Jump to content

De casibus virorum illustrium/VIII

Checked
E Wikisource

Liber VIII

Incipit octavus eiusdem feliciter.


I. Et primo viri clarissimi Francisci Petrarce in auctorem obiurgatio.

[recensere]

Quid inquam? Satis animadversum est quietem corporis nimiam torporis matrem et ingenii hostem fore; quod quidem etsi iam dudum ignavia mea sepius expertus sim, nunc tamen in fere letiferam incidi. Nam dum omissis habenis in amplissimum ocium avidus liquissem labantia membra, in tantum tanque profundum demersus soporem sum ut, nedum alteri, verum michi ipsi immobilis factus mortuus fere viderer; et esto expergefactus aliquando a cepti laboris cura revocarer, victus tamen marciduSque iacens aiebam: «Quid demens sudore excruciaris in tanto? Quid veterum monimenta revolvens tam assiduo vexaris labore cum a nemine inpellaris? Ex antiquorum ruinis, ex cineribus infortunatorum, novis literulis extorquere conaris famam atque protelare dies nomenque tuum desideras. O insana cupido! Adveniet hora, et iam est, que te a rebus mortalibus eximat, que corpusculum conterat tuum, que te convertat in fabulam. Quid, oro, cum nil ex momentaneis rebus amplius senties, etiam si orbis totus ore pleno nil aliud preter nomen tuum cum laude cantet, absens, honoris aut voluptatis assummes? Cum es quippe perierit effigies qua cognosceris, profecto transitoria tibi cuncta peribunt.

Sino quod nomen tuum, quod tam egregie colendum posteritati paras, multis poterit esse commune; et utrum iam sit, incertum est; si sit, aut futurum sit, non minus alteri quam tibi laboras, cum tibi possis ignave quiescere. Desine igitur et quod datur vite residuum, voluptatibus deditus et pro temporis qualitate pretereas».

Talibus ergo plurimisque similibus suadente desidia, semivictus imo victus in totum, caput, quod in cubitum surrecturus erexeram, in pulvinar iterum reclinavi. Sed ecce visum est michi, nescio quibus missum ab oris, hominem astitisse aspectu modestum et moribus, venusta facie ac miti placidoque pallore conspicua, virenti laurea insignitum et pallio amictum regio, summa reverentia dignum.

Quem adhuc tacentem, dum reseratis oculis somnoque omnino excusso acutius intuerer, agnovi eum Franciscum Petrarcam optimum venerandumque preceptorem meum, cuius monitus michi semper ad virtutem calcar extiterant et quern ego ab ineunte iuventute mea pre ceteris colueram et michi conscius erubui eo viso. Verum postquam me acriori vultu pausillum spectavit, incepit: «Quid iaces, ociorum professor egregie? Quid falsa inertie sussione torpescis?». Tum ego ampliori rubore suffusus, deiectis in terram oculis et iam damnans que paulo ante mecum dixeram, quorsum incliti viri obiurgatio evasura esset cepi tacitus expectare. Ipse vero sequebatur continuans: «Egone preceptis meis intellectum adeo obfuscavi tuum ut inerte ocium commendando labori preponeres? Non equidem nil magis suasi verbis quam laudabiliter exerceri. Quid ergo iaces? An oblitus es quod ad laborem nascitur homo? Cepisti cursum et dum iam vicinus termino devenisses, stulta seductus ignavia, subsistis; a qua ne adeo insipide decipiaris, adverte quid dixerim. Fama, quam tu paulo ante damnabas, tanquam bonum a cunctis mortalibus exoptata est. Que cum variis perquiratur viis, non nisi per virtutem acquiritur. Quam si quis damnet, virtutis exercitium damnet necesse est. Preterea si orbem intrantes, lucem tenebris cariorem noscimus, que nos in lucem deducunt debent esse cariora caligine. Hec, divino munere concessa, bene meritorum nomina in fines usque terre tollit in lucem, ubi ignavorum in tenebris periere. Hec morientium corporum animas, quasi per stratum iter, summa cum claritate deducit in celos, in terris relictis nominibus perpetuo splendore conspicuis. Hec brevissimum mortalis vite tempus facit amþlissimum et, quasi vita alia, defunctorum posteritati meritos testatur honores. Hec, cum vitali robore predita agat ex morte triunphum, a solis longissimis seculorum spatiis, cum nil mortales habeamus eternum, sensim minuitur nec absque temporis, cuncta rodentis, labore longevo consumitur, cum a continuo fere viventium nutriatur relatu. Cuius rei evidentissimum argumentum est quod suo robore literis infixo: Ninum vetustissimum Assyriorum regem cuius, nedum alia, sed huius opere stante nomine cinis deletus est; Abraham israelitici populi patrem, Moysen fugientium ducem, Homerum vatem precipuum, Aristotilem Peripateticorum principem, Affricanum bellicosissimum, honestissimos Catones aliosque insignes viros, quos quasi perenni viriditate ipsa in hodiernum usque deduxit perpetuos. Quos, es agente, noscimus laudamus et colimus magnamque animi voluptatem sentimus, dum id quod illi suscipiunt a nobis, nos labore nostro apud futuros posse suscipere credimus; et sic futuram gloriam spirantes anticipamus. Quod si quis parum apud mortales existimet, sui profecto non satis est compos.

Credo ego, quantumcunque maiores nostri, Ieronimus et Augustinus et alii sanctitate conspicui homines, etsi desiderio eterne glorie in labores ultro irent egregios, etiam tracti sunt fame temporalis appetentia, cum insideat omnibus a natura stimulus quidam qui nocte dieque per virtutem ad fulgorem hunc nos concitet et inpellat. Qui, dum etiam si velimus, exinaniri non potest. Hinc non ad decorem tantum divinorum operum, que nostro non indigent lumine, sed ad perpetuationem sui nominis apud posteros verborum a talibus maiestas quesita est et stilo commendata perenni. Vita insuper mortalis ideo ab eisdem diligenti servata solertia est ut, dum amplioribus annis daretur posse manum prestare calamo, longe magis lateque hoc exercitio sacro nomen possent ubique disseminare suum et in clariorem fulgorem extollere et uberiorem messem deducere.

Qua profecto spe atque cogitatione, etiam si nil allaturus hic sit labor animabus nostris, delectatos veteres puto et nos etiam delectamur credentes quod bene quesitum nomen ad aliquam anime nostre partem, esto iam celo aliud ob meritum locate, quandam, quanquam non plene a nobis adhuc viventibus cognitam, debeat afferre dulcedinem. Insignes olim homines et plurima virtute preclari cönsti sunt marmoribus et ere lineamenta corporum suorum et veras oris effigies posteritati relinquere ut, ultra nomen et meritum decus, quo instrumento quesiverint nosceretur; et nos a divinitate inpensi muneris non conabimur expolitam totis viribus et expressam effigiem futuris dimictere? Ignave mentis est torpore potius dilui velle quam celebri perpetuari studio.

Non ergo negligenda est, non ocio calcanda, non tanquam inane et superfluum detestanda, sed propter Deum totis exquirenda viribus est ut, dum conaris dignis operibus ipsius ampliare gloriam, Illum tui nominis ampliatorem munificum esse cognoscas.

Addebas ridiculum, desidia involutus tua, nomen scilicet tuum esse aut futurum esse (quod possibile est) commune multis. Quid queso caritati magis contrarium est quam felicitati alterius invidere? Quid ocio tuo consris subtrahere quod forsan Deus alteri labore tuo attribuere velit? Nonne satius est alteri laborasse quam sibi ipsi misere tabuisse? Sed quid hoc? Volo tibi conformes nomine multos esse presentes. Quod suum non est occupasse non poterunt. Preteriti tecum, si preter nomen ignorentur cetera, eodem in discrimine sunt; equo modo aliorum effigies cognoscetur et tua. Sic eorum merita nomini tuo, uti tua suo, attribui possibile est futurorum iudicio; expavescendum potius fuerat ne, te bene agente, tuo nomini dedecora consimilium adderentur; quam ob rem probis latebras exquirendas dicerem, ni a fumo absolutum iubar solis adverterem.

Agit et in preteritos istud desiderabile bonum fama, ut gibbos claudos, torvos et quacunque vis deformitate deformes, decoros splendidos augustosque posteritati demonstret; et si sic alios omnes putes, fac, si possis, quin mentalibus oculis fame splendoris superaddas aliquid. Sic nos inter multiplices Scipiones Affricano primo, inter Catones Censorio, inter Quintios Cincinnato, inter Stoicos Platoni, inter Peripateticos Aristotili, inter poetas Homero aut Maroni, si note aliud dignum non sit, fingendo dignitatis superaddimus aliquid phantasia.

Sed si omnino vera apud mortales perdatur ymago, apud Deum cuius ob gloriam mortalibus laboravit, perdi non potest. Ipse quidem videt nec decipi potest et – quod optabilius est – labori non periturum munus inpendit. Et quid potest contingere felicius laboranti quam ab Eo a quo illi commissa talenta sunt duplicata videantur restitui?

Ergo agendum est, laborandum est et totis urgendum viribus ingenium, ut a vulgari segregemur grege; ut, tanquam preteriti labore suo profuere nobis, sic et nos nostro valeamus posteris, ut inter peremnia nostrum scribatur nomen ab eis, ut famam consequamur eternam, ut videamur hac in peregrinatione mortali Deo et non vitiis militasse.

Sed quid multa? Poteram, et merueras, acriori in somnolentiam tuam surrexisse sermone; verum quoniam severitas nimia non nunquam potius frangit quam relevet hebetes, uti lenitate longe melius ratus sum, ut inertie tue ruborem iniciam potius quam menti livorem; et ideo ne in furore meo te flagellis afflictem, has tenebras tuas pelle, ignaviam contere fervensque consurge et in finem usque cursum ceptum perage, ex quo etsi nil tibi glorie aut muneris alterius secuturum sit, velis potius vigilasse vacuus quam satur ocio torpuisse».

Dixerat inter mortales nostro evo gloriosissimus homo; ego vero memor eo neminem magis tempus exercitio redemisse, continuo verissimis redargutionibus suis ad inferos usque demersus, ullo pacto in eum elevare oculos non audebam, quin imo merens dolensque stolidissimam opinionem meam damnans inclinatus optabam ut facilitate sua in anxium pectus dispersos revocaret spiritus. Tunc ille, quasi oportunitatis mee conscius, nube merite indignationis a splendido vultu fugata, limpidos oculos resolvit in risum dixitque:«Amice, argumentum purgate ignavie est te adeo vidisse deiectum; satis est, imo multum; surge ergo nec de humanitate mea desperes caveasque de cetero ne in segnitiem tam damnandam stultis suasionibus trahi te sinas».

