Liber X | Liber XII |
[I] Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae terrae f et paulo post in eodem psalmo: Sicut audiuimus, ita et uidimus, in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri; Deus fundauit eam in aeternum; item in alio: Fluminis impetus laetificat ciuitatem Dei, sanctificauit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio eius non commouebitur. His atque huius modi testimoniis, quae omnia commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam ciuitatem Dei, cuius ciues esse concupiuimus illo amore, quem nobis illius conditor inspirauit. Huic conditori sanctae ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt ignorantes eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est impiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque communi luce priuati et ob hoc ad quandam egenam potestatem redacti suas quodam modo priuatas potentias consectantur honoresque diuinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum piorum atque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo coli delectantur. Sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro adiuuante respondimus. Nunc uero quid a me iam expectetur agnoscens meique non inmemor debiti de duarum ciuitatum, terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim saeculo perplexas quodam modo diximus inuicemque permixtas, exortu et excursu et debitis finibus, quantum ualuero, disputare eius ipsius domini et regis nostri ubique opitulatione fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate praecesserint.
[II] Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream et incorpoream consideratam compertamque mutabilem intentione mentis excedere atque ad incommutabilem Dei substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eius modi spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in somnis uel quo alio tali modo (nam et sic uelut corporis auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate, si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat inferiores suas, quas etiam cum pecoribus communes habet. Sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest, uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est, non solum ad inhaerendum fruendo, uerum etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renouata atque sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda atque purganda. In qua ut fidentius ambularet ad ueritatem, ipsa ueritas, Deus Dei filius, homine adsumpto, non Deo consumpto, eandem constituit et fundauit fidem, ut ad hominis Deum iter esset homini per hominem Deum. Hic est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Per hoc enim mediator, per quod homo, per hoc et uia. Quoniam si inter eum qui tendit et illud quo tendit uia media est, spes est perueniendi; si autem desit aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Sola est autem aduersus omnes errores uia munitissima, ut idem ipse sit Deus et homo; quo itur Deus, qua itur homo.
[III] Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis, cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus, sicut prae oculis quae praesto sunt oculis): profecto ea, quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque credimus, a quorum sensibus remota esse uel fuisse non credimus. Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus, eis credimus, qui uiderunt, atque ita de ceteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia uocabulum accepit), hoc est de inuisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt uel manentia contuentur.
[IV] Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Vbi eum audiuimus? Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se transfert, amicos Dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper uident faciem Patris uoluntatemque eius quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi reuelata cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit.
Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum uideri uolunt, nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter atque inuisibiliter magno et ineffabiliter atque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen eum temporis uolunt habere, sed suae creationis initium, ut modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid, unde sibi Deum uidentur uelut a fortuita temeritate defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem, quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse illi uoluntatem nouam, cum in nullo sit omnino mutabilis; sed non uideo quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim alternasse semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praeuidet; si autem non praeuidet nec se turpem ac miseram fore, sed beatam semper existimat. falsa opinione sit beata; quo dici stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam non esse redituram, nihilo minus conuincuntur numquam eam fuisse uere beatam, sed deinceps esse incipere noua quadam nec fallaci beatitudine. ac per hoc fatebuntur accidere illi aliquid noui, et hoc magnum atque praeclarum, quod numquam retro per aeternitatem accidisset. Cuius nouitatis causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae impietatis est; si autem dicent etiam ipsum nouo consilio excogitasse, ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate monstrabunt? Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias, si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram: non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate consilii Dei, Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium uoluntatemque mutasse.
[V] Deinde uidendum est, isti, qui Deum conditorem mundi esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim quaeritur, cur potius tunc et non antea factus sit, quem ad modum quaeri potest, cur hic potius ubi est et non alibi. Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in quibus eis non uidetur Deus ab opere cessare potuisse, similiter cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse uacare Omnipotentem, nonne consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis motibus atomorum gigni asserit et resolui, isti autem opere Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem locorum extra mundum circumquaque patentium uacare noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt, ulla causa posse dissolui? Cum his enim agimus, qui et Deum incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod apud eos, qui multis diis sacrorum obsequium deferendum putant, isti philosophos ceteros nobilitate atque auctoritate uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo, uerum tamen reliquis propinquiores sunt ueritati. An forte substantiam Dei, quam nec includunt nec determinant nec distendunt loco, sed eam, sicut de Deo sentire dignum est, fatentur incorporea praesentia ubique totam, a tantis locorum extra mundum spatiis absentem esse dicturi sunt, et uno tantum atque in comparatione illius infinitatis tam exiguo loco, in quo mundus est, occupatam? Non opinor eos in haec uaniloquia progressuros. Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen et loco suo determinatum et operante Deo factum esse dicant: quod respondent de infinitis extra mundum locis, cur in eis ab opere Deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus, cur in eis ab opere Deus cessauerit. Et sicut non est consequens, ut fortuito potius quam ratione diuina Deus non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem, qua id factum est nulla possit humana conprehendere: ita non est consequens, ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent nec fuisset aliqua differentia, unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum: respondetur eis isto modo inaniter homines cogitare praeterita tempora uacationis Dei, cum tempus nullum sit ante mundum.
