Jump to content

De casibus virorum illustrium/IX

Checked
E Wikisource

Liber IX

Incipit eiusdem nonus et ultimus feliciter.


I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina.

[recensere]

I. Et primo de quibusdam miseris: et inde de Brunichilde, Francorum regina.Non immemor ab inclito preceptore meo ruboris iniecti, quanquam pro voluptatis desiderio satis ocio vacatum non sit, surrexi tamen, cupidus metam propositi, si detur, aliquando contingere. Erat tamen animus michi alio dirigere cursum, cum iam a longe venientes viderem et Mauritium Augustum, mestum – existimo – eo quod a Phoca apud Calcedonem eum uxore et filiis et famulatu cetero peremptus sit, et post eum ipsum Phocam, Heraclii viribus ex imperio deiectum atque occisum Post quos – cum ego summa cura spectabam – seductor ille nequam Mahumeth veniebat, cuius artes quam libentissime audissem novit Deus, et qualiter post prophete nomen assumptum legesque letiferas datas in suam luxuriam, deperisset. Sed mulier quedam, imo demon, adveniens me his abstulit. Hec etenim, crine soluto, maxima cum copia lacrimarum, iter occupans clamitabat: – Mene pretermittes, calamitatum preteritarum eviscerator novissime? Reliquas ut plurimum labore perquiris: meas oblatas non suscipies? Taces? Equidem video: vilipendis, meque mulierculam autumas. Quos vides neglectos decerptosque crines corona regia pressos habui, quid ergo, quasi artiori detentus cura, alibi faciem oculosque protendis? Si nescis, Brunichildis, Francorum regina, fui. Quid tepes? Quod mente queris diffugium? Potuit Arsynoe cyrenensis, potuit egyptia Cleopatra et novissime Rosemunda gepida obsequio uti tuo, ego uti non potero? –. Ego autem, tam inopinate tanque stricte a muliere detentus, obstupui; et, cum nil aliud tam efficacibus verbis quid responderem occurreret, dixi: – Brunichildis, etsi iam perquisiverim, ad presens assunt casus ultra quam velim. Te miseram, doleo; quod petis nequeo. Nam fortunas tuas nec nomen, preter nunc, audisse memini? –. Tunc illa: – Nec dulciores usquam nec amariores in quoquam comperies. Egomet referam: arripe calamum –. Ast ego: – Dic – inquam: – tibi ne de te credam: novi ab ipso iuventutis mee ingressu mulieres esse bilingues –. – Hei michi – tunc illa – reginam mentiri credis? – Cui ego: – Forte si sexum corona mutasset, non crederem –. Tunc illa: – Infelicium hoc vetus infortunium est, ut eis egrius prestetur fides. Vera fatebor, si commodi quod opto sequatur –. – Quid – ego tunc – commodi aut levaminis pauce calami mei liture dolori tuo tam eximio attulisse poterunt? Debueras, edepol, optasse potius ut e memoriis hominum laberentur, quam ego illas novis literis suscitarem semisopitas. – Illa vero subsequens ait: – De me, ecastor, actum est. In eorum dedecus, quorum sevitia regis mater horrenda perpessa sum, scribas cupio –.

Ego autem, etsi desiderio traherer alibi, cum ferreus non sim sed exorabilis homo, flexi propositum, inquiens: – Hac lege tibi calamum concedo meum: si vera dixeris –. Et hinc, dum sedulus aures porrexissem, illa habunde lacrimas fundens et pectus pugnis tunsum crebrisque respersum livoribus, assiduis suspiriis agitans, inquit: – Audisti, arbitror, Clodoveum, veterem Francorum regem, Clotarios filium et nepotem ex filio habuisse; ex quo nepote quatuor suscepti filii,il qui, patre defuncto, ut regnarent omnes, regnum quadrifarie divisere; exortoque inter Levichildonem, patrem meum, Hyspanie tunc regem, genus ab Athalarico maximo Gothorum rege trahentem, regesque prefatos bello, et ob id hinc inde plures suscepte clades, itum in pacem est; ad quam servandam, quasi vinculum facta, adhuc vix pubes in coniugem Sigiberto regi concessa sum. Tum ego: – Cave quid dixeris: Chilperico aut Childeperto audiveram –. Illa vero: – Scio quosdam sic arbitrantes existere. Verum ego, ut finis aperuit, gestantibus infernalibus furiis tedis, thaIamum illius intravi. Sed quid tandem? Cum esset oris mei sublime decus et etas integra, quibus plurimum mulieres valemus, nec pro votis ornatui aurum gemmeque deessent et, solio sublimata regio, a cunctis tanquam deam celo lapsam intueri me cernerem, venerari, laudibus extolli, ceterisque preferri primis regibus, Clotarium III pariens supercrevi. Quem utinam aut non concepissem aut ex utero in tumulum coniecissem! Sane, dum his tot provecta felicitatibus et amplissimis delitiis fruerer, oritur inter fratres seditio, que evestigio bellum peperit –. Tum ego: – Siste, queso. Que seditionis causa? –. Cui illa: – Inequalium regnorum invidia –. Tum ego: – Mentitur regina. Tu ipsa triste semen, cum ingenio semper fueris impio, cordibus iniecisti –. Ast illa: – Paulo ante nunquam me noverat iste, adeo repente ingenii mei censor factus. Crede, si vis: factum est, exasperatis odio animis, ut Chilpericus, viri mei frater, sub specie componende pacis accitus, satellitum manu cederetur, et hine post modicum, hoc eodem infortunio (credo vindicte causa) vir meus occubuit –. – Nec istud patiar – inquam: – tua perfidia occisus est. Nam cum, insita mulierum vanitate, precipuam voluptatem ex aspicientibus formositatem tuam caperes, lasciva nimium, non advertens ex aliena capta, Laudricum, palatii comitem, ultra honestatis feminee terminos ardenter amasti, et in eius volens oransque concubitum irruisti; quo dum minus cauta utereris, et iam multis innotesceret scelus, ne opprimereris merita, in nescium et in immeritum insidias tetendisti, eumque venatione fessum medio in nemore, seu redeuntem venabulis confodi fecisti. – Illa vero paululum irritata: – Proh superum fides! – inquit – quis hic homo est, tam ociter ex ignaro tanquam conscius acer redargutor effectus? Equidem reor eum credere que dicit, quasi melius post secula multa noverit que acta sunt, quam ego que presens. Erras profecto. Fredegundis hoc fuit in Chilpericum, cuius erat speciosissima coniunx, et cuius ego, in alios moderatior quam tu in me sis, necem viri recitans, nomen honeste tacueram. Sed sine quo tendo deveniam. Ego, cum parvulo relicta filio, etsi multum preterite claritas amiserim, qua possum industria regiam curo –. Tum ego inpatiens inquam: – Audiveram, Brunichildis, non ex Sigiberto et te Clotarium, ut siebas, genitum, quin imo Childepertum; et ex eodem, mortuo, geminos tibi superfuisse nepotes: Theobertum atque Theodericum –. Illa vero: – Tu crede quod voles. Ego cepti sermonis seriem non omictam. Fit inde ut Theodericus, viri mei nepos, qui Burgundie preerat, indignatione concepta, fratrem suum Theobertum, Austrasie regem, filiosque cum coniuge, ob illi paratas ab eis, ut ferebatur, insidias, trucidaret –. Ego autem inquam: – Istud non aliter quam precedentia patiar: tuum hoc fuit scelus. Nescio autem unde tanta tibi suadendi vis fuerit. Sed quid dico? Magna potest cupido regnandi, qua credo urebaris nimium, ut impune peccandi amplum spatium possideres. Sunt preterea in malum vires ingenii mulierum permaxime, quibus tu cum iam sepius immutiis hesisses, illas omictere nesciebas –. Tunc illa: – Sine istanc credulitatem tuam, queso, et quorsum tot rebus predictis emersura sim specta. Post tempus Theodericus, facti penitens, dum quod male egerat in alium retorquere nititur, veneno perimitur, et filii gladio extinguntur –. Cui ego: – Istud profecto non inficiar: sic est (de morte loquor); sed quod omiseras ipse supplebo: in te tuum crimen obiecit, tu illud veneno gladioque purgasti –. Illa tunc, fecundius emictens lacrimas, inquit: – Me miseram, quia infelix sum! mendacem existimat iste. Dictum est: «Sic Fortuna facit: horum verbis aufert fidem quibus bona cetera abstulit». Ego autem quid dicam scio –.

Et dum diu obiurasset atque negasset ac adversus veritatem, ut testantur alii, multa dixisset, quasi me tacentem in fidem verborum suorum traxisse existimasset, sermonem quem interruperam continuans secuta est: – Dum tot facinora, tot enormia in tam splendidos viros, per regni proceres commissa, vindictam exorarent aliquam, et illa iam grandiusculo peteretur Clotario, perquiritur tantarum cedium perpetrator. Ipsa quidem adhuc, etsi regis relicta, plurimum potens, multorum exacerbaveram invidiam, qua tracti, ut odium suum aliquando in ruinam meam depascerent, in me coniciunt omnia. Accusor filio; capior, et in pretorium trahor; et quo principes virique robustissimum cor habentes tremunt, femina et unico quod habebam subsidio spoliata, rem dicere cogor, non iudicibus coram, quorum interest partium iura equa lance servare, verum accusatoribus. Quis nedum femina, inter tot Francigenas hyspana, vidua, a filio non relicta tantum sed captivata, ius ab hostibus excerpat? Quid plura? Adversus excusationes meas, falsis testibus, coniecturis falsis aliisque plurimis infandis probationibus vincor. Inducitur puer facile in scelus permaximum; et iussu suo proceribus regni, imo inimicis meis, commictitur, provocatione sublata, ut suo ritu in me innocuam pro scelerum qualitate dictetur sententia. Heu miseram me! Non pectus ex quo prima sumpserat alimenta, non venter quo illum gestaveram, non matris etiam apud immanes barbaros venerabile nomen, non illum lacrime movere mee, non querule voces suam gratiam atque misericordiam implorantes, quin, dum more integerrimi viri puer immotum teneret propositum, dira nimium sententia dictaretur, atque, me audiente et frustra reprobante, prolata cum esset, ex regina tanquam popularis muliercula, duris carnificum manibus trador, qui, omni spectante populo et hi potissime coram quibus insignita regiis, multis comitata nobilibus, incesseram sepius, veterem obliti reverentiam, iniectis in Vestes manibus, me vi illas extorsere nudantes. O mirum! Que Fortune vires! Dum meo commodo oculos continere nequeo, nullas pietate mei in quoquam lacrimas vidi, me monstrari digito, et hiulcis oculis de me expectare peiora multos percepi; quod etsi clausis oculis aliquando vitassem, aures claudere non poteram quin, etiam inter lictorum strepitum, multos obloquentes in augmentum mei doloris audirem. Quid multis insto? Seminuda in turpissimam mortem rapior. Nam pede uno et manu altera crinibusque caudis validorum equorum alligata atque decerpenda permictor, et, dum in varia tenderent equi, membratim distrahor, sanguine fedans cuncta, et sic inter cruciatus importabiles expiravi animam per omne scissum corpus emictens –.

Dixerat. Ego quidem illi obsequiosus factus sum. Scribens, fateor, non satis digno testimonio usus; et ideo, siquid minus verum reperiri contingat, imputetur importunitati instantissime exorantis.


II. Quidam tristes Augusti.

[recensere]

Evaseram a Brunichilde regina, et coram stetit Heraclius Augustus, tenso epate ac facie lurida, sitibundus, indignanter Deo ydropisim suam marcentem improperans. Quem Constantinus sequebatur successor, flens quod, discurrentibus Ytaliam Agarenis, apud Syragusas a suis sit in balneo trucidatus. Cuius post tergum erat et filius, non veritus sua inertia primus tributarium Bulgaris romanum fecisse imperium. Quos ego cum aliis huiuscemodi plures indignans ultro postposui, et in eorum dedecus mulierculam flentem, Romuldam, Foroiulianorum ducissam, volens assumpsi.


III. De Romulda, Foroiulianorum ducissa.

[recensere]

Gisulphus, nepos Alboini regis, primus ex Langobardis Ytaliam occupantibus a patruo Foroiulianorum dux constitutus est. Huic fuit Romulda coniunx, equa nobilitate insignis. Que, etsi plurimum amplissimo ducatu refulgeret, numerosa insuper prole felicitata gaudebat; nam melioris sexus ex viro filios quatuor genuerat, duas autem ex reliquo, quibus, defunctis parentibus, multis exanclatis laboribus, clara fortuna fuit. Verum, ut hos omiserim, se rebus Romulde cum Gisulpho tranquillis habentibus, turbo cuncta circumagitans repente exortus est. Nam Catanus, Avarorum rex, congregata armatorum multitudine hostiliter Gisulphi fines ingressus, cum occurrisset Gisulphus, superirruente in eum suosque Avarorum multitudine, non solum superatus, sed omnis fere nobilitas cum eo cesa subcubuit, et multitudo reliqua, in fugam versa, pro parte truncata aut captiva deducta est a victore Catano. Hac tam ingenti strage perculsa, Romulda, cum non prestaretur lacrimis tempus, collectis ex agris reliquiis, se in castro Fori Iulii obsidionem passura recepit. Avares autem, cum omnem provinciam populassent, castrum obsidione cinxerunt, in cuius expugnationem cum multa parassent, circumiretque Catanus muros, deliberaturus quibus ex partibus bellum inferretur facilius, contigit ut illum, clara iuventute florentem et splendidum rutilantibus armis equoque scriter insidentem, ex turri Romulda conspiceret, et in eum illico exardescens, omissis mortis Gisulphi lacrimis et publice salutis vigilantia, mentem omnem in austerum hostis aspectum converteret, nil magis cupiens quam ut eius potiretur amplexibus.

