De casibus virorum illustrium/V

E Wikisource

Liber V

Incipit quintus eiusdem.


I. De Seleuco et Anthioco Asye et Syrie regibus.[recensere]

Dum post Arsinoes miserias novas vires fabricarem aliquali ocio, immixti maxime miserorum caterve Seleucus et Anthiocus, olim Asye Syrieque reges, infortunia sua flentes et suas accusantes nequitias affuere. Quos ego, refocillatus paululum, non despexi.

Hos ergo – sinistro reor sydere – genuit Anthiocus, Seleuci primi filius: cui morienti Seleucus, natu maior, iure gentium gemino successit in regno. Quorum thronum, ut splendori presenti immisceret future caliginis causas, per sanguinem innocui fratris atque noverce conscendit. Nam Laodices, mater eius, seu quod ab Anthioco viro eidem superinducta sit, seu alia feminea levitate, Beronicem, quondam Anthioci coniugem et regis Egypti sororem, habebat exosam.

Quae, defuncto Anthioco viro, orare regem filium ut illam cum prole iam ex Anthioco suscepta deleret incepit. Cui ipse hinc pius inde sevus nimis obtemperans, cum comperisset percussoribus missis Beronicem aufugisse cum filio, atque se recepisse in munitum oppidum, illud evestigio convocatis copiis cinxit obsidione. Demum Asyaticos omnes et Ptholomeum fratrem in liberationem eius armari sentiens, non confidens viribus, fraude quod petebat obtinuit. Qua misera Beronices capta cum parvulo filio trucidata est: ex qua sevitia inter Seleucum atque Ptholomeum iacta belli semina. Et cum a Seleuco ad Ptholomeum omnes urbes Asye, que in auxilium Beronicis assurrexerant, transissent, satis apparebat, ni Ptholomeum domestice seditiones revocassent in regnum, ad eum omnem Asyam defecturam. Quo discedente, Seleucus, dissentientes urbes in dicionem redacturus, in altum classem eduxit ingentem. Dumque in Asyaticos tenderet, tam grandem maris tempestatem perpessus est, ut vix nudus et cum paucissimis sociis naufragus deveniret in litus.

O bone Deus, quam incognite vie tue! Quis hanc cladem postremum Seleuci exterminium non putasset? Hec illi salus fuit. Fractis quidem navibus, quod integris nequisset obtinuit. Eius enim infortunii miserti incole, ex hostibus obsequiosi facti sunt: et naufragum atque inermem Seleucum suum in regem suscepere. Sed aucta cum benignitate Fortune dementia viri est. In Ptholomeum confestim bellum intulit; cum quo infeliciter pugnans, adeo multiplici strage copie sue diminute sunt, ut non comitatior pugna discederet quam paulo ante ex naufragio evasisset.

Sane, dum bis expertus Fortune mores, tertio ad casus alios ascensum temptaret inpensius, evocassetque adiutorem Anthiocum fratrem, regnum Asye. in premium spondens, a Ptholomeo decem annorum impetravit indutias. Anthiocus vero, regni cupidine non solum spe promissi sed residui rapiendi tractus, magna gallogrecorum militum quantitate mercede conducta, vocatus adveniens, ne saltem promisso fraudaretur premio, quas in Ptholomeum armaverat copias in Seleucum, munus negantem, convertit.

O seva regni cupido! Quos unus genuerat pater et mater pepererat una, in proprium armas excidium; et loco mutue caritatis, dira exasperas odia; et qui in exteros suum fusum sanguinem vindicasse debuerant, ut effusores ipsi sint et effuso gaudeant male suada cogis amentes! Sed quid tandem? Non renuit Seleucus bellum: quin imo, congestis copiis, ut tertium Fortune vulnus experiretur, fit obvius fratri, et infelici omine manus conserit, et facta suorum strage ingenti, ipse miser fuga salutem nanciscitur: nec solum asyaticum, quod spoponderat fratri regnum, hac infausta pugna se privatum arbitratur, verum ne surripiatur reliquum argumentis fatigatur omnibus. Attamen, alieno potius infortunio quam sua virtute, factum est ut sibi servaretur Syria. Nam, arbitrantibus Gallogrecis Seleucum cecidisse, et existimantibus, si victorem Anthiocum auferrent de medio, omnem Asyam in predam suam evestigio eventuram, coniurantes in gloriosum victoria Anthiocum arma verterunt. A quorum execrabili furia non absque difficultate iuvenis se auro redemit; et societate coniuncta, ex rege paterni regni populator effectus est. Eumenes vero, Bithinie rex, alterum ex fratribus fugatum, alterum predonem factum audiens, viresque regnorum mutuis bellis exhaustas, quasi vacuam possessore Asyam armis ingreditur, et in Anthiocum Gallosque, adhuc ex pridiano certamine saucios fessosque cum exercitu viribus integro iter pergit. Quem adversus cum Anthiocus cum gallogrecis predonibus congrederetur, facile superatur, et omnis eius exercitus funditur: et sic magna Asye parte Eumenes potitus, Anthiocus fuga Salvatus est. Qui non in exterum hostem, si quid adhuc virium supererat, impetum vertit: sed quibus potuit auxiliis fultus, in fratrem iterato congreditur. Seleucum autem more veteri non tantum eius fortuna iuvit, quantum Anthioci infortunium: ex quo victor factus, illum convertit in fugam. Qui, cum hinc Ptholomeum egyptium hostem, inde infestum fratrem, et ex transverso Eumenem iam omnia occupantem cerneret, vaga longaque et incerta fatigatus fuga ad socerum suum Archamenem, Capadocie regem, postremo devenit; et susceptus comiter, dum magna animo volveret, se insidiis queri cognovit a socero. Quibus territus, vecors pavidusque fugam arripiens, potius hosti Ptholomeo quam fratri Seleuco vitam suam credere ausus est.

Ceterum ubi, nulla fidei sponsione precedente, devenit ad hostem, ab eodem confestim carcere servari iussus est. Sane, dum egre ferret tetri loci fastidia, eo devenit ut, factus meretricule, cuius captivus iniverat gratiam, supplex, eius munere e carcere duceretur; et quam ibidem fugam finierat, incertus quonam iter dirigeret, reassumpsit; et dum trepidus et fere solus per devia et ignota loca salutem querens discurrit, in latrones incidens, ab eisdem occisus occubuit. Nec Seleuci laudabilius fatum eisdem fere diebus occurrit. Nam Asya perdita et variis afflictus rebus, ex equo precipitatus, ut quorum odia semper fuisse videbantur annexa, fata disiuncta non essent, misere expiravit.

Sic ergo qui uno ex utero in lucem exierunt, uno miseriarum convoluti globo, tenebras tam mortis quam infamie et infortunii intravere.


II. Erumnosi plures.[recensere]

Fere fratrum miserias explicaveram: et rumor flentium auditus est ingens. In quos dum oculos flecterem, ante alios Laodomiam vidi gementem quod fere sola ex Eacidarum regum sanguine, cum iam Nereis soror, Geloni syculo nupta, superstes esset, se populi incursu ante Dyane aram, ad quam pro salute confugerat, trucidatam.

Huic Cleomenes, Lacedemonum rex, comes ibat, merens quod sui ab Antigono, Macedonie rege, cesi sint, et ipse cum omni familia reliqua a filio Ptholomei trucidatus.

Hinc Yero, syragusanus rex, querebatur se fere primo ab Appio Claudio victum quam descendisset in bellum, et eius romanis armis retusam fuisse superbiam?

Sic et Cornelius Asina, dolens quod apud Liparam insulam ab Hanibale seniore, punice classis prefecto, in colloquium fide data vocatus, punica nequitia captus sit, et in vinculis mori coactus.

Nec idem Hanibal aberat: quin imo gemebundus deflebat quod, in Agrigento obsessus et fere fame absumptus, in salutem facta eruptione cessisset, ut a Duilio silva in naves repente mutata in suum exitium traheretur in mare, superatusque ab eodem, a militibus suis cederetur lapidibus?

Erat et ibi Xantippus, lacedemonius dux, cuius opera victi Romani; durissimis verbis Cartaginensium execrabatur perfidiam, asserens loco muneris se Lacedemonam repetentem a victoribus in mare submersum atque necatum.

Cui etsi squalido habitu, invicto tamen vultu, ab eo victus Attilius sequebatur. Cuius acta in dedecus torpentium illustrium et gloriam egregiorum iuvenum, cuiuscunque originis sint, recitare libet.


III. De Marco Attilio Regulo.[recensere]

Marcus Attilius Regulus, venerabili semper celebrandus memoria, origine plebeius fuit, honesta tamen ex familia et alacri paupertate conspicua. Septem enim non amplius illi in Popinia regione terre fuere iugera: ex quibus assiduo suo opere victum sibi filiisque quantumcunque tenuem emungebat, longe maiori cura fidei integritatem reliquasque virtutes quam agellum excolens. Is quippe, instante Romanis omnium superiorum gravissimo Cartaginensium bello, ob insignem eius constantiam consul dictus, cum Manilio socio paratam classem conscendit; et ex agri cultore nauta ac imperator factus, non quidem bellice rei ignarus, una cum collega primo impetu Liparam Melitamque, nobiles Sycilie insulas, Syculis abstulere. Inde apud Syciliam navali certamine Hamilcarem, Penorum imperatorem, ac Hannonem, punice classis prefectum, fudere, navibus illis fere sublatis omnibus. Demum in Affricam delati, Clupeam urbem vi armorum cepere, et oppida plurima aut in dicionem traxere aut delevere viribus. Postremo, cum Attilio ex senatus decreto prorogatum esset imperium, resignata classe Manilio, preda Penorum honusta, solus in Affrica remanens, illam ire Romam precepit. Cum igitur, infestus hostibus, victorioso cum exercitu intentus in finem bellum deducere Affricam peragraret, certior factus quod mortuo villico, cui agelli sui ad substentandam coniugem liberosque curam commiserat, substitutus mercennarius abiisset, nullo tam dignitatis quam victoriarum elatus splendore, successorem petiit, ut ex privato posset labore, non publico ere eos alere quos genuerat.