[VI] Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est: quis non uideat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit, in breuioribus uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur ante mundum iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in eius conditione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus et mane et uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio Dei uacatio commendatur. Qui dies cuius modi sint, aut perdifficile nobis aut etiam inpossibile est cogitare, quanto magis dicere.
[VII] Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea est, siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus. Quoniam scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione relinquitur. Denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi: Facta est nox; sed: Facta est uespera et factum est mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua facta est. Ideo uespera quam nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.
[VIII] Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. Sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur (sicut "theatra plaudunt, prata mugiunt", cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt); sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam, quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque, cum Deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc enim et sabbati uacatione ex praecepto legis in uetere Dei populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.
[IX] Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui, quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia suppetant, quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Vbi de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non euidenter dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum et terram; ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est), deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur. Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt. ipse mandauit, et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus dictum est, cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promptu est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumpserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter septenariam cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus, et septimam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus, fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus, nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed amissio boni mali nomen accepit.
[X] Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque hoc.cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed "alius" dixi, non "aliud", quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus; nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut uero sola est ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani haeretici putauerunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relatiue quaeque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius <, et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater&lg. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur uiuus habendo utique uitam, et eadem uita ipse est.
Propter hoc itaque natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere, quod uel possit amittere; uel aliud sit habens, aliud quod habet; sicut uas aliquem liquorem aut corpus colorem aut aer lucem siue feruorem aut anima sapientiam. Nihil enim horum est id quod habet; nam neque uas liquor est nec corpus color nec aer lux siue feruor neque anima sapientia est. Hinc est quod etiam priuari possunt rebus, quas habent, et in alios habitus uel qualitates uerti atque mutari, ut et uas euacuetur umore quo plenum est, et corpus decoloretur et aer tenebrescat siue frigescat et anima desipiat. Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est, quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes corporis tota est nec alibi maior, alibi minor; neque enim ulla pars est incorruptior quam altera; corpus uero ipsum maius est in toto quam in parte; et cum alia pars est in eo amplior, alia minor, non ea quae amplior est incorruptior quam quae minor. Aliud est itaque corpus, quod non ubique sui totum est, alia incorruptio, quae ubique eius tota est, quia omnis pars incorruptibilis corporis etiam ceteris inaequalis aequaliter incorrupta est. Neque enim uerbi gratia, quia digitus minor est quam tota manus, ideo incorruptibilior manus quam digitus. Ita cum sint inaequales manus et digitus, aequalis est tamen incorruptibilitas manus et digiti. Ac per hoc quamuis a corpore incorruptibili inseparabilis incorruptibilitas sit, aliud est tamen substantia, qua corpus dicitur, aliud qualitas eius, qua incorruptibile nuncupatur. Et ideo etiam sic non hoc est quod habet. Anima quoque ipsa, etiamsi semper sit sapiens, sicut erit cum liberabitur in aeternum, participatione tamen incommutabilis sapientiae sapiens erit, quae non est quod ipsa. Neque enim si aer infusa luce numquam deseratur, ideo non aliud est ipse, aliud lux qua inluminatur. Neque hoc ita dixerim, quasi aer sit anima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream cogitare naturam. Sed habent haec ad illa etiam in magna disparilitate quandam similitudinem, ut non inconuenienter dicatur sic inluminari animam incorpoream luce incorporea simplicis sapientiae Dei, sicut inluminatur aeris corpus luce corporea; et sicut aer tenebrescit ista luce desertus (nam nihil sunt aliud quae dicuntur locorum quorumque corporalium tenebrae quam aer carens luce), ita tenebrescere animam sapientiae luce priuatam.
Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter uereque diuina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia, nec aliorum participatione uel diuina uel sapientia uel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est. Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus sunt omnes inuisibiles atque incommutabiles rationes rerum etiam uisibilium et mutabilium, quae per ipsam factae sunt. Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia, ea utique fecit quae nouerat. Ex quo occurrit animo quiddam mirum, sed tamen uerum, quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse non posset.
[XI] Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo modo uiuerent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque uiuerent. Ab hac inluminatione auersi quidam angeli non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque uitae, quae procul dubio non nisi aeterna est aeternitatisque suae certa atque secura; sed rationalem uitam licet insipientem sic habent, ut eam non possint amittere, nec si uelint. Quatenus autem, antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea uere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter certi. Neque enim sicut uita, quamdiucumque fuerit, ita aeterna uita ueraciter dici poterit, si finem habitura sit; si quidem uita tantummodo uiuendo, aeterna uero finem non habendo nominata est. Quapropter quamuis non, quidquid aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis ignis aeternus): tamen si uere perfecteque beata uita non nisi aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescientes aliud putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam beatae uitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus, non habebat. Neque enim beatae uitae uocabulum ita contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum Deum dicamus beatum; qui tamen uere ita beatus est, ut maior beatitudo esse non possit, in cuius comparatione, quod angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse in angelis potest, quid aut quantum est?
