque muliercule poscentis concederent. A qua in unum redacte reliquie ad lacrimas necessariorum summendas et regium funus in Epyrum sorori remisse sunt. Et sic qui fedum ob obsequium insperatum obtinuerat regnum, dum aliud aggreditur, ei quod male quesierat immatura morte surripitur.


IX. De Dario Persarum rege.

Nondum satis mulierculam Alexandri epyrote membra componentem conspexeram, et ecce flentium me traxit auditus rumor in partem. Quos dum inspicerem, Darium Persarum regem tanta cum maiestate malorum antecedentem vidi, ut facile, ceteris pretermissis, calamum impetrasse potuit.

Is ergo, Ocho patre mortuo, Persarum imperium solus obtinuit. Quem penes cum omnis mundanarum rerum splendor esse videretur, ne Fortuna superiorem arbitra. rentur mortales, ab eadem in eum adeo violentus immissus est impetus ut ex maximo verteretur in nichilum. Nam Alexander Macedo, ardentis animi iuvenis, fama tantarum rerum tractus, seque ultorem Grecie a Persis hactenus plurimum lacessite professus, compositis Macedonie rebus, parva militum manu in eum omne virtutis sue robur impinxit; et cum iam Lydiam Ioniam Cariam atque Panphyliam occupasset, nexusque iugi Gordii solvisset, et Tauri montis celsos superaret vertices, ad famam tam animosi hostis excitatus Darius, collectis copiis non ante obvius factus est quam in campos devenisset Horestis. Ibi Persarum atque Macedonum conflictus extitit primus, maxima Persarum cede Darioque fugato; qua clade etsi perculsus Darius esset, animo revocato copiisque restauratis ingentibus, fortunam pugne iterum experturus accessit. Que neque letior illi fuit: nam paucitas Macedonum armorum usu iuvabatur et arte plurima. In hoc quidem conflictu, ultra amplissimam Persarum cedem Dariique fugam, castra regis capta sunt, cum matre et coniuge atque filiabus, et tam grandi thesauro ut intuitu primo victoris appetitus inexplebilis vinceretur. Hac strage fractus Darius cum se in Babiloniam recepisset, diffidens armis, epistolis et sponsionibus animum victoris flectere ratus est. Porro cum omnia agi frustra perciperet, et ferro potius quam auro salutem fore tutandam, dum Syriam Ciliciam et Egyptum sibi subigeret Alexander et ad Ammonem lybicum tenderet, quasi concessum sibi spatium foret, reintegrare exercitus conatus est; quos cum eduxisset non primis impares, haud longe a Cydno fluvio tertio congressus, nec more solito impetu pulsus primo, adeo acriter et diu dimicatum est ut aliquantisper in pendulo belli fortuna fuerit. Postremo, superantibus Macedonibus, mori voluit Darius, qui a suis in spem meliorem to servatus cum paucis aufugit. Nullo in prelio precedentium tantus sanguis effusus est, eo quod Perse tanquam pro salute postrema pugnassent acrius, Macedones vero indignantes quod, iam bis victi, in arma surrexissent tertio, reiecta pietate nemini indulgebant. Darius autem, victoria Alexandro relicta, iam se miserum destitutumque arbitratus, amicos sequebatur fuge socios; a quibus in Parthiam captivus potius quam rex ductus, ab Alexandro secutus est. Ad cuius gratiam promerendam apud Tharam, Parthie vicum, amici Darii in compedibus aureis posuere vinctumque in vehiculum transtulere. Demum spe regni occupandi a Besso, ex amicis primo, confossus est; et propinquante Alexandro, cum clam abiisset percussor, fonti cuidam propinquus et morti vicinus a persa milite compertus, et in tam grandi afflictione solatus paululum quod ab intelligente moriens inventus sit, huic extrema mandata dedit, et sanguine deficiente aureis in compedibus expiravit. Hic igitur tam celsi regis tam potentis tam divitis exitus fuit. Cuius gravi lapsu ira tepefacta Fortune, permissum est ut, qui rex et splendidus vixerat finemque persico nomini moriens dederat, non linqueretur insepultus avibus aut plebeio ritu telluri traderetur is inglorius. Nam Persa, comperta atque mandata Darii referens, Alexandro causam dedit ut et victor defuncti regis corpus vellet inspicere eoque conspecto et suo compassus infortunio lacrimas daret iuberetque illi more persico celebre funus atque regium exhiberi. Quod magnifice factum est non minori dantis quam suscipientis gloria.


X. Dolentium concursus.

Uberrima miseriarum secula persica peperere bella. Quippe post troianum excidium similes ante non cognitos grandes attulere casus, numerosasque populorum stras ges, et cruentas regum victorias, quas dum, nunc intestino bello, nunc extero, Grecia miserabilis experitur, urbium opolenta fere virorum pauperrima facta est. Sic et postmodum cartaginensis perfidia et Romanorum audacia dum inter se de imperii orbis decertarent gloria, Affricam Ytaliamque in numerum traxere dolentium. Experte quidem sunt ipse, et usque in nostrum evum, quamvis paululum leviores, a primis tamen delapsas nimium miserias experimur. Verum summimus voluptatis aliquid, quod forsan summere nequivere priores. Nam cum iam longissimo estu defessi agitemur ab undis horum quos malorum tam grandium causas dedisse compertum est, ab impetu primo pulsos ingentia naufragia passos, et per omne litus eorundem calamitatum quassata ac attrita salo fragmenta conspicimus. Sane flevisse Persas insolentias suas in Grecos pro parte iam premonstratum est; Macedonas temeritatum suarum in Asyanos Europeosque solvisse penas, etsi non plene ad sufficientiam, tamen cito prospecturi sumus; cum iam videam magni Alexandri heredes amplissimos et eorum filios nepotesque utriusque sexus, Dario ceterisque subactis, catervatim erumnas inexpiabiles deplorantes lugubres squalidosque penas exsolvere.

Ex quibus, anxios non minus quam miseros primos antecedentes, aspicio Leonatum, minoris Frigie prefectum, suum accusantem infortunium et quod, dum Antipatro ab Atheniensibus obsesso auxilium ferret, ab eisdem se circumventum occisumque deflentem.

Inde Neoptholemum ac Poliperconta gementes quod dum Eumeni pararent insidias ab eodem in eisdem congressu infelici occupatos ac cesos fuisse.

Sic et Perdicam afflictum nimium quod, dum Ptholomeo egyptio bellum intulisset, ab exercitu cuius ipse dux erat trucidatus sit. Quos omnes, una cum Anaxarcho, Capadocie rege, a Perdica iam dicto vita regnoque privato, et Amilcare Rodono ab ingratis civibus suis cartaginensibus post mortem Alexandri in patriam remeante necato, volens pretereo; et in id venio, ut Eumenis Capadocie atque Paphlagonie ducis miserabile exitium superioribus addam.


