Jump to content

De casibus virorum illustrium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De casibus virorum illustrium
1356-1360
editio: incognita
fons: incognitus

Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus de Florentia, preclaro regni Sicilie marescallo, Johannes Boccaccius de Certaldo.


Diu, strenue miles, emuntum ex ingenio meo opusculum, in quo virorum illustrium tractantur casus et ut plurimum infelices exitus, me penes ociosum fuit. Non enim satis mecum conveniebam cui nam primo illud mittere vellem, ut nomini suo aliquid afferret ornatui, et, eiusdem adiutus subsidiis melioribus quam mei auspiciis, prodiret in medium. Cupimus enim omnes, quadam umbratili inpulsi gloria, quibus auxiliis possumus fragiles labores nostros nobilitare et diutiores facere; et scriptores potissime. Et inter alia, quasi multum illis splendoris consecuturum sit, pontifici seu cesari aut regi vel alicui principi maximo titulamus eosdem. Quamobrem longa indagine mentis quesivi quem ex multis unum eligerem; et ante alios prepollentes mecum evolvere cepi pontifices, quorum vetus sanctitas iam dudum plures pia affectione libellos claros reddiderat. Sane, dum modernos a veteribus exorbitantes, qui lacrimis et orationibus in adversantes devotioni eorum virtutes celorum movere consueverant, vidi ex sacerdotalibus infulis galeas, ex pastoralibus baculis lanceas, ex sacris vestibus loricas, in quietem et libertatem innocentium conflare, ambire martialia castra, incendiis violentiis et cristiano sanguine fuso letari, satagentesque adversus veritatis Verbum dicentis "Regnum meum non est de hoc mundo", orbis imperium occupare, horrui retraxique pedem, ratus apud huiusmodi ludibrium potius opusculum meum futurum, quam ob aliquod eius meritum preciosum. Et ab his frustratus, in hodiernum cesarem aciem mentis deflexi; sed confestim revocavi consilium, sentiens eum magnalium maiorum suorum inmemorem, preponentemque thebani Bachi vina colentis gloriam splendoribus Martis ytalici, nec non torpentem sub circio, in extremo orbis angulo, inter nives et pocula.

Sed quid tandem? Subiere pectus anxium qui, notis insigniti regiis, reges haberi volunt, cum falerati sint onagri; et hi potissime qui hac tempestate president regnis. Occurritque primus Gallus Sicamber, qui se, temerario ausu, genere et moribus preferre ceteris audet; et cui primates monstravere sui nedum phylosophari turpissimum fore regi, verum literarum novisse caracteres detrimentum regie maiestatis permaximum. O ignari qui sic sapiunt, damnantes in regibus quod villicos reddit egregios! Inde Hyspani, semibarbari et efferati homines, affuere; post et serus Britannus, elatus novis successibus; sic et Pannonus bilinguis, populi multitudine potius quam virtute valens; postremo mollis et effeminatus Siculus. Quorum omnium dum mores et vitam segregatim intueor (ne per eorum discurram luxum et inertiam) rectius regum simulacra quam reges visi sunt. Quapropter, nausea quadam vexatus, ne in fabulam deducerem quod cupiebam extollere, destiti; et quasi desperans, decreveram manibus illud Fortune committere; et fere iam emissurus eram, dum, illi misertus Deus, in laudabile consilium incidi: nemini scilicet, quantumcunque eminenti atque prefulgido principi, posse quid fidentius quam amico committi, etiam si extreme sortis homo sit. Quod iam pridem persepe legimus illustres fecisse viros. Et dum tali congratularer animadvertentie, et ecce tu, quasi Celo missus, in mentem venisti. Tum ego mecum: "Quid inter silvestres beluas, rudientes potius quam loquentes, magistre rerum phylosophie hostes, queris quod in sinu tuo optatissimum tenes, quod in oculis tuis assidue est, quod te coram semper obambulat? Nonne vides Maghinardum tuum, tua iam diu approbatum sententia, cuius fidem cuius dilectionem cuius munificentiam sepe expertus es? Quem ergo alium queris? Nonne insuper huic sacra affinitate iuntus es? Secum, si meminit, unici filii eius comunis pater es. Illi enim dedit ipse naturali lege ut esset; tu, paraclito operante Spiritu, ut bene esset dedisti, dum illum ex sacri fontis lavacro suscepisti. Preterea is, esto plene phylosophicis eruditus non sit, amantissimum tamen studiorum est, et probatorum hominum precipuus cultor, atque eorum operum solertissimus indagator. Nec est (quod tu summopere vitare videbaris) unus ex mercennaria plebe aut inglorius et degener homo. Regia enim militia insignitus est; et egregio splendidus titulo; et ex Cavalcantibus, clara civitatis nostre familia, genitus, ab avorum fulgore non deviat, quin imo morum singulare decus et prisce virtutis specimen nomen suum et patriam laudabili fulgore reddit illustrem". Quid multa dixerim? Adeo in sententiam hanc venisse placuit, ut quanto magis mecum ista revolverem tanto acrius roboraretur consilium et firmius infigeretur animo. Tuo igitur, amantissime michi, dum modo pauperis amici munusculum non renuas, honorando semper nomini dico quod paulo ante regali insigniri cupiebam. Suscipe ergo illud liberali animo; et siquid sanctum amicitie nomen, iam diu inter te et me equis firmatum animis, meretur, queso susceptum - dum per honestum ocium poteris - legas: non equidem legisse penitebit, si satis ingenium tuum novi; et inter legendo non pigeat minus decenter se habentia emendasse; et dum videbitur, post hec inter amicos comunes et postremo tuo omine emictas in publicum, ut ipse pro viribus celebre nomen tuum meumque aliquali fulgore, per ora virum discurrens, illustret. Vale.