Ego autem verborum lepiditate lenitus, revocatis paululum viribus, etsi non omnis abiisset rubor, inspecturus preceptoris mei clementiam in celum faciem extuli. Verum ipse, tanquam officio suo functus, non aliter quam ex improviso venerat, abierat. Quam ob rem in me ipsum collectus sentiensque quibus modis excitet Deus insipidos, damnata detestabili opinione mea, in vetus officium reassumpsi calamum.


II. Imperatores miseri plures.

[recensere]

Erat equidem discedente viro clarissimo completus undique lacrimantium locus, quorum pars ingentior Cesarum videbatur. Verum alios Domitianus anteibat, insolens queritans, dum ampliari principatus sui videretur gloria, se a cubiculariis interemptum et populari sandapilo deportatum et cum dedecore tumulatum.

Sic et Commodus, Antonini Severi filius, toto orbi incommodus, post multiplices imperii sui sordes, apud Vestilianum, concubina sua Martia cum aliis paucis agente, gucture captum se morique coactum querebatur anxie.

Inde Helius Pertinax dolo Iuliani iuris periti in Palatio Rome se dolebat occisum.

Equo modo et Iulianus a Severo victum se cesumque apud Milvium pontem lamentabatur.

Insuper Pescennius et Albinus habtmdantissimis lacrimis in Syria primus et apud Lugdunum alter, Severi opere, cesos fuisse firmabant.

Hinc et Aurelius Caracalla Parthos, quod illum apud Edessam trucidassent, execrabatur.

Marcus etiam inter istos quod apud Archelaidem seditione suorum confossus sit gemitu cruciabatur ingenti.

Ceterum actiori querela Helyogabalus, turpitudinum forte suarum immemor, circumstrepere camerulam faciebat egerrime, ut ex eius poterat verbis assummi, ferens quod qui auro ventris onera ponere consuerat, eius in cloacam tot iam dudum delinitum unguentis ac odoribus truncum deiceretur cadaver.

Nec non et Aurelius Alexander virtute conspicuus apud Mogantium et Phylippus pater Verone Romeque Phylippus filius Decii fraude quasi voce una se cesos militari tumultu afflictabantur extreme.

Quibus iuncti erant Maximus et Gordianus. Hic quod a Pupieno Aquilegie prefecto, ille post multa egregie bella gesta factione suorum haud longe a Circeso truncati sint, deplorabant.

His et Decius erat immixtus non minus infortunium nati deflens, quem in Aprutio secum cesum sciebat, quam suum.

Pariter et Gallus Hostilianus quod cum Volusiano filio in foro flammineo seu, ut placet aliis, apud Interamnem opere Emiliani ceciderit flebat perdite.

Quid multos enumerem? Veniebat hos inter Valerianus Augustus, turpi respersus canitie et servili veste contectus, qui non minus habitu quam verbis suam fatebatur ignominiam. Quam in ampliorem sui nominis detestationem plusculis recitandam verbis assumpsi.


III. De Valeriano Augusto Romanorum imperatore.

[recensere]

Cesis Gallo et Volusiano imperatoribus ac Emiliano imperii invasore, Valerianus ab exercitu retiano et norico Augustus salutatus est tantumque tam grandi initio Fortuna favit ut hoc facto Gallienus eius filius decreto senatus sublimaretur in Cesarem. Qua autem fuerint origine incertum est, sed Decii utebantur cognomine.

Valerianus igitur tam nati quam suo fulgore mundi fastigium adeptus, ad instar solis repente coruscans effectus est. Sed confestim ex transverso nubium globus exortus lucem limpidam vertit in tenebras. Is quidem dum zelatorem se impii deorum cultus permaximum post imperii initia suis ostenderet, in Christicolas summa pietate surgentes bachari ferali sevitia cepit, quasi ea crudelitate solidaturus esset dominii nervos et robur omne.

Que dum ageret, ecce Sapor Persarum rex maxima cum armatorum manu Mesopotamiam omnem occupat, inde Syriam et Liciam et Capadociam et igne ferroque cuncta corrodit. Quarum in auxilium tumens Christi egregius hostis et piorum adhuc sanguine paludatus in expeditionem paratam duxit exercitum repressisque impetu primo Persis, Mesopotamiam usque penetravit, quo Saporem habuit obvium; adversus quem legiones educens acrique manu conserens, barbarorum ingenti concursu terga vertere Romani coacti sunt; ipse vero, facta cede suorum, vivus capitur et perducitur ad Saporem. Qui cum victor illum traxisset in Persiam, in sempiternum romani nominis dedecus, honustum catenis damnavit ut non solum perpetuo servitio marceret, verum ut, quotiens ipse conscenderet equum, deiectissime sortis homo Valerianus curvatis poplitibus per tergum illi preberet ascensum. Quo in officio vite fuit residuum et tandem miserrime expiravit.


IV. In Saporem Persarum regem et Valerianum Romanorum imperatorem.

[recensere]

Superari reges, onerari catenis, privari regnis, trahi in pompam triunphi, carceribus trudi, inopes mori, trucidari et huiusmodi circumagentis Fortune mos vetus et usitatus est; viventes calcari pedibus et per eorum humeros equos conscendere, a nemine, reor, ante infelicis Valeriani secula auditum. Meruit forte susceptor, sed auctor egit indigne.

Inquiet tamen Sapor in hostem honeste omnia perpetrari. Non inficiar. Sed hic fuit hostis dum potuit, nunc captivus est nec fuit hostis crimine suo; irritatus arma sumpsit. Sapori, non sibi Fortuna favit; an ob hoc tam ignominiose pedibus calcandus est? Has insolentias Deus impune non patitur; et ne ad exteros vager, Persarum fundatores imperii in memoriam revocentur.

Cyrus sanguine avidus ingenio mulieris captus in utre sanguine suorum pleno ignominiose detrusus est.

Xerxes divitiis et potentia turgidus a Lacedemoniis et Atheniensibus sepius victus, in patriam rediit vilipensus.

Darium ab amicis occisum regio ritu sepeliri iussit Alexander victor et hostis? Sed quid veteres, ut superbiam execrer huius, revoco? Flectere in solum oculos, dum sonipedem conscenderet, debuerat barbarus et quem calcabat vestigio conspicere; ni saxeus fuisset, mortalium miseram conditionem et Dei iusta iudicia vidisset, quibus et ipse, quantumcunque victor, novisset quoniam is quem pedibus calcabat, paulo ante eo longe potentior erat eumque qui illum deiecerat ipsum eque posse deicere. Arbitrabatur forsan inflatus Sapor, Valerium calcans, romanum calcare imperium? Errabat, homuntionem calcabat, tunc imperator cum legionibus preerat.

O vesane et Fortune vicissitudinum immemor, quam satius erat per honorificentiam substulisse captivum! Ignovisse victis fuit victoribus splendidior gloria quam vicisse, nec unquam laudabilius misereri quam cum ultio in manibus data est. Humànitate quidem corda persepe placantur indomita et immanitate exasperantur humilia nec usquam fulgidior quam sceptris iuncta clementia est. Sed quid barbaris cum virtute? Quibus ut exosa et incognita est, sic innata crudelitas.

Ast tu nunc senex infelix paululum, post exhibitum victori turpe servitium, curvatum erige dorsum presensque sis. Nolo quidem fractas vires catenas et carceres, olim plurium regum extrema solatia, dum loquor, inspicias; quin imo dum flexis in cenum poplitibus, quos paulo ante mundi principes te coram oraturi flectebant, dum manibus extensis in lutum, quas smeragdo plurimo auroque insignes amicis regibus porrigebas, dum cervicem deicis qua lauream gestare solebas, sublime imperantis insigne, dum terga, romana purpura contegi solita, pedibus ascensuri Saporis curvata concedis et dissonos strepentium barbarotum te iacente audis applausus, volo respondeas: nunquid in mentem venerit te Cesarem, te Augustum, te insuper fuisse romanum? Si neges, omnem calcantis gloriam tollis, quod ipse quidem mallem. Nil enim interest inter preteriti decoris immemorem et deiecte atque extreme sortis hominem.

Si fatearis – quod verius credo – ut sinam quod hostem quadam umbratili atque inani elatione in astra videaris efferre, queso qua mente perferre queas; qua patientia, quo consilio ex tam celso culmine in tam ignominiosum deiectus servitium vitam servas? Si olim presidere pretorio, gerere consulatus, preesse exercitibus, augustalem insuper assummere dignitatem animum habuisti, quid in servandam maiestatem romane auctoritatis tam sordide spiritum abiecisti?

O romani sanguinis rubor et ignominia sempiterna, meminisse debueras, non dicam post exactum sepius victori tergum, quin imo in ipso captivitatis initio, memorandi facinoris strenui viri Publii Crassi, qui cum victus ad Aristonicum traheretur, animi generositate ratus romane maiestati quam sibi parcendum fore, virga qua regebat equum ductorem suam irritavit in mortem, ne precarium videretur spiritum retinere in dedecus sublimitatis amisse. Quod etsi tu miserande fecisses, nec illecebres fuisses passus iniurias nec romano nomini inexpiabilem iniecisses maculam. Inquies forsan obscene: «Reddendus, non abiciendus est spiritus». Profecto fateor, sed satis redditur dum digne compellitur, potissime apud sacre christiane religionis ignaros. Et tu qua via meliori poteras reddere? Si virilis tibi fuisset et invitasses, abiisset ultro ante quam tot pati dedecora teque magnanimem emictendo dignum ostendisses imperio. Non vetus illud et romani hominis verbum aspexeras: «Capi virtus nescit, patientie dedecus ignorat, Fortune subcumbere omni fato tristius ducit; nova et speciosa genera interitus excogitat» (si quisquam interit qui sic extinguitur).

Replicabis: «Carcer vincula, custos pervigil precipitia laqueos et gladios prohibebat». O sceleste! Tam paucis viis itur in mortem. Ut reliquas taceam, Agrippina, invito Tyberio Cesare, illam quesivit inedia. Strangulare te poterat custos, sed ut cibum transglutires te cogere non poterat; quod si fecisset, eodem quo cupiebas via alia pervenisses.

Arbitror postremo dices: «Libertatem sperabam». Sed queso dicas, a quo? A munificentia victoris, qui, si te non inertem nosceret, suspicaretur ultorem? A filio qui, occidentali contentus imperio, ignavie tue similis, luxurie vacans et ocio, nil preter tuum reditum expavescit? A diis tuis, quorum tantopere religionem colebas? Velim prius suas, a quibus captivi ducti sunt, repetant sedes et sua quam aliena vincula rumpant.