XI. De Eumene Capadocie atque Paphlagonie duce.

Alexandro Magno, qui subornatis sacerdotibus Ammonis lybici se Iovis filium deumque stolide finxerat,I suorum apud Babiloniam veneno consumpto, cum tam ingentis imperii unus satis dignus heres reperiri non posset, eo iacente aureo in lectulo exanime, quasi cadaveris maiestas aliquid aut dignitatis aut roboris prestatura videretur agendis, per prefecturas idest XXXVI heredes quod occupaverat divisum est. Ex quibus unus Eumenes fuit, ex Macedonia, tam genere quam probitate conspicuus. Cuius ut acta sub Alexandro linquamus, susceptis Capadocia et Paphlagonias tantum consecutus longe militie munus est, ut nil illi preter regium nomen ad regalem gloriam deficere videretur. Ceterum, dum consecutus optatam amplitudinem diutine militie quietem adinvenisse crederet, illi hostis affuit illico. Nam, ut moris est, in se magnas corruere moles, quos regum orientalium vires nedum frangere sed nec tolerare potuerant, intestina attrivit discordia; et dum sua in se dissidentes arma convertunt, actum est fraude Antigoni ut Neoptholemus, qui cum exercitu ad emergentes casus adiutor Eumeni datus fuerat, nedum Eumenem cogitaret linquere, verum et exercitum tradere omnem quibus adversabatur Eumenes temptaret. Quod advertens Eumenes in eum arma convertit et prelio fudit atque fugavit. A qua suadente Poliperconta retentus Neoptholemus, dum ambo Eumenem letum ex victoria incautum per insidias circumvenire putant, ab eodem rerum conscio pugnantes trucidantur ambo. Qua ex re Eumenes primo suo infortunio a Macedonibus hostis publicus iudicatus est, et bellum adversus eum commissum Antigono. Is vero, inito certamine, Eumenis copias fudit. Qui, sinistro rerum successu perterritus, in munitissimum castrum confugit. In quo dum illum obsideret Antigonus, audito quod requisitus Antipater Eumeni auxilia prestaturus accederet, soluta obsidione discessit. Eumenes igitur, qui fugiens exercitum liquerat, se destitutum advertens, cum primum potuit ad Argiraspidas, opera quorum Alexander prelia multa confecerat, quasi apud eos sui securior degere posset, accessit. Argiraspide autem, Alexandro defuncto, omnium aliorum ducatum spreverant; quos tamen Eumenes blande sensim sub suo traxit imperio eosque adversus Antigonum venientem contraxit in pugnam. In qua, cum duce mutata Fortuna, una cum Eumene fusi sunt castrisque privati, in quibus uxores liberosque et longe militie premia perdidere. Quo eventu turbati, Eumenem tanquam malorum causam turpiter damnare et vilipendere cepere; et habita clam cum Antigono pactione de rehabendis omnibus, si captivum traderent Eumenem, illum tacite abeuntem cepere et catenis honustum produxere in medium. Quo cum petenti facta potestate dicendi, supplici oratione a tam immani facinore retrahere aut in libertatem aut in mortem suam frustra conatus omnes exposuisset, versus in iram contumeliosis verbis ac diris execrationibus illis devotis, ultro ante custodes, vinctus ut erat, ad hostium castra viam indignanter arripuit. Quem cum Antigonus videre recusasset, carceri traditus; haud longe post, incertum quo mortis genere, inter catenas et tenebras mori coactus est.

Sic qui multas expeditiones clarus peregerat, una victus, fastidium suis effectus est. Qui suo regi iusiurandum inviolatum servaverat, sibi non servatum in perniciem suam expertus est. Qui hostium duces vinctos plures adduxerat, vinctus a suis militibus hosti concessus est. Qui regis magni aulam conspicuus incolebat, captivus squalidus solusque fedo ac turpi in carcere trusus est; et qui multos vita donaverat, inhoneste datus est morti. Sic primis ultima adversantur, vices mutante Fortuna.


XII. De Olympiade Macedonum regina.

Iam iam quo flector non habeo, quin videam squalores et gemitus audiam successorum Alexandri, gregatim quasi ad quoddam eorum solatium venientium. Ex quibus, ne post Eumenis precipitium singulos recitem, quosdam memoratu digniores uno turbinis globo pervolvam cum Olympiade Alexandri matre, tristi vultu et obsoleta veste inter alios veniente.

Fuit ergo Olympias genere pre ceteris Grecis illustris: ex Eacidarum nempe sanguine traxit originem. Fuit et forma decens (singulare nature donum et desideratum precipue mulieribus) et insuper regis filia, ex Neoptholemo Epyrotarum rege producta. Sic et regis etiam soror Alexandri, scilicet qui apud Acherontam Ytalie fluvium verruto periit. Preterea et regis affinis: Sarcas enim Molossorum rex – ut de reliquis sinam – Troade sororis sue vir erat. Regis etiam coniunx fuit: nam Phylippo, insigni Macedonum regi, coniugio iuncta est. Ultra hec omnia regis nec gregarii mater, quia ipsa est que Alexandrum illum ingentem, de quo fama viget inclita, peperit. Potuissem addere et regis pelex, sed honestius tacuisse visum est. Preter hec omnia et ipsa regina fuit. Inter tot igitur coronas, inter tot sceptra, inter tot regum solia – ut alia plura omiserim – Olympias tanquam eximii decoris sydus emicuit, et quasi quoddam viventibus specimen felicitatis eterne esset habita, ni sepe acerrimis Fortune quassata ictibus et postremo deiecta fuisset. Cui per letam iuventutem inter tot splendores alacres dies trahenti, etsi plurimum meroris attulerit Phylippum virum suum factis ampliantem fortunam regnumque a Tribalis (Michea Scitharum rege superato) vulneratum et fere mortuum, et inde apud Mothonem urbem sagitta oculo privatum, longe magis muliebrem animum agitavit adversa opinione de se creditum adulterium, et inde non solum consternatam mentem, sed etiam labefactatam eius pudicitie famam, et – quod longe peius – creditum ipsum Alexandrum concubitu ex alieno susceptum. Quam turpem macule notam illecebris hec suspitio splendori iniecerit suo, facile vident qui noscunt nil esse matronis pudicitia pulchrius; que, etsi multum etiam in plebeis mulierculis commendanda sit, in reginis summe servanda est, cum credatur, es deperdita, nil apud eas decoris regii restitisse. Hec igitur illi, inter tot illustrium avorum cognatorumque regum nomina, prima labes iniecta mali est: semen quidem pluribus subsecutis. Nam, si sacro fedato genio, nomini solo obscene libidinis spurcitiem intulisset, forsan fingendo tolerari potuisset infamia, sed exinde asperiori concussa ictu fere concidit. Nam temporis tractu Phylippus in patrati adulterii ultionem, es quodammodo repudiata, Alexandri epyrote Cleopatram filiam sibi copulavit in coniugem. Quod Olympias, seu ob iniectam sceleris notam, seu ob superinducte iniuriam, tam difficulter tulit ut viduitatem maluerit, quam neptis perpeti pelicatum, ut satis post factum ea volente perceptum est. Pausanias enim, Cerestis filius, ab Horeste genus ducens egregium, ab ea – ut credidere plures – inpulsus, eo quod Phylippus iuventutis sue stupratorem Alexandrum epyrotam sublimasset in regem, in Egeis, in celebri nuptiarum Cleopatre festo, inter Alexandros filium socerumque sponsum obtruncavit regem. Quo perpetrato facinore, quasi funebre officium prestatura viro, confestim cucurrit: quod adeo exhibuit, ut mane sequenti in capite Pausanie, iussu Alexandri filii pendentis in cruce, aurea inveniretur corona. Quod esto perpetrate cedis originem satis ostendisse potuerit, ut clarius appareret suo commissam iussu, paucos post dies Pausanie corpus deponi iussit, illudque super Phylippi reliquias non absque decore cremavit, gladiumque, quo regem Pausanias percusserat, Apollini sub nomine Mistalis, quo quondam parvula vocata est, consecravit. Nec hoc ad iras satiandas suffecit. Cleopatram namque superinductam, postquam eius gremium sanguine maculavit iugulate filie, tot verbis dedecorosis afflixit ut ad vitam laqueo expellendam inpelleret, eamque pendentem, etsi neptis esset, letabunda conspexit.