O preclarissimum sancte mentis inditium! Summum renuebat imperium ne inhonestum filiis cogeretur dare subsidium! Senatus vero, eius rem domesticam curans, iussit ut sequeretur inceptum. Verum is, dum inquieta solertia cuncta peragit, haud longe Bragadam fluvium castra firmavit, et serpente mire magnitudinis interfecto et in miraculi testimonium corio Romam transmisso, Hasdrubales duos ingentes duces cum copiis Affrorum maximis instructisque habuit obvios. Adversus quos acri pugna decertans cum victor fudisset, longe formidabiliorem ex Sycilia accersitum habuit obvium Hamilcarem. Quem cutn pari fortuna prostrasset, adeo Cartaginensium vires attrivit, ut ad pacem petendam cogeret pene subactos.

Satis equidem in sublimi delatus vertice, alias ruralibus intentus homo! Nam ubi nuper ligones et rastra, nunc manu gestat eburneum scipionem; ubi greges, nunc cogit exercitus; et loco boum, securibus fascibusque lictores premictit ornatos, urbes classes ingentesque duces comprimens, solitus dissolvere glebas.

Quid multa? Iam Phebi laurea, iam Iovis aurea vestis, iam sonipedes candidi et deauratus Attilio triunphalis paratur currus, iam fere diis supplicationes decrete, et scandenti Capitolii reserabantur fores, et ecce, quasi preteritorum penitens, non solum cuncta Fortuna surripuit, sed in contrarium quoque convertit. Nam cum leges hostibus ab Attilio date importabiles viderentur, ad externa auxilia conversis, inter cetera cum lacedemoniis copiis Xantippus susceptus est, quem illico belli constituere ducem. Hic autem, conserto prelio, mutata cum duce fortuna, non solum maxima cum Romanorum clade victor evasit, verum et ipsum Regulum, acriter oportunitatibus incumbentem, vivum cepit. Qui, cum letum de se spectaculum Cartaginensibus, catenis honustus, dedisset, obscuro carceri atque diuturno traditus, in squalore pedoreque consenuit.

O quam exitus adversus principio! Qui paludatus ytalicam urbem exiverat, cartaginensem carcerem vinctus subintrat; qui ducibus imperaverat victor, victus coercetur a servis; qui pro laborum munere Capitolii splendores iam tenere videbatur triunphans, servitutis caliginem et carceris tenebras consecutus est; et ex celebre, quasi factum videtur execrabile nomen eius. Sed sic est: permutat Fortuna vices; in suis ius suum usa est; que tamen Marci fuerunt, etsi totis viribus conata sit, suo ex loco movisse nequivit: in compedibus quippe fulgidiorem lucem consecutus est quam plurimi regum consequantur in solio. Nam, eo vincto et in tenebris vitam agente, sub variis imperatoribus nunc in Affrica nunc in Sycilia punice vires agitate fracteque a Romanis, in id deducte sunt ut pacem eisdem petendam Peni decreverint; et cum aviditate captive iuventutis apud hostes traherentur, in hoc ventum est ut detentus per quinquennium Regulus apud Romanos cum legatis Cartaginensibus procuraret ut, se restituto, eisdem sua iuventus deberetur restitui sumptoque ab eo iure iurando se, si non fiat quod petitur, ad carcerem rediturum, dimissus est. Postquam autem Romam ventum concessusque senatus, legatione deposita, Attilius rogatus sententiam dicere, non suum sed publicum bonum prospectans inquit: minime de re publica esse pro confecto sene robustam iuventutem reddere urbique fesse atque exhauste viribus pacem aliquam exhibere poscenti.

Magnum istud, sed maius supererat ut maior Reguli monstraretur integritas: poterat amicorum atque necessariorum precibus suasionibusque, optimo pro re publica dato consilio, infideles atque irreligiosos lusisse hostes et leta apud suos frui libertate, si libuisset. Quam adeo perseveranter sprevit ut ad sevos et iam merito iratos maluerit hostes reverti quam suam in aliquo fidem infringere aut sacrum iusiurandum modo aliquo violare; et sic catenas, quas exuerat, a Roma Cartaginem remeans reintravit. Quid ob tam intemeratam fidem arbitrari possumus nisi, loco subtracte felicitatis, Fortune crimine, a superis eternum decus fame viri incliti reservatum esse tantoque lucidius factum quanto videtur fidelius recusatum?

Cartaginenses autem cognita que eius in senatu fuerit sententia, accensi rabie sevissimum mortis genus excogitantes, eum somno privari iusserunt, ut eo affectus tedio et pena incessabilis cruciatus deficeret. Palpebris igitur oculorum illi decisis, eum super quasdam arbitror tabulas, ex quarum planitie crebri insurgebant aculei, vinctum posuere senem, quorum inquietatione continua et assidua sanguinis emissione, cum nec in soporem declinare posset, quem iure nature etiam inter aculeos maxime appetebat, mortuus est.

O mors longe clarior quam plurimorum hominum vita, quanta cum inclita laude strenui viri spiritum ad inferos detulisti!


IV. In cives hominesque nequam.[recensere]

Quid mirer imperium Occeano terminasse Romanos, dum tales intueor illi rei publice fuisse cives? Equidem adversus eos nulle fuere Fortune vires et argumento sit, videre volentibus, ubi virtus sit ibi nullas partes esse Fortune. Apud hos quidem, si quod alicuius socordia illi spatium lasciviendi datum sit, confestim severitate alterius sublatum et quod male gestum negligentia fuerat solertia resarcitum est.

Verum ut eo quo cupio veniam, potuere Camilli Papirii Scipiones et alii multa gessisse memoratu dignissima, in quibus forsan visi sunt pauperem Regulum superasse; sanctitate tamen aut fide nec ipse Cato prestantior. Quis usquam civis alter inter copias syculas affricasque, inter ingentes actas cotidie a suis exercitibus predas adeo sancte manus continuisset a publico, ut non pausillum domesticam indigentiam substentasset? Respondeant, queso, non Curtius nec Fabritius, sed Lucius Bestia, Emilius Scaurus, Gaius Bebius et pre ceteris Crassus, auri ingurgitator egregius et cum his, ni prohibuisset honestas, invocassem etiam cives meos. Quibus expeditionem aliquam sumpturis, prima futuri lucri questio est furari rapere, tam sacra quam profana occupare, etiam in exitium publicum, dummodo a pena immunes se viderint, persanctissimum est. Satis, quid dicturi sint, qui suasiones avaritie novit intelliget.

Vellem insuper qui gloriam primi, labores ultimi volunt, in senatu pro bono publico in libertatem in vitam suam sententiam dicentem Attilium audissent, ut ipsi qui cives sint, si avaritia pateretur, adverterent. Fuit constantissimo viro, et Penorum sevitiam atque catenas experto, levissimum pro salute publica seipsum morti per cruciatus sevissimos exhibere. Hi vero, detestabile hominum genus, postquam ambitione improba honores et commoda omnia occuparunt, ut communia effugiant onera, cum in privato habundent, mentiri se pauperes publice non verentur.

O quam male credendum est hos pro salute patria animam aut sanguinem posituros, qui, exigente necessitate, substantiarum suarum particulam impudentes denegant, habent unde suas virgines summe dotatas viris exhibeant, unde nuptiarum solemnia convivia et festivitates magnifice celebrent, unde non dicam civicos, sed regios thalamos ornent, unde purpuras coronas armillas ex auro et lapidibus pretiosas vestes uxoribus parent, unde stratos equos aves canesque nutriant; et unde publice rei subveniant non habent.

O stolidi, quid erimus? Quid singulares divitie affinitates aut potentie periclitante re publica proderunt? Quis scelestium frenabit impetus? Quis iniurias auferet? Quis iura dabit, si publicum cesset subsidium? Non aspiciunt cives huiusmodi, imo aspicere nolunt, quod primo patrie nascimur, inde nobis.

Sed ne omnia in male meritos loquar, superest prestantissimi viri spectanda fides, cuius tanta fuit integritas ut non lacrimis filiorum, non precibus amicorum, non dulcedine patrie, non cupiditate vite, non terrore instantium suppliciorum flecti aut concuti adversus iuramentum prestitum potuerit. Heu michi, fere nil aliud mortalibus cure minus; pro minima quaque re non solum scrupulosis interpretationibus aut cavillationibus plurimis, verum, si per commodum fiat, mille promissa fides negatur mendaciis, mille iuramentis excluditur.