[XII] Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent), cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. Qui licet de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseuerantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis, cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est, sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi.
[XIII] Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si uitam egerunt ante peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum uidetur, quando facti sunt angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel perseuerantiae uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum" diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum? Veritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit, quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in uitam aeternam. Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali felicitate casuros, illi uero certi non sunt: iam potiores, non aequales eis erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit. Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in euangelio: Ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem Omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: Ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia Deoque subdita uoluntas habere non posset. Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista euangelica in auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A ueritate alienus fuit; sed: In ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret. [XIV] Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, atque ait: Quia non est ueritas in eo. Esset autem in eo, si.in illa stetisset. Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim uidetur sonare: In ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. Ista locutio est et in psalmo: Ego clamaui, quoniam exaudisti me Deus; cum dicendum fuisse uideatur: Exaudisti me Deus, quoniam clamaui. Sed cum dixisset: "Ego clamaui", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret: "Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me."
[XV] Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait Esaias sub figurata persona principis Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur. siue quod Hiezechiel: In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? Vbi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expressius ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis sine uitio. Quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est: In ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum. Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare uidetur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur, sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus nihil rerum inueniri uel cogitari potest; quanto magis angelica creatura, quae omnia cetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit!
[XVI] In his enim, quae quoquo modo sunt et non sunt quod Deus est a quo facta sunt, praeponuntur uiuentia non uiuentibus, sicut ea, quae habent uim gignendi uel etiam appetendi, his, quae isto motu carent; et in his, quae uiuunt, praeponuntur sentientia non sentientibus, sicut arboribus animalia; et in his, quae sentiunt, praeponuntur intellegentia non intellegentibus, sicut homines pecoribus; et in his, quae intellegunt, praeponuntur inmortalia mortalibus, sicut angeli hominibus. Sed ista praeponuntur naturae ordine; est autem alius atque alius pro suo cuiusque usu aestimationis modus, quo fit, ut quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum, ut si potestas esset ea prorsus de natura rerum auferre uellemus, siue quem in ea locum habeant ignorantes, siue etiamsi sciamus nostris ea commodis postponentes. Quis enim non domui suae panem habere quam mures, nummos quam pulices malit? Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerumque carius comparetur equus quam seruus, gemma quam famula? Ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis seu uoluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitat, et ista quid uerum luci mentis appareat, uoluptas uero quid iucundum corporis sensibus blandiatur spectat. Sed tantum ualet in naturis rationalibus quoddam ueluti pondus uoluntatis et amoris, ut, cum ordine naturae angeli hominibus, tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.
[XVII] Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini. Quia sine dubio, ubi est uitium malitiae, natura non uitiata praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius id uitium est, potius competeret esse cum Deo. Quapropter etiam uoluntas mala grande testimonium est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator; ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus institutione illius bonus, uoluntate sua malus, in inferioribus ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint temptationes eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat utique ignarus et.praeuidebat quae bona de malo eius esset ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur et malo.
[XVIII] Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed uel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae Latine ut appellentur opposita, uel, quod expressius dicitur, contraposita, non est apud nos huius uocabuli consuetudo, cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suauiter explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur. quasi morientes, et ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Sicut ergo ista contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam n on uerborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulchritudo componitur. Apertissime hoc positum est in libro ecclesiastico isto modo: Contra malum bonum est et contra mortem uita; sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina bina, unum contra unum.
[XIX] Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis asseratur; siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur): non mihi uidetur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et diuisit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Solus quippe ille ista discernere potuit, qui potuit etiam priusquam caderent praescire casuros et priuatos lumine ueritatis in tenebrosa superbia remansuros. Nam inter istum nobis notissimum diem et noctem, id est inter hanc lucem et has tenebras, uulgatissima sensibus nostris luminaria caeli ut diuiderent imperauit: Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et paulo post: Et fecit, inquit, Deus duo luminaria magna, luminare maius in principia diei, et luminare minus in principia noctis, et stellas; et posuit illa Deus in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et diuidere inter lucem et tenebras. Inter illam uero lucem, quae sancta societas angelorum est inlustratione ueritatis intellegibiliter fulgens, et ei contrarias tenebras, id est malorum angelorum auersorum a luce iustitiae taeterrimas mentes, ipse diuidere potuit, cui etiam futurum non naturae, sed uoluntatis malum occultum aut incertum esse non potuit.
[XX] Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum est; Et uidit Deus lucem quia bona est f non postea quam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. Nam ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur: Et uidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et pracesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. Et uidit Deus quia bonum est. Vtrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. Vbi autem dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separauit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non hoc loco additum est: Et uidit Deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, uitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit Conditori: tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.