Quid dicam? Nil equidem irata muliere ferocius; et – quod deterius est – uti immitius omni ferarum genere, sic in vindictam proclivius muliebre genus, cui cum non sufficiat vidisse quod optat sciatur, insuper cupit quod egerit, se tunc extimans rite in ultionem ivisse, dum sui sceleris sentit omne compleri trivium. Vidua igitur, uti viri pelicisque cede labefactatam pudicitiam expiasset, pristinamque e Fortune manibus felicitatem eripuisset, merore posito, comparuit alacris. Sed nec istud a potentiori diu permissum est. Filium quippe unicum et iuvenem, cuius ob maiestatem subsistere sublimitatem suam arbitrari poterat, novercarum cognatorum affiniumque cruore madentem, longam atque periculosam intrare expeditionem gemebunda prospexit; et quasi ex eius casibus vita sua penderet, anxia solicitudinibus variis famam omnem pavida mente per totum militie sue tempus suscepit. Quas inter, Alexandri fratris morte dolore intolerabili perculsa est, non solum quod spes ingens audacis cepti in fabulam versa sit, sed mortis genus et cadaveris ludibrium audisse mestam in lacrimas sepissime solvit. Et si paululum crebris atque magnificis filii victoriis inter tot infortunia refocillari videretur, non tamen infelicitatis restauratio concessa est; quin imo, nunc his nunc illis superincumbentibus malis, agitabatur assidue, forsan ut, assuetudine meroris lacessitum diu pectus fortius inveniretur adveniente, qua examinari debuerat, filii morte veneno ab orbis imperio rapti. Qua adeo concussam reor, ut se tunc viduam primo cognovisse debuerit. O quam paucis et nudis expedio verbis erumnas quas ploratus non explevere longissimi! His igitur miseriis obsita, quibus inexpugnabilis vita eius servaretur non longum post tempus advertit infelix. Vidit enim filii auspiciis et laboriosa militia quesitum XII annis imperium inter macedonas proceres omne discerptum, eosque cruentis seditionibus in se victricia arma convertere, et Arideum, ex Larissea psaltria genitum, postergata filii prole, vetustissimorum Macedonum regum insidere solio. Sane aut talium inpatiens, aut vi pulsa regno sit non satis habeo, mestam in Epyrum Secessisse satis clarum est. Ceterum, propinquante exitialis fati die, prosequente eam Eacida, Molossorum rege, nepote suo, in Macedoniam pergere iter cepit. Cuius intrare fines Arideus cum Euridice coniuge infestis armis prohibuere. Quod adeo egre tulit, ut in omissas filii virique lacrimas revocaretur, optaretque mori. Sed nec blandientis Fortune paululum subsidii defuit. Veteres quippe Macedones, tam Phylippi quam Alexandri memoria tracti, illi adhesere continuo, nec vi solum a finibus obstacula summovere, quin imo iure belli captum Arideum cum coniuge ira suadente iussit occidi. Inde, potita regno, per cedem nobilium cum bacharetur, cruoris avida, unde securitatem pariter et stabilitatem regni firmare arbitrabatur, inde ruinam atque exitium consecuta est. Nam cum id Cassander, Antipatris filius, et Alexandro olim veneni porrector, cuius in exterminium totius regie prolis Fortuna manus servabat, benefitiis Euridicis plurimum obligatus audisset, se ad interempti regis vindictam venire simulans, cum exercitu regnum occupaturus advenit. Quod Olympias audiens, Macedonum ob preteritam in eos sevitiam diffidens, cum Barsane et Rosanne nuribus filiisque in Epyduami urbem tremebunda confugit: cum qua profecte sunt Eacidis regis filia Deidamia et Thessalonica privignals alieque plurime matrone spectabiles, meniis quam armis arbitrate servare salutem. Quas postquam Cassander longa obsidione coercuit, Olympias, pacta libertate, victoris cum reliquo muliebri cetu in dicionem se tradidit. Cassander autem, aliis dimissis, fide fraudata, Olympiadem, subornatis interfectorum ab ea affinibus, ut ab eis ad supplicium posceretur induxit. Hinc, ad eam occidendam quo detinebatur cum venissent armati carnifices, regalibus induta ac duabus ancillis innixa, nulla in parte perterrita, ultro illis processit obvia. Quam cum venientem vidissent, seu dignitate pristine eius maiestatis perterriti, seu a nominibus regum affinium pavefacti, non audentes imperatum facinus, substitere, donec a Cassandro micterentur alii; quorum irruentium gladios ipsa non refugit, nec ante vulnera nec etiam manante ex vulneribus sanguine muliebriter exclamavit, aut pro salute sua seu mora aliquali satellitibus preces effudit, sed generosum in se veteris prosapie animum colligens, virorum fortium more tacens crinibus vestimentisque compositis, ne quid cadens indecorum videretur, ferientium pertulit ictus, in hoc se tam strenui tanque magnifici imperatori matrem confessa; et effuso sanguine prolabens, non aliter quam si vicisset infelix expiravit.