Sed quisquis es, queso, qua mente, qua insipidi cordis audacia Deum ut bona concedat orabis, qui, cum summa et integra veritas ipse sit, tu in falsum produxisti testem, in fallacem dedisti sponsorem, abnegasti nomen eius, in vanum sumpsisti, risisti, lusisti et venerandissime maiestatis eius non aliter quam lixe cuiusdam presentiam habuisti? Hec forsan iam in obstinationem lapsus non curas, quia non corporeis oculis Deum ubique discernis et sic non arbitraris ubique presentem esse. Sed dic, qua fronte honestos homines prospectabis? Reris, si Deum cuncta cernentem decipere conatus es, homines tibi fidem exhibituri sint? Existimas nomen extollant tuum, qui Dei nomen in nichilum assumpsisti? Verbis credant tuis, qui Deum quantum in te fuit mendacem fecisti? Erras nec satis observasti Attilium, gentilem hominem, cui plus cure fuit se morti tradere quam deos frivolos quos iurarat velle decipere.

Sed ne per omnes pauperis et eque splendidi viri Marci Attilii claras perambulemus virtutes, erubescant nobiles amicti purpura, erubescant divites delitiis implicati, erubescant urbium celsa tenentes loca, sub concreto sudoribus pulvere et estivo sole exasperata cute, sub manibus ligone aratroque in callum duratis et sub ex grege domestico sumptis laciniis latuisse animam tanta virtute conspicuam et splendores eorum fictos vera meritorum luce turbantem; nec insurgant obscenis quibusdam scomatibus suis in eum, aut rideant vel condemnent, quasi eo facto decores amplissimos superarint. Errant quem vituperasse arbitrantur, precipue laudant, dum condemnant; nullum virtutibus inclito viro infortunium maius existimo quam ab inerti laudari.


V. Grandis infelicium turba.[recensere]

Longus plorantium ordo clamorque me ab ignavia damnandorum civium in se flexit. Iam undique factus concursus erat seque pre ceteris ostendebat Ptholomeus Philopator, non humanorum sed efferate belue scelerum insignem mestum flentemque. Parentes quippe regno avidus crudeli sustulerat morte, inde Euridicem sororem pariter atque coniugem; et obscenis libidinibus involutus in gremio Agatodie meretricule fratrisque eius inhonestissimi iuvenis tam misere quam turpiter vitam effuderat.

Quem post et Bitomarus Gallorum dux erat, alio pacto a Fortuna demersus; nam quantum Ptholomeo segnities, tantum huic fervor nimius infortunii attulit. Erat etenim rubore quodam ac indignatione respersus quod, non eo modo quo cum suis iuraverat, sed victus captivusque, Emilio cogente consule, in Capitolio haltheum solverit.

Hinc Viridomarus Gallorum rex lamentatione sonora suam dictis exasperabat Fortunam quod a Marcello consule superatus et occisus et eius arma in suum dedecus, tanquam opima spolia, Iovi Feretrio oblata sint.

Sane cum hos paucos nomino, ecce subintrant liburni yllirii gallique duces alii, a Romanis; hyspani campani samnites bruttii apuli lucani syculique principes, tam a Romanis quam a Penis in exitium tracti; numide punicique primores a Scipione depressi et alii diversarum nationum in tanto numero optimates, ut videretur exercitus, non caterva. Verum postquam omnium lacrimas querelasque audivi, Syphacem Numidie regem ex omnibus unum elegi, eius post lucem tenebras descripturus.


VI. De Syphace rege Numidie.[recensere]

Non satis Syphacis regis genus agnovi sed, ex quocunque provenerit, clarissimum nomen eius et eius regni potentiam pregrandem fuisse, qui usque ad nos devenere testantur annales; et inter alia sui fulgoris argumenta, percipitur eidem bellum vetus et acre primo cum Galla Massuliorum rege potentissimo, inde cum Massinissa filio et successore fuisse. A quibus etsi sepe fusus sit, eos fudisse sepissime certum est; nec solum fudisse illi a Fortuna favente concessum est, quin imo et Massinissam regno spoliatum in id redegit ut, more latronum itinera obsidentium, primo ad rapinam cogeretur, inde ut antra montium silvestrium speleasque ferarum cum paucis pomis et herbarum radicibus pro cibo contentus incoleret,l et postremo eum adeo per omnem regni partem fugaret ut, tanquam fluvio mersi, nomen et vite eius spes omnis auferretur ab incolis sibique regnum eius occuparet et gentes.

Speciosissimum quippe superasse hostes atque exterminasse; sed speciosius illi ad eius in perpetuum gloriam extollendam Fortuna concessit. Nam decertantibus pro totius orbis imperio Romanis Penisque, tam grandis populis ambobus visa est Syphacis potentia, ut arbitrarentur quocunque se flecteret, eo orbis totius inclinaretur imperium. Qua existimatione perciti, factum est ut dum, hinc Scipio illinc Hasdrubal, clarissimi duces, optimum rei publice sue crederent si illum in suas partes allicere possent, fortuito eadem die hic ab Hyspania ille a Cartagine navibus eadem fere hora portum et inde regiam eius intrarent. In qua peroratus ab ambobus, sua sub fide illos in mensa habuit et, tanquam in tutissimo·loco, uno eodemque in cubiculo invicem noctem unam transigere obtineret.

Non modicum sue felicitatis clarissimum documentum et longe maius si, quam tunc Scipioni poscenti fidem et amicitiam spoponderat, observasset. Porro volente Fortuna manum retrahere, ne magni regis insolentia in sublime ferretur amplius, factum est ut astutia Hasdrubalis in ardorem Sophonisbe formosissime virginis filie sue barbarus rex traheretur. A qua demum coniunx facta et a patre astu edocta punico, blanditiis obtentum est ut Scia pione bellum in Affricam translaturo per legatos ante alia prohiberet transitum; inde ut nec solum auxilia Cartaginensibus micteret, verum et ipse cum exercitu obvius infesto Scipioni veniret. Adversus quem cum Massinissa rex, qui preter opinionem omnium e latebris exiens cum quibus poterat auxiliis Scipioni se iunxerat, et Lelius Scipionis legatus commisissent certamina et eius fusis exercitibus vivum captum in eius tradidissent manibus in cuius fidem amicitiamque [se] iam dederat et Cyrtam eiusdem munitissimam urbem in deditionem venientem assummerent. Quam cum Massinissa primus intrasset, ut non solum regni perditione Syphax miserrimus angeretur, actum est ut is qui sibi inter mortales odiosissimus erat, regiam occuparet et Sophonisbam a se dilectissimam medio armorum in strepitu eo spectante, celebratis nuptiis, matrimonio copularet. Sic igitur deiectus Syphax regno privatus et coniuge, postquam sublimatum Massinissam hostem vidisse potuit, catenis implicitus inter alios nobiles Affricanos Romam deductus currum triunphantis Scipionis precessit iussuque senatus Tiburim deductus perpetuo carceri reclusus est. Et cui parum ante latissimum Numidarum regnum fuerat, compedibus vinctus parvo cellule spatio contentari coactus est. Eque cui servorum multitudo parebat et acies obsequebatur amplissima militum, ut severo custodi pareret iniunxit infortunii dira necessitas. Et postremo, qui habundantissimas opes possederat, eo deductus est ut moriens pauper Romanorum humanitate sumptu publico delatus et inde sepultus sit.


VII Infelicium conventus.[recensere]

Expediveram me a Syphace, cum se miserrimum deflens Nabis Lacedemoniorum tyramnus apparuit. Aiebat enim, cum iam rex videretur, se a Tito Quintio Flaminio Argo civitate privatum et a Phylopemene pretore Acheorum fusum multisque nudatum oppidis ad nichilum fere redactum et ultimo ab Alexamene etholo per fraudem fuisse peremptum.

Quem sequebatur Phylippus megalopolitanus, deflens se a Marco Acilio consule ex Phylenneo, cui preerat, detractum vinctumque Romam in captivitatem transmissum, ex principe.

Erat et Damocritus Etholorum dux adeo inpatienter Romam se in vinculis deductum fore ferre demonstrans, ut fere versus in insaniam videretur, se afflictans quod, lusis custodibus, cum e carcere effugisset, ab eis secutus secundo captivus factus sit; quod tolerare non potens, transfodisse se gladio monstrabat.

Cum his et plurimi flentes erant ex variis undique regionibus convenientes, inter quos Anthiocus Magnus Asye et Syrie rex nullo in regio cultu veniebat mestus. Quem ego conspiciens, ceteris preponendum sumpsi.


VIII. De Anthioco Magno Asye et Syrie rege.[recensere]

Gloriam maiorum suorum pre se ferebat Anthiocus, originem scilicet proavi, anulum in lecto compertum matris, femoris eius ancoram cum eo natam, totius posteritatis insigne, militiam eius sub Alexandro et que post hanc ab eo magnifica facta sunt. Que esto patris et patrui odia abhominabili quadam opacitate radios preteriti iubaris infringere viderentur, a se non solum reintegratos, sed auctos, longe maioris prestabant iactantie causam.

Nam, ut iam supra pretactum est, regno mutilatus uno equoque decussus pater eius perierat Seleucus. Cuius post casum admodum puer Anthiocus, regno in patrio sublimatus, tantam, seu sua solertia seu sic disponente Fortuna, rerum oportunitatem consecutus est, ut, Syrie regno in pristinam reducto amplitudinem, Asynticum etiam recuperaret omne. Quibus meritis cognominari Magnus a suis creditum est. Ceterum cum illi, ad suas explendas libidines, duo tam ingentia regna non viderentur sufficere, oculos iniecit in Greciam. In qua tunc late victores, pulso Phylippo Macedonie rege, vagabantur Romani. Quem cum ad occupandam cupidum animassent Etholi, potentissimi Grecorum populi, eique ostendissent gradum factuni ad Ytaliam obtinendam, et profugus a Cartagine Hanibal argumentis evidentissimis inpulisset, comparata militum copia, ut in Greciam descenderet factum est, quam preter Hanibalis consilium in belli sedem delegit.