[XXI] Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia dicitur: Vidit Deus quia bonum est, nisi operis adprobatio secundum artem facti, quae sapientia Dei est? Deus autem usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil eorum fieret, si ei fuisset incognitum. Dum ergo uidet quia bonum est, quod, nisi uidisset antequam fieret, non utique fieret: docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem plus ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi uniuersitate perfecta. Vbi et ipse non usque adeo desipiebat, ut putaret Deum sui operis nouitate factum beatiorem; sed sic ostendere uoluit artifici suo placuisse iam factum, quod placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia uarietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille uel quod futurum est prospicit, uel quod praesens est aspicit, uel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso. Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino incommutabiliter uidet; ita ut illa quidem, quae temporaliter fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita iam non sint, ipse uero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque scientia trium temporum, praesentis uidelicet et praeteriti uel futuri, uarietate mutatur, apud quem non est inmutatio nec momenti obumbratio. Neque enim eius intentio de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo contuitu simul adsunt cuncta quae nouit; quoniam tempora ita nouit nullis suis temporalibus notionibus, quem ad modum temporalia mouet nullis suis temporalibus motibus. Ibi ergo uidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse uidit ut faceret; nec quia factum uidit scientiam duplicauit uel ex aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam faceret quod uideret, qui tam perfecte non operare-, nisi tam perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. Quapropter, si tantummodo nobis insinuandum esset quis fecerit lucem, sufficeret dicere, fecit Deus lucem; si autem non solum quis fecerit, uerum etiam per quid fecerit, satis esset ita enuntiari: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem fecisse nossemus. Quia uero tria quaedam maxime scienda de creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit: Dixit Deus, inquit: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus lucem quia bona est. Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est, si per quid fecerit: Dixit: Fiat, et facta est; si quare fecerit: Quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a Deo bono. Hanc etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a bono Deo bona opera fierent; siue ista legerit, siue ab his qui legerant forte cognouerit; siue acerrimo ingenio inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, siue ab his qui ista conspexerant et ipse didicerit.
[XXII] Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei, hanc, inquam, causam tam iustam atque idoneam, quae diligenter considerata et pie cogitata omnes controuersias quaerentium mundi originem terminat, quidam haeretici non uiderunt, quia egenam carnis huius fragilemque mortalitate.m iam de iusto supplicio uenientem, dum ei non conueniunt, plurima offendunt, sicut ignis aut frigus aut fera bestia aut qquid eius modi; nec adtendunt, quam uel in suis locis naturisque uigeant pulchroque ordine disponantur, quantumque uniuersitati rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem rem publicam conferant uel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis adtribuant, ita ut uenena ipsa, quae per inconuenientiam perniciosa sunt, conuenienter adhibita in salubria medicamenta uertantur; quamque a contrario etiam haec, quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato et inopportuno usu noxia sentiantur. Vnde nos admonet diuina prouidentia non res insipienter uituperare, sed utilitatem rerum diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium uel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae uix potuimus inuenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi priuationis boni. Sed a terrenis usque ad caelestia et a uisibilibus usque ad inuisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in paruis; quae parua non sua granditate (nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut in specie uisibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione membrorum! Nec sane multum mirandum est, quod hi, qui nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam creationis rerum, ut bonus Deus conderet bona, credentes eum potius ad haec mundana molimina rebellantis aduersum se mali repellendi extrema necessitate perductum suamque naturam bonam malo cohercendo superandoque miscuisse, quam turpissime pollutam et crudelissime captiuatam et oppressam labore magno uix mundet ac liberet; non tamen totam, sed quod eius non potuerit ab illa inquinatione purgari, tegmen ac uinculum futurum hostis uicti et inclusi. Sic autem Manichaei non desiperent uel potius insanirent, si Dei naturam, sicuti est, incommutabilem atque omnino incorruptibilem crederent, cui nocere nulla res possit; animam uero, quae uoluntate mutari in deterius et peccato corrumpi potuit atque ita incommutabilis ueritatis luce priuari, non Dei partem nec eius naturae, quae Dei est, sed ab illo conditam longe inparem Conditori Christiana sanitate sentirent.
[XXIII] Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam, qui unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque naturam, quae non est quod Deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere, ut Deus bonus conderet bona et essent post Deum quae non essent quod est Deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus Deus; sed animas dicunt, non quidem partes Dei, sed factas a Deo, peccasse a Conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. Hinc Origenes iure culpatur. In libris enim quos appellat *peri\ *a)rxw=n, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. Vbi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non adtendisse, primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera Dei subiungens: Et uidit Deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: Et uidit Deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono Deo. Vbi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum longe maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec mala uoluntas, quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti Dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet.
Deinde uidere debuit Origenes et quicumque ista sapiunt, si haec opinio uera esset, mundum ideo factum, ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora quae minus, inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et grauius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse. Nunc uero, ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon, homo autem, et nunc licet malus longe minoris mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum, tamen luteum corpus accepit. Quid autem stultius dici potest, quam istum solem, ut in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis uel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem Deum, sed hoc potius euenisse, quia una anima sic peccauerat, ut tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset, ut non una, sed duae; immo non duae, sed decem uel centum similiter aequaliterque peccassent, centum soles haberet hic mundus? Quod ut non fieret, non opificis prouisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit.potius tanta unius animae progressione peccantis, ut sola corpus tale mereretur. Non plane animarum, de quibus nesciunt quid loquantur, sed eorum ipsorum, qui talia sapiunt multum longe a ueritate, [et] merito est cohercenda progressio. Haec ergo tria, quae superius commendaui, cum in unaquaque creatura requirantur, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit, ut respondeatur "Deus, per Verbum, quia bona est", utrum altitudine mystica nobis ipsa trinitas intimetur, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus, an aliquid occurrat, quod hoc loco scripturarum id accipiendum esse prohibeat, multi sermonis est quaestio, nec omnia uno uolumine ut explicemus urgendum est.