O bone Deus, quam fera pestis cupido! Mirantur non nulli ab hac letis in rebus mentes quandoque laqueari atque vinciri; quid si, non dicam mediis in lacrimis seu inter armorum fragores, verum in obsessos in plenum tela iacientem videant? Sed de hoc alias.

Capta igitur Romulda infelix uritur, nec sui compos, muliebri rubore posito incliti viri vulneribus adhuc cruore recenti manantibus, clam per internuntios adversario regi, si suas velit nuptias celebrare, castri pollicetur dominium. Rex, esto barbarus, cognita muliebri libidine ac vilipensa, imperii cupidus, petitis annuit; et sic clam Avares in castro recepti, omnes occidere viros, mulieribus in servitium reservatis, inter quas filie due Romulde – cum filii aufugissent – deducte sunt. Romulda autem, ex excidio suorum ductura triunphum, regis iussu induta regalibus, per medium suorum sanguinem celebratura nuptias, regina processit in castra. Catanus autem, ne posset violate fidei reprehendi, per spatium noctis se libidini et amplexibus ardentissime mulieris concessit. Inde, ne scelestum eiusdem facinus inultum omicteret, ex ulnis evulsus Romulde, vocatis duodecim ex Avaribus quos validiores arbitrabatur ad mulieris pruriginem extinguendam eis illam, ex regina inclita iam privatam et miseram, illudendam tradidit, precipiens ut ea abuterentur sibi invicem succedentes vicibus. Qui, deducentes eam in tabernaculum, in quo forsan equos regios servabant, ad satietatem usque eius luxuriam contuderunt.

Que illi mens fuerit, postquam victa libido cessit, seque amore suo ac opinione frustratam comperit, viditque se tam turpi scemate inter lixas delusam fuisse, lectoribus exstimandum relinquo.

Catanus autem, surgente sole, mediis in castris pilum preacutum erigi iussit, fessamque labore nocturno capi, et pili summitatem genitalibus infigi, affixamque alligari, totoque exercitui, detecto eius facinore, deludendam tradi. Quod cum esset non absque maximo mentis et corporis infelicis dolore peractum, primus accedens inquit in miseram: – Quem meruisti virum, obscena, concessi –. Et abiens confestim, ceteri more suo verbis actibusque turpissimis absque intermissione per diem rubore plurimo respersam flentemque luserunt. Que tandem, tam cordis mestitia quam nimia corporis afflictione superata, infandum amorem plorans eiecit cum spiritu.

Abstulisse Romulde ducem Fortune fuit peccatum, illam in tam extremam miseriam deduxisse meritum: flebile unum, non curabile reliquum. Nam illud aufugisset ducissa: istud non solum sponte, sed ardenter ab en petitum est.


IV. Imperatores plures miseri flentesque Langobardi.

[recensere]

Prout ob rubiginem paulatim ferrum iners corroditur, sic ob segnitiem principum ab armis barbaris sensim diminutum, servato nomine, romanum imperium fere devenit ad nichilum. Quam ob causam magis ridendi sunt qui se propter illud periclitantur insane; quorum globus, una eademque quasi procella prostratus, cum Romulde lacrimas enarrassem, confestim affuit.

Quos inter Iustinianus, naso privatus et labro, ab imperio deiectus, et exilium passus, et iterum reassumptus, et postremo cesus, miserrimus incedebat.I

Sic et Leontius, equa oris deformitate, se ab augustali deiectum apice, carceres et catenas expertum deflebat.

Similiter et Tyberius querebatur, quod, cum Iustinianum, deiecto Leontio et imperio occupato, vindicasse videretur, ab eodem captus et una cum Leontio miserrime in mortem tractus sit.

Post hos vero deflebat Phylippicus, quod, occiso Iustiniano et Augusti nomine sumpto, bellum adversus ymagines Creatoris sanctorumque, quas quorundam pia devotio in ecclesiis pingi curaverat, assumpsisset. Quod ob meritum a Romanis eius nomen lege abrasum, et ipse ab Anastasio deiectus solio, et in Syciliam usque secutus, oculisque privatus, quas quesiverat ymaginibus tenebras sit adeptus.

Hinc et Anastasius, quod, sublimatus etiam renuens a Constantinopolitanis ad augustalem sedem, a Theodosio Othodoro depositus, et ad summendum sacerdotium coactus sit, ferre anxie videbatur?

His immixta Yrenes erat, flens acriter quod, constantinopolitana imperatrix, tam morte viri quam oculorum filii electione, constituta, a Nicephoro fratre deiecta sit, et apud Lesbos in exilium acta, et in endem misera senectute consumpta.

Post hanc longus ordo sequebatur hominum, oris habitu a ceteris adverso, ut, dum primo inspicerem, potius ludentes larvatos quam flentes miseros extimarem. Erant enim eis a cervice in occipitium capita depilata, et a lateribus in ora diffusa vertebatur cesaries, et a semitecta crinibus facie barba unicuique prolixa declinabat in pectus; vestes illis large atque fluxe, variis contexte coloribus, albisque fasceolis infra suras, fere omnibus, ligata crura; his insuper calciamenta aperta fere ad pollicis usque summum, hinc inde alternis corrigiarum alligata laqueis. Quos ego postquam paululum mirabundus aspexi, Langobardos esse cognovi. Et ante alios, nepharios ausus suos in Grimoaldum deflebat Lupus, se profugum atque captivum atque Grimoaldi iussu ultimo iugulatum.

Sic et Alachis (seu Arachis), inexplebilis homo, lamentabatur quod Cunipertum, regem suum, regno privasset, seque ab eodem Ticinensium fraude privatum atque occisum.

Hinc Aripertus stultitiam suam execrabatur, quod inter se et Baioariorum ducem incerto marte nox deremisset prelium, tanquam victus clam noctu Ticinum veniens, aurum ad fugam in Gallias ad sufficientiam sumptum; natans pondere tractus suffocatusque in Ticino sit. Quos omnes et alios plures libuit omisisse, cum vidi Desiderium mestum insuper venientem; et eo quod Langobardorum regnum atque superbiam in eius infortunium finem sumpserit, quis illi fuerit exitus enarrasse reor officiosum existere.


V. De Desiderio, rege Langobardorum.

[recensere]

Hic igitur Desiderius, Agistulphil regis filius, patre defuncto, Langobardorum rex factus, principatus sui initio memor patrem sepissime bello fusum a Pipino, Francorum rege, eo quod Pastoris sacri christiani gregis iura quandoque surripuisset, ne infestande quietis sue alicunde oriretur causa, non solum pontifici summo genitoris promissa servavit, quin imo regia liberalitate donans eidem Faventiam, nobilem Flaminee civitatem, et Castrum Tyberiacum, comitatumque ferrariensem insuper ampliavit. Inde, se cunctis favorabilem atque benivolum exhibens, non tantum inclito regno florebat, sed hominum gratia claro coniugio atque numerosa prole fecundus, splendidior incedebat ceteris.

Sane, cum nil sub sole sit stabile et mens hominum potissime permutetur, actum est ut per quietem regni ad maiora regis traheretur animus. Quam ob rem, sensim ampliandi dominii subintrante cura, concessi penitere et olim substracti dolere cepit.

Quibus inpulsus, sentiens Francos circa Aquitanos et Vasconas, Pipino mortuo, sub Carolo bello occupatos, suasus ab Anglario quodam, qui cum uxore et filiis Carlomanni, Caroli fratris premortui, ad eum confugerat, arma sumpsit, fractoque pacis federe, non solum quod sui iuris dicebat arripuit, verum omnem Ytaliam igne ferroque infestare cepit. Quibus Adrianus, ea tempestate romane urbis pontifex, territus, et miserorum querelis assiduis lacessitus, marcescentibus apud Grecos et solo contentis titulo Augustis, precibus Carolum, Francorum regem, in subsidium periclitantis Ecclesie convocavit. Qui, ingenti cum exercitu, per Cinisios montes in planitiem Lombardorum veniens, cum obvio Desiderio, data pugne copia, certamen iniit, et, victo Desiderio atque fugato, eius adeo contrivit vires, ut desperantem in Ticino obsideret? Et cum, stante obsidione, multas Cisalpine Gallie civitates in dicionem redegisset, et Samnium subegisset Umbrosque, agente rerum omnium penuria atque peste, qua Ticinenses miserrime angebantur, factum est ut Carolo civitas traderetur, captusque Desiderius una cum coniuge filiisque vinctus mitteretur Parisius, ubi, perpetuo damnatus carceri, omni spe salutis perdita, in toiserabilem senectutem mortemque compulsus est. Et sic splendor omnis per tot claros reges per tot secula Langobardi nominis semper auctus, cum Desiderio in caliginem sempiternam deductus evanuit.


VI. Dolentes quidam et in superbos.

[recensere]

Dum post Desiderium inter varias hominum lacrimas fluctuarer, hinc inde distractus, et ecce mulier astitit que, induta pontificalibus et deciso tenus aures crine, sacerdos potius videbatur quam femina. A qua ego, etsi plurimum fleret, mirabundus tamen accepi quod, Maguntinis parentibus relictis, clam secuta iuvenem quem diligebat secum incognita virili in habitu studuisset; eoque morte subtracto, in liberalibus sacrisque literis, habitu et castitate servata, profecisse adeo ut apud Anglos homo, non femina, celebris haberetur. Et labentibus annis, dum se Romam ex Anglia contulisset ibique trivium legeret illustresque haberet auditores, tante apud omnes opinionis fuit ut, mortuo Leone papa quinto, imperante Lothario primo, ad pontificatum maximum traheretur et Iohannis sortiretur inclitum nomen. In quo, subeunte libidine, pregnans effecta, petens ex Ianiculo Lateranum, inter Coloseum et Clementis sacellum, cunctis advertentibus, peperisse dicebat. Et ob id ex apice pontificatus, cum duobus annis et septem mensibus et diebus aliquibus sedisset, deiecta misellam mulierculam devenisse querebatur.

O Deus inclite, quid non audent mulieres? Honestate et studiis hec laqueos pretendit papatui et fere per triennium voti compos effecta possedit. Risissem equidem ni luss dignitas obstitisset.

Sed ea cedente, in Arnulphum, ex concubina Carolimanni filium et Romanorum imperatorem, oculos inieci eumque tanto pruritu plenum venientem vidi, ut strictis dentibus fere se totum laceraret unguibus. Nec scabiei causa, quin imo pediculorum undique scaturientium infestatione. A qua – ut ipse dicebat – cum nulla medicorum ope posset liberari quin pulpis corrosis omnibus, ossibus nervisque relictis, usque ad precordia penetrarent; et ob id victum se tam dolore quam fastidio querebatur.

Nequeo ad ulteriora transferri, ni prius insistam paululum in superbos. Assit igitur ille babilonicus Nabuchodonosor, assit argolicus Capaneus assit et Iulianus apostata aliique quibus parum visum est Deo, nedum hominibus, indicere bellum. Assint spurcidi blasphemantes, assint insipidi nil timentes et oculos iniciant in Arnulphum. Et dum eum romanum principem cernunt a pediculis esse prostratum, cogitent quid lupus poterit, quid ursus, quid leo, quid homo, cui cum viribus plurima virtus ingenii est; sinam quid ipse Deus, qui totum solo nutu concutit orbem.

Non dubium quin tremiscant et suam damnent insaniam; seque etiam videant cum minimis equa sorte subia, cere periculis.

Veniant nunc qui veterem sanguinis claritatem dum suo decori conantur inserere, sibi putant omnia in quoscunque licere et cum Arnulpho ex fulgido Carolimanni genere descendente, nature querantur iniuriam passam, ex tam generoso sanguine tot pediculos generari. Veniant qui arbitrantur dignitatibus humana nobilitari corpora et querantur cum Arnulpho Fortune desidiam, que passa est ex imperatore tam fetidum animal procreari. Veniant qui cuncta mortali prosterni potentia rentur et cum Arnulpho suorum exercituum querantur ignaviam. Qui cum Normandorum rabiem attrivissent suis armis suis telis suo robore, pediculos tam parvulos inermesque a carnibus eius evellere nequivere. Veniant et hi qui stultissime existimant cuncta superari divitiis et cum Arnulpho querantur coronam eius, sceptrum, thesauros atque purpuras fuisse adeo impotentes, ut eius pediculos, nedum fugare aut abicere, sed neque tergere potuerit. Quid multos invocem? Certissimum argumentum infelicitatis humane Arnulphi miserabilis exitus est. Quem si mente integra velimus inspicere, nos stipule flammulam e vestigio in cinerem redeuntem, seu flores purpureos et estu modico, austro flante, marcentes fore videbimus. Sinam Fortune iacula; febricala levis, parva vesice vexatio, et, si non aliud, parvus pediculus nos ad nichilum usque deducit.

Quid ergo Deum contemnimus? Quid nos ipsos extollimus? Quid aliorum artes consilia viresque despicimus? Arnulphi pediculis terrefacti posito fastu, Deum cuncta potentem totis animi viribus excolamus, maiores equo animo toleremus, pares iugi dilectione pro meritis honorantes servemus et minoribus caritate compatientes indulgeamus, ut Eius gratiam mereamur qui erigens de stercore pauperem, divitem dimisit inanem.