I. De Adam et Eva parentibus primis.
II. Adversus inobedientiam.
III. De Nembroth.
IV. In superbos.
V. De Saturno.
VI. De Cadmo Thebanorum rege.
VII. Concursus infelicium.
VIII. De Yocasta regina Thebarum.
IX. Thiestis et Atrei iurgium.
X. De Theseo, rege Athenarum.
XI. Adversus nimiam credulitatem.
XII. Conventus dolentium.
XIII. De Priamo, Troianorum rege, et Hecuba.
XIV. Contra superbos.
XV. De Agamenone Micenarum rege.
XVI. Paupertati applaudet.
XVII. De Sansone.
XVIII. In mulieres.
XIX. Miseri quidam.

      Incipit secundus eiusdem feliciter.

I. De Saule rege Israel.
II. Obedientie commendatio.
III. Pauci flentes.
IV. De Roboam Iudeorum rege.
V. In superbos reges.
VI. Adventus gementium.
VII. De Athalia regina Ierusalem.
VIII. In immoderatam rerum concupiscentiam.
IX. In Hebreos.
X. De Didone regina Cartaginensium.
XI. In laudem Didonis.
XII. De Sardanapalo rege Assyriorum.
XIII. In Sardanapalum et similes.
XIV. Infortunati quidam.
XV. De Sedechia rege Ierusalem.
XVI. In conditionem mortalium.
XVII. De Astyage Medorum rege.
XVIII. Pauca de somniis.
XIX. Querele quorundam.
XX. De Creso Lydorum rege.
XXI. Infelices aliqui.
XXII. De Metio Sufetio Albanorum rege.
XXIII. Auctor in fraudem.

      Incipit tercius eiusdem feliciter. Prohemium.

I. Paupertatis et Fortune certamen.
II. Deiecti aliqui.
III. De Tarquinio Superbo, Romanorum rege.
IV. In luxurioses principes.
V. Gemebundi quidam.
VI. De Xerxe Persarum rege.
VII. In cecitatem mortalium.
VIII. Infelices non nulli.
IX. De Appio Claudio decemviro.
X. In legistas ignavos.
XI. Flentium conventus.
XII. De Alcibiade Atheniensi.
XIII. In excusationem Alcibiadis.
XIV. Auctoris purgatio et commendatio poesis.
XV. Affri quidam queruli.
XVI. De Hannone cartaginensi.
XVII. In divitias et stolidam vulgi opinionem.
XVIII. Multitudo flentium.
XIX. De Artaxerxe Persarum rege.

      Incipit quartus eiusdem feliciter.

I. De Marco Manlio Capitolino.
II. In infidam plebem.
III. In tyramnos pauca.
IV. De Dyonisio Syragusano.
V. In Dyonisium et Fortune excusationem.
VI. De Polycrate Samiorum tyramno.
VII. De Callisthene phylosopho.
VIII. De Alexandro Epyrotarum rege.
IX. De Dario Persarum rege.
X. Dolentium concursus.
XI. De Eumene Capadocie atque Paphlagonie duce.
XII. De Olympiade Macedonum regina.
XIII. De Agatode Syculorum rege.
XIV. Tristium concursus plurimus.
XV. De Arsinoe Macedonum regina.
XVI. Flentes plurimi.
XVII. De Pyrro Epyrotarum rege.
XVIII. De Arsinoe regina Cyrenensium.
XIX. In pulchritudinem et amorem illecebrem.

      Incipit quintus eiusdem.

I. De Seleuco et Anthioco Asye et Syrie regibus.
II. Erumnosi plures.
III. De Marco Attilio Regulo.
IV. In cives hominesque nequam.
V. Grandis infelicium turba.
VI. De Syphace rege Numidie.
VII. Infelicium conventus.
VIII. De Anthioco Magno Asye et Syrie rege.
IX. Oppressi plures.
X. De Hanibale Cartaginensi duce.
XI. De Prusia Bithinie rege.
XII. De Perseo Macedonie rege.
XIII. De more Fortune et deiectis paucis.
XIV. De Pseudo Phylippo Macedonie rege.
XV. De Alexandro Bala Syrie rege.
XVI. Lapsi quidam.
XVII. De Demetrio Syrie rege.
XVIII. De Alexandro Zebenna Syrie rege.
XIX. Dolentes pauci.
XX. De Iugurta Numidarum rege.