[XXIV] Credimus et tenemus et fideliter praedicamus, quod Pater genuerit Verbum, hoc est sapientiam, per quam facta sunt omnia, unigenitum Filium, unus unum, aeternus coaeternum, summe bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus simul et Patris et Filii sit Spiritus et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus; atque hoc totum et trinitas sit propter proprietatem personarum et unus Deus propter inseparabilem diuinitatem, sicut unus Omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam; ita tamen, ut etiam cum de singulis quaeritur unusquisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum uero de omnibus simul, non tres dii uel tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens; tanta ibi est in tribus inseparabilis unitas, quae sic se uoluit praedicari. Vtrum autem boni Patris et boni Filii Spiritus sanctus, quia communis ambobus est, recte bonitas dici possit amborum, non audeo temerariam praecipitare sententiam; uerum tamen amborum eum dicere sanctitatem facilius ausus fuero, non amborum quasi qualitatem, sed ipsum quoque substantiam et tertiam in trinitate personam. Ad hoc enim me probabilius ducit, quod, cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse uocatur Spiritus sanctus tamquam sanctitas substantialis et consubstantialis amborum. Sed si nihil est aliud bonitas diuina quam sanctitas, profecto et illa diligentia rationis est, non praesumptionis audacia, ut in operibus Dei secreto quodam loquendi modo, quo nostra exerceatur intentio, eadem nobis insinuata intellegatur trinitas, unamquamque creaturam quis fecerit, per quid fecerit, propter quid fecerit. Pater quippe intellegitur Verbi, qui dixit ut fiat; quod autem illo dicente factum est, procul dubio per Verbum factum est; in eo uero quod dicitur: Vidit Deus, quia bonum est, satis significatur Deum nulla necessitate, nulla suae cuiusquam utilitatis indigentia, sed sola bonitate fecisse quod factum est, id est, quia bonum est; quod ideo postea quam factum est dicitur, ut res, quae facta est, congruere bonitati, propter quam facta est, indicetur. Quae bonitas si Spiritus sanctus recte intellegitur, uniuersa nobis trinitas in suis operibus intimatur. Inde est ciuitatis sanctae, quae in sanctis angelis sursum est, et origo et informatio et beatitudo. Nam si quaeratur unde sit: Deus eam condidit; si unde sit sapiens: a Deo inluminatur; si unde sit felix: Deo fruitur; subsistens modificatur, contemplans inlustratur, inhaerens iucundatur; est, uidet, amat; in aeternitate Dei uiget, in ueritate Dei lucet, in bonitate Dei gaudet.
[XXV] Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam tripertitam esse uoluerunt, immo tripertitam esse animaduertere potuerunt (neque enim ipsi instituerunt ut ita esset, sed ita esse potius inuenerunt), cuius una pars appellaretur physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus aliquid secundum Deum de trinitate cogitauerint, quamuis Plato primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur, cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus uisus est neque intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur, inspirator. Sed certe cum et de natura rerum et de ratione indagandae ueritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae agimus referre debemus, diuersi diuersa sentiant: in his tamen tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum uersatur intentio. Ita cum in unaquaque earum quid quisque sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam naturae causam, scientiae formam, uitae summam nemo cunctatur. Tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. Nec ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, atque hoc interesse uideatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti uero ea re, quam propter aliud quaerimus (unde temporalibus magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut peruersi, qui frui uolunt nummo, uti autem Deo; quoniam non nummum propter Deum inpendunt, sed Deum propter nummum colunt); uerum tamen eo loquendi modo, quem pius obtinuit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur; nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique omnes temporaliter utimur. Hoc itaque more usum dixerim in his tribus, quae in homine spectanda commonui, quae sunt natura, doctrina, usus. Ex his propter obtinendam beatam uitam tripertita, ut dixi, a philosophis inuenta est disciplina, naturalis propter naturam, rationalis propter doctrinam, moralis propter usum. Si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genuissemus sapientiam nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus; et noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate uiuendum sufficeret nec bono alio quo frueremur ullo indigeret; nunc uero quia natura nostra, ut esset, Deum habet auctorem, procul dubio ut uera sapiamus ipsum debemus habere doctorem, ipsum etiam ut beati simus suauitatis intimae largitorem.