Retrahor unde discesseram: a filio consumpti tam turpiter Augusti. Is enim – cui Ludovicum dixere Francigene – querebatur se post adeptum imperium et recuperatam Ytaliam, Berengarii fugati opere, apud Veronam captum, luminibusque privatum et in brevem vitam sed miseram reservatum.

Hos tandem postergabat sacerdos unus, femineo fere et inhonesto plangore clamitans summum sibi pontificatum Othonis opere fuisse sublatum. Cuius ego operum reminiscens, ne meritorum suorum effugeret notam infandam, eius sublimationem casumque dignissimum describendum ratus sum.


VII. De Ioanne XII Papa.

[recensere]

Supra vertices principum ostensurus tela transvolasse Fortune, si paululum altius repetam, non indignum. In bedientiam prothoplausti Olympum clausisse sibi suisque certissimum est. Quorum post tempus ex excelso misertus Deus ut ex Dite in patriam pios revocaret preteritos et eiusdem ianuam reseraret posteris, ex alto Verbum mictens, incarnari fecit ex Virgine, eam Sacro Spiritu obumbrante; et sic Dei et hominis inviolata virginitate natus Filius, abdicata lege veteri, suis sacrum novumque dogma monstravit. Et ut antique prevaricationis insolentiam aboleret, se suppliciis et inhoneste morti summa cum humilitate concessit; qua quidem mors nostra peremnis interiit. Et cum ingenti Patrum preda, Plutone subacto, Orci fauces vacuasset, vitam nobis resurgendo restituit.

Demum ascensurus ad Patrem Petro Simoni, quem ex piscatore piscium futurum hominum piscatorem predixerat, postquam vices suas commiserat eumque pio gregi prefecerat, regni humano generi restituti claves concessit, asserens adversus eum nec Ditis ianuas prevalere.

Cui usquam regi seu principi tam grandis facta commissio? Ceteris mortalia regere, huic spiritualia gubernare; ceteris ab indocta multitudine preminere concessum, huic ab ipsa Patris eterna sapientia divine vices exhibite; ceteris temporalium data facultas, huic eterna concessa libertas est. Nil ergo maius in terris contigit aut potuit contigisse mortali.

Is igitur piscator hominum, cum Rome sedem suo sanguine tanto principatui statuisset, ut in se factum a Verbo divino meminerat, sic moriturus, ne grex pius pastore careret, in successorem commissa reliquit: quo ordine in nostrum usque evum successio tam miranda devenit.

Attamen postquam virus largitionis magnifice Costantini Augusti, per sacram piorum congregationem dispersum, ceca cupidine corda cepit inficere, onus quod tanquam non omnibus humeris portabile, non nunquam ab aliquibus fugiebatur, vesana presumptione ambiri atque occupari et a non nullis minus sancte teneri ceptum est.

Et ut eo quandoque quo cepimus veniamus, actum est ut, Berengario. Ytalis imperante, Albertus eius filius, qui secum una regnabat, ob affectionem patriam terre preesset principibus et ob obedientiam filii spiritualibus imperaret, summi pontificatus in iusiurandum electores cogeret se, Agapito Romanorum pontifice mortuo, in locum eius Octavianum filium electuros. Et factum est. Ac ex Octaviano Ioannes duodecimus nominatus cathedram Piscatoris ascendit. Qui dum se Patrem Patrum et ante pedes suos superba flectere genua reges cerneret ac amplissimo Piscatoris patrimonio imperare, in tam grandem ac detestabilem vesaniam elatus est, ut arbitraretur suum esse cunctis leges indicere seque legibus esse solutum. Et inde spreta sacrosancti officii gravitate seclusisque a se piis hominibus, cepit vigilantiam pastoralem negligere et loco eius etiam palam impudicas mulieres, lenones atque satellites introducere, ne ab eis discederet quibus Deus homo dixit iratus: «Domus Patris mei domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum».

Hinc arma tractare, tabernas et lupanaria perscrutari, spurcitiis et fabellis vacare, aves et canes alere, silvas petere, venationibus insistere, in montium vertices evolare et huiusmodi non secularium tantum, sed scelestorum hominum more cuncta peragere.

O Petri navicula, si te mergi sineret Pater pius, quos in fluctus iste nepharius te deduxit! Quibus procellis immiscuit, quibus in scopulis rupibusque constituit, quantum in eo fuit, inter Scyllam te Charibdimque locavit!

Dum hic igitur scenam mulierum loco Sacri Collegii statuisset et explicaret Piscatoris retia cervis ac mediis in arvis silvisque inter volatus avium cursusque canum clamoresque venantium, vino inflatus aut externa eructans crapula, cum satellitibus et meretriculis de iure litigantium sacrisque conficiendis disserit, et pro mellitis saviis in fornicibus dignitates presulatusque obscenis quibuscunque concederet, ut in eum presumeret Fortuna permissum est. Nam cum sepius a sacris viris egre mores suos gerentibus redargutus, obstinato animo suis in voluptatibus perseveraret, querelis tam cleri quam populi et Ioannis Diaconi cardinalis litteris, manu Ioannis subdiaconi scriptis, Otho imperator ex Germania percitus in Italiam veniens, Berengario cui semel pepercerat expugnato captoque atque in Alemaniam misso catenis honusto et Alberto eius fi. lio in Corsicam iam fugato, Romam direxit iter: tanta si posset feditate Dei sacrarium purgaturus. Pontifex autem egregius immemor forsan David regem inclitum passum, eo quod vir sanguinum esset, ab edificatione templi repulsam, cum Othonis novisset adventum et quorum fuisset literis accersitus, non obstante flammei pilei reverentia nec sacrorum que exercebat officiorum, fecit nasum diacono et subdiacono truncari manum. Et inde propinquante Augusto, sui conscius Piscatoris sedem derelinquens, effugit.

O miserum hominem, quorsum arbitrabatur similem reperire? Non in sinu legerat meretricum nec in sylvis aut cetu lurconum audiverat quos pellit Deus homo non reducit. Sed quid? Eo quo merita deducebant, agente Deo, fugiebat infelix. Verum Otho, congregato sacro presulum concilio auditisque enormitatibus viri nepharii eumque noscens cunctis exosum, rogavit, si is indignus inutilis et damnosus tanto videretur officio, eo deposito, Ioco eius quem digniorem arbitrarentur eligerent. Nec mora, illo damnato, Leonem nonum, virum sanctitate conspicuum, omnium elegere consensu.

Et sic qui culmen labefactarat dignitatis, in ignominie sterquilinium deiectus occubuit. Nam cum discedente Othone, ausu temerario rediisset, miserabiliter tamen, omnibus odiosus in suis sceleribus diem clausit. Utrum sibi ad superos, dum licuit, viam prostraverit, an descensum ad inferos, ipse novit; privatus tamen miserque moriens sepultus est Octavianus qui enormiter papa vixerat aliquando Ioannes.


VIII. Concursus dolentium.

[recensere]

Fervebat animus in molliciem et socordiam atque aupercilium grave pontificum modernorum scribere, sed memor sacris in literis aliquando legisse «Nolite tangere christos meos», ultra manum retraxi; orans tamen ut Is qui scrutator est cordium vident agatque ne post libidinum at. que extorsionum exempla nepharia grex simplex, cuius ipse fuit redemptor et pretium in cruce libratum pariter et solutum, a semita veritatis exorbitans, per abrupta iniquitatis concidat in profundum. Et hinc in partem aliam flectens oculos, Fortunam minaci vultu turmam amplissimorum olim virorum pre se cogentem vidi.

O quot ibi mestos pontifices deiectos pulsos catenis vinctos, mutilos atque cesos adverti! Sed actum est. Alteri eorum miserlas scribendas relinquere mens est. Erat inter hos tamen Carolus Lotharingie dux, flebilibus verbis damnans perfidiam Ancelini presulis lugdunensis, qua cum uxore sorore et filiis nocte captus et Ugoni Ciapeth adversario presentatus et apud Aurelianum carceri sit inclusus.

Erat et Salomon Ungarorum rex, vires Ladislai et Zeyce et ignaviam suam deflens, eo quod ob id regnum illis territus fugiensque reliquisset.

Erat et Petrus eiusdem Ungarie rex, dolens quod pulsus regno et demum susceptus ad ultimum captivus luminibusque privatus et Colomanni regnantis iussu occisus sit.

Erat et Leopoldus comes flens quod ex maximo cum omni sua familia pauper et exul senuerit in silvis.

Erat et Ernestus Suevie dux se lacrimabiliter accusans atque Fortunam quod Henrico imperatori victrico suo regimen conatus surripere, ab eodem pulsus et silvas colere coactus et in eisdem a fidelibus imperii cesus sit.

Erat et Diogenes Costantinopolitanus imperator, olim stillante sanie ex concavitatibus oculorum sordidus et squalore obsitus plurimo, suas miserias ingemiscens. Quas ego, etsi non omnes, compertas tamen scribendas accepi.


IX. De Diogene costantinopolitano imperatore.

[recensere]

Diogenes cognomento Romanus, seu ytalus fuerit origine seu grecus, incertum. Verum a quibuscunque parentibus genitus sit, eo usque illum Fortuna perduxit ut, mortuo Costantino et pro eo coniuge eius regente imperium, eidem fuerit matrimonio copulatus et inde regiis decoratus insignibus, costantinopolitanus sit habitus imperator.

Grande quippe et egregium, esto iam futile devenisset, imperium. Huic quidem quantum in adipiscendo splendore Fortuna favit, tantum in auferendo sevissime adversata est. Nam cum audisset Beleth ex Turcomannis Persarum regem Mesopotamiam omnem occupasse et maxima armatorum manu bellum adversus Syriam et Asyam dirigentem, defensurus Antiochiae principatum, quem paulo ante Basilius in dicionem redegerat, adversus Persas copiis congregatis, expeditionem assumpsit. Et factus hostibus obvius ac ab utraque parte facta pugnandi copia, descendit in aciem. In qua superatis cesisque suis, non solum victus, sed vivus captus regique victori presentatus est.

Qui elatus nimium in Grecorum ludibrium statuit ut quotiens regio more cum proceribus insideret solio Diogenes inductus guctur sub altero pedum suorum calcandum subigeret. Et sic ingens pridie Diogenis gloria, plantis calcata persicis, in caliginem resoluta contabuit.

Haberem quid in illum dicerem si eum omnimo ytalum crederem et ni satis paulo ante in Valerianum Augustum eque demersum fato, iras etiam evomissem meas. Attamen satiata post tempus victoris superbia, Diogenes libertati restitutus, spe forsan recuperande celsitudinis perdite, ad suos rediens, Fortunam in alteram eius cladem nova tela excudisse comperit. Nam indignantibus Grecis tam deiecte sortis hominem sibi imperare, venientem cepere et privavere luminibus eiusque in locum Micaelem privignum erexere suum. Quibus angustiis cunctis exosus, post modicum miser occubuit.


X. Afflicti quidam.

[recensere]

Mortalium quanta sit cecitas exinanita frequenter consilia monstrant. Quod quidem Robertus olim Normandorum dux anxie, me presente, deflebat. Narn seipsum accusans aiebat ierosolymum dyadema sibi, tanquam benemerito apud Syros omnium procerum equo consensu oblatum stolide renuisse, eo quod patrium regnum ad se spectans, morte fratris audisset rege carere. Ad quod iam a tertio fratre preoccupatum dum tenderet, ab eodem superatus et captus et quattuordecim annis in captivitate detentus, in eadem mortuus sit.

Equo modo quartus querebatur Henricus quod Romanorum imperator, cum filii sublimatione suam augeri gloria crederet filiumque regem Romanorum coronari curasset hostem potentissimum adinvenit: a quo captus carcerique intrusus et in eodem sit mori coactus.

Cum his etiam Iocelinus, Iocelini filius, Rages olim princeps, mestissimus incedebat nec indigne. Nam dum vino atque libidini medias inter barbaras nationes iners vacaret, a Sanguine Alapie principe, eo absente, Rages capta est. Et ipse quasi a sommo excitus, serum iam capte urbi auxilium ducens, a militibus Sanguinis interceptus, Alapie obscuro in carcere positus et a custodibus fere neglectus, inedia sitique et infestantium vermium fastidiis, inter compedes et vincula miserrimus exalavit.

Nec non aderat Andronicus, Costantinopolitanus olim spectabilis imperator. De quo – eo quod illi quantum malitia atque crudelitas splendoris induxit tantundem caliginis Fortuna iustior maxima cum eius ignominia attulit – iustum scribere arbitratus sum.