Sed quid inquio? Expectabas ut ipse verus Deus Ihesus, nominis cuius cultores tam immani persequebaris impetu, ex ergastulo, imo ex Persarum stercore, te reportaret in solium? Merueras quidem. O detestabile malum! Pios lacerabas ut sacrilegos tuereris. Quid in te innocuum hominum genus ingesserat? Saxeos deos colere recusabat, thura insensibilibus adolere, surdis preces porrigere, cecis oportuna detegere renuebat; mundi Opificem, bonorum omnium Largitorem et qui sanguinem pro salute cunctorum effuderat adorabat. Quid adversi? Quid hostile? Quid mali ab his actum est ut indignationem imperatoriam mererentur? Patiebaris Egyptios Ysidem, Caldeos ignem et Iudeos sua sabbata colere, Christianos verum Deum adorare pati non poteras. Homines insuper moribus honestos, doctrina sacros, sanctitate venerabiles, mites et amabiles caritate ac legibus obsequentes hostes assumpseras et eius prestolabaris auxilium, cui si potuisses ab orbe toto indixisses exilium. Sed vix credam, quanquam adversa consueverint quandoque a cordibus crassas ignorantie removere nebulas. Quid tandem? Tu meritis procurantibus tuis, quod in Christum faciebas elatus, depressus sub Saporis pedibus defle.


V. Caterva Cesarum deiectorum.

[recensere]

Eque gravis, tam amplitudine maiestatis quam doloris habundantia, Cesarum caterva subsequens antecedens continuabat agmen. In hac etenim Gallienus ante alios querebatur quod, se regente imperio, nationes plurime rebellassent ipseque, postposito tam magne molis onere, privatus apud Mediolanum ab inimicis occisus sit.

Inde Quintilius Claudii frater, quod fere ab initiati imperii gloria repentina atque ab insidiantium gladiis illata morte subtractus sit, mestus incedebat.

Quem Aurelianus, ex ripensi Datia oriundus, strenue virtutis homo, comes sequebatur ora amaris irrigans lacrimis, quod, post multa clare ac feliciter bella peracta, fraude cuiusdam servi apud Cenusturium inter Constantinopolim et Heracliam iter agens amicorum manibus trucidatus sit.

His post tergum Tatius sexto sui imperii mense in Ponto cesus infortunium ingemiscebat suum.

Et cum isto pariter Florianus se confossum tertio imperii mense plorabat.

Et una cum eis Probus, post multa sua commendanda facinora, fracta singultibus voce se innocuum apud Syrmium in turri ferrata militari oppressum tumultu dicebat.

Cui adherebat et Carus, Narbona oriundus, Deum potius incusans quam homines quod, transacto iam imperii sui biennio, repressis Sarmatis Persisque superatis, ictu fulminis tanquam hostem suum vita privaverit.

Post quem et Numerianus Cesar, quod Apri soceri sui dolo clam luminibus captus sit et occisus turbatus plurimum incedebat.

His erat immixtus Septimius dolens quod ab eisdem, a quibus apud Dalmatas fuerat ad imperium sublimatus, eque occisus sit?

Quid Tetricos, quid Valentes Meonium Balistam Macrianos Pisonem Emilianum aliosque plures describam miserrimos omnes? Esset quippe longissimum et Zenobia, Palmirenorum regina, dolens quod Aureliani triunphum decoraverit, distrahit, etiam si cepissem.


VI. De Zenobia Palmirenorum regina.

[recensere]

Zenobia a Ptholomeis regibus duxit originem, femina moribus consiliis eloquentia et corporeo robore insignis et bellicis disciplinis instructa. Que cum maximum suscepisset imperium, egregiis facinoribus susceptum, etiam ampliare meruit. Nam cum Odenato Palmirenorum principi nupsisset et ex eo prolem geminam peperisset, actum est ut Valerianus caperetur a Persis, ex quo Odenatus illico orientis occupavit dominium et regali insignitus titulo, una cum Zenobia coniuge et regina ac Herode filio, congregatis copiis, ulturus quem iners filius negligebat Vaerianum, arma direxit in Persas et in potestatem Mesopotamiam atque alia plura redegit ceso fugatoque Saporis exercitu.

Inde Quietum, Macriani filium, adversus Gallienum arma moventem, interemit et Orientis motus omnes summa cum diligentia atque felicitate compescuit.

Quibus cum plurimum Zenobie fulgor videretur auctus, Odenatus et Herodes filius equo splendore regnantes a Meonio, Odenati consobrino, ardenti invidia percito, occisi sunt et occupatum imperium. Attamen is ob luxuriam et spurcitiam suam suis odiosus effectus, iusto Dei iudicio ab eisdem occisus est.

Zenobia vero virili predita animo, viro mortuo et privigno et hoste insuper ceso, Heremnianum et Thimolaum parvulos filios produxit in medium eorumque nomine quod paternum fuerat occupavit imperium regioque incedens habitu parvulos filios romanorum imperatorum insignibus decoratos pre se ferens, contionibus militaribus quas ingenti frequentavit animo per plures annos armis induta, non mollicie muliebri, sed quadam militari austeritate refulgens, exercitibus salutarem ducatum exhibuit et orientalia romani imperii iura omnia occupavit et tenuit. Sane romanorum ducum opera cesis ubique tyramnis, cum ad manus divi Aureli[ani], Claudio Augusto mortuo, res publica devenisset, indignum ratus feminam romanum ius possidere, in Zenobiam arma convertit. Que quidem non perterrita, sed acri animo viribus convocatis adversus Aurelianum descendit in aciem. Sed guid refert? Etsi multa sit virtus, ascendenti tamen quandoque cadendum to est, a quo nec Zenobia immunis evasisse potuit. Nam dum pugnantibus suis, nunc militis nunc strenui ducis more cuncta peragit, volente Fortuna, superatur et viva capta ad Aurelianum usque perducitur. Qui, dato victoriarum plurium esset insignis, hanc tanta cum voluptate suscepit ut non vereretur, virtute mulieris virili preposita sexui, ex ea ingenti cum pompa ductitare triunphum, cui ipsa currum precedens plurimum claritatis attribuit. Nam bellatrix mulier et formosa, gemmis honusta atque aureis compedibus vincta, esto robusti vigoris existeret, laborans sub monilium pondere ad consistendum aliquando coacta est. Nec solum matronis verum et viris prospectantibus, monstruosum quoddam laudabile inferebat. Que postquam ex regina inclita captiva de se spectaculum prebuit, inter romanas alias mulieres vite residuum privata deduxit.

Mortalium equidem nimium inconsiderata conditio. quam crebris atque dissonis eventibus concussa distrahitur. Hec nuper persis syrisque tremenda regibus, nunc vilipenditur a privatis; hec nuper imperatoribus admiranda, nunc venit miseranda plebeis; hec nuper galeata contionari militibus assueta, nunc velata cogitur muliercularum audire fabellas; hec nuper Orienti presidens sceptra gestabat, nunc Rome subiacens colum sicut cetere baiulat.

Quid multa dixerim? Que se, bellicis immixta, quandoque Semiramidem quandoque Didonem predicav,erat, nunc Zenobie nomen, si possit, deleatur exoptat.

Ite igitur humane conditionis immemores et scandite celsa ut, aut omnem Fortune spirantis auram timeatis, aut sopiti inpulsu minimo in mortem certissimam corruatis.


VII. Pauca de Dioclitiano Romanorum imperatore.

[recensere]

Uti qui paulo ante, nunc persis nunc macedonicis nunc syris et egyptiis calamitatibus fere absque intermissione plurimum infestabar, sic nunc ytalicis et potissime Cesarum erumnis astringor. Mirabile dictu, nedum scribere queam, sed nec enumerare possum quotquot assidue suas deflentes miserias circumstrepere atque clamitare cedes depressiones ignominias sentio videoque; arbitror, prout Roma in se totius orbis molem traxit imperii, sic criminum proditionum cedium atque infortuniorum omnium traxit incendium.

Dum igitur a Zenobia absolutus exurgerem et ecce Dioclitianum Augustum vidi, non equidem ea maiestate conspicuum qua, ex obscurissimo Dalmatie loco genitus, in fulgorem fuerat sublimatus imperii nec ea ferocitate tremendum qua Aprum res novas molientem dolosa sagacitate truncaverat atque Carinum inertem Cesarem in fugam nichilumque converterat, seu mavis Achilleum apud Alexandriam tyramnidem occupantem tristi cum Egyptiorum strage longa obsidione coactum calcaverat, vel in humiles veri Dei cultores acerba persecutione sevierat. Eo in habitu quo haud longe Salonam olera dudum privatus serebat acriterque mestus immurmurans criminabatur Constantium, quem ipse in Cesarem dudum promoverat, eo quod voluntarium ocium suum non solum. minis inquietasset, sed eum adeo timidum reddidisset, ut sibi ipsi, ad illius effugiendas manus et ut cesis Christicolis penas daret, veneno mortem indiceret.

Sed hunc et querulus sui consors imperii Maximianus sequebatur Herculeus quem cum vidi, paululum seriosius de eo disserere mentem cepi.


VIII. De Maximiano Herculeo Romanorum imperatore.

[recensere]

Herculei Maximiani variis agitata vicibus vita fuit. Nam ante alia, seu ob depressam hominis conditionem, seu ob neglectas hystorias deperierit, quantum ad me nunquam devenit quis eius pater aut patria fuerit, cum ex privato ad augustale fastigium eum a Dioclitiano imperante promotum meminerim. Nam insurgentibus undique bellorum strepitibus, primo ab Augusto in Cesarem elevatus, adversus Amandum Helianumque qui, manu agrestium ingenti congregata, quos ipsi Batundas vocant, res novas moliebantur, in Gallias missus est. Quo bellicis eruditus et asper homo hostes compescuit facile Gallisque pacatis cum iam bello egregius appareret, instante hostium multitudine, a Dioclitiano est in societatem susceptus imperii.

Factus igitur Herculeus Augustus, confestim expeditionem adversus Quinquegentianos Affricam infestantes assumpsit et, cum classe litus tenuisset affricum, favente ceptis Fortuna, hostibus domitis, provinciam omnem pacis tranquillitate composuit.