Verum cum multo minora egisset quam provocantium spes fuerit, captis quibusdam oppidis, ex his que Romanorum sociorum erant, quasi pro primo impetu satis actum esset, hybernaturus secessit Calcidiam.

Ibi rex belliger, inter alia strenui ducis acta, amore virginis captus, cum egre a Cleopthelemo virginis patre ut illam uxorem duceret obtinuisset, medio bellorum in strepitu opipares celebravit nuptias seque totum cönviviis luxurie vino ludis et somno, hyeme instante, concessit. In qua non solum principes eius, verum et milites militari disciplina, si qua apud eos erat, soluta, eum omnes lasciviendo secuti sunt.

Tandem tempore veniente quo reges solent ad bella consurgere, cum iam Marcus Aciliuss consul cum exercitu venisset, obvius illi factus, apud Thermophylas collatis Signis suos in aciem uterque deduxit. Sane regius exercitus torpore et delitiis marcidus, a severa Romanorum virtute post maximam stragem in fugam versus est. Ex quo et rex ipse fugiens salutem petiit; nec se tutum ratus donec, dimissa Grecia, devenisset in Ephesum. Quo frustra per legatos cum Romanis temptata pace, sepissime adverso marte per prefectos navali bello fortunam temptavit. Nam ab A. Atilio prefecto classis romane commeatus eius intercepti sunt et dissipatum navigium omne. Hinc haud longe Coricum portum Polixenas prefectus eiusdem cum magna navium manu a Livio victus atque fugatus est.? Hanibal similiter ab Eudamo rhodio superatus et cui preerat fere deleta classis. Nec minus a Regillo Emilio et Rhodiis Polixenas iterum victus cum navibus atque dispersus. Preterea Anthioco pulso, omnis fere Grecia in Romanorum dicionem rediit et plures Asye civitates, adventante Lucio Cornelio Scipione consule, a societate Anthioci discedentes Romanis sese iunxere. Is vero, plurium gentium tam suarum quam auxiliariorum et mercennariorum militum congregato exercitu, postquam paci modus non inveniebatur, Cornelio Scipioni venit obvius et falcatis quadrigis elephantibusque pluribus yndianis populisque variis armis mirandis potius quam tremendis in aciem tractis, pugnam adversus Romanos conseruit. Eumenis vero pergameni regis consilio falcate quadrige in perturbationem ordinum producentis circumacte sunt. Deinde hominum certamen insertum et post ingentem cladem Anthioci omnis eius exercitus perturbatus cesisque multis et ipse in fugam coactus, Sardis tutatus est; inde noctu, quo Demetrius filius aufugerat, cum uxore et filiis Apameam contendit et tumorositate veteri posita, legatos qui pacis leges que darentur susciperent Sardis ad consulem misit. Quibus cogentibus inter cetera, ultra Taurum montem, relictis citra omnibus, regnaturus fere extra orbem, relegatus, abiit nec liber sed tributarius Romanorum.

Deiectus ergo Anthiocus a fastigio tam excelso, in doloris augumentum vidit ex quesitis a proavis suis emulorum ampliari imperium. Multa nempe in Europa, multa in Asya Eumeni pergameno concessa sunt, multa et Rhodiis Yliensibusque preterea ob veterem affinitatem concessa quedam et omnibus breviter Romanorum belli sociis, cum sibi preter regnum elephantes omnes naves et alia multa tam utilia quam magnifica regibus auferre vidisset. Verum enim post tempus, cum etsi regni tam grande decus maiori pro parte deposuisset, non tamen mentis ardorem cupiditatemque deposuit et tegumento velatus, quod auri pondus nimium Romanis inpendendum ex pacto non haberet, se in latrocinia dedit et inter alia, uti tam grande facinus regem deceret, adhibitis sociis oportunis nocte templum Dodonei Iovis, gentilibus ea tempestate venerandissimum, ob ingentem predam aggressus est, quasi ob id temporalia amisisset ut divina dignius possideret; sed repentino circumstantium omnium concursu, una cum omnibus suis, rex sacrilegus temporalibus perditis divinis immixtus occubuit.


IX. Oppressi plures.[recensere]

Yeronimus Yeronis filius Syragusarum rex, me a casu Anthioci magni subsistentem illico occupavit, amplissimo cum planctu demonstrans se indigne a Syragusanis furentibus cesum iuvenem atque regnantem.

Et hoc idem Damarata deflebat adiungens quod ante sacras deum aras, nulla inspecta veneratione, obtruncata sit.

Sic et Armonia, regio pariter ex sanguine sata, non minus natarum virginum media in hominum turba concisarum innocuique viri exilium, quam propriam, per mille vulnera mortem querebatur.

Inde Agesiopolis iure gentium Lacedemoniorum rex ingemiscebat se a Ligurgo, primo Lacedemoniorum tyramno, in exilium pulsum.

Necnon Orgiagontes Cambolomarus et Gaudotus Tolostobogiorum atque Trocmiorum Gallogrecorum reguli se a Gneo Manlio consule non solum victos, sed fere sedibus in suis artis legibus quasi compedibus religatos lamentabantur perdite.

Quos inter querebatur asyaticus Scipio, non solum Affricani fratris ob ingratitudinem Romanorum voluntarium exilium deflens, sed quod Rome compererit qui eum iniuste accusaverit et ignominia, si potuisset, famam lacessiverit suam et se, qui reges potentissimos oppresserat et erarium ingenti preda ditaverat, ligari faceret et in carcerem trudi.

Sic et Phylopemenes acheus, inclitus bellorum dux, lacrimans accusabat Messenios et eorum sevitiam quod se, qui illos iam dudum multis nobilitaverat victoriis, senem, non viribus sed Fortuna captum, in theatrum ludendum deduxerint demum Thessandro clauserint et inde veneno necaverint.

Subsequenter Scipio Nasica veniebat tristi cum murmure deflens quod iunior senatus sententia optimus Romanorum et solus ad suscipiendam matrem Ydeam e Pesimunte delatam dignus extimatus sit, quod Gallis Bois cesis fugatisque triunphum magis romane saluti oportunum, quam auro spectabilem duxerit, quod Graccorum faces seditiosas et insolentiam privatus oppresserit et tantarum rerum merito, sub legationis figmento senex apud Pergamum Asye civitatem in exilium religatus, quasi de re publica male meritus, expiraverit.

Verum instabat acri adhuc vultu nostri orbis pestis ignisque validus Hanibal penus, tristi tamen et querula voce Fortune damnans insidias. De quo, eo quod eius ingentia facta fuerint, non adeo, ut de reliquis, tenui sermone transeundum est.


X. De Hanibale cartaginensi duce.[recensere]

Hanibal a longa retro nobilissimorum Cartaginensium ducum serie duxit originem; et Hamilcaris splendidi principis filius, Romanorum hostis perpetuus orbel natus est; adeo ut, agente eo adhuc nonum etatis annum, sacrificante patre, iuraverit quam primo per etatem posset se romani nominis hostem futurum; nec effectus defuit iuramento. Nam Hamilcare patre mortuo, tribus annis sub Hasdrubale militavit et de se amplissimam spem prebuit. Cui ceso a barbaro quodam, illico substitutus est; et cum in dicionem suam acri bello quosdam hyspanos redegisset populos longaque obsidione contra ius et fas Saguntinos Romanorum socios coegisset in mortem, animatus a quibusdam per quietem visis, quasi securus victoria Ytaliam aggressurus, transivit Hiberum et, Gallis regulis permictentibus, Pyreneo superato, devenit ad Alpes. Quas tam ratione montium scabrosissimorum et inviorum fere quam insultuum et latrociniorum incolarum sepe itiners occupantium et nivium cadentium aut gelu concretarum lubrico transitu difficillimas, pulsis incolis, calcatis nivibus, diruptis aceto igneque scopulis, etsi fere medietatem copiarum suarum algore inedia et precipitiis perdiderit, elephantos pene omnes, iumentorum permaximam quantitatem et apparatum bellorum plurimum, cum residuo tamen superavit et ea in parte Ytalie descendit, ut aliqui arbitrantur, que Taurino vicina rigatur a Pado. Secus quem, milite quiete et fertilitate locorum restaurato, descendens apud Ticinum Gneum Scipionem Romanorum consulem cum exercitu debellatum sauciumque fugavit; eodemque omine procedens apud Trebiam Sempronium collegam expugnavit.