XI. De Andronico Constantinopolitanorum imperatore.

[recensere]

Andronicus ex nobili vetustorum imperatorum prosapia originem traxit. Hunc volunt aliqui, Emanuele consobrino suo imperante, ob incestum cum sorore habitum cum eadem aufugisse timore Emanuelis ad Turcos et ibidem eo vivente mansisse. Alii vero dicunt seditiosissimum iuvenem et res novas assidue molientem, carceri iussu Emanuelis primo intrusum et ab eodem, cum de se tractu temporis spem meliorem dedisset, exclusum et Ponto prepositum. Tandem, eo absente, mortuo Emanuele iam sene et Alexio parvulo filio imperii successore relicto, alter affinis venit Alexius. Qui non solum pupilli curam, sed habenas imperii arripiens, dum nimis severe se haberet in subditos, ab eisdem revocatus Andronicus, seu cum exercitu Turcorum seu a ponto veniens, urbem occupavit; et imperante iam ceso, dominii cupidus, Alexium pupillum clam occisum et sacco impositum ac in mare deiectum, Mariam sororem suam una cum Rainerio Montisferrati viro suo trucidari precepit. Et inde neminem quem posset actingere ex regio sanguine, preter Isacium quendam, servans, per vulnera suorum mortes et sanguinem ad culmen exanguis imperii truculentus ascendit. Et ne differret a iuventute maturior etas, confestim flagitiosorum omnium, ut puta parricidarum ganeonum sacrilegorum damnatorum et huiusmodi facinorosorum hominum catervis stipatus, blanditiis muneribus minisque pudicas matronarum mentes obsedit et in libidinem suam flectere orsus est. Inde monialium castra confringere, virgines violare, adulteriis incestare thoros, viduarum pudicitiam maculare et suis turpitudinibus cuncta fedare; et – quod longe turpius erat – sua contusa libidine servis dehonestandas tradebat quas ipse quacunque arte in suam luxuriam provocarat. Et omnium sanctitate suis sceleribus inquinata, devolvit efferate mentis rabiem in rapinas. Et nil aut iniustis iudiciis aut falsis tabulis, et si aliter fieri non poterat, violentia publica civibus relinquebat in bonis. Quibus irritasse Fortunam visum est. Nam cum postremo in Isacium, cui pepercerat, trucem iniecisset animum fecissetque ut ad se accederet vocari, actum est ut presagiret Isacius advocantis sevitiam et ceso nuntio prosiliret in medium, fidem civium postulans et Andronici turpitudines omnes accusans. Quibus facile moti cives, in arma ruentes, Isacio ad imperium sublimato et ea civitate parte, in qua regni thesauri servabantur, occupata, extemplo in blaschermum pavitantem atque trementem obsedere Andronicum. Nec post multum, eius suffragia superantes, captivum illum Isacio tradidere.

Qui – eo quod in singulos cives ignominiose peccasse videbatur – excogitavit in eum supplicium per quod satisfactum videretur singulis; et Andronicum produci iussit in publicum et exutum regalibus et uno privatum oculo, asine, versa in caudam facie, precepit imponi et serto ex aleorum tricia capiti eius superimposito, sceptri loco, asine caudam fecit eius alligari manibus; iussitque tam conspicuum imperatorem per omnem patriam circunduci, hac lege ut unicuique liceret quod liberet in eum, vita servata. Et tandem, ut ad meritum tam egregie dignitatis deveniret solium, duci extra urbem peractis circuitionibus imperavit et ibidem illum in patibulum sublimari laqueo.

Sic igitur exornatus Andronicus, carnificum stipatus caterva, dum etiam per ignobiles vicos deducitur, concurrente undique plebe, clamoribus in eius dedecus personantibus, ubique suscipitur. Et si luto sputis et stercoribus ab obviis undique peteretur, a mulieribus urinis spurcidis et rusco veteri a fenestris aspergebatur infelix, donec eo miserrimus veniret quo vita eius erat finienda capistro. Ibidem autem, plurimis nequeuntibus abstinere civibus, lacessitus lapidibus, semivivus vix tigno, impedientibus saxis, funiculo commendatus pendens, quod erat illi vite residuum terminavit. Nec odii et potissime mulierum finis fuit in morte. Nam a plurimis excarnificatus uncis: tantum potuere malevolentie vires ut quod excerptum fuerat comederetur ab eis.


XII. In lascivos et sevos pauca.

[recensere]

O stolidi iuvenes et ceci in lascivam cupidinem ducti, velate tempora myrto, complete cantibus ethera, diem celebrem exhilarate tripudiis, exornate purpuris aulas, odoribus respergite thalamos, sternite mollibus lectos, mensas delitiis onerate et candidatum vestrum Iovis optimi maximi veste conspicuum sertis et floribus redimitum ex suis lasciviis Andronicum triunphantem suscipite. Currus et exuvias vestre dicate Veneri et triunphi titulos eneis in tabulis figite, ne facile tam ingentis glorie elabatur memoria et legentibus posteris ad maiora animositas excitetur.

Vosque extollite animos impii, exasperate corda, nudate gladios, capulis addite manus, exenterate innocuos, iter vestrum cadaveribus strate pennasque ad sublimes volatus humano sanguine glutinate, postquam ad tam celsas sedes sevitia devexit Andronicum.

Qui, si satis advertitis, elevatus aerem calce premit et ventorum arbiter factus, eorum frenat suo pondere impetus ac in altum protenso gucture speçulatur sydera; et dum alloquitur, forsan superos orat tigni robur augeri ne cadaver casu conquassetur alio.

Cernitisne quid possit divina iustitia? Quam equa lance meritis penset supplicia? Aperite oculos, miseri, et sopitas animi vires excutite et adulteriorum aliorumque flagitiorum exitum in Andronicum prospicite et timete. Si physiologis adhibenda fides est, leo, si canem verberes, contremiscit. Nos quid, vermiculi, si ob sevitiam, si ob luxuriam suam imperatores a throno regio in latronum patibulum unco trahi turpiter cernimus, duriores erimus feris?

Grande quippe preclarumque divine indignationis atque potentie nobis ostentum est clades Andronici, dum paululum veritati cedere libido patiatur effrenis.


XIII. Infortunati plures.

[recensere]

Cum sordidatum pendentemque liquissem Andronicum, Isacium vidi flentem quod post successum deiectionis Andronici a fratre luminibus orbatus et privatus imperio sit. Sic et Alexius filius tutoris nequitiam querebatur, qua carceratus et inde necatus extiterat.I Post quos Ismaelite plures queruli veniebant.

Quorum primus Savagetus Saracuni damnabat perfidiam, qua se cesum regnoque privatum egyptio asserebat.

Inde etiam Saleth, Alapie et Damasci soldanus, et una cum eo Cathebadinus execrabantur ingratitudinem Saladini, quod loco muneris militie sub se geste, eos ingenti dominio spoliasset.

Nec non et Robertus Surrentinus, Capue olim princeps, muliebri ritu voce querula affligebatur plurimum quod principatu luminibus et libertate adverso Fortune ictu privatus sit.

Cui post tergum Guilielmus tertius Syculorum rex, floridam etatem suam regno luminibus atque virilitate privatam deflebat. Cuius ego latius referre labores non incongruum ratus sum.


XIV. De Guilielmo tertio Syculorum rege.

[recensere]

Satis pro comperto habetur a Roberto Guiscardo olim Normando, seu – ut aliis placet – a Rogerio, fratre eius, qui sibi armis regnum Sycilie quesivere, Guilielmos manasse reges. Quorum cum secundus nullo herede relicto clausisset diem, Tancredus, ex Rogerio, Rogerii primi regis genito, filius, regnum sibi tanquam hereditarium occupavit. Verum adversus hunc extemplo bellum exortum. Fuerat eidem Rogerio regi primo filia, cui nomen Constantia, que – prout asserunt aliqui – virguncula Deo servire cupiens, vitam preelegit monasticam. Alii vero dicunt quod, cum Ioachinus quidam, calaber, prophetico dotatus spiritu, Rogerio predixisset hanc regni desolationem futuram, ut spes prolis auferretur et inde regni desolatio, ab eodem inclusam monasterio. Non nulli volunt hanc, non Rogerii, sed Guilielmi II filiam. Que, ea tempestate, iam senex, opere emulorum Tancredi, Henrico imperatori, summo dispensante pontifice, in coniugem data est, et regnum quod ad eam spectare dicebant eidem cum ea concessum. Qui veniens regnum sumpturus dotale, timentibus incolis theotonicam perfidiam, Tancredo favere plurimum. Quam ob rem longius quam arbitraretur bellum protractum est. Attamen, eo instante, mortuo Tancredo, a fautoribus Guilielmus, eius filius, sublimatus est, et rex etiam vocitatus.I° Qui, potiorem regni partem tenens, adversus Henricum, qui maxima Germanorum manu stipatus veniebat, terrestres navalesque apparatus collegit. Verum Henricus, non immemor quam diu frustra Neapolim obsedisset, veritus ne diutine more sumptus bellici deficerent, aut esset sociis tediosum, ad ingenium versus, fraude, qua plurimum Theotones valent, iuvenem Guilielmum in simulatam concordiam traxit, ex qua dum nimium confidentie summeret, in Panormo, nil tale timens, cum sororibus capitur et vivus presentatur Henrico. Nec mora, rege capto, regnum omne capitur a Germanis. Henricus autem, cum sevisset in multos, iuvenem regem exautoratum, miserum mestumque, una cum Alteria et Constantia et Madonia sororibus, in Alamaniam captivum mictit, eumque privatum oculis, ut de iure hereditatis future litigandi surriperet causam posteris, eunucum fieri iussit, carcerique damnavit perpetuo. Et sic Guilielmus, ex rege captivus, ex delitiis natalis soli in carcere, alieno sub celo, inter obscenas barbarorum immanium spurcitias, lumine privatus, et effeminatus, longis fletibus querelisque fessam exalavit animam.


XV. Gementes aliqui.

[recensere]

Guilielmo compatiebar adhuc, et ecce affuit Guido de Lisignano, flens misere quod, opere Saladini regno ierosolymitano spoliatus et privatus, deductus sit ut Riccardo, Anglorum regi, insulam Cypri sibi reliquisque deiectis tanquam hospitale refugium postularet.

Equas fere lacrimas Iohannes Brennensis haud longe ab eo fundebat, perfidiam execrans Frederici imperatoris, generi sui, qua regno ierosolymitano exutus, privatusque relictus, ad prefecturam militum in Galliam Cisalpinam deductus sit.

Hinc, etsi multi essent alii, eminentior inter omnes apparuit Henricus Claudus, Frederici predicti primogenitus, qui exhaustis viribus, effeto corpore, et turpi gracilis macie, palloreque respersus carcereo, habundantissimis cum lacrimis manubias compedesque, rubigine turpes, pondere importabiles, et artitudine exitiales, monstrabat, patrisque execrabatur sevitiam. Cuius ego miseriarum pius effectus, ut pios alios facerem, paululum latius describendas censui.


XVI. De Henrico, Romanorum rege.

[recensere]

Fama satis vulgata est, esto indigne, orbis scilicet totius Suevorum sanguinem esse nobilitate clarissimum, quasi celum mitius barbarorum quam Ytalorum fibris sucus effuderit. O ridiculum profecto! Ni in extraneum ab intentu diverticulum flecterer, facile quam stolidi decipiantur circa hanc sanguinis theotonici nobilitatem ostenderem. Ex hoc igitur tam illustri, imo ferali, sanguine Fredericum primum imperatorem Henricum genuisse constat, qui ex Constantia sene secundum genuit Fredericum, ex quo Henricus, cuius sermonem inivimus, natus est. Qui, cum esset avorum claritate conspicuus, nec solum imperialis aule et regnorum futura successione spectabilis, sed et pulchra fratrum caterva stipatus, filiorumque parens egregius, in tantum illi letior arrisit Fortuna ut, iam dictis alio fulgore superaddito, videretur felicior. Nam, eo clara iuventute florente, eque Suevis et Ausonicis amabilis, operante patre, a principibus Alamanie in romanum regem electus effulsit. Et sic, tanto decoratus titulo, iam vita durante securus augustalis eminentie, quasi sol alter, ex sublimi cesarea specula mundi principibus apparebat. Sed tam letis initiis exitus longe alios invida Fortuna paravit. Nam Fredericus pater, ambitiosus nimium homo, immemor quod in ulnis summorum pontificum educatus et eorum opere ad imperiatus apicem sublimatus sit, dum spectantia iuri divino inexplebilis occupare nititur, nec retrahitur monitus, non indignationem tantum, verum bellum exitiale in se suosque contraxit. Quo durante, et eius crescente nequitia, Henricus, ea modestia et humilitate qua debet uti filius in patrem, eum sepius ab obstinatione concepta retrahere conatus est, et post hec cum reverentia salubribus etiam monitis additis redarguere. Quibus commotus genitor benemeritum filium, tanquam in se una cum Ecclesia coniurasset, cepit habere suspectum, et ne in eum sevire videretur temere, asserunt accusatore testibusque subornatis scelesta fecit insontem notari infamia, scilicet quod, eo in Syriam transfretante, sibi surripere regnum Sicilie voluisset; quam ob rem inauditum ob crimen lese maiestatis damnavit. Et sic Henricus, iniqui patris iussu captus, cum duobus parvulis filiis carceri clausus et catenis implicitus, victu tenui ut longiusculum esset infortunium, ad mortem usque substentatus est. Volunt tamen alii Fredericum penituisse commissi, et dum, inexorabilis eo usque, vellet motu proprio se pium in filium monstrare parentem, iussisse ut ad se deduceretur infelix. Quem dum sui incertum custodes ad patrem traherent, aiunt eum genitoris sevitiam timuisse, et ne in eum coram aliquid ageretur sevius, una cum equo, quo insidebat vinctum, sese ex ponte seu ex rupe dedisse precipitem, et sic, volvente ludum Fortuna, ex rege splendido captivum, miserrime expirasse.