Hinc labentibus annis Carpis Basternisque atque Sarmatis sua sub dicione redactis multisque aliis tumentibus nationibus a Cesaribus Augustorum sedatis evenerat ut, qui inter armorum rubiginem caligine obsitus ferrea mundi conscenderat apicem, sole fulgidior orbi toto finitis laboribus adesse videretur. Sane cum appareret victoriis gloria certior et ob rerum compositionem magis Herculeus delectaretur imperio, affuit qui culmen quod sudoribus videbatur quesitum, repentino lubrico retorqueret infimum. Nam Dioclitianus evo iam plenus quam ob rem nescio, sed eam in sententiam venit ut, imperio posito, privato se concederet ocio et Herculeo suadere conatus est. Qui cum acris esset ingenii, egre suasiones suscepit, attamen timens ne cuius opera fuerat promotus eiusdem cum dedecore suasum ponere cogeretur, invitus annuit et Constantio atque Gallerio Cesaribus imperio tradito, una eademque die apud Salonam Dioclitianus, Herculeus in Lucania positis insignibus principatus (que auro gemmisque conspicua, ut quibusdam placet, primi apud Romanos post exactos reges regali ritu gessere) privato in habitu comparuerunt.

Differt equidem multum a casu descensus nec ausim infortunium dicere quod quis precognitum sua sponte suscepit. Fortunatus ergo adhuc dicendus Herculeus electionis sue desiderium consecutus? Sed aliter est. Thronum timens dimisit, mentem autem augustalem suam in perniciem reservavit. Is igitur exinanitus tam ociter sera penitentia ductus, cepit secum privatos mores quietemque damnare et in sponte depositum regnum cupidinem revocare et ingenium artesque cunctas acuere; quod diu latuisse non potuit.

Nam cum Gallerius Augustus Maxentium, Herculei filium, Cesarem dixisset orientique preposuisset, actum est ut Rome a pretorianis militibus diceretur Augustus. Quod Herculeus sentiens illico, cum minime vires essent, dolo eicere filium et locum eius occupare arbitratus est. Sed advertentibus militibus, ignominiosis conviciis detestabili spe nudatus est pulsusque privatus et miser aufugit in Gallias. Quo cum similia Constantino tetendisset genero, a Fausta filia rerum conscia proditus, Massiliam spe frustratus diffugiens ne tertio fraudibus repeteret quod semel volens reliquerat, ut creditum est, ibidem opere Constantini trucidatus occubuit.


IX. De Gallerio Maximiano Romanorum imperatore.

[recensere]

Gallerius Maximianus Augustus fetida putredine tabeque squalida completus calamum in se traxit. Qui, ut Herculeus nobis natione incognitus, a Dioclitiano ex privato iuvene Cesar effectus est. Cuius initio parum felices fuere successus. Nam dum ad reprimendam nimiam Narsei Persarum regis licentiam missus, magna fretus fiducia conseruisset, victus atque dedecorose fugatus est. Quam ob rem indignatus Dioclitianus illum ei occurrentem purpuratum pedibus euntem et a se continuis conviciis lacessitum, pluribus passuum milibus secus currum deduxit.

Qua ignominia tanto perculsus rubore est, ut, Dioclitiano iubente, itinere per Ylliricum et Mesiam reassumpto et solerti studio undique militibus supplementisque collectis, adversus superbientem victoria largeque· vagantem Narseum acri impetu deduxit exercitum commissoque certamine, tam ingenti consilio viribusque usus est ut, fractis primo concursu sua suorumque virtute hostibus, egit ut Perse in fugam datis tergoribus verterentur. Quos passim cedens eo usque pervenit ut Narseum castris spoliaret, in quibus captis coniugibus sororibus liberisque regis et Persarum nobilium multitudine, pretiosa honustus preda et ingenti victoria gloriosus exultans in Mesopotamiam Dioclitiano venienti secundo factus est obvius. A quo adeo gratanter et honorifice susceptus est ut iam astantibus videretur Augustus. Nec arbitrantes diu lusit opinio; nam haud longum tempus effluxit et Dioclitianus cum Herculeo in privatam vitam descendentes, Augustos, illum scilicet et Constantium, liquere. Et sic ex nullo Cesar, ex parvo maximus, ex obscuro splendidus et ex Cesare Augustus effulsit. Cui fulgori Constantius, occidentali prepositus imperio, ociis forsan quam bellicis aptior, Affricam et Ytaliam pro libito gubernandas adiunxit. Sic igitur Gallerus, gloria sublimatus eximia, laborum adiutores Maxentium et Severum constituit Cesares et inflatus felicitate tam grandi in Christi nomen arma convertit et hoc exitiali succensus furore, edictis nephariis per omne eius imperium missis iussit ut omnino Christi cultores aut suppliciis tollerentur aut in abdicationem nominis cogerentur. Et sic ubique fere per decennium carnificum officine in sanguinem seviebant innocuum, id molientes excerpere quod erat per infinita secula duraturum. O quantus hac exitiali peste iustorum cruor effusus est, quot sub immanibus cruciatibus exhauste vires, quot sanctorum consumpta corpora, quot ad meliora felices anime immatura morte conpulse sunt!

Sed quid? Oportebat, cum nil mundo stabile sit, ut sibi lubricum elatus exquireret quoniam nullum maius aut perniciosius ad casum indignatione divina est. Qua actum ut Maxentius Cesar acerrime indolis iuvenis, a pretorianis militibus Rome diceretur Augustus. Ad cuius insolentiam reprimendam missus Romam Severus, dum a militibus suis derelictus Ravennam fugisset, ibidem obtruncatus est.

Sane iam minoratus Gallerus, Licinium dacum hominem evestigio adversus Maxentium dixit imperatorem. Ipse vero, intrinseca agente rabie, in pestilentem adeo valitudinem incidit ut putrefactis introrsum vitalibus non solum expueret, verum, eo etiam obsistente, ex auribus naribusque et ore non aliter quam ex putredinis cloaca quadam vermes scaturirent continue tanto cum fetore ut quocunque deferretur illico aer tetro inficeretur odore. A qua tam turpi peste cum non posset medicorum leviari opere, non aliter quam si ex alterius noxa sua deberet oriri sanitas, in innocuos sevissime diris imperiis debachatus est. Ex quibus unus ne omnino mutus ad supplicium duceretur, quasi egritudini daturus remedium inquit: «Quid, Galleri, verborum multitudine opus est? Quod pateris Iovis est ira nec eius Iovis quem tu maximum optimumque vocans Capitolina in arce nephario ritu excolis, quin imo celestis qui ex Virgine natus celo pariter imperat atque terris et cuius tu iam diu bestiali sevitia percitus nomen exterminiis in sacrosanctos eius sectatores in sequeris». His auditis exhorruit marcidus imperator nec ausus est in veridicum reprehensorem quid agere, quin imo si forsan veri Dei posset mitigare iudicium, iussit edicto ne a quoquam sanctorum aliquis vexaretur. Sed sera quantum ad eius corpusculum penitentia fuit, eo quod non tam efficax ut in aliquo movere latam sententiam potuisset. Verum acerbitate morbi exasperatus continue eo usque pervenit ut, deficientibus patientie viribus, spreta imperandi dulcedine, qui in Christicolas efferata mente sevierat, in seipsum etiam crudeliter agere cogeretur donec malesanus a fetido corpore solveretur spiritus.

Hoc modo qui reges exteros exercitibus suis compresserat, qui iustorum sanguinem fuderat, proprios vermes coercuisse non potuit et suum sanguinem in tabem verti continuam vidit et, quasi Tantalus alter, media rerum in copia inops auxilii exanimatus ad graviora descendit.


X. Nonnulli infelices Cesares et Augusti.

[recensere]

Longa quidem, etsi diu continuata sit, restabat Augustorum dolentium series post Gallerium. Quam cum coram accurate magis intuerer, oppletum lacrimis Maxentium Herculei filium astantem cognovi. Aiebat enim non solum se ab augustali apice deiectum, sed a Constantino, Constantii ex Helena filio, pluribus preliis fusum et inde apud Milvium pontem superatum ac in Tiberim mersum et enecatum.

Similiter et Licinius Augustus querebatur se ab eodem Constantino primo in Pannonia et apud Cybalas superato, iterato consertis preliis victum atque fugatum; et tandem pace habita et rescissa, navalibus et terrestribus certaminibus pari infortunio deiectum; et ultimo apud Nicomediam, facta deditione, contra iusiurandum misere trucidatum.

Sic et Crispus et Constantinus, iam dicti Constantini filii, et Licinius Licinii Augusti genitus, Cesares et optime indolis iuvenes, ob furorem imperantis etatis eorum flore surgente, quod confossi sint querula lamentatione dolebant.

Dalmatius inde a Constantino patruo Cesar factus et imperii pro parte relictus heres, suscepta vulnera a tumuituantibus militibus, vidente Constantino consobrino atque tacente, ex quibus mortem consecutus fuerat, alto cum plangore monstrabat.

Eque Constantinus Augustus, prefati Constantini filius, fortunam suam subsequens maledictis execrabatur, se asserens apud Aquilegiam adversus Constantem fratrem prelio inito, non solum a spe deiectum imperii obtinendi, verum a militibus ad necem usque plurimis vulneribus fuisse transiectum.

Sequebatur et Constans predictorum frater, qui, esto sua vitia reticeret, se occisum Magnetii factione querebatur.

Ceterum inter Veteranionem senem ab imperio deiectum et Nepotianum, non suam insolentiam sed militum Magnetii rabiem clamore damnantem, Magnetius ipse dolens pre ceteris incedebat. Nec immerito, si deploranda est pereuntium rerum perditio. Nam cum illi iam pars maxima cessisset imperii et obtinendi totius spes fere certissima videretur, inito adversus Constantium prelio apud Nursam, exhaustis iam pugnantium fervore nimio romanis viribus, victus in fugam coactus est: quo dolore ac rerum desperatione inpulsus, seipsum apud Lugdunum iugularat.

Sic et Decentius Cesar frater eius, audito infortunio, apud Senonas vitam laqueo terminasse deflebat.

Quibus insuper veniebat immixtus Gallus Constantii patruus damnans non quod ex Cesare effectus tyramnus, sed quod iussu nepotis occisus sit.

Post hos et Iulianus Apostata, divino confossus gladio, uti vivens in Dei filium, sic et mortuus anxietatem suam blasphemiis lenire putans, incedens exasperabat. Qui ob eius infandam audaciam ut de se scriberem incitavit animum.


XI. De Iuliano Apostata rege Romanorum.

[recensere]

Paucis literis multas miseriarum lacrimas conclusisse delectat, ut recentior minus attritis viribus in Apostatam scripturus deveniam.