Inde acri labore superans Appenninum, descendit in Tusciam et cum haud longe a Fesulis venisset et ibi Arnus pridianis pluviis exundans superasset alveum occupassetque planitiem omnem, locis in palustribus aquosisque deductus exercitus per dies plures vigiliis et frigore afflictus in maxima parte contabuit et iumenta, passim morientia fede, nocumenti iniecere plurimum. Ipse etiam dux dum elephanto, qui unicus supervixerat, mediis in undis supersederet, frigore aut aura agente palustri oculo uno captus est. Sane cum omnia forti animo superaret incommoda et loca evasisset aquosa restaurassetque commodis vires, ad Trasimenum veniens, Flaminium consulem, facta maxima Romanorum strage, vicit trucidavitque. Hinc ad eum civitates sociique Romanorum concurrere, auxilia augere, oportuna deferre et omnia affatim prebere et dum passim, fere obsistente nemine, cuncta per Ytaliam cum victore exercitu populatur, a Q. Fabio Maximo dictatore varia cunctatione per annum ludificatus est, cum id Romani belli fomentum non vincendi ingenium dicerent. Tandem apud Cannas, urgente Varrone consule, confligatum est, quo non tam armorum virtute quam callida arte victoria potitus est Hanibal et adeo en in clade Romanorum vires contudit, Emilio consule ceso et Varrone Venusium fugato, exercitu feda strage trucidato, multis senatoribus consularibus pretoriisque viris occisis, ut vix salutis spes aliqua libertatis servande victis relinqueretur; actumque erat de romana re publica, si Maharbalis fuisset secutus consilium.

Porro ipse victor elatus et iam secum potiunde Urbis securus, ut qualis esset civibus suis ostenderet, collectis ex Romanorum occisorum manibus anulis, in testimonium victorie Cartaginem modia tria transmisit.

Hic illi felicitatum apex extitit, hucusque illum evexit Fortuna; quidquid egit in posterum, aut ad protelationem aliquam prosperitatis assumpte aut ad declivum pertinuit. Nam capta per deditionem Capua, ingentis ea tempestate potentie, et deducto ad hybernandum in eandem exercitu, quantum credidit deditis Campanis iniecisse time ris, tantum imo longe magis exercitui suo vigoris abstulit.

Nam tantum affluentia rerum atque campana luxuria in Affros Hyspanosque potuit ut, qui romana contriverant arma ab illis enervarentur adeo ut, non quos in hyberna duxerat esse quos eduxerat appareret; attamen e Capua discedens, cum illico a Romanis valida cingeretur obsidione, variis cum eventibus circumvagatus, quasi eam liberaturus, ad tertium lapidem Urbi iam respiranti admovit exercitum, pro qua etiam deos tunc militasse antiquitati visum est. Nam imbrium effusione permaxima factum est ut bis ab oppugnatione desisteret. Qui frustratus intentione, dum per Ytalie provincias discurreret et ob id de se solo desperans evocasset ex Hyspania Hasdrubalem fratrem famosissimum ducem secum communicaturus tanti cepti victoriam, antequam cerneret audivit eum venientem infelici pugna a Salinatore consule apud Metaurum superatum atque occisum. Quo ictu una secum perculsi milites segnes circa oportunitates belli factos cognovit; inde audiens, quod ipse in Ytaliam traxerat, bellum illud inde in Affricam a Scipione transvectum et evestigio Syphacem captum Cartaginenses plurimis cladibus fractos clausosque fere seque ad tutandam patriam revocatum, satis advertit longe maiori cum dedecore se Affricam petiturum quam cum decore occupasset Ytaliam. Cum igitur fere senex eo redisset unde discesserat adolescens et, quam sibi XVI annorum possessione prescriptam arbitrabatur, reliquisset Ytaliam, commisso cum Scipione certamine, superatus est maximo Cartaginensium detrimento. Quibus demum venientibus sub legibus Romanorum, urgente necessitate, ad id vidit devenisse Cartaginem ad quod paulo ante Romam venturam speraverat. Porro advertens Gneum Servilium in eius mortem a Romanis Cartaginem missum, clam impositis opibus suis in navi, sibi ipsi exilium indixit et cum paucis servis, qui nuper dux exercituum fuerat, ad Anthiocum iam bellum adversus Romanos parantem profugus abiit. Ubi primo benigne susceptus, demum invidia principum suspectus haberi ceptus est. Postremo, cum a Romanis victo Anthioco eidem pacis leges a Scipione darentur, premonitus cum rebus suis omnibus Cretam secessit. Ibi ad auferendam incolis de se suspitionem et vitam suam tutandam, impletis urnis occulte plumbo, quasi omnem suum thesaurum publice servaturum concederet, signatas in templo Dyane servandas tradidit, ymaginibusque vacuis, quas penatum deferebat specie, aurum omne fusum infudit et sic civibus sublata suspitio et sibi privato secura quies per tempusculum fuit. Demum cum iam Prusias, Bithinie rex, Romanorum hostis, ob bellum adversus Eumenem, regem Pergami, socium eorundem, motum, futurus videretur, ad eum concessit.

Qui suo consilio ductus quedam certamina feliciter vicit. Verum a romanis legatis sedato bello inter Eumenem et Prusiam, Titus Quintius Flamminius ad Hanibalem poscendum Prusie a Romanis missus est. Prusias vero confestim milites suos misit qui domum omnem Hanibalis circundarent custodirentque ne quis ex illa posset evadere. Hanibal letalem sibi adventum Flamminii opinatus, eo quod modicum de regis stabilitate confideret, fugam arripere ratus, ad occultissimum sue domus posticum venit. Attamen cum locum a custodibus novisset teneri, venenum, quod semper paratum ad effugiendos casus infestos habuerat, hospitales deos in caput regium et in permutatos Romanorum mores deprecatus, hausit nec post multum expiravit infelix et in Libissa Bithinie civitate sepultus est.

Sic ergo qui Hyspanias occupaverat, qui invias superaverat Alpes, qui nivium atque glaciei rigores, qui Appennini turbines, qui palustria Arni loca pertulerat, qui Samnitium Lucanorum Bruttiorumque saltus persepe calcaverat, qui tot pretorianos consularesque exercitus debellarat, qui romana arma contriverat et exterrita Roma omnem pene Ytaliam diu possederat, nil iuvantibus veteribus ymaginibus titulisque, semicecus senex privatus et exul obsequium prestare regibus coactus est et inde corundem fraude veneno spiritum fatigatum pellere, ut, quanto tetrius in finem venerit, tanto demonstraret clarius que vires mortalium, que Fortuna mobilitas et que rerum pereuntium sit natura.


XI. De Prusia Bithinie rege.[recensere]

Ultor criminum Deus, quasi monitor presens assisteret, fecit ut, cum plurimos flentes undique concurrentes adverterem, in solum Prusiam tristem querulumque venientem oculos flecterem, forsan ut dum eius explicarem miserias, meritum male servate fidei in Hanibalem demonstrarem. Ceteris igitur derelictis, in eius calamitates ultro devenism.

Si antiquitati fidem prestabimus, vetustissimos Bithinie fuisse reges facile concedemus, ex quibus continuata successibus prole fuit Prusias unus non minimo inter avos proavosque splendore conspicuus. Hic sedatis inter se et Eumenem regem Pergami bellis et Hanibale perfidia sua mortuo, cum Nicomedi filio strenuo iuveni et clare indolis novercam superduxisset et ex ea suscepisset filios, volens tanquam ex predilecta coniuge susceptis de regni successione previdere, in cogitationem scelestissimi facinoris cadens, celsitudini sue lubricum et claritati nebulam invenit. Nam cum satellitibus suis communicasset consilium, quod erat occidendi Nicomedis, eo tunc absentis, clam opere amicorum ad quos scelestum regis propositum venerat, Nicomedes consilii certior factus revocatus est. Qui inpatienter patris iniquitatem ferens, necessariorum stipatus viribus, patrem incautum aggressus, eum facili labore regno expulit; et cum in se omnem procerum vertisset gratiam, miser Prusias nec adiutus nec susceptus ab aliquo, privatus, cum paucis servis exul abiit. Tanque dire post hec in eum desevit Fortuna, ut tractu temporis etiam linqueretur a servulis; et sic solus, senex et inops, vite sue incertus et rubore vexatus, tam excogitati facinoris quam perdite sublimitatis, in salutem suam querendam et verecundiam evitandam per incognita loca, se alium mentiens, fere stipem querens, ambulabat noctu, et die residebat in tenebris.

Sed quis regum potest facile manus effugere? Non adeo potuit latuisse Prusias quod Nicomedis iras evaderet; a quo post multa compertus ut morte sua conceptum in se scelus piaret et manibus Hanibalis debitas penas daret, non minori in se quam cogitasset in filium sevitia, occisus occubuit.

Et sic dum natis nequiter consulere conatur, regni claritatem fame decus viteque commodum infeliciter perdidit rex infidus.


XII. De Perseo Macedonie rege.[recensere]

Omictere libet queritantium plurium tam nomina quam fortunas, ut in Perseum Macedonum regem, quem mestum catenisque et compedibus impeditum venientem video, exerceam calamum. Delectat quippe me summe hos videre deiectos, quos per fraudem constat celsos regnorum conscendisse apices.

Perseum Phylippi Demetrii filii Macedonie regis ex concubina filium fuisse satis pro certo habitum. Hic astutia et regni aviditate plenus, cernens Demetrium sibi fratrem, eo quod ex matrimonio procreatus esset, suo obstantem desiderio, incauto tetendit insidias; Phylippoque patri, magnos apparatus in romanum bellum molienti, oportunitate captata, Demetrium, quod apud Romanos obses fuisset, falsis literis, tanquam a Romanis eidem Demetrio venientibus, suspectum fecit, superaddens ob hoc in se, eo quod patris hereret consilio, a Demetrio mortem die lustrati exercitus machinatam. In cuius necem cum Phylippum miserum accendisset, non ante destitit quam iuveni, nil tale timenti, apud Astreum, Peonie oppidum, in convivio porrigeretur a Dyda venenum dolentique in cubiculo patris fratrisque et porrectoris nequitiam, trapetis in caput et fauces revolutis intercluderetur morituro spiritus.