XVII. Applaudet auctor patrie pietati.

[recensere]

Ab eventu tam diro, ac detestabili odio patris in filium, libet te quibus possum laudibus in celum efferre, paterna pietas, qua ab initio seculorum factum est ut longevus ordo nature tam pulchrum divine benignitatis opus in nos usque perseveratum sit. Te quippe agente, anxii vincuntur labores, quorum opera nascentium educatur et tutatur infantia, nutritur et servatur pueritia, adolescentia castigatur et instruitur documentis, iuventus toleratur pariter et frenatur, et etas provecta in maturitatem usque maxima cum difficultate parentum non nunquam perducitur. Te agente, dum indulgentes genitores habemus, fit ut eisdem grati debitos inpendamus honores, obedientiam prestemus faciles, quietem iam fessis optemus, et laborum vicissitudine curemus pro viribus, ut tremuli et annositate labantes artus nostris firmentur humeris, et benefitiorum susceptorum memores, vices etiam posteritati concedimus. Que si quandoque paululum cesses, illico armati securibus Bruti, Manlii, Cassiique consurgunt, Phylippi, Herodes atque Frederici, furiis infernalibus agitati, in humani generis desolationem prorumpentes adveniunt. Assis ergo oportunissima rerum; et, efferata corda mitigans, dum patres facis mites in filios, opus tam admirabile et a principio divina manu compositum ad eterni regis laudes in perpetuum usque serves. In hos vero, qui tam obstinata sevitia te ignorant – uti fecisse legimus Fredericum – insurgat tellus, armetur humanum genus, et Deus desuper fulmina vibret, ut una cum suo nomine deleantur, et qui venturi sunt, terrefacti tam acri iudicio, mansuescant.


XVIII. Revoluti quidam.

[recensere]

Perscrutabar post hec animo mentem patris imperantis in mortem tam egregii filii, ut cernerem numquid tam potens fuerit obdurata nequitia, ut non unam saltem lacrimulam dare mortuo permisisset. Et ecce ipsum Fredericum, senem, flentemque tam ingratitudinem suam in venerabilem atque sacrosantam Ecclesiam, quam sevitiam in filium, execrantemque Manfredi nequitiam, qua ante diem se in mortem compulsum ferebat, venientem vidi, Edepol, dum illum intuerer, pausillum sedata compassio est quam Henrico gerebam!

Inde et Manfredus insuper incedebat, et se perfidia Apulorum regno ac vita privatum mestissimus asserebat.

Sic et frater eius, Entius, olim Sardinie rex, longum Bononiensium carcerem querebatur. Sequebatur et Fredericus, regis Castelle filius, et se longa atque mercennaria militia fatigatum, et postremo fratris sententia cesum turpiter, affirmabat.

Post hos et Maumeth, Persarum rex, suum infortu. nium flebat misere, quod ab Argone, quem carceratum occidi preceperat, illi regnum cum vita subtractum sit.

Quos omnes Carolus, rex olim Ierusalem et Sycilie, sequebatur, non equidem depressa fronte aut ore lacrimis madido, seu lugubri veste contectus, quin imo vultu retente fortitudinis insigni et incessu quodam elato, quasi ruinas adversantis Fortune spiritu calcaret ingenti. Cui cum multitudo illico strepentium cessisset, agnovi, ut saltem semiplene describerem eius gloriam et erumnas, locum esse concessum.


XIX. De Carolo, Syculorum rege.

[recensere]

Francorum incliti reges et claritate sanguinis et venustate morum ac gestorum magnificentia iam diu inter occiduos reges et principes, non aliter quam solis iubar inter sydera, effulsere. Ex quibus magnanimus Carolus, cuius inituri hystoriam sumus, Lodoici regis genitus, traxit originem. Cui cum et Lodoicus rex etiam frater esset, nec iam posset christiani gregis Pastor ulterius perpeti Manfredi, Sycilie regis, fastidia, ab eodem Urbano ad Manfredi insolentiam reprimendam et ad susci piendum regni ausonici dyadema pre ceteris orbis principibus invitatus est, cum comes esset Andegavensis. Qui, tam Lodoici regis fratris sui quam ceterorum regni procerum suasionibus animatus, ingenti pectore, etsi longinqua ac laboriosa plurimum videretur, belli tam egregii expeditionem assumpsit, paratisque tam magno ceptui oportunis, commissa copiarum parte Guidoni, comiti Montisfortis, terrestre illi iter iniunxit. Ipse, cum reliqua naves conscendens, prospero ac pari eventu ambo Romam volatu celeri devenere. Nam nec is, cum omnis ligustinus sinus navium Manfredi ad impediendum iter preoccupatus esset, resistentie quicquam suscepit, nec ille, superato Alpium vertice et inter confragosa loca Gallie urbesque militum Manfredi refertas iter agens, a quoque prepeditus est. Mirabile quippe! Rome autem, postulantibus Romanis, urbis senator dictus, a Clemente, pontifice summo, regni Sycilie coronatus, etsi tempus assiduis imbribus et nivibus ingenti gelu concretis videretur adversum, in morem icti fulminis processit in hostem; et, preter spem omnium, apud Ceperanum,to Campanie vicum, intravit cum omnibus copiis hostile regnum. Inde, egregio suorum opere, deiectis pugna Manfredi presidiis, Casini occupavit oppidum.fi Hinc in regni viscera se ferens, Beneventum usque pervenit, ex quo Manfredus, fere repentino eius adventu circumventus, cum omnibus copiis exiliens, cum vix illi cibi summendi spatium concessisset, facta pugnandi copia, suos eduxit in aciem. Qui confestim, non aliter quam si sibi foret oblata victoria, letus suos exortatus in certamen eduxit, actumque est, seu virtute suorum seu hostium ignavia, ut, ceso exercitu atque Manfredo, victor evaderet. Qua victoria, ingenti preda ditatus et regno potitus est.ia Nam concursu undique a regnicolis facto, fere omnes in dicionem venere, et si qui forsan pauci remansere rebelles, labore minimo superati obedientes effecti sunt. Ceterum non satis adhuc ubique rebus compositis, quod nuper intulerat alteri bellum sibi repente illatum est. Nam Corradinus, Corradi regis olim filius, quem occidisse arbitrabatur Manfredus, iam adultus, paternum regnum recuperaturus, maxima cum Germanorum manu,n Romanis etiam faventibus et Henricola eorum senatore, Castelle regis filio, Regni fines usque pervenit. In quem cum adverteret animos incolarum flecti, et non nullas civitates iam in partes eius divertisse, congregatis confestim undique viribus, ante quam ad intrinseca regni penetraret, illi factus est obvius, eo in loco qui vulgo dicitur Tagliacozzo; et ibi, inita pugna, magis Alardi senis arte quam suo robore victor effectus est. Deinde Corradinus, fugiens Syciliam petiturus, cum aliquibus ex primatibus suis capitur, et ad eum retrahitur vivus. Quem ipse, ut omnis spes auferretur Suevis,a non absque infamie nota iussit occidi. Et post hec, qui ab eo desciverant in dicionem mira sunt celeritate redacti, et sic pace pariter et securitate parta, gloriosus inter ceteros reges emicuit. Verum huic et alios superaddidit prodiga Fortuna splendores. Nam, in spem regni Ungarie, Carolo Claudo, filio suo, Maria, Stephani regis unica filia, coniugio iuncta est; Phylippo, secundo filio, Achaye principissa. Inde, litigantibus Hugone, rege Cypri, et Maria domicella de iure regni Ierusalem, ut eius tempora secundo ornarentur dyademate, agente sacerdotum principe, eidem Ierosolime regnum concessum est, cuius quod incolebant christicole possedit omne. Hinc, a Lodoico fratre regibusque aliis pluribus moto in Egyptios bello, Cartago, olim potentissima civitas, et quicquid ab eisdem in litore affrico captum, eo quod iuris Syculorum regum quandoque fuisset compertum, tributarium illi factum est, una cum rege Tunisii Agareno. Sic igitur, honoribus multis in unum coniectis, dum celso sederet solio et assiduis successibus videretur stabilem sibi fundasse fortunam, sinistro agente sydere, in contrarium repente versa sunt omnia. Nam illi primo Phylippus, opinione quorundam, veneno subtractus est, nulla superstite prole, futurorum quippe triste presagium. Hinc, fabricante Fortuna dolos, tam avaritia quam luxuria suorum Syculis gravissimus factus, actum est ut violata pudicitia coniugis Iohannis de Procida, nobilis et astutissimi viri, adeo egre Iohannes ferret, ut ad commune votum vires omnes ingenii excitaret, nec minori labore quam sagacitate per biennium hinc inde discurrens incognitus, optimatum Sycilie animos, imperatoris Constantinopolitani, Petri Aragonum regis, et Nicolai pontificis maximi in eandem deduxit sententiam; et ex composito, die eadem irritato apud Panormum tumultu, omnis insula in Gallos commota, omnes ad unum usque perimeret. Et, ne aliquod ex eis vestigium superesset, exenterate pregnantes et parvuli saxis illisi sunt. Exinde Petrus cum ingenti classe vocatus ado veniens omnem sibi occupavit insulam. Quod audiens, Carolus, iam de fortuna desperans, oravit – ut aiunt – si cadendum erat, in descensum passu traheretur parvo. Perdita igitur insula extemplo et barbari regis vectigal illi sublatum est; et – quod fere monstrum videtur – cum ingentes sepius in hostem regem apparatus duxisset, continue frustratus abscessit. His insuper instantibus malis, portio ierosolymitani regni quam possederat, pulsis Christicolis, omnis ab Egyptiis occupata est. Postremo, cum vires excitasset omnes, et a Galliis cum classe maxima in hostes iturus veniret, Neapoli iam propinquus, audivit Carolum Claudum cum ingenti suorum numero navali pugna a Rogerio, sycule classis prefecto, superatum atque detentum, et Calabrorum oppida plura ad Syculos defecisse, et Neapolim fere seditioso tumultu deperditam. Quibus adeo perculsus est, ut mortem precatus sit. Tandem, oportunitate cogente, missa Brundisium classe, cum afflictam animam revocasset in vires, Neapolim veniens, et motu quorundam pernicie sedato, ad classem se contulit. Ibidem vero, autumno instante, cum ob penuriam oportunitatum in cassum diu apud Gallias laborasse cognosceret, afflictus apud Foveam, Apulie oppidum, egritudinem incidit, et lacessitam laboribus vitam – ut non nulli asserunt – volens, omnia linquens in pendulo, terminavit. Et sic rex ingens, tot victoriarum inclitus, cui tria regna parebant, unius portiuncula, quam solam Fortuna senescenti reliquerat, captivo filio derelicta, ex amplissimo iuventutis fulgore senex fere decessit inglorius.


XX. Infortunati quidam.

[recensere]

Attonitus magnanimi regis declivium callem spectabam adhuc, cum venientem Ugolinum, Pisarum comitem, vidi, amplissimo fletu civium suorum sevitiam ac inediam qua cum filiis perierat deflentem.

Sic et Aytonem, Armenie regem, post longum in Tartaros iter et multa christiano nomini commoda impetrata, a Sabath fratre regno oculisque privatum, et inde a tartaro principe cum nepote et omni familia trucidatum, querentem audivi. Inde Sabath, reor volente Deo ut quod egerat in alterum pateretur et ipse; nam fratris opera regno se pulsum carcerique clausum querebatur? His immixtus erat Bonifacius papa, Columnemsium temerarios ausus deflens, manusque suas rabido morsu lacerans; quem, cum ex eo nil susim, liqui.

Hinc me volentem confestim subtraxit Iacobus, olim Templariorum magister egregius. Qui, cum ingenti fletu suas enumeraret erumnas, egit ut, alio tendens, Parisius iter deflecterem, et eius calamitates describerem.


XXI. De Iacobo, magistro Templariorum.

[recensere]