Nil meo iudicio pulchrius quam eo vultu ac animo quo labilem vitam impavidi ducimus, fatum inevitabile si summamus. Nam, etsi multum laudis ob salutem cum honestate servatam lucremur, longe plus glorie, si via sublata sit, morti prompto animo occurrentes, meremur; nec indigne: nam uti crebros mortis aspicimus casus, sic ad eam honeste summendam alacres ire rarissimos; quos si quis venientes pavidus forsan evaserit, non morti ius surripuisse, sed famam, quam fortiter moriendo quesisset, misere perdidisse se credat, sciens uti infeliciter morientium lugenda mors est, sic et eorum semper vita, que cum ignominia servatur, ingemiscenda.


XIII. De Agatode Syculorum rege.

Non solum circa celsos exercet Fortuna vires, quin imo sepe, iocari avida, levi vento ex humili fimo tritas in altum paleas tollens, in amplissimas nubes et monstruosas fere convertit aliquando, quibus postquam non nunquam rutili solis obtexit faciem, et horribili sono pavidis mortalibus pregrandes timores incussit, quasi satiata ludo, quod extulerat repente solvens, diffundit in pluviam: qua nescio utrum dicam an teretes persepe lavari vias, an fetidas repleri cloacas. Quod si pausillum miseriis macedonicis, indulserimus, et in Agatodem syculum intuebimur, reor, liquido apparebit.

Is, syculi cuiusdam lutifiguli filius, non clariorem adolescentiam egit quam eius fuerit origo. Nam cum formosissimus esset et inops, indignans patriam officinam, ut oportuna vite perquireret, turpissimo questui inhonestorum hominum stupra patiendo pueritiam suam dicavit. Puber factus, ad explendam mulierum libidinem se convertit. Et sic in omne lascivie genus famosissimus, non tantum apud Syculos, verum etiam apud exteras nationes evasit. Quibus insignitus notis, iam robustior Syragusas veniens, gregariam aggressus militiam est; et qui eo usque effeminatus fuerat, adeo ad facinora omnia se promptum exhibuit, quod, cum ore facundus esset, centuriam assecutus, facile ad militarem etiam tribunatum conscenderet. Hinc, Damascone duce mortuo, instante Syragusanis ethnico bello, loco eius suffectus est, et, ob ingentia circa id bellum gesta, actum ut Damasconis quondam ditissimam coniugem, quam adulterio ante cognoverat, in matrimonium duceret. Et sic ex lutifigulo dux, et ex inope dives effectus est. Attamen, quod illi permaximum paulo ante fuisset parvum ratus, dum in ampliora ardesceret, in patriam pyrraticam ingratus exercuit, bisque totis viribus eiusdem occupare dominium conatus, totidem in exilium actus excessit. Ultimo, tandem, dum apud Murgantiam, bellis adversus Syragusanos laborantem, exilium ageret, in Syragusanorum odium primo pretor, deinde a Murgantinis dux belli factus est. Inde, capta Leontinorum civitate, Syragusas obsedit, Hamilcaremque penum ducem a Syragusanis subsidio accitum promissionibus maximis non solum sibi conciliavit, sed in occultum societatem contraxit, eiusque opere factum est ne tantum illi pax Syragusanorum daretur atque revocaretur ab exilio, sed eorum pretor etiam diceretur. Qui post Hamilcaris amici subsidio, obsesso per fraudem in gymnasio omni syragusano senatu, primores plebis immani sevitia trucidari iussit. Et hinc cum passim divites quoscunque civitatis occupasset et bona cuncta vertisset in predam, grandi conscripto exercitu, civitates sociorum incautas subegit. Que res deplorata in Cartaginensium senatu a legatis eorum, ut occulte damnaretur Hamilcar, operata est. Qui morte preraptus ante patefactam damnationem, Agatodi adversus Cartaginenses arma movendi causam liquit. Sane ingentis animi vir, amplissimis civitatum spoliis atque imperio pregrandi elatus, titulum abhorrens tyramni, et ut in clariorem lucem nomen suum extolleret, ex impuro iuvene regiis decoratus notis, sese regem dixit, iussitque ut sic a ceteris diceretur; nec defuerunt que formidabilem facerent, et maiestatem regiam etiam augerent. Verum, dum celsum conscendisset solium, sublimis verticis apicem Fortuna, summa ferire solita, paululum agitare visa est. Nam, cum adversus eum Hamilcar, Gisgonis filius, ex Affrica duxisset exercitum, bis obvius cum copiis factus bis ab hoste fusus est, coactusque secundo turpi fuga Syragusas repetere. In quibus – quod ignominiosius visum – iam ab omnibus sociis fortunam sequentibus relictus, a Penis obsessus est adeoque coactus ut de salute quam de regno potius cogitaret; actumque de eo erat, ni se dum viribus impar cerneret, in temerarium sed oportunum vertisset consilium. Ociter quippe Syragusis pro qualitate temporis rebus compositis, exercitum transiecit in Affricam secum Archagatum et Heraclidam adultos iam filios trahens, iniectoque repente improvisis Penis metu, Hannonem cartaginensem traxit in prelium. Quo superato, ad quintum a Cartagine lapidem duxit exercitum. Ibi dum staret, civitates a Penis deficere, societatem iungere, commeatus mictere, et vires eius augere plurimum. Preteres et in Sycilia ab Antandro fratre cum imperatore Penorum omnis deletus exercitus. Et sic se rebus agentibus, reintegrato fulgore regio, Afellas, Cyrenarum rex, per legatos eidem se iungit, et cum ingenti militum copia evestigio sociatur.