Quo defuncto, cum iam sibi regnum deberi Perseus adverteret, ne differretur, in patris vitam moliri cepit insidias. Quod Phylippus sentiens, in cassum crudelitatem suam in Demetrium deflens, cum occidendi Persei non daretur copia, tabescens egritudinem incidit et fere sexagenarius expiravit; cui Perseus illico successit in regno. Factus igitur Perseus desiderii sui compos, ne diu potito per fraudem gauderet, pristine sue conditionis oblitus, nimium elatus est et unum quod illi diutinum potuisset effecisse regnum, Romanorum scilicet pacem, sprevit insanus iunctisque Tracibus et Ylliricis Macedonibus bellum maximo cum apparatu movit Romanis. Adversus quem primo Romani Sulpitium consulem cum exercitibus misere. Qui cum iterum fugatus a Perseo esset et multa insuper ab eodem in Romanos acta essent, confestim Emilius Paulus substitutus, sumpto ex parvule filie verbis augurio, securus victorie ad Macedonie fines devenit ibique tam strenue rem bellicam gessit ut, non solum regis disperderet copias, verum, eo fugato, in dicionem regnum omne susciperet. Hinc et ipsum Perseum, qui in Samotraciam aufugerat, misso M. Octavio, captivum habuit et cum eo duos filios, Alexandrum scilicet et Phylippum. Quos, rebus compositis, Romam cum captivo patre devexit. Ibi honusti catenis Emilii magnifici triunphi currum precessere dolentes.

Quis non credat Perseum stupidum gementemque tam grandem rerum mutationem spectasse? Quis non arbitretur eum copiosas veteribus suis fraudibus lacrimas inpendisse? Ad quas exhibendas permaximum cum causa commodum concessum est. Nam senatus iussu cum filiis indultum fuisse appareat, Albam deductus est ibique carceri damnatus perpetuo.

Qua in parte regem demergas inferius? Ab aula deductus ad carcerem, a dominio in servitium tractus, a splendore in tenebras, a divitiis eximiis in extremam fere penuriam.

Sic volens agit Fortuna, cui imperanti cetera fere parent. Porro et recordatione regii fulgoris et tetri carceris pedore confectus, deiectus Perseus clausit diem et humanitate potius Romanorum quam suo merito publicis inpensis regio ritu delatus est. Cuius ut suprema videatur miseria, alter ex filiis, ut fertur, ad tolerandam inopiam erariam fabricam Rome didicit et exercuit, ut esset manifestum omnibus, dum velit Deus, manus, ad regia sceptra gerenda natas, ad malleos tractandos ferreos retorqueri.


XIII. De more Fortune et deiectis paucis.[recensere]

Ludit Fortuna quotiens ex fece – ut ita loquar – plebeia non nullos ad regale sublimat fastigium; verum satiata ludo fastidiens rotatu letifero ignavos devolvit ad pristinum, qui lusi, non aliter quam si ambages magicas aut somnium prospectassent, stupidi suique incerti vacuis manibus leves auras tenere cupientes, inanes querelas emictunt, ioculatrice ridente. Horum quoniam aliqui hac in tempestate, falsa existimatione quorundam reges sunt crediti, ut eorum ascensum repentinumque descensum referam, abire permictam Iohachim sacerdotem maximum Iudeorum, cui post inanem pontificatum mutus fieri fere in momento contigit et subsequenter infanda ab infirmitate corripi et postremo consumi.Ammoniumque Alexandri prefectum qui dum, nimis delitiosus Anthiochenis inferret iniurias, ut eas effugeret, se in femineum transformare habitum non erubuit.

O miser, antequam hostium experiretur gladios, se esse quod fuerat ignominiose professus est. Et sic, dum annos sexui prefert virili, ferocitate, que retenta forsan profuisse potuerat, in muliebrem mutata molliciem, non dignus ut homo mori, femina trucidatur. Et sic dum longiorem fraude vitam desiderat, infauste perdidit quam tenebat.


XIV. De Pseudo Phylippo Macedonie rege.[recensere]

Macedonibus olim, victo atque sublato Perseo, Romanis egre subsistere patientibus, Andriscum servum seu liberum minus certum, sed extreme sortis et mercennarium hominem, fabula quadam, ut satis arbitrari potest, Demetrii regis Syrie in Persei olim Macedonie regis filium subornatum eiusdemque Demetrii opera Romam missum, ac inde, eodem prestante consilium, fugientem et in Macedoniam redeuntem, se regem dicere ausum legimus. Cui ausui, cum nil aliud prestaret suffragii preter formam et oris habitum, quibus Phylippo patri Persei persimilis erat, in tantum Fortune favor affuit, ut a macedonibus servulis rusticus dyademate regio decoratus pseudo Phylippus etiam diceretur.

O ridiculum, rancidulum videre nebulonem servum ab ergastulo solio in regio residentem et purpura notisque insignem regiis ac regni proceribus imperantem! Sed quid multa? Cum solio regalem animum Andriscum assumpsisse visum est. Nam convocatis repente undique subsidiis non solum Macedoniam auferre Romanis, sed eis movere bellum et cuncta, prout belli videbantur oportunitates, expetere disponere et solerter agere orsus est. Quem dum Romani pro ludibrio vilipenderent, sua ignominia eius auxere gloriam. Nam missus tanquam ad mediocre bellum adversus eum Iuventius pretor, cum copiis omnibus fugatus est. In cuius ultionem et rabiem Macedonum opprimendam, Metellus consul confestim cum exercitu consulari obvius elato factus in aciem descendens, cum frivole sint ficte vires, impetu primo Macedonas fudit et brevi Romanis omnem fecit Macedoniam vectigalem.

Andriscum vero a regulo quodam Tracum, apud quem pro salute confugerat, susceptum Romam vinctum compedibus traxit actumque est ut illum tanquam verum regem Metellus triunphans ante currum deduceret. Ad quem videndum avidior quam veros hactenus reges omnis romana multitudo concurrit. Et sic, quam audens Andriscus effugerat, perdens miseriam reintravit, sed prima paululum acriorem. Levis enim que cum homine nascitur eius respectu que fugiente felicitate suscipitur.


XV. De Alexandro Bala Syrie rege.[recensere]

Par ludo superiori iungendus est alter qui quanto diutior tanto exitum habuit acriorem.

Anthioco quidem Epyphane mortuo, filius parvulus Anthiocus Eupater superstes fuit, cui regnum deberi videbatur ni Demetrius eiusdem Epyphanis frater, qui obses Rome detinebatur, audita fratris morte clam fugam capessens et in regnum rediens se regem faciens abstulisset. Qui cum insolentia sua adiacentibus regibus gravissimus videretur, ab Ariaracte Capadocie rege et Ptholomeo Egypti ac Attalo Asye ad eiciendum eum, subditorum etiam favore, nova et inusitata fabula commenta est. Sumpserunt enim iuvenem conditionis ultime, cui cum nomen Balas esset, Alexandrum dixere et subornatum peroportune Epyphanis finxere filium; et favente Fortuna mendacio, dictorum regum auxiliis devectus in Syriam, tanquam patrium reassumpturus regnum, ob austeritatem Demetrii a multis benigne susceptus, dum vi reliquos occupare conatur, a Demetrio fusus est.

Cuius vires illico iam dicti reges restauravere et sic secundo cum Demetrio descendens in aciem, illum acriter pugnantem occidit et regnum deinde faciliter omne obtinuit tantaque fuit fabule regum fides ut, suffragante successu victorie, Epyphanis verus haberetur filius clarusque inter ceteros reges factus terribilis etiam subornatoribus efficeretur.

Sed male suarum sordium memor et presentis felicitatis ingratus, sumpta coniuge Cleopatra Phylometoris filia, dum secundis ponere modum negligit, Ptholomeo socero, quem quasi honoraturus vocarat in regnum, tetendit insidias. Quas cum Ptholomeus evasisset, indignans ante alia filiam illi surripuit et Demetrio iuveni, qui filius fuerat Demetrii a Bala occisi, iunxit in coniugem eumque, conciliatis sibi Antiochenis, ad regnum patrium assummendum vocavit a Creta. Nam ibidem Demetrius pater, initio belli una cum fratre et maxima quantitate pecunie apud Grinisium hospitem suum cretensem ad futuros eventus servandos commiserat et adversus Balam parato exercitu ire suasit. Cui cum iam omnes Syrii faverent, egre Bale ignaviam ferentes, in desidem luxurieque deditum castra movit. Adversus quem, necessitate magis quam cupidine glorie, Balas percitus, cum copiis veniens pugna conserta victus atque fugatus est et dum in Arabiam salutem peteret, a Zabilo potentissimo arabe occisus et eius caput abscisum Ptholomeo egrotanti in solatium missum est. Et sic rex ficticius, tam violato solio quam manibus extincti Demetrii, etsi non debitas, quas tamen exegit Fortuna, penas dedit.