Aiunt veteres, post subactum a Gothifredo, clarissimo Lotheringie duce, Ierusalem regnum,I quosdam pios homines et militari disciplina conspicuos, eo quod peregrinos veneranda loca devotione visitantes Turcorum incursionibus et latrociniis infestari viderent, Deo suam militiam devovisse, et apud Ierosolymam commorantes, peregrinantibus ultro sua subsidia inpendebant? His primo numerus parvus et voluntaria paupertas et magister unus et habitatio in porticibus templi fuit, ex qua etiam sortiti cognomen. Successu temporis, cum plurimi pio operi adhererent, ab Honorios pontifice summo, pallium album pro habitu et vite regula concessa est. Cui pallio postmo. dum ab Eugenio successore rubra crux superaddita cui militarent clarius argumentum prebuit. Sane, dum penes eos paupertas, noverca libidinum, viguit, militia, votum et vivendi exhibita norma optime observata, facti sunt sanctitate florentes. Attamen, dum pio labori undique Christianorum opes affluenter opem afferunt, sensim militantium mentes subintrare delitie atque libidines cepere, et uti a principio, relictis perituris divitiis, homines sacrum subibant onus, sic in processu quasi ad paratos thesauros ceperunt, inpatientes inopie, evolare. Inde castris urbibus et populis imperare; sibi quietem, servis bella commictere, et militie magistratum, oneris olim officium, in honorem potissimum sublimare. Nec dubium: quantum augebatur potentia, tantum minuebatur et sanctitas. Quibus, sic in declivium a virtute labentibus, Iacobus, de quo sermo futurus est, burgundus origine et ex dominis Molai genitus, ingentis animi iuvenis, cum lege gallica filio natu maiori cessissent omnes patrie dignitates, pauper effectus, excussurus iam imperantis fratris iugum, ut aliquando ad maiora posset extolli, ad preparatum refugium – scilicet Templariorum militiam – sese contulit. In qua prefectus prioratui ditissimo, perseverans, moriente magistro, interventu principum, ab his quorum iuris erat in magisterium sublimatus,to emicuit, equidem non parvum humani splendoris insigne. Tam fulgido igitur in fastigio sanxit Fortuna plurium ruina huius saturare livores; actumque est ut Phylippi, Francorum regis, cuius filium ex sacro fonte susceperat, indignationem incurreret, et ob avaritiam arbitratum eundem Phylippum, non solum in Indbum, verum in omto nem militarem Ordinem conspirasse. Qua eo ventum est, ut, permictente Clemente V, pontifice summo, Templariorum primates omnes una et eadem die, Phylippi iussu, per omne eius regnum capti, detinerentur una cum Iacobo, Ordinis tam ingentis magistro, et inde presidiis regiis occupata Templariorum oppida, thesauri, ornatus omnes cum omni suppellectili; et sic homines, in regiam potestatem redacti captivique, demum deducti Parisius.I Quibus diu servatis in vinculis, cum varia et obscenals obiecta essent, et frustra cuncta negantibus pro salute sua suasiones apposite, asserentibusque, si iusti iudicis daretur copia, se in contrarium probaturos, rex irritatus exarsit, iussitque quod blanditiis extorqueri non poterat expeteretur tormentis. Quibus ingestis in cassum, magistro cum tribus sociis reservato, ceteri si in proposito perseverent damnati incendio coram deducti sunt. Erat omnibus uti sanguinis claritas, sic et etas florida et robor animi inconcussum. Verum cum, post longam sed frivolam examinationem, iussu regis singuli essent palis singulis alligati, et circum lignorum strues apposita, et ante oculos staret ignis et carnifex, et voce preconia confitenti promissa salus atque libertas, nemini ex omnibus ab amicis et necessariis flentibus orantibusque persuaderi potuit ut irato cederet regi, et confessione sua sue parceret vite, potius quam tam obstinate in suam iret pernicjem. Sed cum unanimes sepe dicta firmarent, cepere tortores uni, et reliquis subsequenter, primo ungule pedis admovere ignem, et inde paulatim ascendendo peromne corpus deducere; ob quod quanto cruciatu affligerentur miseri, voces imo mugitus in celum ostendebant astantibus facile. In quibus se veros Christianos aiebant, et sanctissimam eorum esse ac fuisse religionem. Et sic omne corpus exuri atque consumi, usque ad exhalationem spiritus, permisere; nec unus a tam constanti proposito cruciatu separari potuit. Dicerem eos tam perseveranti fortitudine avari regis vicisse perfidiam, ni eo moriendo tendissent quo eius appetitus inexplebilis cupiebat. Esto non minor ob hoc eorum gloria fuerit, si, recto preeligentes iudicio, inter tormenta potius defecisse, quam adversus veritatem dixisse, maluere, aut iuste quesitam famam turpissimi sceleris confessione maculasse. Hec igitur in deiectum Iacobum prima fuere Fortune iacula. Qui, cum tedio diuturni carceris esset attritus, Lugdunum deductus° et exhortationibus variis suasus, quedam ex oppositis Clementi, pontifici summo, confessus est. Quam ob rem, retractus Parisius, dum coram duobus legatis ex latere et rege sententia legeretur, per quam et sua liberatio et Ordinis sui damnatio apparebat, ipse cum uno ex sociis, qui Delphini viennensis frater erat, petit alta voce silentium. Quo concesso, audiente multitudine circonfusa, se voce integra persancte mori dignos testati sunt, non eo quidem quod ea que legebantur aliquando commisissent, verum quoniam suasionibus sumini pontificis regisque se seducere, et in infandam periture glorie cupiditatem trahere adeo permisissent, ut primo tam celebrem Ordinem, tam sacra religione conspicuum, tam longa patrum observatione probatum, turpi maculassent mendacio, ac deinde tot insignes viros, tot fortes commilitones, tot socios, tot fratres, ante se pro veritate consumptos, decepissent, damnanda suggestione decepti. Hinc acris in deletionem Templariorum secuta sententia; et Iacobus, cum fratre Delphini, reliquis duobus in detestabilem vitam relictis, ad supplicium illatum ceteris deductus est. Quod ambo, rege spectante, intrepide et constanter subiere, nil aliud, quousque illis ingentes spiritus suffecere, quam qui dudum occubuere testantes. Et sic qui pridie suo fulgore regis tam maximi invidiam irritasse potuit – ut aiebat Boccaccius, genitor meus, qui tunc forte Parisius negotiator honesto cum labore rem curabat augere domesticam et se his testabatur interfuisse rebus – ictu Fortune atrocissimo factus cinis, in compassionem sui miseros etiam provocavit.


XXII. Auctor patientiam commendat et suadet.

[recensere]

Theodorum extollit antiquitas, et admiratur Grecia Anaxarcum, sic et suum Scevolamt miris laudibus celebrem Roma facit; eo quod constanti pectore hic Ieronimi candentes Iaminas extinxerit humore corporeo; ille Nicocreontis cyprii fatigatis tortoribus excisa dentibus lingua ora fedaverit; et alius quod ob errorem non occisi Potsenne flammis manum exurendam tradiderit. Grandia quippe et admiratione dignissima sunt, et discolis etiam vix credenda. Sed assint qui hos sacra quadam facundia posteritati etiam reliquere celebres, et hinc suos inde nostrum palis alligatum agmen inspiciant, et videant quam illorum ridiculus vetus stupor sit, si nostrorum novissimo comparetur. Prisci quippe nec uno sub iudice, nec eodem seculo, et distanti inter se terrarum tractu, ex phylosophie seu frugalitatis laribus doctrina laboribusque durati, in supplicium venere tracti. Moderni secus. Nam his dies, locus, et carnifex idem, et ex quadam – ut ita loquar – molliciei atque delitiarum officina tormenta et carceres subiere, et inde, defatigatis aculeis et cruciatoribus superatis, gregatim extremum ignis tulere incendium. Inter hostes illi, adversum se in gratiam tyramnorum ferociter clamitantes: inter amicos et consanguineos isti, audientes hinc preconem vociferantem et salutem confitentibus pollicentem et inde lacrimis atque precibus ne perseverantia in suam irent perniciem suaderi, et tandem concremati membratim. Quod nullis ante seculis auditum est, et potissime quenquam pertulisse volentem. Quid inquient de patientia suppliciorum veterum mirabundi, si nostrorum inspexerint? Nil habent equidem quid mirentur, quin imo unde in nostris obstupeant, et vix verum arbitrentur, ni mirabile viderint. Potest profecto unus in suo secum proposito invictus et obstinate persistere; sed cernere numero quinquaginta sex homines, non eodem sub celo genitos, non eisdem moribus educatos, non eruditos doctrinis, non previsos et ex composito structos, non uno reclusos carcere, nec in aliquo nisi in professione conformes, adeo in costantiam convenisse, ut non cruciatus aut imminentis mortis terrore discrepantem a ceteris unum fore, in tam grande monstrum excedit, ut auferatur facile fides verbis. Nec dubium: sola illos veritas fecit unanimes. O inclita virtus et ceterarum inconcussa basis! Tu regnorum iacturas indefesso robore calcas, indignationum procellosos impetus sacra immobilitate repellis, parentum lacrimas in natorum funere comprimis, paupertatis onera duratis in callum humeris perfers; nil tibi laboriosum, nil importabile, nil penitus durum aut difficile est; quin imo tante es efficacie, ut inter vermes Iob, Stephanum inter saxa, et inter carbones ignitos Laurentium – ut de ceteris taceam – non solum fortes, sed summo Regi acceptos inclita reddere potueris. Ite igitur in hanc, mortales, et eam, regibus servisque eque liberalem, totis amplectite viribus, eiusque opere quascunque superate fortunas, et ad eius instar pedes infigite, ne, more frondium ventorum flatibus agitati et tandem in risum intuentium per inane devecti, in cloacas quiescente spiritu decidatis. Discite suis monitis virile robur assummere, et levitatem dedignari femineam, ut, si casus afferat, a fortissimo Templariorum agmine vestrarum mentium gravitas non divertat.


XXIII. Queruli plures.

[recensere]

Ignes fervidos, flammasque in celum furentes, et fumantia Templariorum corpora, ac vix dum ossa perusta sparsosque ventis cineres non absque cordis compuntione contemplabar adhuc, cum longe solito maior affuit turba dolentium. O quot heroas, quot insignes duces, quot aut eversos aut lacessitos principes vidi! Erat inter alios ab apro deiectus inter opaca nemorum Phylippus, Francorum rex, tam exitum suum quam damna atque dedecora a Flandrensibus suscepta deplorans; et secum tres pariter filii, execrantes immaturas mortes et uxorum adulteria, incedebant. Sic et Carolus, tarentini principis filius, non se eo in bello precipitatum atque confossum, in quo prestans Florentinis obsequium pugnaverat, querebatur, sed quod, ob perpetuum dedecus incliti Francorum regum sanguinis, Pisanus unus, suo cadaveri insidens, imo pedibus illud calcans, militia insignitus sit, egre ferebat?

Et Petrus, Caroli Claudi regis filius, quod hostium gladios effugisset, inter quos egregie mori poterat, ut ignominiose paludibus mergeretur, ingemiscebat.

Sed quid talibus insto? Cum nec numero dolentium finis appareat, et venientem cernam clarissimum virum et amplissimis laudibus extollendum Dantem Aligherii, poetam insignem. Cuius cum reverendam faciem atque conspicua patientia refulgentem aspexi, surrexi illico et obvius factus inqui: – Quid, civitatis nostre decus eximium, has inter lacrimas dolentium merito spectabilis mansuetudine veteri, gradum trahis? Essetne tibi mens ut, post patrium clarum genus tuum, et opera memoratu dignissima, furiosam ingrate patrie repulsam, laboriosam fugam, longum exilium, et postremo celo sub alieno clausisse diem describerem? Scis, pater optime, quam fragiles tanto oneri michi vires sint –. Cui ille: – Siste, fili mi, tam effluenter in laudes meas effundere verba, et te tam parcum tuarum ostendere. Novi ingenium tuum; et quid merear novi. Verum non ille michi nunc animus quem tu reris, nec tanquam a Fortuna victus describar advenio, sed fastidiens civium nostrorum socordiam, ne illatorem, perpetui eorum dedecoris preterires, ostensurus accessi. Ecce, igitur, vide postergantem me domesticam pestem et to inexplicabilem florentino nomini labem. Hunc, moresque eius et casum, si quid michi debes, describas volo, ut pateat posteri quos expellant quosque suscipiant cives tui – Responsurus eram, sed iam ab oculis abierat; et premonstratum lento gradu venientem adverti, novique eum Gualterium Athenarum ducem, olim exitialem Florentinorum tyramnum. Qui quidem, demissa fronte, deiectis in terram oculis, lugubri facie, adeo remisso animo et exhausto vigore querulus incedebat, ut non eum dicas quem videras. O quam mutatus ab illo qui primus ausus est dolo liberas Florentinorum calcare cervices! Sed effusius in eum agendum est.


XXIV. De Gualterio, Athenarum duce.

[recensere]