[XXVI] Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo ualde longeque distantem, neque coaeternam et, quo breuius totum dicitur, non eiusdem substantiae, cuius Deus est, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est illius summae trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus et nos esse nouimus et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas ueri similis turbat. Non enim ea sicut illa, quae foris sunt, ullo sensu corporis tangimus, uelut colores uidendo, sonos audiendo, odores olfaciendo, sapores gustando, dura et mollia contrectando sentimus, quorum sensibilium etiam imagines eis simillimas nec iam corporeas cogitatione uersamus, memoria tenemus et per ipsas in istorum desideria concitamur; sed sine ulla phantasiarum uel phantasmatum imaginatione ludificatoria mihi esse me idque nosse et amare certissimum est. Nulla in his ueris Academicorum argumenta formido dicentium: Quid si falleris? Si enim fallor, sum. Nam qui non est, utique nec falli potest; ac per hoc sum, si fallor. Quiargo sum si fallor, quo modo esse me fallor, quando certum est me esse, si fallor? Quia igitur essem qui fallerer, etiamsi fallerer, procul dubio in eo, quod me noui esse, non fallor. Consequens est autem, ut etiam in eo, quod me noui nosse, non fallar. Sicut enim noui esse me, ita noui etiam hoc ipsum, nosse me. Eaque duo cum amo, eundem quoque amorem quiddam tertium nec inparis aestimationis eis quas noui rebus adiungo. Neque enim fallor amare me, cum in his quae amo non fallar; quamquam etsi illa falsa essent, falsa me amare uerum esset. Nam quo pacto recte reprehenderer et recte prohiberer ab amore falsorum, si me illa amare falsum esset? Cum uero et illa uera atque certa sint, quis dubitet quod eorum, cum amantur, et ipse amor uerus et certus est? Tam porro nemo est qui esse se nolit, quam nemo est qui non esse beatus uelit. Quo modo enim potest beatus esse, si nihil sit?
[XXVII] Ita uero ui quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri uelint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, uerum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes atque mendici sunt, si quis inmortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Vnde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna uiuere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se nouerint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc inpendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria uiuant tardiusque moriantur. Procul dubio ergo indicant, inmortalitatem, saltem talem quae non habeat finem mendicitatis, quanta gratulatione susciperent. Quid? animalia omnia etiam inrationalia, quibus datum non est ista cogitare, ab inmensis draconibus usque ad exiguos uermiculos nonne se esse uelle atque ob hoc interitum fugere omnibus quibus possunt motibus indicant? Quid? arbusta omnesque frutices, quibus nullus est sensus ad uitandam manifesta motione perniciem, nonne ut in auras tutum cacuminis germen emittant, aliud terrae radicis adfigunt, quo alimentum trahant atque ita suum quodam modo esse conseruent? Ipsa postremo corpora, quibus non solum sensus, sed nec ulla saltem seminalis est uita, ita tamen uel exiliunt in superna uel in ima descendunt uel librantur in mediis, ut essentiam suam, ubi secundum naturam possunt esse, custodiant.
Iam uero nosse quantum ametur quamque falli nolit humana natura, uel hinc intellegi potest, quod lamentari quisque sana mente mauult quam laetari in amentia. Quae uis magna atque mirabilis mortalibus praeter homini animantibus nulla est, licet eorum quibusdam ad istam lucem contuendam multo quam nobis sit acrior sensus oculorum; sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens nostra quodam modo radiatur, ut de his omnibus recte iudicare possimus. Nam in quantum eam capimus, in tantum id possumus. Verum tamen inest in sensibus inrationalium animantium, etsi scientia nullo modo, at certe quaedam scientiae similitudo; cetera autem rerum corporalium, non quia sentiunt, sed quia sentiuntur, sensibilia nuncupata sunt. Quorum in arbustis hoc simile est sensibus, quod aluntur et gignunt. Verum tamen et haec et omnia corporalia latentes in natura causas habent; sed formas suas, quibus mundi huius uisibilis structura formosa est, sentiendas sensibus praebent, ut pro eo, quod nosse non possunt, quasi innotescere uelle uideantur. Sed nos ea sensu corporis ita capimus, ut de his non sensu corporis iudicemus. Habemus enim alium interioris hominis sensum isto longe praestantiorem, quo iusta et iniusta sentimus, iusta per intellegibilem speciem, iniusta per eius priuationem. Ad huius sensus officium non acies pupulae, non foramen auriculae, non spiramenta narium, non gustus faucium, non ullus corporeus tactus accedit. Ibi me et esse et hoc nosse certus sum, et haec amo atque amare me similiter certus sum.