O inexplebilis ampliandi regni cupido! Nulla tibi lex, nulla fides, nulla pietas est; fas putas omne quod libet, nec indulges crimini, dum prestetur peccandi facultas. Hunc, quem nuper assumpserat in belli socium, Agatodes, cum adoptasset filium in vinculum caritatis, ut eius occuparet exercitum, per fraudem interemit incautum. Et cum tertio Cartaginenses cruenta superasset pugna, adeo eorum perculerat animos, ut ni seditio in eius castris fuisset orta, appareret facile Bomilcarem transiturum cum omni Penorum robore. Hinc Agatodes, copiis Archagato traditis, in Syciliam proficiscitur, et novas Penorum legiones, post mortem Hamilcaris Gisgonis transmissas, ab obsidione Syragusarum removit. Ex quo omne Sycilie nactus imperium, vi abeuntem retraxisse Fortunam ostendit. Sed quid refert tam lubricum invitum velle tenere monstrum, quod quanto magis stringitur tanto facilius stringentis vincula vacuantur? Agatodes autem, maiora sperans, quo omne bellum verterat in Affricam rediens, sedato verbis militari tumultu, in aciem copias educit castra oppressurus hostium; apud que, dum minus caute pugnam inisset, maxima parte suorum cesa, erumpentibus hostibus, in sua victus fugere coactus est in quibus, dum strepentes in se milites audiret, nocte concubia cum Archagatone filio tacite exiens fugam cepit. Verum Archagatone ab insequentibus capto et in castra retracto, ipse fugitivus et fere solus abiit Syragusas. Nec mora, facta cum Cartaginensibus pactione, occisis Agatodis filiis, exercitus omnis in eorum dicionem transivit. Agatodes vero, hac clade perculsus, cum Penis equis pactionibus pacem inivit, vidensque quod in Affros nil poterat, in Ytalos experiri vires disposuit, copiasque transiecit in Bruttios. Ibi autem cum nil obtinuisset, adveniente rerum termino repentino ac pestilenti morbo correptus est. A quo etsi plurimum vexaretur, novis supervenientibus et minime opinatis rebus longe acrius anxiatus est. Nam inter filium et nepotem ex filio, non aliter quam si mortuus esset, de successione bellum audivit exortum; ex quo satis advertisse potuit, etiam sospitate redeunte, se absque bello frustra Syragusas petiturum ulterius, et potissime cum, occiso filio, nepotem regnum omne occupasse sensisset. Grandis erat profecto consternatio talis, et Fortune odia satiasse debuerat videre se adultis orbatum filiis, exulem, absque regno regem, senem et apud hostes insuper egrotantem. Equidem que per multos gradus ab officina fictilium in regium thronum devexerat, passa non est precipitio unico demersisse ad inferos a solio Agatodem. Nam, etsi per prerupta in declivum saltus coegisset plures agere, alios, nondum satiata, servabat. Languenti igitur his superadditis curis, exaggerata egritudo est, adeo ut, post longum infirmitatis tedium, mortem inevitabilem illi terminum fore nosceret, ex quo cura acrior ceteris superaddita est. Erant illi Texena dilectissima coniunx et parvuli duo quos ex illa susceperat, quibus oculatus homo, dum post excessum suum mortem aut carcerem aut servitutem instare cerneret, in tantum compati cepit ut, preter morbi violentiam, a futurorum precognitione illi viscera viderentur excerpi. Tandem, invalescente valitudine mala, ne quod ariolabatur contingeret, in durum et importabile sano consilium versus est, lacrimansque coniugi iussit ut, sumpto omni regio apparatu, quo nemo ea tempestate fuit splendidior, conscensa nave cum filiis, ne imperantis nepotis essent ludibrium, se relicto, in Egyptum unde illi venerant remearet.

O asperum mulieri et amanti potissime verbum! Virum exulem egrotantemque ab eodem ipso se relinqui iuberi, et adhuc eo spirante se viduam audire, et quos regnaturos pepererat filios exules asportari, nec illis cernere ex regno aliud quam ornamenta regia reservari. Suffecit tamen animus mulieris; et dum hinc affectio retrahit, inde suadet ratio, instante oportunitate; et coacta infirmantis imperio, vix ab amplexibus eius disiuncta, miserabiliter deflens cum prole recessit. Quas hic lacrimas, quas querelas, quas amaritudines tam regis derelicti quam uxoris non sponte relinquentis et filiorum intervenisse credendum est? Apponantur e contra regni felicitas imperii gloria victoriarum decus divitiarum voluptas, et quod maius aliud concupiscibile regibus: cui dubium quin omnis fulgor, non dicam ab omnibus, sed a miseriarum etiam minima obfuscetur? Rex autem undique miser et anxius, invalescente morbi peste, consumptus occubuit; et quasi non fuisset, relicto nomine, fere resolutus evanuit. Quis non dicat ambiguum cernere quis fuerit, an humilior introitus vite an ex eadem tristior exitus Agatodis?


XIV. Tristium concursus plurimus.

A flebili Agatodis fine in reliquias magni Alexandri fere, velim nolim, tractus accedo: tumultus erat ingens, tam virorum clamantium quam ululantium mulierum. Et ante alios occurrere oculis Barsanes et Rosannes, que, abiecto omni cultu regio, scissili semitecte palliastro, quasi ex Alexandri incliti orbis victoris ulnis distractas in obsidionem se primum, demum in carcerem a Cassandro Antipatris iniectas aiebant, filiosque ex rege tam claro conceptos una secum ab eodem totius regie prolis interfectore miserrime cesos.

Erat et Thesalonices, Aridei regis filia, incusati Cassandri dudum coniunx, femineo deflens ritu se parvo temporis tractu Cassandro viro et Phylippo filio orbatam, et post hoc ab Antipatro, altero eiusdem nato, nil valentibus precibus, aut lacrimis scelestissime interemptam.

Nec aberat Alexander, alius ex eadem et Cassandro genitus, se deceptum querens et per insidias a Demetrio rege Asye trucidatum.

Sic et Antigonus, eiusdem frater, a Lysimaco socero se necatum clamabat et Euridicem coniugem carcere mancipatam.

Et huic Demetrius proximus, afflictans se, aiebat Antigonum patrem non solum a Seleuco prelio fusum, sed occisum; seque, post multa insignia facinora, cum honeste mori posset, fallaci spe tractus, turpissime eiusdem captivum sumpsisse catenas.

Erant preterea Peustetes Babilonia privatus a Seleuco et Amintas, qui Battrianis preerat, ab eodem victus fugatusque dolentes.

Nec minus fere omnes Yndiani prefecti macedones, varios ostendentes ictus, se ab Andrococo homine, humillima ex progenie sato, tam leto tamen omine quam virtute mirabili rege facto, cesos querebantur.

Post quos et ipse Seleucus plorans dicebat, non dei anulum, non ex utero matris in femore ancoram tractam, non insignem militiam post Alexandrum actam, non sumptum regium decus, non peragratam secundo Yndiam, non victorias multiplices agere potuisse quin Ptholomei, cui cognomento Ceraunos, carperetur insidiis, et senex et ultimus ex Alexandri principibus necaretur. Quis advenientium omnium queat gemitus et miserias explicare? Que etsi satis animo meo insitam pietatem moverint, Arsinoe, Lysimaci quondam uxor, non solum suis lamentationibus illam movisse potuit, verum fere lacrimas excerpsit. Hec, auream cesariem distractam manibus, et decoram faciem unguibus infestis rigatam, cum scissa ac turpissima veste, fletu habundantissimo humectans ora, pectusque pugnis tundens anxium, tristi cum voce viduitatem suam, fratris matrimonium, natorum cedem et suum lamentabatur exilium. Que, ut sic aliis prout michi pietatem iniciant, explicare mens est.