Qui Constantini Magni nepos ex fratre, cum de se primo spem dedisset optimam, postremo in exitum pestiferum prosiluit. Nam cum iam, abiecto detestabili ydolorum cultu, divini Verbi veritas mira fecunditate polleret, hic – ut puto – sacro Spiritu tractus, habitu monastico sumpto, inter vere religiosos viros divino se dedit obsequio. In quo dum sanctissime per tempusculum perseverasset, suggestione hostis antiqui factum est ut, relicto cenobio, repente se inter milites ad castra conferret.

Quem, occiso iam Gallo fratre suo et in matrimonium ei data sorore, Constans promovit in Cesarem exercituque tradito, illum ad sedandas Gallias, opere Silvani tumultuantes, iussit ire. Quas cum pacasset ingenti solertia sibique conciliasset milites,l in cupidinem atque spem imperii lapsus est; et ut eo potiretur totis affectibus cepit insistere.

Sane cum non satis virium esse tam magnis ausibus cerneret, infandorum spirituum uti suffragio, aliquo in talibus docto suadente, conatus est. Et – ut placet aliquibus – peractis detestandis ceremoniis, in eorum usque venit colloquium. A quibus, si cultus eis per Constantinum sublatum restituatur, quod cupiebat imperium promissum est. Is autem, quasi potentissimos rerum fautores haberet, temptare omnia ac audere ut eo perveniret incepit. Nec infande spei defuit exitialis effectus. Nam gerente Constantio adversus Parthos bellum, offerentibus militibus eidem in eius gratiam, augustalem sedem ardenter arripuit et confestim ad Ylliricum obtinendum concessit. Et ne voto frustraretur invasor, redeunti Constantio, Parthis omissis, ut rabiem invadentis reprimeret, inter Ciliciam et Capadociam mors affuit. Qua pace omnium Iulianus obtinuit rei publice principatum.

O quantum ab illo differens qui nuper humilis pallensque cenobii claustra lento terebat gradu, nunc conviviis et superbia turgidus, hinc inde discurrens armis aut diris incantationibus omnia territat! Cui cum infausti fautores sui, Deo permictente, favissent, primo principatus ingressu, ante liberalibus eruditus, phylosophicis vacans, optimam de se spem tribuit; et potissime dum a studio surgens amicos coleret, provinciales iustitia foveret, tributa reprimeret et equum se cunctis pariter exhiberet. Sane ratus magicis suffragiis omnia posse que vellet, ausus est opinionem pyctagoricam imitatus asserere palam se Alexandri Magni spiritum possidere nec sibi mores illius atque fortunam deesse. Quam iactationem stolidam ut opere veram ostendere posset, totus in obsequio regis Herebi, alia tamen quam predecessores sui via, se exhibuit. Nam quod illi suppliciis, hic fictis virtutibus atque blanditiis et muneribus obtinere conatus est. Quod cum agi frustra cognosceret, multis commodis privavit innocuos; ex adverso Iudeis hostibus reedificationis in Ierosolimis diruti templi concessit arbitrium. Inde, tolerantibus cuncta Christicolis, palam se Filii Dei, quem Galileum aut Nazarenum deridendo continuo vocitabat, suorumque hostem professus est. Nec dubium quin more priorum sic sevisset in eos to ni bellum supereminens parthicum impedisset. Ad quod cum ultra speratum citius evocatus accederet, templa deorum aperiri iussit et solemnia ritu prisco instaurari sacra, eis Christianorum sanguinem se immolaturum solemni promictens voto, si victor remearet hostium, eductisque legionibus in Saporem regem Persarum arma convertens, Thesiphontem usque pervenit.

Inde castra movens transfuge ductu in altas desertasque solitudines atque invias ante deductus est quam dolos ducis adverteret. In quibus adeo miser exercitus anxistus est ut deperire funditus credere.tur. Nam desuper tanto solis urebatur estu ut galee quasi ignite ferverent. Fervebant similiter et arene adeo ut grave esset militibus firmare vestigium. Erat insuper omnino sterilis locus nec unquam diu quesita ulla apparebat aquatio. Periclitantibus difficultate miseris, non iuvantibus in tam extrema necessitate cantaminibus, non supplex ad Eum quem spreverat et qui solus ea in solitudine opitulari poterat Apostata conversus est, quin imo diro vexatus stimulo, ne tam tristem suorum perniciem cerneret et ut liberius in hostem suum verbis et ignominiis exardesceret, quasi subsidii aliquid quesiturus, solus paululum secessit a suis et solita mentis agitatus insania in Deum eiusque Unigenitum Matremque continuis blasphemiis et maledictionibus, uti in auctores periculorum, verba quasi tela convertit.

Quibus irritatus longe patientissimus Deus, actum est ut ex improviso blasphemator egregius obvium militem hostem haberet, qui eum iam trementem seroque divinam potentiam cognoscentem obloquentem tamen adhuc, lancea feriens prostraret in solum clamitantemque et suo se in sanguine revolventem perimeret. Et – quod miraculo adscriptum est – non a persa milite prostratum aiunt, sed – ut legitur in gestis Basilii Cesariensis episcopi – a Mercurio quodam christiano milite pridie Cesaree tumulato, cuius arma eius in funere ritu prisco in parte celebriori templi affixa die illa in qua nepharius Apostata occisus est, nec visa nec usquam comperta; insequenti vero, humano atque recenti sanguine respersa suo in loco inventa sunt et qualitercunque ad eos delatum sit, firmant dixisse obscenum hominem, dum infaustum emicteret spiritum, «Vicisti Galilee». Quod argumentum est eum occisorem suum in ultimo cognovisse sed minime rabiem repressisse.

Cuius exinde cadaver dicunt qui Fabiani vitam referunt, iussu Saporis regis acceptum et eius corium artificis venustatum manu et coccineo decoratum colore et selle regis infixum. Comperta preterea studiorum suorum insignia plura. Nam preter innumera instrumenta magice artis atque precepta, exenterata mulier atque suspensa crinibus in sacello apud Carras inventa est: cuius ex extis creditum impurum hominem premeditasse futura.

Sic et in Antiochia archiva humanorum capitum plena et in puteis busta reperta sunt et alia huiusmodi plura. Quam ob rem maximo cum gaudio non tantum christianorum, sed et gentilium ubique locorum Iuliani periclitatio celebrata est.


XII. In blasphemos.

[recensere]

Non habeo, fateor, quid satis dicam in homines tam scelestos qui, quadam bestiali temeritate inpulsi, ore spurcido ignominiosisque verbis bonitatem divinam, honestatem Virginis genitricis sanctitatemque piorum hominum comprimere, deturpare et, si possint, exinanire conantur. O scelus indignum! Quid est cernere quosdam eam in dementiam devenire ut arbitrentur se non haberi quod cupiunt, ni fidem per Dei vulnera fecerint blasphemantes? Et non nullos suum ob facinus tanta excandescere ira ut etiam in Deum corde desiderent quod turpissime blasphemantes ostendunt? Nonne his intellectus aliquis, non ratio, non memoria? Vix credam. Intelligerent equidem se Dei opus consistere, inanes esse iactantias et veram gloriam in humilitate fundari. Cognoscerent Deum pia mentis affectione colendum, tumoresanimi vera patientia opprimendos et vitia penitentia minuenda, non augenda blasphemiis. Reminiscerentur quem obscenis contumeliis sordidare satagunt cum sputis respersum, virgis lacessitum crucique affixum ut nos in libertatem reduceret et sanguine suo, quas parentum contraxeramus inobedientia sordes ablueret et cunctis firmatas celi ianuas aperiret.

Taceant ergo vermes putridi nec audeant sacrilegis celum lacessire vocibus et insipido conatu velle transcendere, quasi sedem suam in aquilone adversus Altissimum locaturi. Et si ad eorum bestialitatis ignaviam retundendam cetera desint exempla, spectent se coram Iulianum principem suum etate robustum, armis indutum, amplo vallatum exercitu et orbis imperium obtinentem, non celesti fulmine, non herculea clava, non a fera pessima, sed a iam mortuo milite, non iuvantibus quibus cultum sublatum restituerat, Galilei nutu, quem pleno vilipendebat ore, prostratum victum mortique damnatum perpetue. Et dum intuentur supplicium, omnipotentem Deum esse fateantur et timeant suumque scelus non amplius peccaturi contritione lacrimisque detergant.


XIII. Dolentes plurimi.

[recensere]

Quid refert? Volebam ab Augustorum pausillum declinare malis et Firmi Maurorum regis a Theodosio comite Valentiniani imperatoris oppressi narrare miseriam; vel saltem ipsius Theodosii, post claras victorias, iugulum subsecutum.

Verum Valens Romanorum imperator et sequentes plurimi eiusdem dignitatis insignes a proposito abstulere. Is quippe fumosus et per omne corpus exustus incedens, stultitiam suam, qua, ex catholico arrianus effectus, Christicolas suppliciis vexasset et monacos in militiam coegisset, execrabatur, sed longe magis conflictum a Gothis susceptum et eorum inhumanitatem qua in domuncula quadam latens igne supposito fuerat consumptus.

Erat et longevus Armaricus rex Gothoium querulus quod in tam longum evum vitam eius natura traxisset et Hunnorum supervenientium timore ad inferendam sibi mortem miserrimus traheretur.

Sequebatur et Gratianus Augustus lacerans maledictis Merobaudi magistri equitum perfidiam, qua a Maximo apud Parisius superatus et inde ab eiusdem ducibus apud Lugdunum fugiens sit occisus.

Inde ipse Maximus querebatur quod, subacta iam plaga occidua, cum in spem romani imperii potiundi evenisset, repentino Theodosii Augusti impetu apud Aquilegiam circumventus sit et captus atque imperialibus nudatus et in inferias Gratiani peremptus.

Sic et Victor eiusdem Maximi filius non diu post patrem se cum Galliis preesset, ab Arbogaste dolebat occisum.

Necnon et Andragatius quem penes armorum summa erat, lamentabatur in tantum sibi adversatam fuisse Fortunam ut non evadendi spe, sed certe mortis intuitu se e navi in mare dedisset precipitem.

Hinc et Valentinianus iunior querebatur quod nunc elevatus, nunc a Fortuna demersus et variis agitatus casibus, cum iam esset iterum opere sublimatus Theodosii placideque imperaret, apud Viennam dolo Arbogastis circumventus atque fracto gucture occisus et demum laqueo tigno cubiculi, ut sibi ipsi mortem dixisse videretur, appensus sit.