Gualterius, Athenarum dux, cuius semitexturi sumus hystoriam, si maiores eius intueamur, qui origine fuere Galli, satis claritate sanguinis conspicuus fuit, esto degener moribus.: Et cum vetus esset ei Brenne comitatus insigne, Athenarum ducatus titulum – quo pacto nescio – sibi etiam priores quesivere sui. Cuius dum possessionem genitor armis posceret, ab hostibus captus et capite multatus, occubuit. Et is, dum maximo bellicosorum nobilium apparatu patrem conatur ulcisci, greca fraude lusus, unicum perdidit filium. Quibus agitatus curis, dum hos illosque sollicitat principes, et cum Katherina, imperatrice constantinopolitana, in vindictam susceptorum dedecorum, apud Neapolim Campanie multa pertractat, actum est ut obsideretur Luca civitas a Pisanis, quam paulo ante maximo auri pondere persoluto seu promisso sue dicionis Florentini fecerant. Quam ob rem, ad liberandam obsidione sociam civitatem collectis a Florentinis undique viribus, itum est; et, clade suscepta, paucis interpositis mensibus, iterum fracti reparavere vires, et, facta longe lateque secundi certaminis fama, cum plurimi ardore belli hinc inde robusti iuvenes venissent, sic et Gualterius, omissis ceteris, conscio fere nemine,° peregrinationem fingens, cum paucis citato gressu a Neapoli se Florentiam contulit, et confestim concessit in castra. Verum, cum nil ex tam longinquo veniens memoratu dignum egisset, Luca Pisanis tradita, Florentiam se retulit. Et cum iam plurimum dicta clade et importabilibus sumptibus Florentinorum essent attrite vires, frequenti senatu pro salute publica iniere Florentini consilium, ut instructo bellorum viro, qui et seditiones civium et hostium coerceret impetus, ampla cum licentia daretur imperium. Quod post multa huic, tanquam spectate fidei amico, legibus limitatum concessum est. Nec a principio fecisse penituit. Sane, cum iam dudum importabilis rabies quorundam potentum civium, quos veteres dixere magnates», in id reliquam multitudinem mercimoniis seu artibus vacantem coegisset, ut in se leges acerrimas diceret, et omnem rei publice magistratum surriperet, temptatumque frustra ab eisdem sepius fuisset illas infringere, et ob id, tanquam iniuria pressi, continue in sua vigiles perfidia essent, cum pro votis tempus videretur ad eas dissolvendas leges oblatum, eo quod in primores ob male rem gestam odium cernerent vulgi, et omnes pariter cives ob gravissimas pecuniarum exationes querulos, et ratione suscepti conflictus pavidos atque diffidentes, et – quod longe plus illis afferebat spei – habere in civitate suetum dominii cupidumque hominem, quem penes foret omnis publicorum armorum potentia, dare rei operam solertes disposuere. Et ignaviter eligentes potius exteri hominis tyramnidem, quam ignorabant, quam civilium legum quarum consuetudine noverant iugum ferre, minus de se confidentes, sibi cives alieno obligatos eri iunxere, quorum ea tempestate ingens erst copia. Qui, ut eis amplior redimendi temporis licentia esset, auditis consiliis, tam nephasto ceptui consensere faciles. Nec mora, cum satis sibi virium arbitrarentur, apud iniquum hominem, florentine libertati tam veteribus quam novis honoribus obligatum, de subigenda civitate dominio eius habuere sermonem. Qui, honestate sua atque fide postposita, seva regni cupidine agitatus, infaustas prebens aures, cernensque si animus esset, non defuturum verbis effectum, ne armis temptaret quod, gradatim incedens, per dolum obtinere posse arbitratus est, firmatis ceteris fide rem publicam gubernantibus, inquit se ardua quedam in exitium civitatis imminentia non satis posse commodo publico perficere atque auferre, ni illi amplius concederetur arbitrium. Quod postquam a timidis credulisque concessum est, gg frustra petiisse videretur, in quosdam desevit cives. Quorum cede, forte merita, Florentinos iugum pati posse percipiens, inpulsu malignantiumis percitus, iterum exitium magistratibus imminere testatus est, ni maius illi daretur imperium. Obstupuere primates, seraque animadversione senserunt quorsum tenderet illa petitio. Nam lictorum prefectus, nomine Raynerius Iocti, cui magistratus salutem suam populique florentini fere omnem commiserant, noctu per fraudem apertis ianuis civitatis, compleverat civitatem satellitibus, missis in subsidium scansuri tyramni, eosque magnatum domibus omnes absconderat. Quarn ob rem cum iam excogitatum facinus, sero tamen, sqntirent presides, et inde commode quesitum negare nequeuntes, qua potuere sagacitate consti sunt ducis frenare nequitiam, secum una convenientes: ut annua illi potestas omnis esset in cives, ipse vero, anno transacto, eos in sua libertate dimissurus super verum Christi corpus iuramento firmavit. Inde, preconis voce in contionem vocatis civibus, factusque omnium concursus, in publicum sedentibus iam pre foribus palatii publici magistratibus et ecce, premissis armatorum equitum turmis peditumque agminibus, dum ab eisdem fere locus omnis occupatus est, civesque circumfessi, nepharius homo, catervis magnatum sub vestibus armatorum stipatus, advenit. Quem cum suis omnibus dixisses facile, in sanguinem inermium ruiturum, siquid a quoquam incompositum diceretur. Qui, dum comitiorum sublimiorem locum conscenderet, urgente magnatum turba, magistratus compressi sunt, quibus etiam manus inicere vix abstinuere. Tandem, cum consedisset, et, indicto silentio, pulpitum conscendisset orator, cepissetque explicare compositum, quam cito de annuo imperio verbum factum est, cepit vulgus premonitum, imo vulgi fex, clamitare illudque exorare perpetuum; et evestigio proditoris Raynerii opere, tyramno armatisque suis palatii patuere fores. Intratur, scanditur; et si essent qui illi promissa nuper sepissime in memoriam revocarent, tumultuantibus cunctis, audentibusque iam magnatibus inpulsu manibusque magistratus a tyramni lateribus amovere, verbisque iniuriosis silentium iisdem indicere, fracta fide ac calcata, et iuris iurandi fabula risa, occupata florentine libertatis arce, quasi ab optimatibus daretur quod a fece plebeia clamabatur, ordine quodam violento susceptum est, durante vita, dominium. Eam igitur urbem, quam non solum a progenitoribus liberam orbem intrantes suscepimus, sed nec ullius unquam memoria cuiquam, exceptis imperatoribus Romanorum, subditam, his artibus iniquissimi cives exteri ac scelestissimi hominis tyramnidi subiecere; et quasi non sue sed alterius tantum libertati iniecissent vincula, cepere magnates tripudiis subacti populi celebrare triunphos; et qui alienum es debuerant, in creditorum pauperiem debachari; sic et plebs inferior discurrere undique, et ignotum sibi Capitolium conscendere, rimari cuncta, scomatibus ignominiosis et cantibus diem agere celebrem, et eo quod nulli sit die illa negatus ingressus aut clause fores, et patebant omnia omnibus, sibi inertes non tyramno arbitrabantur quesisse dominium. Miseri magistratus, qui summas erant soliti tenere sedes, exauctorati privatique lictoribus, in infimam fere palatii cellulam dimictuntur, tyramno occupante cetera. Sed quid multa? Aretium et Pistorium, insignes Tuscie civitates, nuper florentine dicionis, dominam sequentes tyramnum suscipiunt; sic castra omnia, sic oppida queque, vicique ultro insuper, et Vulterre vetustate celebris civitas iugum subiit, sic Geminiani oppidum insigne; sic Collis Vallis Elsen regale castrum. Venere preterea sponte sua ex Appennino alpigene nobiles comitesque quam plures, tyramno obedientiam offerentes. Quibus effectus pregrandis, et iam cunctis Ytalis formidandus est; et cum sibi deberi Tuscorum regnum auspicaretur, elatus aiebat se in diem venisse in quam se ire cantu excubitoris avis, quem effigiatum in cunctis gerebat vestibus testabatur; et gloria ingenti perfusus, sepositis in privata domo magistratibus, cepit ritu suo disponere cuncta; et ad ius dicendum civesque terrendos truculentissimis viris prepositis, assentatores colere, lenones advocare, et quoscunque malarum artium imbutos in suum consilium summere, civibus graves census exigere, substantias publicare, in se cuncta convertere, misereri nemini, gratias nullas facere. Inde blanditiis, muneribus, minis et violentiis in suum concubitum virgines et quascunque matronas attrahere, adolescentes ingenuos prostrare, suis infanda queque permictere, et breviter spurcitiis suis humana pariter et divina fedare. Quibus miseri cives initio anxii, pavidi et elingues effecti, ingemiscere male cognitam deiectamque libertatem cepere, mortem deiectionemque tyramni cupere, desidiam suam damnare, et, si via daretur, se in libertatem redigere pristinam exoptare. Verum desolationum urbium radix, discordia, ex proximo fidem summere neminem permictebat. Quam ob rem, diutius quam oportunum fuerit passi iugum, tepentes stetere. Tandem, misertus Deus indignis, ut ad prospectandas infelicitates sordide servitutis oculos eorum aperiri permiserat, sic et virtute sua roboravit trepidantia corda, dissidentia copulavit, et ad presidentis exitium animavit, permictens ut magnates, qui adversus libertatem publicam coniurarant, ad suam suo opere testificandam nequitiam primi, adversus fidem a se tyramno prestitam, devenirent. Hi igitur, cernentes nil sibi promissi servari, nil tyramni munificentia concedi, adolescentes suos, filias, sorores, coniuges ante alios eius in libidinem trahi, rabiem suam atque rapacitatem preter speratum artioribus vinculis solito coerceri, eumque bilinguem, avarum, detractorem, immanem, inexorabilem, ingratum, scelestum, soli sibi vacantem, nil sancti, nil iusti, nil boni habentem, Deumque iam nedum homines aspernantem, irritati, post diutinam patientiam per intermedios caute in confidentiam popularium devenere, et in deiectionem tyramni coniurationis principes iuravere. Sane, dum oportuna tanto facinori ordinantur, tyramnus composita seu alterius relatione seu sua animadversione presentiens, dum sevitia ceptis obsistere conatur, in se maturius contraxit perniciem. Nam, percipientes rerum conscii ex coniuratis quosdam detentos atque torqueri, sibi timentes, in solum sue salutis remedium prosiliere in publicum armati fidem civium implorantes, libertatem suadentes, publicam tyramni depositionem orantes et mortem.

O bone Deus, quam mirabilia sunt iudicia tua! Pauci coniurata prenoverant; nec ante conclamatum est, quod omnis civitas, tanquam gestorum conscia, concitata in arma ruens, tyramni convenit in mortem. Fit ergo concursus civium armatorum undique, fit clamor ingens, panduntur crimina, postulatur vindicta et Gualterius ipse in victimam tot scelerum totis votis optatur ab omnibus. Et postremo in arce, in quam per posticum iam nobiles et mercennarii milites tyramni atque quos ipse rostris prefecerat diffugerant, tyramnus obsidetur. Ipse vero, effeminatus homo, vecors, et sue perfidie conscius, tanta tanque repentina rerum permutatione perculsus, dum ad exitum hortaretur in populum nondum concordem et absque duce ruentem, vilis tremensque in querelas se dedit et lacrimas. Sic Deo placuisse manifestum est, non equidem Florentinorum meritis, sed nequitia imperantis, que iam celum premebat et superos. Arbitrantur enim talia cognoscentes eum victorem evasurum, si ad exitum suffecisset animus. Cum igitur obsessus cerneret vires civium validatas, et in se obsidentium clamores in celum usque tendentes audiret, et suos introrsum iam fame sitique periclitari cognosceret, et in ruinam arcis fossores adverteret, tot hinc inde malorum irruentium anxius, per caduceatores obtulit libertatem restituere civibus, si salus sibi suisque daretur. Et ut paululum se postulantium atrocitas sedaretur, sicarium quendam Guilielmum assisinatem, quem conservatorem civium titularat, omni belva immaniorem, cum filio, patre truculentiore, exhiberi postulantibus iussit. Cuius ob meritum passus est Deus ut, qui plures iam parentes orbarat sua sevitia, se coram cerneret trucidari filium; quem post et ipse trucidatus est. Dignior – si permissum foret – ut quod excogitarat in alios pateretur ipse, ut membratim scilicet scerperetur, ut per mille vulnera devenisset in mortem, qui mille tormentis alienas quesierat. Hanc in expiationem suorum facinorum primam victimam in oculis suis vidit Gualterius, quo coram et Henricus quidam, pessimus florentinus civis, cuius demonstrationibus civium sensim subtrahebat substantias, pedibus appensus tigno, more suis exenteratus est et postremo in frusta discerptus.

Attamen, quod in noxam factum est, eius se vertit in commodum; nam his illatis cruciatibus, civium mollitus est animus, et in id post dies paucos ventum est quod ipse poscebat. Et sic, nondum undecimo mense perfecto a die in qua libertatem occupaverat nostram, illam noctua trepidus abiens in formam pristinam reliquit abiectus. Sic ergo pregrande dominium et regnum, quod auspicabatur in posterum, homo insolens perdidit, et ex assumpta iniuste gloria iustam ignominiam consecutus est. Porro, ne omnino innocua civitas ex nocuo tyramno preteriret inulta, Dei iudicio – arbitror – actum est ut, dum in armis adversus Eduardum, Anglie regem, ea in pugna in qua Iohannes, Francorum rex, captus est, ipsi Iohanni militaret, cerneretque rem aliter agi quam in thalamis matronarum, pusillanimis, rege suo relicto, terga daret, sinistro suo omine satellibus florentinis, qui tunc forte militiam mercennariam Iohanni prestabant, factus obvius, turpissimis redargutus verbis ab eis, in hostes redactus est, et equo deiectus, ac ex adverso vulnere viribus exhaustus – ut fama fert – a florentino satellite Eduardo militante cognitus, iugulum dare coactus est, ut qui in sanguinem Florentinorum sevierat florentina manu suum vita privatus effunderet. Et sic exitialis, dolosus, scelestusque Gualterius, deiectus, fugatus atque oppressus est, in diem potius quam meruerat deveniens quam venisset.


XXV. Excusatio auctoris ob Phylippam Cathinensem.

[recensere]

Pace superum regum atque virorum illustrium extremo operis mei margine plebeiam mulierem subnectam. Ea quippe indignari non debent. Nam esto illi caligine involuti parentes fuerint, et finis horrendus nimium, in tantum mediis successibus eidem Fortuna blandita est, ut, uti inter reges regiasque mulieres vitam traxit, non vereatur nunc inter anxios plures, canis sparsisque comis, per omne effetum corpus Fortune ictus ostendens, Phylippa cathinensis tremula voce deposcere se saltem tanquam pedissequam, si aliter non datur, trahi post reges. Quam ego, etsi satis absque cuiusquam iniuria, cum claros non nobiles tantum testatus sim velle describere, obsecrantem suscepisse poteram, non tamen absque causa suscipiendam ratus sum, ut scilicet opus totum suis partibus in aliquo videretur esse conforme, in quibus cum exordiatur a letis et in miserias finiatur, visum est, uti a nobilissimo homine operi initium datum est, sic in plebeiam degeneremque feminam finis imponeretur. Prosecuturus igitur infelicis Phylippe tam successus quam reliqua, eo quod propter sui novitatem paucis adhuc cognita sit, nec ex literis sed relatibusi habeantur, non incongrue arbitratus sum, ne brevitas nimia, alibi ampliationem facile non habens, dicendorum intentionem auferat, hystoriam simul et intentum contexere, in qua quedam auribus, quedam oculis sumpta meis describam. In visis vero me minime deceptum scio; si in auditis veriora tradantur, non reprehendendus venio, cum exquisiverim certiora pro viribus. Nunc eius primordia, ceteris omissis flentibus, paulo altius assummamus.