XVI. Lapsi quidam.[recensere]

Gracci Gaius et Tyberius fratres post miseriam Alexandri non minus clamoribus camerulam meam complentes quam dudum tribuni romanum forum facerent, reticentes quas seditiosissimi res novas temptassent, se tantum eiectos a tribunatu occisosque dum fugerent et quod alterius caput ab Opimio consule Septimio auro pensatum sit querebantur.

Parte ex alia Hasdrubal Penorum princeps, non minus insigni consternatione miser quam habitu facieque tristis, aiebat voce fracta singultibus infortunio suo classem omnem cartaginensem comburi, arma a civibus reddi, principibus aliisque ut a veteri migrarent urbe imperari vidisse sibique superum invidia tam diu spiritum reservatum, ut iterum, post repentinum Cartaginensium furorem, armis ex auro argentoque privatorum fabrefactis et ex tabulatis domorum classe restaurata ac ex crinibus matronarum navium rudentibus resarcitis et a viris mulieribusque audacius quam felicius in salutem concursum, publicam civitatem viribus exhaustam frustrata furoris spe viderit occupari ampliorique civium iactura omnes una secum inermes, fortunis relictis omnibus, excludi et catervatim flendo parvos cum coniugibus natos trahendo natale solum relinqui et decem et septem dierum incendio Affrice imperantem patriam cremari omnem; et ne aliquod illi superesset eventus tam diri solamen, quod ipse fecisse initio debuisset circa malorum publicorum finem factum ab egregia coniuge asserebat: se enim cum prole gemina ne sibi natisque servire contingeret in medias flammas patrie exurendam iniecerat.

Quid non potest in quocunque generosus animus? Priscam gloriam cum futura ignominia pensavit animosa mulier, quam arbitrata in dies tolerare non posse, finire maluit honesta morte quam turpi inchoasse vita. Sed cum omnia in tempore casura sint, suo potest immaturo casui congratulari Cartago, eo quod omne eius evum duarum tam fortium mulierum fato conclusum sit. Prima, civitatis edificatrix, cum castissima viduitate sua moriens, posteris ostendisse conata est honestatem vite ceteris commodis preponendam. Postrema, nupta, in publico civitatis excidio demonstrasse voluit vitam et posteritatem omnem tanquam superfluam fore abiciendam.

Veniebat et Aristonicus post Hasdrubalem, qui Attali regis Asye ex Ephesia pelice filius, dolebat se, quesito patrio regno, a Perpenna Romanorum consule deiectum carcerique reclusum.

Sic et Ionathas Iudeorum princeps et pontifex querebatur quod, cum multa felicia bella gessisset, a Triphone fraude captus sit et in sui vituperium per Syriam circunductus et ab eodem ultimo interemptus.

Similiter erat et Tripho qui, occiso per fraudem Anthioco, cui Theos cognomen erat, se Syrie regem dixerat, tandem ab Anthioco Sothere expugnatus, se in Dora castellum obsessum deflebat et, dum clam ad Oppiam fugeret, interceptum atque occisum.

Quis queat assistentium omnium dicere clades? Innumeri veniebant sed inter alios Demetrium, qui Alexandrum Balam superaverat, ad continuandam seriem placuit assumpsisse.


XVII. De Demetrio Syrie rege.[recensere]

Satis superius ostensum est Demetrium, de quo sermonem habituri sumus, qui Alexandrum Balam ficticium regem adiutorio regis egyptiaci regno expulit, filium fuisse Demetrii qui Rome obses pro Anthioco fratre detinebatur et inde successivam veteris Seleuci prolem. Hic Alexandro fugato omnique regno suscepto, pacatis omnibus, in tranquillo positus ocio facile in socordiam luxuriamque collapsus, suis cepit haberi fastidio. Quod advertens, ut purgata inertia eisdem in pretium rediret, adversus Arsacidem Parthorum regem orientalium regum subsidiis fultus bellum movit. Cui tantum favit Fortuna ut, multis iam ex Parthis susceptis victoriis, regnum etiam occupaturus videretur, ni sub specie pacis per fraudem illum cepisset Arsacides.

Satis erat misero ex rege devenisse captivum, sed immoderate Fortune parum visum est egitque ut Arsacidis iussu catenatus, per oras omnium civitatum suarum dedecorose in spectaculum traheretur. Hinc ab eodem in Hyrcaniam missus eidem Arsacides filia matrimonio iuncta est et regni spe facta quod post cladem Anthiocus frater eius occupaverat illico. Qui cum caute servaretur, defuncto Arsacide, tracto in fuge sententiam Callimandro amico, illam cum eo parthico velatus habitu sumpsit. Quod Phrasctes, qui patri successerat, sentiens, equitum celeritate qui compendia tenuere viarum, iam evadentem retrahit a fuga et castigatum graviter remisit in Hyrcaniam ad uxorem quam penes deinceps artiori custodia servatus est. Ceterum tractu temporis cum ex uxore filios suscepisset et inde, quasi pignore dato servaretur lapsius, captato tempore, cum eodem quo supra iterum fugam cepit iterumque retractus talisque donatus aureis coniugi liberisque concessus, tanquam in predestinatum carcerem sibi tertio in Hyrcaniam transmissus est.

Quid? Si plebeio homuntioni, nedum regio iuveni, fugere, capi, retrahi carcerarique contingat totiens, nonne infelicissimum iudicabimus omnes? Sed quid tandem? Ostendisse voluit Fortuna adversum se hominum consilia nullius momenti fore et sibi ad extollendos quos velit deprimendosque multiplices et incognitas esse vias.

Et hinc unde salus minus expectabatur a Demetrio, inde ei exorta libertas est. Anthiocus quidem Sidetes, Demetrii frater, occupato Syrie regno et Cleopatra, Demetrii coniuge, sibi copulata matrimonio, sublato Arsacide, ne more fratris segnitie damnaretur, omissam fratris infortunio in Parthos expeditionem assumpsit exercitumque plurimo auro argentoque conspicuum ducens, plurium preliorum victor et, Babilonia capta Parthisque infra terminos redactis, finem impositurus nomini videbatur parthico; quam ob rem exitium timens Phraactes ad retrahendum Anthiocum, in regnum patrium cum parthicis auxiliis, ut illud occuparet, ab eodem captivus Demetrius missus est. Sane cum esset gravis civitatibus in hybernis exercitus Anthioci, ex composito die una, divisus ceditur omnis ab incolis et hac eadem Anthiocus fere solus a Phraacte victus et occisus est, et sero Demetrius ab itinere revocatus; pernix quippe advolaverat facileque iam regnum Syrie susceperat omne; et sic hostis opere quod suo nequiverat in fortunam regni pristinam restitutus est.

Qui dum iterum clara regnaret felicitate, delitiis habundans, e memoria calamitates preterite cecidere, et animo aucto, dum plus quam illi opus sit cupit, misere quod habebat perdidit. Nam elati mores pristini ultra naturale eius ingenium, apud Parthos Hyrcanosque longa consuetudine exasperati, Syris illum intolerabilem fecerant et exosum; nec aliud preter hostem ad eius ruinam videbatur deficere; quem ipse pollicitationibus Cleopatre socrus sue inconsulte percitus adinvenit facile. Ea quippe tempestate Cleopatra cum Ptholomeo Evergete viro suo male conveniebat et idcirco ut eum amoveret a regno vocarat cum exercitu generum. Sed Evergetes, qua dudum in patrem eius Demetrium reges egerant usus astutia, Zebennam iuvenem quendam, negotiatoris Protarci filium, subornavit et, tanquam unum ex familia regia, reassumpturum sibi Syrie regnum cum Egyptiorum copiis transmisit in Syriam. Que illico, incipiente Apamia, rebellans omnis, Zebennam, cui Alexander nomen appositum fuerat, suscepit in regem. Demetrius ab Egypto hac rerum mutatione revocatus, extemplo adversus invasorem conseruit, a quo maxima cum strage suorum victus atque fugatus est egitque Fortuna ut, qui regnum Bale subornato abstulerat, a subornato Zebenna spoliaretur eodem. Quod Demetrius tanto egrius tulit quanto, post exactis laboribus carcerum, possidebat letius. Hinc cum se ab uxore filiisque derelictum cerneret, ex tam ingenti regno cum parvo servorum numero, quasi vitam religione Herculei templi defensurus, exivit petiitque Tyrum. Cuius in portu navi, ut erat miser, egrediens iussu prefecti loci in litore obtruncatur et, Ea agente que peritura cuncta reducit in nichilum, anxietates finivit cum vita.


XVIII. De Alexandro Zebenna Syrie rege.[recensere]

Libet non minus per ludos Fortune vagari quam asyaticas enarrare ruinas; ex eis quippe cum risu mixta venit utilitas, ubi cum reliquis frequenter extorquet, doctrine mixta, compassio lacrimas.

Stetit igitur iam michi vacuo coram obsitus lacrimis et merore Zebenna, cuius paulo ante memoriam fecimus, tristisque ex negotiatore originem infandam, audaciam suam, mentitam regiam maiestatem suam, ingratitudinem et enormia sacrilegia reticens, tantum infortunia deplorabat. Cuius ego ascensum noscens audiensque descensum, plenius quam ipse faceret, esto verbis paucis, aperire fortunam disposui.