Quem et Eugenius loco suo ab Arbogaste substitutus et Arbogastes sequebantur flentes, alter quod pugnantibus pro Theodosio ventis victus cesusque sit, alter quod mutata fortuna seipsum occiderit ne hostium efficeretur ludibrium.

Post hos et alii plures miseri veniebant, quos inter Radagasus minacibus adhuc oculis et facie torva, aspectu horribilis et tristis plurimum, nescio quid secum murmurans frendensque veniebat. De quo, ne Augustorum infortunia omnem libelli huius occuparent seriem, scribere visum est que a veteribus accepisse memineram.


XIV. De Radagaso Gothorum rege.

[recensere]

Radagasus Scitha fuit origine. Et cum Hunni Gothos tranare ad Danubium coegissent suasique a Rufino patricio, Tracia devastata ut sedes apud Hyspanos peterent, facto iam a nobilibus Alarico rege, et ipse ab agrestium turba rex similiter factus est. Et sic Gothis rege sub gemino iter agentibus, Stilico per fraudem secutus vestigia, eos aggressus est.

Qui advertentes flexo in tergum gressu, aggredientem retuderunt; et romani nominis hostes effecti, omnem Ytaliam deleturi, bipartito agmine in eam devoluti sunt. Et cum Alaricus ex composito recte Romam tenderet, in sinistram paululum reflexus est Radagasus; et cum ducentis milibus armatorum et elatus regno et viribus nimium diis suis, si victor evaderet, sanguinem omnem vovit ytalicum, minitans insuper se romanum omnino no men extincturum et ex Ytalia facturum Gothiam atque ex Augustis et Cesaribus Radagasos.

Eo igitur veniente, cum omnis eius viribus provincia cederet nec undecunque iter faceret quisquam exire auderet obvius, non suo tantum sed ceterorum iudicio, Capitolinam arcem impetu primo occupaturus procul dubio videbatur. Transcensis Alpibus et omni Cisalpina Gallia populata, etiam obsistente frustra a Ravenna Honorio Augusto, in Tusciam cum suis omnibus copiis descendit ut, Alarico iunctus, Romam peteret.

Attamen longe aliud erat quam hominum, ministre rerum consilium. Nam uti barbarum hominem leta facie celerique volatu evexerat Fortuna in sublime, sic in nubibus versa, fere temporis momento deflexit ad imum. Ea enim tempestate cum Stilico imperii cupidine teneretur sequereturque iam victus Alaricum, clam secum de optato convenerat; et quia intentioni adventus Radagasi adversus videbatur, Uldin et Sarus et alii quidam Hunnorum atque Gothorum principes cum suis copiis una cum Stilicone et eius exercitu Radagaso hostes obvii facti sunt. Qui suos in se conversos advertens, aliquantisper insolentiam retrahens, timidus et pavescens effectus est festinusque cum omnibus suis se recepit in montes in quibus iam dudum fuit antiquissima civitas Fesularum, arbitratus, eo quod natura muniti sint, in eisdem se posse tutari. In quibus circumsessus a Stilicone, non solum ab amplissima spe cecidit (qua paulo ante ad orbis imperium vehebatur), sed sui iudicii cecitatem cognovit. Sensit quippe sero montes saxeos esse steriles aridosque; et cum non cerneret unde posset erumpere, consilii inops dum expectaret, si forsan Fortuna viam aliquam aperiret, ad eam oportunitatum omnium devenit penuriam ut omnem exercitum fame sitique et algore nimio periclitari appareret liquido.

Stans igitur Radagasus, quasi escam recepturus desuper, nec eruptionis audens temptare fortunam, eo ventum est ut coram epulantibus ludentibusque adversariis suis inciperent tam homines quam iumenta tabescere et in ducem murmura suscitari ac adversa agi consilia.

Quod advertens barbarus, iam solito mitior, cepit de fuga consilium. Sane celi Arbiter passus non est ut qui nomini suo tenebras minitasset in lucem, omissis inter scabrosos montium vertices sequacibus, immunis evaderet. Et sic dum minus caute suis iam subtractus incederet, in hostium manus incidit captusque catenis ytalicis superbientia colla manusque concessit invitus. Nec mora: miserabiliter trucidatus est. Nec agmen ingens cui preerat a supplicio transivit impune. Nam cum fame omne debilitatum esset, rege perdito, irruentibus hostibus invalidi prebuere cervices. De quibus post amplissimam cedem, quod gladiis surreptum est pecudum more pro vilissimo pretio venundatum est. Et hi etiam concepto iam ex inopia morbo, fere omnes post dies paucos periere et sic cum duce omnis est exinanitus exercitus.

Quid, queso, mirabilius potuit nobis ostendisse vetustas? Quid maius permutasse Fortuna? Quid incredibilius finxisse quisquam rege tam maximo tanque superbo tanque ingenti populo sociato, perpetuum Ytalis exitium minitante, tam subito tanque repente ac etiam tam inexcogitata via territo, consilii inope facto, in arido ac sterili loco a seipso coacto, fame periclitato et postremo non solum deposito aut ceso, verum cum omni multitudine sua, usque ad unum deleto, eraso, elimato et, tanquam non fuisset, in nichilum penitus redacto?

Grande quippe, si intueri velint qui minantur minoresque despiciunt, monimentum est transgressorumque frenum, cum possit Deus, dum velit, potentes de sede deponere et humiles exaltare.


XV. Dolentium descriptio brevis.

[recensere]

Fere Radagasi verba finieram et ecce dolentium affuit multitudo. Quos inter dum cupidus oculis intuerer, visus est michi Rufinus, vir ille inclitus atque magnificus, quem penes omnis orientalis aule potestas fuit. Qui dum per fraudem eius quod possidebat imperii titulum scrutaretur, suum invenit excidium. Nam videntibus Constantinopolitanis omnibus, dolo comperto, ante alia, ex duce captivus effectus est; et loco affectate purpure catenas induit. Inde extra menia urbis tractus, loco dyadematis atque sceptri sumpturi, damnatus caput et dexteram truncandam carnifici miser exhibuit.

Nec ab eo longe Stilico incedebat ex Vandalorum stirpe imperatoris assumptus in comitem. Hic occidue prefectus plage, cum Serenam imperatoris filiam haberet in coniugem et Mariam ex Serena filiam suam copulasset Honorio, dira imperii agitatus cupidine, una cum filio Leutherio improbo iuvene, ad extinguendum nomen ytalicum et romanum occupandum decus, fere barbarorum omnes boreales nationes excivit. Verum quod procurarat in alios, in eius et filii exitium revolutum est. Nam, comperta fraude, trucidati cecidere ambo.

His immixtus ex infima militia, nominis tantum favore suffultus, apud Gallos ad imperium sublimatus aderat Constantinus. Qui a Constantio Honorii Augusti comite apud Arelatem obsessus et demum captus et vita privatus est.

Eque et Constantius eius filius qui ex monaco Cesar ab eodem dictus, dum in Hyspania regnare cepisset, a Gerontio comite suo apud Viennam iugulatus occubuit.

Erat et Maximinus a Gerontio sublimatus qui exutus purpura ac imperio exul egensque apud Hyspanos tanquam ludibrium vite reliquum duxerat.

Et cum his etiam Attalus veniebat qui Rome imperator factus, mox regno privatus a Gothis in Gallias tractus, eorum consilio atque presidio quam Rome demiserat, tyramnidem reassumpsit in Galliis. Inde a Gothis in Hyspaniam migrantibus destitutus, captus, Constantio patritio traditus et Honorio a Constantio presentatus eius triunphi currum catenis precessit implicitus. Postremo apud Liparas damnatus exilio et – ut quibusdam placet – una mutilus manu in egestate consenuit.

Quos et Heraclianus miserrimus sequebatur, qui comes in Affricam missus, ob rem bene gestam adversus prefectos Attali, ad amplissimam consulatus urbis dignitatem promotus, adeo rerum successu elatus est ut, quasi Xerxes alter, classe trium milium septingentarum navium congregata, occupaturus Ytaliam, ex Affrica transfretaret. Sed primo Marini comitis occursu territus, una ex multis arrepta navi, solus Cartaginem abiit, reliqua relicta classe. Quo militari tumultu, iam suffragio privatus omnium, miserabiliter laceratus est.

Sed quis, oro, regnorum invasores omnes, quis sublimatos et inde deiectos suo crimine, seu aliena culpa (quos ego coram cernebam) paucis posset inclusisse literis?

Satis igitur sit ex multis Odoacrem ruthenum seligere et latius ex eo aliquid recitare.


XVI. De Odoacre rutheno Ytalorum rege.

[recensere]

Odoacer igitur fuit natione ruthenus. Qua apud suos claritate fulgeret non habeo; verum cum acris esset ingenii, robustus corpore et pronus in predam, audiens Augustos Urbe relicta Euxini maris litus excolere et sub varia regni mutatione expulsione et innovatione agitari Ytaliam, ratus se posse – quod et plurimi fecerant – obtinere, grandi ac fortissima Herolorum, Turcilingorum et Scitharum manu congregata eaque ad predam maximis suasionibus irritata, ab extremo Pannonie situ aggressurus Ytaliam iter arripuit; superatisque Noricis Alpibus et Horeste Romanorum patritio, cum exercitu occurrente sola fama, usque Ticinum fugato, inde obsesso captoque et Placentiam usque perducto et ibidem miserabiliter trucidato, viam ferro faciens et vi cuncta subvertens Romam venit eamque, resistente nemine, victor intravit.

Nam Augustus, Horestis filius, qui purpura sumpta paulo ante occupaverat dominium, audito patris casu et Odoacris ferocia, relicto absque regimine regno abierat. Odoacer autem tanto rerum successu gaudens, summo suorum consensu seipsum Italie regem constituit. Et infestante nemine quattuordecim annis, ex arce Capitolina ruthenus iura dedit Ytalicis: clarum quidem Fortune munus consecutus est.

Ceterum dum eadem quieti sue ac splendori nimio invidere inciperet, longe aliunde quam existimari potuisset, in eius excidium ingens phalarica adinventa est.

Cum enim grave esset Zenoni Augusto Odoacrem Ytaliam tenere, Theodorico Ostrogothorum regi, optime eius iudicio indolis, si posset cum suis Odoacrem superasse, ytalicum regnum concessit. Qui cum suos animasset ad belli premia, torrentis in morem descendens a Mesia per Sirmium et Pannonias in Ytaliam veniens, secus Sontium fluvium haud longe ab Aquilegia in loco uberrimo paululum quievit.