XV. De Arsinoe Macedonum regina.

Ptholomeus Lagi gregarii militis filius, sua virtute non solum patris humilitatem excessit, sed ex principibus Alexandri Magni factus, et post mortem eius Egypti rex, Ptholomeis in tam amplissimum evasuris splendorem dedit initium. Et si plures, inter alios tres tamen habuit filios: Ptholomeum videlicet Ceraunum, natu maiorem, et Ptholomeum Phyladelphum et Arsinoem filiam, quam iuvenculam Lysimaco Macedonie regi dedit uxorem; et adhuc vivens, contra ius gentium, Phyladelphum Alexandrinorum regem constituit. Qua indignatione Ceraunus in Macedoniam veniens, quasi exul cum Lysimaco rege, dum viveret, moratus est. Arsinoe igitur, tam patre quam viro et fratre regibus ac reginali fulgore suo conspicua, quantum a Fortuna sublimata est, tantum et a natura rerum etiam consolata. Nam, quod summum mulierum et potissime felicium desiderium est, ex Lysimaco viro Lysimacum et Phylippum filios letabunda suscepit, tanta pulchritudine atque affabilitate conspicuos, ut preter originis insigne in se Macedonum omnium animos oculosque verterent, tanta cum matris voluptate et gloria, ut, si nil aliud preter hos Fortuna liquisset, iudicio suo felicissima videretur. Et – quod plurimum letitie superaddebat – variis casibus demptis reliquis Lysimaci filiis, in spem regni crescere illos arbitrabatur. Sed longe aliter inevitabile fere fatum paraverat. Nam – uti iam diximus – cum agente seditione nepharia assiduis certaminibus Macedones proceres in se arma vertissent, orto inter Seleucum Asye regem et Lysimacum bello cupiditate dominii amplioris, et senio pares atque animositate, supremasque tot illustrium Alexandri commilitonum reliquias, ab utroque collatis signis in aciem descensum est. In qua, non solum ad miseriarum cumulum XV natorum variis cesorum casibus, strages exercitus Lysimaci superaddita est: et ipse trucidatus, et quod superstitibus filiis debebat esse subsidium regnum ab Antigono invasore eisdem sublatum est. Qua ex clade Arsinoe, nuper regina, vidua privataque et exul in Cassandream munitissimam urbem, et Antigoni imperium aspernantem, cum prole gemina pro salute secessit. Ex hac malorum suorum radice supremi exitii palmes exortus est. Ceraunus quidem, per commodum adversus Antigonum sumptis armis, illum Macedonia expulit, seque cum iam regem dixisset ex exule, Cassandree urbis cupidus, ne regni emulos haberet Lysimaci filios, nepotum sanguinis avidus factus est. Cui desiderio cum vires operam dare non posse nosceret, ad ingenium versus, gratulari primo sorori de victoria; se non sibi sed nepotibus, dum per etatem possent, quesisse regnum; eos potius filios quam nepotes habere; se illam, si liberet, coniugem regnique consortem optare; deos omnes adiurare, testes inducere, invocare se illam reginam filios etiam reges coronare; cuncta communi consilio et arbitrio gerere. Mulier primo insidias et scelestum hominem magis filiis quam sibi timere; inde vires et audaciam furoremque; postremo molliri blanditiis, fidemque verbis prestare; suadere sibi illum, et si homines, deos saltem iuratos non esse decepturum; et talibus consiliis tracta, quasi quod morte Lysimaci perdiderat decus regni fratris nuptiis reacquisitura, in conubium venit. Celebrantur ingenti letitia et magnifico sumptu nuptie; vocatur in contionem exercitus, eoque teste macedonici regni a viro Arsinoe insignitur dyademate. Que, in letitiam effusa, ultro iam capta dolis, in Cassandream virum invitat; et pregressa, ornari templa aulas domos vias omnes et publica loca iubet, aras ac hostias ad sacra peragenda disponi, festumque diem ac letum parari coniugis adventu mandat. Hinc, eo iam propinquante, Lysimacum sextum decimum annum et Phylippum tertium decimum agentes coronatos illi occurrere ac eum gratulanter suscipere imperat. Quos ille, fraudum faber optimus, ficto vultu cupide amplexatus, in osculis diu fatigavit. Verum ubi portam urbis cum stipatoribus ingressus est, illico arcem capi et pueros iubet occidi. Qui tam sevo iussu perculsi, cum matris in gremium confugissent, percussoribus supervenientibus, ea flente, ac femineo ululatu cuncta complente, et frustra iuratos a fratre deos fidemque eius poscente, ac pro viribus manus satellitum gladiosque retinente, et sepius natorum corpora nunc veste regia nunc corpore toto ab ictibus tegente, seque pro his tanquam noxia vulneribus offerente, eos inter serta et purpuras sevissime trucidari vidisse potuit. Et cum iam proditor urbem occupasset, et festum omne versum esset in luctum, non facta sorori copia celebrandi filiorum funus, exutam regalibus et squalida scissa tristique semitectam veste, purpureo sanguine filiorum respersam, duobus tantum servulis sociatam, extra urbem lugubrem clamantemque passo crine vultuque fedo Cerauni imperio distractam; et inde in Samotraciam in exilium deducta est. Ibi ex regina paupercula facta mulier, nunc splendorem patrium, nunc magnificentiam Lysimaci viri, nunc formositatem filiorum et etatis florem quibus ipsa iam dudum felix extiterat et inde Lysimaci casum, regni perditionem fratris fraudem atque sevitiam vulnera mortemque trucem filiorum memorans seque ex regina plebeiam deiectam et calamitatibus plenam exulem cernens, in querelis lacrimis et merore continuo devoluta vixit quam diu potuere feminee vires tolerare tam sevum dolorem.


XVI. Flentes plurimi.

Fatum Arsinois miserabile pio adhuc intuebar animo et fratris indignum execrabar facinus, cum et ipse veniens in meam existimo consolationem missus ab inferis, se non debitas, sed quas exegit fortuna scelerum suorum fractis gemitu vocibus pependisse penas ostendens. Nam recenti nepotum cede elatus nimium existimansque eadem perfidia bella confici, qua fraudes texebantur, vilipenso quod adversus venientes Gallos a Dardaniis offerebatur auxilio eorumque spreta legatione, primo exercituum concursu ab eisdem non solum prostratus exercitus victusque est, sed et ipse circumventus et plurimis confossus vulneribus, emisso cum sanguine nephario spiritu, ab hostibus caput eius insanum in victorie signum per omnem aciem eorum pilo sublimatum delatum est. Modicum quippe meo iudicio; nam tam infandus tam scelerosus homo per cruciatus omnes in extremam mortem ducendus erat.

Post hunc et Belligeus Gallorum regulus a Sostene victus fugatusque querebatur.

Querebatur et Sostenes se primo felicitatis sue fulgore a Brenno deiectum.

Sic et Brennus, multiplices vario terrarum tractu victorias memorans, postremo in expugnatione Cyrrei Apollinis in tantum susceptorum vulnerum dolorem deductum, ut sua in se seviret manu, deflebat.

Eiusdemque factionis Thessalorus et Enianus duces perditis exercitibus infortunium lacrimabantur suum.