[XXVIII] Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum amentur in nobis, et quem ad modum etiam in ceteris rebus, quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio uisa est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur, utrum et ipse amor ametur, non dictum est. Amatur autem; et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur, ipse magis amatur. Neque enim uir bonus merito dicitur qui scit quod bonum est, sed qui diligit. Cur ergo et in nobis ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus quidquid boni amamus? Est enim et amor, quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo id amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur omne quod uiuimus. Si enim pecora essemus, carnalem uitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset nobis bene, nihil aliud quaereremus. Item si arbores essemus, nihil quidem sentiente motu amare possemus, uerum tamen id quasi adpetere uideremur, quo feracius essemus uberiusque fructuosae. Si essemus lapides aut fluctus aut uentus aut flamma uel quid huius modi, sine ullo quidem sensu atque uita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum atque ordinis adpetitus. Nam uelut amores corporum momenta sunt ponderum, siue deorsum grauitate siue sursum leuitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Quoniam igitur homines sumus ad nostri creatoris imaginem creati, cuius est uera aeternitas, aeterna ueritas, aeterna et uera caritas, estque ipse aeterna et uera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem uel adpeterent uel tenerent, nisi ab illo facta essent, qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est, tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa uestigia colligamus; In nobis autem ipsis eius imaginem contuentes tamquam minor ille euang icus filius ad nosmet ipsos reuersi surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus. Ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem. Nunc autem tria ista nostra quamuis certa teneamus nec aliis ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus atque interiore ueracissimo cernamus aspectu, tamen, quamdiu futura uel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si bene agantur peruentura sint, quoniam per nos ipsos nosse non possumus, alios hinc testes uel quaerimus uel habemus; de quorum fide cur nulla debeat esse dubitatio, non est iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. In hoc autem libro de ciuitate Dei, quae non peregrinatur in huius uitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam nec futuri sunt desertores, inter quos et illos, qui aeternam lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus diuisisse iam diximus, illo adiuuante quod coepimus ut possumus explicemus.
[XXIX] Illi quippe angeli sancti non per uerba sonantia Deum discunt, sed per ipsam praesentiam inmutabilis ueritatis, hoc est Verbum eius unigenitum, et ipsum Verbum et Patrem et eorum Spiritum sanctum, eamque esse inseparabilem trinitatem singulasque in ea personas esse substantiam, et tamen omnes non tres deos esse, sed unum Deum, ita nouerunt, ut eis magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti simus. Ipsam quoque creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tamquam in arte, qua facta est, quam in ea ipsa sciunt; ac per hoc et se ipsos ibi melius quam in se ipsis, uerum tamen et in se ipsis. Facti sunt enim et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi ergo tamquam in diurna cognitione, in se ipsis autem tamquam in uespertina, sicut iam supra diximus. Multum enim differt, utrum in ea ratione cognoscatur aliquid, secundum quam factum est, an in se ipso; sicut aliter scitur rectitudo linearum seu veritas figurarum, cum intellecta conspicitur, aliter cum in puluere scribitur; et aliter iustitia in ueritate incommutabili, aliter in anima iusti. Sic deinde cetera, sicut firmamentum inter aquas superiores et inferiores, quod caelum uocatum est; sicut deorsum aquarum congeries terraeque nudatio et herbarum institutio atque lignorum; sicut solis ac lunae stellarumque conditio; sicut ex aquis animalium, uolucrum scilicet atque piscium beluarumque natantium; sicut quorumque in terra gradientium atque repentium et ipsius hominis, qui cunctis in terra rebus excelleret. Omnia haec aliter in Verbo Dei cognoscuntur ab angelis, ubi habent causas rationesque suas, id est secundum quas facta sunt, incommutabiliter permanentes, aliter in se ipsis; illa clariore, hac obscuriore cognitione, uelut artis atque operum; quae tamen opera cum ad ipsius Creatoris laudem uenerationemque referuntur, tamquam mane lucescit in mentibus contemplantium.
[XXX] Haec autem propter senarii numeri perfectionem eodem die sexiens repetito sex diebus perfecta narrantur, non quia Deo fuerit necessaria mora temporum, quasi qui non potuerit creare omnia simul, quae deinceps congruis motibus peragerent tempora; sed quia per senarium numerum est operum significata perfectio. Numerus quippe senarius primus completur suis partibus, id est sexta sui parte et tertia et dimidia, quae sunt unum et duo et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Partes autem in hac consideratione numerorum illae intellegendae sunt, quae quotae sint dici potest; sicut dimidia, tertia, quarta et deinceps ab aliquo numero denominatae. Neque enim exempli gratia quia in nouenario numero quattuor pars aliqua eius est, ideo dici potest quota eius sit; unum autem potest, nam nona eius est; et tria potest, nam tertia eius est. Coniunctae uero istae duae partes eius, nona scilicet atque tertia, id est unum et tria, longe sunt a tota summa eius, quod est nouem. Itemque in denario quaternarius est aliqua pars eius; sed quota sit dici non potest; unum autem potest; nam decima pars eius est. Habet et quintam, quod sunt duo; habet et dimidiam, quod sunt quinque. Sed hae tres partes eius, decima et quinta et dimidia, id est unum et duo et quinque, simul ductae non complent decem; sunt enim octo. Duodenarii uero numeri partes in summam ductae transeunt eum; habet enim duodecimam, quod est unum; habet sextam, quae sunt duo; habet quartam, quae sunt tria; habet tertiam, quae sunt quattuor; habet et dimidiam, quae sunt sex; unum autem et duo et tria et quattuor et sex non duodecim, sed amplius, id est sedecim, fiunt. Hoc breuiter commemorandum putaui ad commendandam senarii numeri perfectionem, qui primus, ut dixi, partibus suis in summam redactis ipse perficitur; in quo perfecit Deus opera sua. Vnde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum scripturarum locis quam magni aestimanda sit elucet diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
[XXXI] In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito, qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in requie sua, quae non habet uesperam; neque enim ulla creatura est, ut etiam ipsa aliter in Dei Verbo, aliter in se cognita faciat aliam uelut diurnam, aliam uelut uespertinam notitiam. De septenarii porro numeri perfectione dici quidem plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est, et uereor ne occasione comperta scientiolam nostram leuiter magis quam utiliter iactare uelle uideamur. Habenda est itaque ratio moderationis atque grauitatis, ne forte, cum de numero multum loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. Hoc itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius constat. Ideo pro uniuerso saepe ponitur, sicuti est: Septiens cadet iustus, et resurget; id est: Quotienscumque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi uoluit; et: Septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum est: Semper laus eius in ore meo; et multa huius modi in diuinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus, ut dixi, pro cuiusque rei uniuersitate poni solet. Propter hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo Dominus ait: Docebit uos omnem ueritatem. Ibi requies Dei, qua requiescitur in Deo. In toto quippe, id est in plena perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus, quamdiu ex parte scimus, sed cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Hinc est quod etiam scripturas istas cum labore rimamur. Sancti uero angeli quorum societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate quippe nos adiuuant, quoniam spiritalibus motibus puris et liberis non laborant.