Odoacer autem egre ferens sibi quietem turbari, congregatis copiis obviaturus hosti processit victusque prelio fugatusque ad interiora fugiens se traxit Ytalie reintegratisque viribus Veronam usque, quo iam cum suis venerat Ostrogothus, iterum belli fortunam experturus, accessit. A quo facile secundo superatus est. Qui cum reliquiis infelicis exercitus Romam citato cursu veniens ibi comperisset mutatam cum eventu fidem, sibi Urbis ingressum negatum, igne ferroque cuncta adiacentia populatus, Ravennam abiit; et eam adversus hostem novis munitionibus roboravit.

Sed cum iam Theodoricus occupasset omnem Cisalpinam Galliam atque a Gubundato, Burgundiorum rege, eam infestante, liberasset, impedimentis omnibus apud Ticinum derelictis, Ravennam veniens, Odoacrem per triennium fere obsidens, cives ad deditionem coegit, fide future salutis exhibita. Attamen cum infelix in potestatem severi iuvenis venisset, eius urgente barbarie, nulla servata fide, iussu suo Odoacer percussus est.

Et sic qui repentino quodam volatu in sublimitatem rerum gloriosus evaserat et longa quiete regiam dignitatem perpetuasse credebat, coactus per infelices descendere gradus usque in captivitatis extremum corruit; a qua nec inopem leta libertas absolvit, sed mors infesta surripuit.


XVII. In presentem Urbis conditionem.

[recensere]

O infelix nimium Roma, quas in tenebras luctusque avaritia discordia et vesana tuorum te duxit ambitio! Tibi nempe, dum tui quondam celebres viri pauperiem ultroneam dilexere, nec ob aliud preter ob virtutum magnitudinem inter se habuere invidiam, cessere vertices montium maria fluviique, cessere hyperboree nives et sole fervido Ethyopum estuantes arene, sol oriens et occasus. Nec hyrcana tigris aut elephas yndus vel leo marmaricus tuas potuit legiones flexisse armisque victricibus tuis urbes, populi regesque cedebant et undique a tuis ducibus, subactis provinciis, triunphus splendore mirabilis portabatur. Et – ut paucis multa concludam – eis agentibus, tibi cesserat universus orbis in predam. Nec solum imperans regum omnium colla calcabas, verum gloriosissimum nomen tuum fama super astra detuleras. Nunc vero, versis in contrarium rebus, que alterum ex consulibus Campanum oppressa plurimum dedignata es et sevis cruciatibus in cives quosdam tuos regni desiderium expiasti, eo tracta es – ne de aliis dicam – ut hostes tuos precipuos, qui totis viribus semper nomen tuum delere consti sunt, affros principes habueris et habeas miseranda germanos.

Et, quod turpius, si Scitha Maurus aut Gallus prede trahantur cupidine, in te tanquam inexhaustam viribus et inermem et tuis vacuam civibus atque a principibus derelictam ausus suos impune convertant. Nec restat quin, que semel orbem expoliaveris omnem, sepissime concurrentibus predonibus undique nuda relicta, divinis humanisque privata sis; et in dedecus potius presentium quam preteritorum gloriam et exemplum instabilitatis humane semesa magnifica veterum monimenta reservas.


XVIII. Deiecti quidam.

[recensere]

Dum Urbi nostreque conditioni compaterer, et ecce Trabstila Gepidorum rex et Busar Bulgarorum equis lacrimis flebant quod primo impetu Theodorici iuvenis Ostrogothorum regis subacti sint.

Sic et Pheleteus Rugorum rex tristis execrabatur Odoacrem, quod ab eo sit regno pariter et vita privatus.

Inde Marcianus Augustus deflebat se militum suorum coniuratione peremptum.

Et iuvenis Leo, Leonis Augusti filius, longa verborum serie, sevitiam Zenonis damnabat quod eius opera principatui successurus, in cenobio monacus senescere coactus sit.

Veniebant insuper, etsi mesti, venerabiles tamen plurimum, senes socer Simmachus et Boetius gener, amplissimis – ut ego prenoveram – honoribus functi et a rege barbaro, eo quod salvum voluissent esse senatum, atroci sententia primum apud Ravennam exilio religati; demum atrociori sub interminatione dedecorosi supplicii, Ticinum inde compulsi, quo crudescente regnantis ira, miserabili morte damnati perierant.

Fateor, me plurimum erumne clarissimi viri Boetii trahebant ut de se scriberem, urgentibus una ex parte maiorum suorum famosis et venerandis imaginibus, quas etsi temporum iniquitas aut deiecerat aut minuerat inclitum Manliorum nomen minorasse, nedum subvertisse, nequiverat. Ex altera vero studiorum suorum singularis gloria qua eius immixtum phylosophorum nomen, labantibus seculis, in dies lucidius inter tam eximie rerum magistre professores refulget. Sed obstitit Britonum celebris fabula, Arturus rex veniens gemebundus, cuius magnitudinem atque casum, etsi ex fide digna testimonio non noscamus, pro comperto existimamus postquam universi orbis testari videtur opinio.


XIX. De Arturo Britonum rege.

[recensere]

Britones angulo in occiduo positi et ab orbe fere ceteri separati, suis annalibus asserunt Arturum quondam regem suum, longe rerum omnium occidentalium clariorem eumque a Constantino quodam – qui occiso Gratiano municipe insule tyramno regnum tenuit – originem habuisse eiusque fuisse patrem Uter cognomento Pandragon insule regem. Quo mortuo, cum is regale conscendisset solium adhuc iuvenis et admirande indolis videretque eo venisse rem publicam romanam ut quantum quisque surripuisset eidem, tantum possideret impune, non contentus relicti a patre imperii, collectis viribus, Hyberniam, Orcadas, Daciam Gothlandiam Norvegiam aliasque plures etiam versus Galliam provincias maximo celerique subegit successu.

Porro cum satis visum foret regni terminos et nominis gloriam ampliasse, ratus aliquando finem belli ponendum, ne ocio virtus marcesceret, ut fertur, Merlini vatis, ea tempestate florentis consilio, Tabulam quam Rotundam Angli vocitant ordinavit. Ad quam, quasi ad convivium celebre, quoscunque ex suis nobilioribus armis et moribus novit egregios convocavit selectosque legibus ordinibusque in consortium et societatem coegit.

Fuit quippe omnibus lex precipua arma non ponere, monstruosa exquirere, ius debilium vocati totis viribus defensare, violare neminem, se invicem non ledere, pro salute amicorum pugnare, pro patria vitam exponere, sibi preter honorem nil querere, fidem nullam ob causam infringere, religionem diligentissime colere hospitalitatem quibuscunque gratis pro facultatibus exhibere, contingentia seu in honorem seu in dedecus referentis vergentia summa cum fide et veritate quibus annalium cura erat exponere; et huiusmodi plura laude quidem dignissime exercere. Quibus rite servatis, tam robore sociorum militum quam inclita morum claritate, regium nomen in tam splendidam gloriam delatum est ut nec Fortuna seviens nec annosa vetustas agere potuerit quin usque in nostrum seculum claro cum fulgore devenerit.

His igitur iam felix, dum solitum vectigal Romanis poscentibus negasset, copiis in Galliam deportatis, signis collatis, adversus Lucium consulem illud armis poscentem descendit in aciem. Et cum illi cessisset victoria, in omissum desiderium recidens, occupaturus ampliora processit.

Sed elato iam parabatur occasus. Dum ergo armis interiora infestaret Gallie, Mordretus eius ex concubina filius – cui sedem regni, se absente, tutandam liquerat – acer iuvenis ad omne facinus audax, iam dudum regnandi cupidine captus, oblatum sibi tempus a Fortuna regis absentia ratus, cepit ad libertatem iugo pressos regio irritare, animos omnium donis allicere, se regem benignissimum futurum ostendere, civitates arcesque regni suis presidiis servare, amicos convocare, vires parare, mercennariorum militum maximam manum conducere, regi patri supplementa et commeatus negare et ad rebellionem spectantia cuncta peragere; et cum iam precogitatum tempus adesset, ficticiis literis regem bello mortuum demonstrare, sese regem dicere et regalia cuncta tractare.

Que cum fama velox Arturi detulisset in castra, repente belli sedes mutata est; et arma que in socios Romanorum infelix direxerat, in filium retorquere coactus est. Assumptis igitur in classe copiis, in litore britannico filium repugnantem habuit obvium. Verum cum nequisset obsistere, dimisso litore et in fugam versus, se Guitoniam contulit; ibique cum omne robur suum convenisset, certaminis temptare fortunam disposuit; tanteque fuit obstinate perfidie, ut non vereretur adversus patrem in pugnam descendere.

Commisso igitur certamine, etsi militum Arturi armorum atque bellice discipline virtus esset insignis, multitudo tamen adversa, crimine lese maiestatis conscia et ob id mori potius quam vinci disposita, nec flecti poterat nec inpelli. Et ideo, marte sub dubio, diu acriter hinc inde pugnatum est; et ex utraque parte tam ingens quam feda pugnantium cedes facta. Periere equidem ibi omnes fere Arturi commilitones egregii. Quod cum egre ferret Arturus videretque Mordretum, quasi renovatis viribus discurrentem et fere sua virtute victoriam occupantem, seposita affectione patria, lancea sumpta toto recentis equi impetu in venientem irruit eiusque miserrimi pectus omne transfodit. Verum non impune. Nam iuvenis letali dolore percitus, cum se totum in vires collegisset, propinquanti regi, erecto gladio caput adeo feriit ut, non resistente galea, ad cerebrum usque descenderet gladius.

Rex vero transvectus equo, dum lanceam ex pectore moribundi retraheret, aiunt adeo ampliatum vulnus ut per illum in partem alteram cadentis iam solis transparerent radii. Mordretus igitur illico decidens, finem sumpsit infauste presumptionis et vite. Rex autem dierum extremum iam sentiens continuo prosiluit ex equo navimque conscendens, iussit se moriturum in insula Avalonis deferri. Ibique ex felicissimo miser moriens Constantino nepoti suo regni dominium ac desolationis vindictam peragendam reliquit. Sane, seu quod a successore Arturi mors arte celata sit, seu eo quod, existentibus rebus perturbatione maxima involutis, in se Arturus paucis consciis moreretur et nullo apparatu sepultus sit, quasi non mortuum sed sub taciturnitate servatum adhuc tanquam insignem et precipuum regem suum vulgo vivum arbitrantur Britones eumque solidatis vulneribus procul dubio rediturum asserunt.

Quo ergo unius nepharii hominis ausu parvissimo temporis tractu ampliatum, Arturi regnum diminutum est illique cum vita subtractum.