Satis ostensum est Zebennam, Evergetis fictione et Fortune presidio regem factum. Cui fictioni, ut quod non erat esse crederetur firmius, non modicum favoris attulit flevisse Anthioci regis corpus a rege Parthorum remissum et summo studio ritu sepelisse regio. Throno igitur regali residens et felix iudicio suo, mercimoniorum oblitus, in stolidam devectus superbiam, hos contemnere, parvipendere illos, alios ludere, sese insolenter agere, ultra quam regem deceat, et in promotorem suum Evergetem, beneficiorum ingratus, obloqui cepit ignavus. Quod etsi inpatienter ferrent Syrii, adeo egre Evergetes tulit ut, versa mente, quem sublimaverat deicere desideraret ardenter; nec opus desiderio defuit. Audiverat quippe ex Demetrio, occiso a matre Seleuco, supervivere Grippum ab eadem titulo magis quam regno insignitum. Quem, cum illi filiam spopondisset in coniugem et misisset auxilia, confestim suscitavit in Alexandrum. Ad quem cum iam belli potens appareret, Syrii ab Alexandro deficientes denuo confluxere.

Tandem congregatis ab utroque copiis, in certamen concursum est victusque Alexander qui fugiens se Antiochiam contulit. In qua pecunie inops cum stipendia nequiret exhibere militibus ex templo Iovis Victorie signum ex auro solidum, iocans se a Iove accepisse victoriam, tolli iussit. Sed alia super aliam ingruente necessitate, Iovis etiam simulacrum ex auro infiniti ponderis auferre ex templo satagens, audito a civibus sacrilegio, in eum repens omnium concursus factus est.

Ex quo sacrilegus se vertit in fugam et tempestatibus maris agitatus validis atque desertus a sociis, errabundus a latronibus captus Grippo transmissus est vivus. A quo, ut aliquando tam ficte maiestatis delictum quam etiam iocosum sacrilegium pena debita solveret, occisus est.

Nil edepol tolerabile minus mercennario sublimato, cum non aliter tales se videri posse arbitrentur nobiles, nisi sortem veterem consortesque despiciant et coacta quadam morum gravitate celsos natura homines imitando confingant; et dum ianitores dapiferos et pincernas statuerunt, regiam veram generositatem actigisse se extimant.

Quid fastidiosius prospectare quam tales? Non risus fictus, non sui caritas, non lurconum copia, non sularum ornatus generosos animos facit aut in esse conservat elatos. Se ipsum noscere virtutis exitus et initium est; cuius quotiens fiunt immemores elevati, totiens Zebenne casum merentur insipidi.


XIX. Dolentes pauci.[recensere]

Bituitus Arbennorum rex, non absque illecebri romani spiritus nota, michi a Zebenna soluto, presto affuit querebaturque a Gneo Domitio optanti successori triunphi surripere gloriam per maximam fraudem, fide fracta, captus sit Romamque transmissus et ibi, dum magis turpiter de securitate rerum quam de iuris honestate curatur, a senatu olim iustissimo ex decepto rege iniuriatus captivus et apud Albam servari iussus effectus sit.

A quo facile oculos auferre et aures Cleopatre lamentationes querule potuere. Hec unguibus genas rigaverat, discerpserat crines et vestem disruperat lugubrem et crebris singultibus imperfectas voces adeo infringebat, ut vix satis possem ex eis tanti doloris percipere causas. Aiebat enim, prout ipse percipere potui, se ex Epyphane Ptholomeo genitam, adultam Phylometori fratri in coniugium datam et cum eo Egyptiis imperasse; eoque sublato, a Cyrenis Evergete fratre altero revocato, ei cum regno seipsam dedisse in coniugem. A quo medio nuptiarum sacro, filiorum alterum eius in gremio fuisse confossum. Hine cum iam ex illo filios peperisset, se abdicata, Cleopatram filiam, quam ante per vim stupraverat, in coniugem assumpsisse. Inde eius sevitia civitatem veterum colonum nudatam peregrinis esse concessam et, cum is ob sua scelera timeret insidias et cum nova coniuge liberisque abiisset exul, primo bellum illi parasse, demum, ne loco sui primogenitus filius rex diceretur ab Egyptiis, occidisse a Cyrenis accitum. Et cum ob immanitatem eius cives e locis publicis illius evertissent ymagines, filium, quem ex ea susceperat, membratim cesum, natale suum celebranti, medio in convivio, transmisisse.

Et alia etiam plura inferis infanda narrabat que procul dubio in se calamum convertissent, ni Numidarum astutissimus rex Iugurta veniens vetuisset.


XX. De Iugurta Numidarum rege.[recensere]

Traxit, ut satis certum est, Jugurta genus a Massinissa rege, optimo romani populi amico. Cui inter alios tres fuere filii: Micipsa Manastabiles et Gulussa. Manastabiles vero genuit ex concubina Iugurtam, quem ea de causa reliquerat moriens Massinissa privatum; Micipsa vero, eo quod optime indolis appareret, ad se illum vocaverat eumque cum filiis Atherbale et Iensale in regia nutriebat.

Tandem cum subsidio Numidarum in Hyspaniam ad Scipionem Emilianum, bellum adversus Numantinos gerentem, missus a patruo, adeo se strenue in omnibus habuit ut, victa Numantia, pro contione summe a Scipione laudaretur et, cum literis laudum suarum plenis, ad Micipsam regem remissus, ab eo post modicum adoptatus in filium, eo moriente cum filiis par relictus est heres. Erat autem Iugurta vir acris ingenii, ferocis animi, robusti corporis et astutie copiosus; nil illi ius iurandi, nil fidei, nil sancti nec dei timor aliquis erat et inter cetera maxima flagrabat cupidine regni. Ob quam existimans parum sibi soli quod tribus relictum fuerat, cum iam in Iensalem, non absque causa, tacitum concepisset odium, fraude in illum primos molitus est impetus; et opera cuiusdam Iensalis servi noctu in Cyrta oppido illum occupat obtruncatque. Quod crimen a Romanis, iam avaritie deditis, auro quibusdam dato piatum est. Inde iam nimium in suis thesauris confidens, in Atherbalem palam irruit onerataque nugis legatione romana, que in salutem Atherbalis venerat, illum se illi obsidione victum dedentem, contra fidem prestitam, post cruciatus plures, occidit.

Sic rex solus factus est et per fratrum viscera magnus metuendusque, tam potentia quam ingenio arteque bellorum, qua inter Affros ea tempestate pollebat precipuus, formidandus evasit.

O fallax hominum spes! Arbitrabatur Iugurta quod per vim et nephas quesiverat posse pacifice possidere. Sed quos fructus perditionis flores emictant, illi a vindice scelerum Deo parva mora interposita demonstratum est. Nam dum, eadem via qua primum purgaverat scelus, conatur expiare secundum, non permictente romana plebe, nobilitati infesta nimium, adversus eum cum consule missus exercitus est; sed in cassum. Ducibus enim corruptis pecunia, exercitum fere sub Aulo pretore delevit. Nec profuit illi auro in suam sententiam maximam senatorum partem traxisse et aliquos ex tribunis Romamque iussus lugubri cum veste venisse; quin imo, prius quam creditum est, eius opera Masivam Gulusse filium, regni Numidie petitorem, Rome occisum, Ytaliam evestigio iussus exire in Numidiam rediit. Quo ad ingenium versus, arte punica conatus est, si possit, in longum bellum trahere, ut satis apparebat, plus spei habens si quid in tempore Rome novi contingeret quam in viribus suis fiducie; et sic circuitionibus variis tam legationes Romanorum quam consules aliosque belli duces frustrabatur. Quorum avaritiam cum Rome plebs aut suspicaretur aut cognosceret, adversante nobilitate, maxima omnium concordia, Gaium Marium humillime conditionis hominem sed acrem robustumque et glorie cupidum consulem creavit eique decrevit Numidiam. Qui in exercitum veniens, eo purgato lasciviis, magno impetu, nunc arte bellica nunc Fortune adiutus favore, in Iugurtam Numidasque prosiliit. Quem cum nec pecunia flectere nec ingenio fallere Numida posset et ob id diffidere cepisset, Boccum Maurorum regem maximis promissionibus tractum belli consortem sumpsit. Sed Boccus advertens omnes eorum conatus Romanorum deleri viribus, facti penitens, tam Marii consulis quam romani populi gratiam petens et amicitiam per legatos, opera Lucii Sylle, tunc Marii questoris, actum est ut Bocchi fraude Iugurta in manibus traderetur consulis. A quo paulo post Numidia omnis in deditionem suscepta est et cum, pacatis rebus, Romam victor remeasset Marius, maximo popularium plausu triunphi currum antecessit Iugurta, catenis implicitus. Creditum demum est, non veterum more regem servatum custodia, eo quod nimium eius versutia timeretur verereturque nobilitas ne, qui rex pecunia multos ex eis corruperat, captivus detegeret; sed intempesta nocte appensa corpori eius mole ex rupe Tarpeia deiectum in Tiberim necatumque.

Sic qui fraude fratres occiderat, qui fraude bellum traxerat, qui luserat Romanos fraude, fraude irretitus est. Qui in thesauris et regni splendore ac in potentia magis quam in persuasa sibi virtute voluptatem ac spem omnem posuerat, pauper obscurus impotens et, quod peius est, captivus ab aliena virtute factus est. Qui per fratrum sanguinem regni culmen ascenderat, per abrupta montis flumen ad imum descendit; et sic qui nimio concupiverat estu, alvei gurgitis frigiditate tepefactus est. Acriores quidem Fortune ictus sentiunt qui de se magis quam de virtute confidunt.

Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber quintus explicit.