Ab his tamen paululum semotus apparebat Pyrrus Epyrotarum rex cuius aspectum inspiciens et eius denotans verba, vix satis comprehendere potui eum ne letiorem esse victoriis parctis an tristiorem susceptis infortuniis. Qua propter, ut in aliorum ponam iudicio, quam breviter permixtos eius splendores caliginesque describam.


XVII. De Pyrro Epyrotarum rege.

Pyrrus Eacidis patris mortui facinore infantulus a suis in mortem quesitus, amici opere clam subtractus et in Yllirios delatus Beronici, Glauci regis Ylliriorum coniu. gi, eo quod et ipsa ex Eacidarum genere foret, nutriendus servandusque exhibitus est. Cuius infantie tanta fuit humane benignitatis indoles, ut ad se diligendum adeo traheret Glaucum, ut non tantum solerti cura illum a Cassandro Macedonie rege sub belli interminatione poscente servaret, verum et adoptaret in filium. Hinc Epyrote moti, odio in misericordiam verso, cum iam undecimum etatis ageret annum a Glauco tanquam suum regem postularunt supplices reductumque in regnum patrium diligenti custodia ad etatem perduxere puberem. In qua, regiis insignitus, tot et tam egregia gessit, ut spem maximam diligentibus et hostibus de se timorem incuteret. His igitur sic se habentibus, a Tarentinis, bello adversus Romanos laborantibus, comparatis viribus, iterata legatione vocatus, Tarentum accessit. Nec minori spe quam dudum patruus Alexander regni ytalici potiundi tractus, copiis apud Heracleam urbem deductis, cum Levino romano consule certamen iniit elephantumque munere victoriam sed cruentam obtinuit. Ob quam ad eum evestigio romanorum sociorum civitates declinavere plurime et a Syculis, intestino bello ob Agatodis mortem sese lacerantibus, in suum regem accitus in tam splendidam gloriam effulsit ut facile a plerisque eum futurum Alexandrum Magnum alterum crederetur. Verum urgentibus Romanis, dum adversus Curtium atque Fabritium apud Asculum, Apulie oppidum, collatis signis descendisset in aciem seque iam victorem crederet, turbatis beluarum auxiliis e manibus illi victoria sublata humeroque saucius, equo marte, discedere coactus est; quod illi fere clades permaxima fuit. Nam quod posse subsistere hostibus animorum ausit, suo impetu obsisti posse detraxit. Tandem Locris Alexandro filio relicto firmatisque presidio sociorum oppidis, cum copiis transiecit in Syculos. Ad quem cum deficerent civitates rexque diceretur Sycilie, revocata spe multis secundis certaminibus Penorum vires attrivit, dato irritaverit animos. Cumque Heleno filio, quem ex Agatodis olim Sycilie regis filia susceperat, syculum regnum tanquam avitum concessisset, a Tarentinis ex insperato affuere legati aientes, ni confestim ferretur subsidium, Tarentinos in dicionem Romanorum ituros. Qui cernens hinc iratos Cartaginenses instare, inde Romanos in bella provocatos urgere, in ambiguo positus, ante alia rem bellicam quam ociter, instante oportunitate, apud Syculos peragendam ratus est. Attamen a Cartaginensibus victus, existimans si festinus Tarentinis adesset cuncta in posterum restaurari posse, non aliter quam fugitivus, cum quibus potuit copiis in Ytaliam veniens tertio Arusinis in campis adversus Curtium et Fabritium certamen arripuit. In quo victus atque fugatus est et spes omnis fere sublata. Inde cum audisset ob eius profectionem fuge similem ad hostes defecisse Syciliam fere omnem, animo fractus post quintum annum sumpte expeditionis ytalice sub profectionis figmento in Epyrum vacuus se recepit. Et sic dum illi duo regna eodem tempore Fortuna se daturam ostenderet, ambo in instanti exitu inopinato surripuit. Qui tot perditis laboribus tanta spe lusus, nondum satis monitus minime Fortune credendum nec se in quantum quis possit effugere manibus commictendum, cum primo Epyrum appulit, Antigono Macedonie regi qui illi supplementa negaverat bellum movit et Macedonie fines evasit victoque Antigono regnum eius in dicionem suscepit. Quo cum iam rex diceretur Macedonie, septimo ab assumptione mense a Lysimaco privatus est. Post hec Asyam Greciamque occupaturum omnem sibi suadens bellum Spartanis indixit. Dumque impetum direxisset in Lacedemoniam pugna mulierum magis quam virorum virtute superatus, Ptholomeum filium ingentis virtutis iuvenem et robustissimam sui exercitus partem perdidit. Tum in Argos eo quod ibi Antigonus refugisset, relictis Spartanis, bellum flexit. Quem dum expugnare conaretur ictu saxi conficitur eiusque caput in solatium deportatur Antigono. Et sic qui multis grandi animo ausis multis feliciter gestis ad occidentale primo, inde ad orientale imperium aspirarat, nil quesitum aut retentum, lapide ictus uno succubuit et, quod turpissimum victori regum extitit, spartanis mulieribus inpellentibus cessit.


XVIII. De Arsinoe regina Cyrenensium.

Grandis audacia Aristotimi principis, qua, viventibus Pyrro et Ptholomeo, filiis Pyrri regis, et eorum matre Olympiade, ausus est Epyrotarum tyramnidem occupare et Bellanici epyrote senis robur, quo iuvenes in immanis tyramni exitium traxit, me paululum prospectantem tenuere. Sed vidisse Arsinoem Cyrenarum reginam pariter fervorem suum et amasium deplorantem ut, quas pestes iniciat turpis amor saltem semel adiecerim reliquis, omisso Aristotimo, placuit exercere calamum.