Tabula Rotunda tot probis splendida viris cesis omnibus deserta fractaque et in vulgi fabulam versa est. Gloria ingens regis et claritas desolatione in ignominiam et obscuritatem deleta est adeo ut possint, si velint, mortales advertere nil in orbe preter humilia posse consistere.


XX. In scelestos filios.

[recensere]

Abite hinc insignes pietate filii, ne dum tam scelestos ausus legeritis, clementes oculos aut animas rei enormitate fedetis. Vosque Eumenidum ferrea gerentes corda quibusque grave est bene compositi patris imperium in ruborem vestre immanitatis, estote presentes et dicatis, queso, quid possit etiam parentum iubere protervia, quod honesta filiorum obedientia pati non debeat.

Nonne ab eisdem initia vite recepimus? Non antequam homines ab eisdem dilecti, votis observantiis vigiliisquel summa cum diligentia exoptati sumus? Nonne ex matris utero pia affectione patris in ulnis suscepti invalidi plorantesque nutriti et assidua baiulatione solati? Non in periculis ab eisdem eorum saluti prepositi? Non in etatem plusculam venientes eorum gremio foti, disciplinis et moribus instructi, summo cum studio in validos annos maximis sumptibus usque perducti? Nonne ab eisdem, quantum in eis est, ad pregrandia omnia nobis stratum iter? Nonne vite commoditates, non coniugia pro qualitatibus splendida, non hereditates laborioso cum sudore quesite?

O miseri, quotiens nos ipsos, ipsum Deum eiusque salutaria negligimus ut filios extollamus, ut et ipsi non nunquam a parentibus sublimati fuimus! Quid plus ab homine, sceleste anime, optare possumus? Maiora Dei sunt, que et ipsi, si possent, etiam sibi surripiendo natis concederent.

Qua igitur mente, non dicam regna subtrahere, sed minimis quibuscunque parentum beneplacitis audemus obsistere? Cum infandum etiam excogitasse ac perversissimum sit. Habeo bonorum et forsan aliorum responsum. Sed ut pro concesso bonorum omiserim, quid inquient alii furore seducti?

Fortassis venerandis canis robur virentis etatis, levitatem gravedini, temeritatem consiliis et prodigalitatem parsimonie anteponent.

Dicent insuper unumquenque naturali quodam instinctu iugum spernere, libertatem querere, dominium exoptare, que omnia, ni abiciantur, ni pellantur, ni de medio tollantur, pater occupat.

O ignorantium opinio detestanda! Quam ignominiosa cecitate seducta, non videt quantum veneranda et potissime parentum senectus semper pro iuventute filiorum excubat; quam ingentia pro. viribus paret dominia, quam miti imperio motus frenet nocuos et urgeat salubribus monitis ad virtutem doceatque pia solettia quibus gradibus ad se usque etas natorum cum splendore deveniat.

Taceant igitur et erubescant tales et in semetipsos sua cum rabie confundantur, imo nec hominum habeantur in numero qui negant post Deum honorificentiam omnem exhibendam fore parentibus; memores etiam hoc divino iudicio permicti ut talibus eadem mensura metiatur a filiis qua ipsi pro genitoribus mensi fuisse noscuntur.

Quid ergo? Si sapimus, tanquam suavissimum iugum toleramus patrium, obedientiam omnem volentes prestemus eisdem; et summa cum veneratione etatem patrum tremulam honoremus, ut dum illam grati debita persolventes extollimus, quid nobis agendum sit a posteris ostendamus.


XXI. Flentes pauci.

[recensere]

Post Arturi fatum plures astitere reges. Nam Giselmerus Vandalorum et Guinthigis Gothorum rex se a Belisario cesis exercitibus captivatos anxie querebantur.

Inde Anirales, quod a Ioanne Sanguinario una cum Mauris suis fusus sit et inde peremptus ferebat egre.

Sic et Sindualdus Brentorum rex tanta cum indignatione deflebat se a Narsete eunuco fugatis suis, captum et laqueo more latronum extinctum, ut facile advertisses inter hominem et eunucum et laqueum et gladium satis congrue distinxisse.

Post hunc et Totila veniens olim Gothorum rex, eo quod a Narsete, deleto eius exercitu, trucidatus sit, maledictis suum infortunium lacerabat.

Quos omnes sequebatur mestissima Rosemunda erumnas suas amplissimo ploratu demonstrans. De qua – eo quod rarissime interveniant mulieres – scripsisse laudabile ratus sum.


XXII. De Ro.semunda Langobardorum regina.

[recensere]

Rosemunda Turismundi regis Gepidorum filia fuit. Hec ab ineunte iuventute cepit Fortune lubricas vicissitudines experiri et in finem usque vite perpessa est.

Cum igitur inter Alboinum Langobardorum regem adhuc in Pannonia imperantem et Turismundum bellum esset exortum ac postrema cum strage una cum rege suo Gepidorum nomen omne deletum, Rosemunda preda victoris effecta est. Quam – eo quod virgo regia forma venusta essetque iam viro matura et careret coniuge – Alboinus sibi in matrimonium copulavit. Et sic fere temporis in momento, ex aula regis tracta, vincula induit eisque exuta regium thalamum est adepta; et ex Gepidorum regis filia Langobardorum regina refulsit.

Equidem splendida satis origine, sed longe splendidior facta viro, qui, a Narsete vocatus, concessa amicis Pannonia, maximis et ex ordine subsequentibus victoriis, Forumiulii, Venetias, omnem Galliam Cisalpinam, Umbros atque Samnites sue dicioni subegit. Ex quibus quantum aucta Rosemunde gloria sit, tot cum viro nationibus imperantis, discerni facillimum est.

Sed inpatiens Fortuna loci, quam sublimarat feliciter, ignominiose, non longo interposito temporis tractu, depressit. Erat post victorias Alboinus Verone regni sedem forsan firmaturus ibidem et apparatu conviviorum ingenti, cum proceribus suis festum celebrabat egregium. In quo exhilaratus nimium et forte vino madens, poculum sumpsit quod olim victor fecerat ex craneo Turismundi componi plenumque vino iussit Rosemunde deferri et ut in festo tam celebri cum patre biberet imperari. Rosemunda, non inspecta viri letitia, muliebri more, verbum sumpsit in peius: rata sibi patris cedem suasque sibi insuper improperari catenas; et confestim femineo succensa furore secum in mortem regis egregii conspiravit. Et indignationem consiliumque suum in tempus congruum alto servans sub pectore, primo in summam sui diligentiam Helmechim regis armigerum atque lactis fratrem, donis atque blanditiis traxit. Inde patefacto consilio, eum suasionibus atque promissionibus maximis in suam duxit sententiam. Visum tamen est eis nil absque Peredeo – qui tunc apud principem fortissimus habebatur – satis apte posse compleri. Que cum cerneret in tam grande facinus fidem viri constantissimi devolvi non posse facile, novum commenta scelus, astu femineo emollivit solidam viri mentem.

Ardebat Peredeus amore puelle Rosemunde pedisseque eiusque dum posset summa cum voluptate utebatur coitu. Nec hoc Rosemundam latebat. Ad quam cum eum venturum nocte sequenti regina novisset, clam, sublatis luminibus, intrans puelle lectum expectavit; eique postquam suam libidinem in eam expleverat, cum qua concubuisset aperiit, mortem interminans ni in suas partes devenisset illico. Hac arte Peredeus captus, sceleris conscientia tractus, in voluntatem regine descendit; eaque duce, Alboino in meridianum somnum soluto, Helmechi addito, regium cubiculum intravere.

Verum is aggredientibus nephariis hominibus surgens stupidus et inermis, cum ad que recurreret arma non haberet – abstulerat enim Rosemunda gladium solitum secus regium lectum pendere – sumpto scabello pedaneo, in longam atque validam defensionem processit. Tandem superatus et occisus est et sanguinem suum fudit in Turismundi regis morte piaculum.

Sic rex qui tot reges oppresserat, tot hostium superaverat copias, tot provincias dicioni sue subegerat, per mille pericula tractu terre tam longo in novas sedes victor evaserat, ab his quos promoverat, uxoris fraude superatus, occubuit.

Huius regnum post patratum facinus insano ausu Helmechis, eo quod lacrimis insisterent et funere occupati regio Langobardi, arripere conatus est. Quod cum frustra temptari cerneret, cum Rosemunda – que iam ex regia uxore devenerat coniunx armigeri – et thesauris ac omni suppellectili et apparatu regio, una cum Alsuinda, Alboini ex prima coniuge filia, et Peredeo – ut placet aliquibus – noctu naves conscendens, ex Athesi Padum intrans, secundo fluviorum vectus cursu, Ravennam appulit.

Quo a Longino patritio, Iustini Augusti loco Narsetis suffecto, etsi hostes essent, egregie tamen suscepti sunt.

Rosemunda igitur profuga ex regina, ne diu cum suo Helmechi tam grandi preda gauderet, facta, tam ob deperditam celsitudinem quam ex prostrata pudicitia spectaculum Ravennatum, in extremum sui exitium Longino placuit: qui cum eidem flexibili longa dicacitate suas suasisset nuptias et vidisset ad has nisi per alienum sanguinem aditum non haberi, facile ad omne facinus pronam, in armigerum virum armavit.

Nec mirum. Infecta semel conscientia malis ultro demum labitur ad quodcunque. Captato igitur tempore, thorum viri tertii conscensura, pretiosum, veneno tamen perlitum, poculum Helmechi sitienti porrexit. Qui cum iam gustatum novisset, Rosemundam ad residuum exhauriendum coegit. Nec mora. Qui super innocuum sanguinem Alboini scelestas nuptias celebrarant, turgidi iam facti, hinc inde cadentes, illas exules misere separarunt.


XXIII. In mulieres.

[recensere]

Producatur in medium turgida inhonestumque cadaver pie matrone circundent. Cui, dum compatiuntur, inspiciant quid ambigua verba in damnum suum interpretari, quid in periculum suum succendi furore, quid in cecum vindicte desiderium prolabi, quid, ad consequendam, dehonestari libidine feda resultet. Dumque ob alienum facinus frontem propriam pudicus rubor accesserit mentis intuitu, se ad patientiam natas cognoscant, pronam debilitatem suam considerent et advertant mobilem voluntatem frenisque laudandi pudoris iniectis labentem animum sistant; ne per vestigia infelicis Rosemunde, dum ausu temerario altiora expectant quam sexus exposcat, in sterquilinium eterni dedecoris precipites sese dedant.

Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber octavus explicit.