      Incipit sextus eiusdem feliciter.

I. Collocutio Fortune et auctoris et quorundam infelicium demonstratio.
II. De Gaio Mario Arpinate.
III. Pauca de nobilitate.
IV. Cleopatre tres misere.
V. De Mitridate rege Ponti.
VI. Excussi quidam.
VII. De Horode rege Parthorum.
VIII. Adventus flentium.
IX. De Gneo Pompeio Magno.
X. Pauca auctoris verba.
XI. Ingens caterva dolentium.
XII. De Marco Tullio Cicerone.
XIII. In garrulos adversus rethoricani.
XIV. Gementes plurimi.
XV. De Marco Antonio triumviro et Cleopatra Egypti regina.

      Incipit septimus eiusdem feliciter.

I. Et primo quorundam infelicium concursus describitur.
II. De Herode Iudeorum rege.
III. Tristes quidam et Tyberii Cesaris atque Gai Caligule iurgium cum Valeria Messalina.
IV. De Nerone Claudio Cesare.
V. Afflicti quidam.
VI. De Aulo Vitellio Cesare.
VII. In gulam et gulosos.
VIII. De excidio Ierusalem.
IX. In Iudeos pauca.

      Incipit octavus eiusdem feliciter.

I. Et primo viri clarissimi Francisci Petrarce in auctorem obiurgatio.
II. Imperatores miseri plures.
III. De Valeriano Augusto Romanorum imperatore.
IV. In Saporem Persarum regem et Valerianum Romanorum imperatorem.
V. Caterva Cesarum deiectorum.
VI. De Zenobia Palmirenorum regina.
VII. Pauca de Dioclitiano Romanorum imperatore.
VIII. De Maximiane Herculeo Romanorum imperatore.
IX. De Gallerio Maximiano Romanorum imperatore.
X. Nonnulli infelices Cesares et Augusti.
XI. De Iuliano Apostata rege Romanorum.
XII. In blasphemos.
XIII. Dolentes plurimi.
XIV. De Radagaso Gothorum.
XV. Dolentium descriptio brevis.
XVI. De Odoacre rutheno Ytalorum rege.
XVII. In presentem Urbis conditionem.
XVIII. Deiecti quidam.
XIX. De Arturo Britonum rege.
XX. In scelestos filios.
XXI. Flentes pauci.
XXII. De Rosemunda Langobardorum regina.
XXIII. In mulieres.
 
      Incipit eiusdem nonus et ultimus feliciter.

I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina.
II. Quidam tristes Augusti.
III. De Romulda, Foroiulianorum ducissa.
IV. Imperatores plures miseri flentesque Langobardi.
V. De Desiderio, rege Langobardorum.
VI. Dolentes quidam et in superbos.
VII. De Ioanne XII Papa.
VIII. Concursus dolentium.
IX. De Diogene costantinopolitano imperatore.
X. Afflicti quidam.
XI. De Andronico Constantinopolitanorum imperatore.
XII. In lascivos et sevos pauca.
XIII. Infortunati plures.
XIV. De Guilieimo tertio Syculorum rege.
XV. Gementes aliqui.
XVI. De Henrico, Romanorum rege.
XVII. Applaudet auctor patrie pietati.
XVIII. Revoluti quidam.
XIX. De Carolo, Syculorum rege.
XX. Infortunati quidam.
XXI. De Iacobo, magistro Templariorum.
XXII. Auctor patientiam commendat et suadet.
XXIII. Queruli plures.
XIV. De Gualterio, Athenarum duce.
XXV. Excusatio auctoris ob Phylippam Cathinensem.
XXVI. De Phylippa Cathinensi.
XXVII. Pauci flentes et libri conclusio.

      Incipit eiusdem nonus et ultimus feliciter.

I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina.
II. Quidam tristes Augusti.
III. De Romulda, Foroiulianorum ducissa.
IV. Imperatores plures miseri flentesque Langobardi.
V. De Desiderio, rege Langobardorum.
VI. Dolentes quidam et in superbos.
VII. De Ioanne XII Papa.
VIII. Concursus dolentium.
IX. De Diogene costantinopolitano imperatore.
X. Afflicti quidam.
XI. De Andronico Constantinopolitanorum imperatore.
XII. In lascivos et sevos pauca.
XIII. Infortunati plures.
XIV. De Guilieimo tertio Syculorum rege.
XV. Gementes aliqui.
XVI. De Henrico, Romanorum rege.
XVII. Applaudet auctor patrie pietati.
XVIII. Revoluti quidam.
XIX. De Carolo, Syculorum rege.
XX. Infortunati quidam.
XXI. De Iacobo, magistro Templariorum.
XXII. Auctor patientiam commendat et suadet.
XXIII. Queruli plures.
XIV. De Gualterio, Athenarum duce.
XXV. Excusatio auctoris ob Phylippam Cathinensem.
XXVI. De Phylippa Cathinensi.
XXVII. Pauci flentes et libri conclusio.

________________________________________________