Hanc ex nepotibus Lagi potius arbitror quam invenisse meminerim. Que, Agas Cyrenarum regis coniunx, ex eo filiam unicam Beronicem peperit, quam moriens Agas, ut bella sedarentur regni, Ptholomei regis Egypti fratris sui filio testamento reliquit uxotem. Quod egre gerens Arsinoe feminea inpulsa rabie, ne relictum sortiretur effectum in nuptias filie regnumque Cyrenem Demetrium iuvenem, Antigoni regis Macedonie fratrem, vocavit (erat et ipse ex Ptholomei regis filia procreatus). Qui infausto omine, sed vento secundo, Cyrenas veniens, decorus ut erat, ab Arsinoe summa comitate susceptus est. Demum, dum hec eadem minus sibi cavens, clam avidis oculis auream cesariem, roseas malas aurea crispaque lanugine tectas, sydereos oculos, cinnameum os totiusque corporis venustatem et iuvenile robur intuetur ac melliflua verba placidos gestus formam mores actus et elegantiam meditatur, igne ceco carpitur magisque quam socrum decest amare ac appetere cepit generum secumque secreta meditari, amplexus metiri, savia vellicare, se ipsam quod illum filie dederit damnare incipit nec ante destitit quam omnis in concupiscentiam Demetrii generi laberetur. Tandem cum flammas impudice conceptas ulterius quin evomeret tolerare non posset, ut libidini consuleret sue, noscenti iam Demetrio ardores suos tremebunda detexit et, quod ille longe magis optabat, ab eo supplex impetravit precibus amborumque voluptate maxima in amplexus concubitusque mutuos petulantes ivere. Nec ignes concepti iteratis decrevere amplexibus, quin imo excrescentibus illis, pelex facts filie et oblita regni veteris glorie blanda lasciviensque noctes exoptat, quas dum omnis dulcissimis in osculis, artis complexibus, illecebris Veneris voluptatibus confabulationibus oculisque formositate Demetrii pascendis, occupata consumit, felicitate ceteras orbis reginas excedere arbitratur. Verum hanc Arsinoes gestientem letitiam Fortuna cruenta Demetrii cede convertit in lacrimas. Demetrius autem regine benivolentia fretus, dum eius in amorem versaretur totus, negligere Beronicem, familiares regie parvipendere, in regni milites insolentias agere, unumquenque despicere cepit; illi ab eo animos amovere, in filium Ptholomei vertere, eius acta conspicere advertere et matris stupri Beronicem edocere. Que commota, illico iuveni minus cauto tetendit insidias. Dumque noctu cum Arsinoe bacharetur, armata militum manus, iubente Beronice, expeditis gladiis in cubiculum tumultuose irruit ac in semisopitum, seu lasciviis involutum, manus infestas iniecit, Beronice pre foribus imperante ut matri adultere parceretur.

O seva pietas! Ut matri parceretur imperas, cum morte in aliena optimam eius vite partem auferas. O Beronices, non satis amoris vires experta es; vidisses etenim matris animam per corpus transfodi Demetrii et per eius vulnera omnem matris vite suavitatem effundi. Si ergo miseri tantopere curabas, ut prima mater occideretur iussisse debueras. Sed quid? Misella Arsinoes terrefacta impetu, dum inter dubios enses ex ulnis suis Demetrium rapi cerneret, consternata merore, abiecta nudi corporis verecundia, sese gladiorum aciebus opponens, medios in satellites irruens, suo corpore amantis corpus protegere conata est, nunc hos nunc illos ictus nudis manibus brachiisque aut suscipiens aut pellens, cuncta clamore complens et plangore permaximo satellitum audaciam incusans, inde in se gladios expetens seque culpabilem et supplicio dignam asserens, illi parcendum innocuo fidem nate implorans, illam advocans exoransque, sed frustra omnia; percussores quidem, ea servata, eius in sinu Demetrium confodere.

Quam illi fuisse mentem quanto dolore repletam existimare possumus, si ferventissimam dilectionem, si voluptatem plurimam, si eius incensum prospectemus iudicium. Hinc si intueamur miserum cesumque cadaver tractantem seque dilectissimi iuvenis cruore fedantem, formositatem deflentem, perditam vitam sublatam per oscula exquirentem, illum crebro vocantem lacrimisque corpus et vulnera perfundentem, cui dubium quin illam in extremum miseriarum omnium videamus obrutam? Equidem si opinione sua felicissima, vivente Demetrio fuit, difficile nunc ea infeliciorem aliquam reperiri. Adversus quam, esto hoc sat esset, Beronices patris iudicium, quod ipsa adversabatur, secuta, nuptias iniit Ptholomei. Quibus agentibus facile credi potest eam merore lacrimisque occubuisse consumptam.


XIX. In pulchritudinem et amorem illecebrem.

Dum Demetrii infortunium video, quam stolide plurimi formositatem cupiant sentio, quos dum rideo, eque ob non susceptam gementes, seu susceptam artificioso labore dolentes, floccifacio, cum unumquodque pariter sit cece mentis inditium: optare scilicet quod prodesse non potest, gemere quod obesse et excolere quod necesse non erat. O quam male sensere tales, cum Spurima qui precipuum et sui seculi celebre decus oris, ut quibuscunque ineptas concupiscentias auferret et pudicitie sue testimonium exhiberet, gladio crebris extinxit ictibus. Incertum honestius an discretius egerit homo ille quod honeste omnium equa approbatione firmatum est; verum pauci discretionem prospectant. Animadvertit circumspectus adolescens florem illum iuventutis eximium, si febres si egritudines illi parcerent mille, cane crispeque senectutis pallore casurum et in taciturnitatem cessurum perpetuam; et ideo viriliter agens manu sua pellere maluit severeque pulsum usque in extremum impingere seculum, quam ignobiliter illi parcere ut surriperetur casu alio succumbenti; et sic quod honeste paucis diebus abstulit, discrete eternitati mandavit. Hac ergo cum decipiantur plurimi et misere laqueentur, sibi precaveant que alliciunt oculis lasciviunt gestibus et mente concupiscunt fervida, quorsum se trahi permictant. Nam etsi pudicitia, labefactata semel, nulla unquam resarciri continentia possit, multa tamen amoris infausti pericula manent et assidua infliguntur tormenta. Est etenim mentium lubricarum infanda pestis, nescio quo preter ius omne iudicio parata, sordescens, obstructa atque diligenti servata custodia, summe desiderans, initio incautorum mentes adeo dulci suasione complectens, ut intranti animus omnis aperiatur facile et susceptus repente suis demonstrationibus parvos admodum concupite rei igniculos in maximum extollat incendium. A qua adeo cordis obfuscatur acies ut quod honestum oportunumque est de levi obliviscatur et – quod longe deterius – reliqua quantumcunque enormia approbentur processu temporis, ni pro votis optata succedant, que dominatrix intraverit demonstratur. Assunt, agente cupidine, suspiria anxietates miserie lacrime lamentationes et dolores intolerabiles illico; et si detur ut aliquando ab aliquibus blandimentis et muneribus, seu ingeniis, virile robur aut femineus vincatur pudor et eo quo desiderabatur perventum sit minimeque repertum quod sperabatur dulcedinis, in fastidium et quandoque odium facile convertitur amor. Si placeat, exacerbantur incendia et inusitate anxietates insurgunt. Preterea instant discrimina, potissime ne violate pudicitie custodes irruant. Ira quorum persepe amantes ambo, non nunquam alter inermis et nudus, tanquam victima cesus percutientium procubuit ante pedes. Huius igitur pestis quis ingreditur laberintum, aut post longas circunductiones lusus excluditur aut inani spe tractus circumeundo, labore conficitur, aut vagans ab insidiis male sanus opprimitur. Videant hoc queso quibus parvum est vires inpendere, substantias consumere, tempus omne perdere seque dedecorose morti subicere monitique discant sibi consulere et, si impetuose Veneri constantia obsistere nequeant, vetita sinant et faces noxias in concessis extinguant.

Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber quartus explicit.