XXVI. De Phylippa Cathinensi.

[recensere]

Me adhuc adolescentulo versanteque Roberti, Ierusalem et Sycilie regis, in aula, solitus erat vir annosus et ingenti memoria valens, Marinus Bulgarus, origine ysclanus et a iuventute sua nautice artis peritissimus, et se• cum calaber Constantinus de Rocca, homo tam etate quam meritis venerabilis, antiquitates seu stemata curialium recensentes, inter alia referre Robertum, tunc Calabrie ducem, iussu Caroli regis, patris sui, adversus Fredericum, Sycilie insulam occupantem, expeditionem sumpsisse. Et dum haud longe Drepanum, castris positis, bello vacaret, contigisse Violantem, eius coniugem, peperisse filium; actumque, ob mulierum penuriam, ut Phylippa, cuius sermonem intravimus, iuvenis forma et statura decens, et ob pauperiem alienarum vestium lotrix, que forte paucis ante diebus ex viro piscatore enixa filium fuerat, in nutricem nati infantuli summeretur; et cum ducisse meruisset gratiam, secum redeunti Neapolim venisse ac inter alias pedissequas, alumno iam mortuo, remansisse. Sic et Raymundum quendam de Capannis ethyopem affirmabant, cuius effigies assertioni in nichilo derogabat eumque a Raymundo de Capannis, coquine Caroli regis prefecto, a pyrratis emptum, et demum ob insignem eius solertiam a domino de sacro fonte susceptum, et suo nomine atque cognomine ornatum, libertatique donatum, et ei fere omne coquine officium fuisse commissum. Nec post multum, Raymundo patrono summente militiam, libertum eius loco fuisse suffectum. Et exinde cum domicilium, suppellectilem, equos et servos habere, et nobilium gratiam regisque captare, et congregare divitias cepisse, atque a coquina, amicis procurantibus, ad custodiam vestimentorum regalium fuisse promotum. Quibus sic se habentibus, iniungebant, dum vellet ducissa, Phylippam, cuius longo usa obsequio fuerat, promovere, ea se asserente viduam, nemine aptiore comperto, eam Raymundo iunctam fuisse connubio. Qui, ut letiores clarioresque celebraret nuptias, gr extreme audacie et ergastuli ac pridiane sue conditionis oblitus, regia petit insigniri militia. Qua sumpta, miles ethyops cathinensis lotricis thorum conscendit. Hec igi? tur, senum dictorum relatione, prima nobilitatis seu claritatis – ut rectius dixerim – Phylippe rudimenta fuisse audivi. Sed que fere viderim ipse, iam referam. Raymundus quidem, ex servo popinario miles factus, et claro Phylippe cathinensis sublimatus coniugio, solerter inter milites se non minimum gerere, commissa peragere, multa tractare, rem insuper privatam summo studio augere cepit. Sic et Phylippa, Violante iam mortua, venienti Sancie, Roberti iam regis uxori, se summa cura obsequentem inferre: sic et Marie, Caroli, Roberti regis filii, coniugi, eisque astare, servire, et imperantibus se promptam prestare, et lotionum variarum magistram percommode exhibere. Quibus agentibus, cum et etate mulieres ceteras reginales excederet, et iam trium adultorum filiorumis ex Raymundo milite mater esset, et satis ob longam consuetudinem regalium morum instructa videretur, actum est ut ex Carolo, Calabrie duce, Iohanne nate in magistram atque custodem preficeretur a matre. Hinc demum Raymundus reginali aule prefectus constitutus est. Nec longum tempus effluxit,.Carolo et Maria mortuis, Phylippa tanquam Iohanne mater honoraretur, et Raymundus efficeretur regius senescallus. O ridiculum, vidisse ex ergastulo servili ac nidore popine ethyopem Roberto regi regalia obsequia exhibentem, nobilibus iuvenibus preeuntem, et curie presidentem, iuraque reddentem petentibus. Sed quid? Sic est; quos libet extollit Fortuna. Aucti igitur vir et uxor, duo ex filiis° claris coniugiis et militia decorantur. Quibus cum essent oppida, vici, rura opfmi redditus, equi, numerosa familia, splendide vestes, et affluenter omnia, regios iuvenes potius quam ethyopas credidisses. Mortuo tandem Raymundo, et regio fere ritu delato, eius officium milites filii exercere orsi sunt. Demum, cum natu minor post annos aliquos moreretur, Robertus ex filiis tertius, abiecto clericali habitu, sumpsit evestigio militarem. Ceterum, cum labentibus annis natu maior diem clauderet, Sancia filia admodum grandiuscula derelicta, quam una ab ineunte infantia ava continue cum Iohanna nutriverat, quasi hereditarium patris fratrumque solus Robertus assumpsit officium. His quidem, viro ac filiis, sic subtractis, Phylippe paululum est concussa felicitas; sed, succedentibus annis, eius fulgor in longe maius lumen effulsit. Nam, tradita Iohanna in coniuge Andree, Caroli Umberti Ungarie regis filio, et Roberto rege defuncto, ac Sancia regina monasterium ingressa, Orta, iniqua suggestione quorundam, inter Iohannam et Andream seditione, et vilipenso Andrea eo quod, Roberto rege vivente, in verbis Iohannes iurassent proceres regni, Robertus inter alia ex senescallo curie a Iohanna magnus regni Sicilie senescallus dictus est, et Sancia, neptis sua, Carolo, comiti Morconis, coniugio iuncta. His aucta titulis atque prelatione, Phylippa cunctis eam tenere, absque nomine, regine fastigium videbatur. Sed non pepercit annositati Fortuna, quin imo quod elate mulieri atque iam decrepiten per tempusculum servabatur, subita rerum revolutione, tanto emisit impetu tantaque respersit caligine, ut splendores preteriti in suam ignominiam quam decus potius viderentur assumpti. Nam Lodoicus, Ungarie rex, egre ferens Andream, fratrem suum, adeo indigne a Iohanna et complicibus suis tractari, adversus tamen intentionem veterem Roberti regis et ultimam voluntatem, ipsum regnorum Ierusalem et Sycilie coronari auro a Clemente, pontifice summo, obtinuit, iamque qui mandata ferebant Cayetam appulerant. Verum, cum quidam ex regni proceribus iam precognitam in se severitatem regii iuvenis et forte meritam indignationem timerent, et sibi, si rex fieret, presagirent supplicium, coniurantes in eum, clam ne coronaretur operam dare ceperunt. Qui fuerint, quo ordine in mortem iuvenis itum sit, instantis exercitii non est; quod tamen ad intentionem pertinet, satis habemus: scilicet quod dolo coniuratorum, noctu apud Aversam civitatem ex regio thalamo evocatus, ab eisdem laqueo diem claudere coactus CSt. Execrabile vero facinus mane compertum, primo civitatem, inde fama volucri regnum omne in turbationem atque clamorem in parricidas excivit. Sane, cum impetu primo in expiationem tam scelesti operis iuvenes quidam calabri, olim cubicularii Andree, truci supplicio dedecoroseque morti traditi essent, non acquiescentibus innocuis, actum est ut Hugoni, comiti Avellini, consensu omnium procerum commissum sit tanti sceleris conscios perquirere, et compertos pro arbitrio iudicare. Ipse autem, qua tractus causa nescio, comitem Trilicii, Robertum de Capannis, magnum hactenus regni Sycilie senescallum, Sanciam Morconis comitissam, et annosam iamque infelicem Phylippam cathinensem cum aliis quibusdam trat in carcerem. Nec mora, erecto quippe in navi aculeo, in conspectu neapolitane urbis, medio maris in sinu, ritu regionis spectante populo et Phylippa, torsit misellam Sanciam et Robertum. Quid exhauserit incertum est; ex secutis tamen hos in mortem Andree fuisse noxios pro constanti habitum est. Nam post dies aliquos, nudis corporibus, Phylippa Robertus et Sancia, curribus impositi et malis alligati tribus, educti sunt, urbemque per omnen tracti; et concurrentibus conclamantibusque undique.in eorum dedecus popularibus, nunc ignitis forcipibus torti, nunc acutis novaculis excarnificati, eo quo flammis erat auferendum misere vite residuum ultimo devenere. Ibi quidem, cum tolerasse dolores senicula nequivisset, inter tortorum manus premortua et exenterata a carnificibus Phylippa est, et eius cor cum omni iecore uni ex portis Neapolis appensum diu testimonium atrocitatis exhibuit; et inde cadaver reliquum flammis iniectum. Sancia autem, curru deposita, miserabiliter alligata palo viva exuSta est. Sic et Robertus. Quod cum non suffecisset spectantibus, semiusta cadavera flammis erepta, precordiisque pectoribus extortis, et ferali ritu a non nullis comestis, iniectis uncis corporibus, per omnen denuo civitatem tracta, ceno cloacisque fedata, et huc illuc discerptis partibus derelicta.

Is ergo Phylippe finis, cui profecto satius erat in aquis labore pauperiem substentare suam, quam in delitiis regiis maiora per crimen appetere, ut, igni damnata, se cum quesitis tam fede deperderet.


XXVII. Pauci flentes et libri conclusio.

[recensere]

Existimantes – arbitror – me nunquam quietem daturum calamo aut impositurum operi finem, plures post calamitosam Phylippe mortem advenerant; seque ultro, si libuisset, preteritis inserebant. Utpote, inter alios, Sancius, Maioricarum rex, se consobrini fratris Aragonum scilicet regis, opera pulsum regno, et inde, post infelicem pugnam fractisque viribus suis, captivo sibi eiusdem iussu caput ademptum deplorans.

Eiusdem generis Lodoicus, Trinacrie rex, se non solum regno fere nudatum patrio, sed a Lodoico, Ierusalem et Sycilie rege, a fuga ex Allobrogis paulo ante revocato, paupere et inopi, quasi omnibus suis exoso, et variis laboribus implicito, quod a Roberto dudum ditissimo ac potentissimo rege et multorum auxiliis fulto, obtineri non potuerit, obtentum, ut in angulo scilicet insule cogeretur, egerrime ferre gemitu ostendebat.

Sic et Iohannes, Francorum rex, execrabile infortunium suum damnabat, quod ab Anglis, inertissimis atque pavidis et nullius valoris hominibus, regnum suum rapinis exhaustum, occupationibus deminutum, incendiis atque cedibus passim fedatum sit; postremo, infausto certamine, fusis fractis consternatisque viribus suis cesisque nobilibus multis, ipse, Eduardi regis hostis sui captivus effectus et vinctus, in Angliam deportatus sit?

Hunc et alii sequebantur innumeri, pro qualitate infortuniorum gementes; quos omnes omictendos censui, eo quod quietis sit tempus. Nam, divino munere, per tot regum labores, pericula, lacrimas et suprema exitia, exigua cimba estuosum mare sulcantes, eo ventum est quo ab initio proram direximus. Si autem parte aliqua, aut plus maris aut minus quam oportuerit capiendo, exorbitatum est a veritatis tramite, doleo; attamen, cum humanum peccare sit, compatiendum ignorantie mee est, non arrogantie imputandum. Sane, ne perseverando videar eterni luminis hostis, queso perdulce atque preclarum phylosophie decus prudentiores indulgeant. Et is potissime, qui tempestate hac splendidissimum tam morum spectabilium quam commendabilium doctrinarum iubar vividum est, Franciscus Petrarca laureatus, insignis preceptor meus, equa cum ceteris caritate agat, ut suppleatur quod omissum sit, et superfluum resecetur, et si quid minus forsan christiane religioni seu phylosophice veritati sit consonum – quod me advertente nil est – emendetur in melius. Si vero quenquam labore isto meo in sui cognitionem et humilitatem deduxero, Deo, gratiarum largitori, laudes exhiberi volo. Vos autem, qui celsa tenetis imperia, aperite oculos et aures reserate; et ne vos letifer sommus obrepat, vigilantes aspicite, si minorum negligitis, regum lacrimas, deiectiones, exilia, catenas, captivitates, cruciatus, vituperia, mortes, et sanguinem fusum, distracta cadavera, disiectos cineres, orbe pulsos heredes, exinanitas regias, et regna deleta; et his inspectis, quibus quantisque Fortune tragulis pectus geratis adversum cognoscite, et eius viribus humana non obstare consilia, frangi robusta queque, et clarissima indissolubili nube fuscari; et ex alienis casibus quam in lubrico positi sitis advertite; et avaritie, luxui, furori, iactantie, ambitionique parcentes, letis modum ponere discite, memorantes, dum ampliatas letitia mentes aut aliquo irritata eventu aliquod enorme subintrat, ea vos lege augem conscendisse volubilis orbis, qua ceteri ruituri – scilicet si libuerit in puncto – penasque offensis daturi. Et ne vos aliquali ludi stabilitate decipi forte contingat, hoc infigite animo: quotiens scilicet apparet permicti status aliquis, a vertente totiens miseris credulis insidie parantur; et quanto magis videmini in astra transferri, tanto accuratius desiderium humili loco figite, ut in elevatione unde exultetis habeatis, et in casu – si casus contingere possit humilibus – non sit unde tristari possitis. Deum summa veneratione colite et integro corde diligite, sequimini sapientiam et virtutes apprehendite, honorate dignos, amicos summa cum fide servate, prudentium consilia summite, et benignos vos minoribus exhibete; humanitate atque iustitia, dum datur, honores, laudes, gloriam famamque perquirite, ut vos dignos adepta sublimitate monstretis; et si contingat deici, non vestro crimine factum appareat, sed protervia potius Fortune cuncta vertentis. Tu autem, parve liber, longum vive felixque, insignis militis Maghinardi meique tenax nominis atque fame.

Iohannis Boccaccii de Certaldo ad strenuum militem Maghinardum de Cavalcantibus, preclarum regni Sycilie marescallum, De casibus virorum illustrium liber nonus et ultimus explicit feliciter.