[XXXII] Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse significatos in eo quod scriptum est: Fiat lux, et facta est lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream aut opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram; atque illud, quod dictum est: In principio, non ita dictum tamquam primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia omnia in sapientia fecit, quod est Verbum eius et ipsum scriptura principium nominauit (sicut ipse in euangelio Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium): non e contrario referam contentionem, maxime quia hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio sancti libri geneseos trinitas commendatur. Cum enim ita dicitur: In principio fecit Deus caelum et terram, ut Pater fecisse intellegatur in Filio, sicut adtestatur psalmus, ubi legitur: Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: conuenientissime paulo post commemoratur etiam Spiritus sanctus. Cum enim dictum esset, qualem terram Deus primitus fecerit, uel quam molem materiamue futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine nuncupauerit subiciendo et addendo: Terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum: mox ut trinitatis commemoratio compleretur: Et spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquam. Proinde ut uolet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem legentium a fidei regula non abhorrentes plures possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus sedibus non quidem Deo coaeternos, sed tamen de sua sempiterna et uera felicitate securos et certos esse nemo ambigat. Ad quorum societatem pertinere paruulos suos Dominus docens non solum illud ait: Erunt aequales angelis Dei; uerum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur ostendit, ubi ait: Videte, ne contemnatis unum ex pusillis istis, dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem Patris mei, qui in caelis est.
[XXXIII] Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima detrusos, qui eis uelut carcer est, usque ad futuram in die iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit dicens, quod Deus angelis peccantibus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio puniendos reseruari. Inter hos ergo et illos Deum uel praescientia uel opere diuisisse quis dubitet? illosque lucem merito appellari quis contradicat? quando quidem nos adhuc in fide uiuentes et eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum tenentes iam lux dicti ab apostolo sumus: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Istos uero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto aduertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus siue intellegunt siue credunt. Quapropter, etsi alia lux in isto huius libri loco intellegenda est, ubi legimus: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et aliae tenebrae significatae sunt in eo quod scriptum est: Diuisit Deus inter lucem et tenebras: nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem Deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: Adorate eum omnes angeli eius, aliam cuius princeps dicit: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me; unam Dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, illam in caelis caelorum habitantem, istam inde deiectam in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam; illam Dei nutu clementer subuenientem, iuste ulciscentem, istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem; illam, ut quantum uult consulat, Dei bonitati ministram, istam, ne quantum uult noceat, Dei potestate frenatam; illam huic inludentem, ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc illi inuidentem, cum peregrinos colligit suos, — nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura bonam et uoluntate rectam, aliam uero natura bonam, sed uoluntate peruersam, aliis manifestioribus diuinarum scripturarum testimoniis declaratas quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque uocabulis significatas existimauimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia, etsi uoluntatem auctoris libri huius indagare nequiuimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non abhorruimus. Etsi enim corporalia hic commemorata sunt opera Dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium, secundum quam dicit apostolus: Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum. Si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad perfectiorem disputationis finem nostra peruenit intentio, ut homo Dei tam eximiae diuinaeque sapientiae, immo per eum Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia sexto die dicit esse perfecta, nullo modo angelos praetermisisse credatur, siue in principio, quia primo fecit, siue, quod conuenientius intellegitur, in principio, quia in Verbo unigenito fecit, scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et terram; quibus nominibus uniuersalis est significata creatura, uel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, uel magnae duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur, ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.
[XXXIV] Quamquam nonnulli putauerint aquarum nomine significatos quodam modo populos angelorum et hoc esse quod dictum est: Fiat firmamentum inter aquam et aquam, ut supra firmamentum angeli intellegantur, infra uero uel aquae istae uisibiles uel malorum angelorum multitudo uel omnium hominum gentes. Quod si ita est, non illic apparet ubi facti sint angeli, sed ubi discreti; quamuis et aquas, quod peruersissimae atque impiae uanitatis est, negent quidam factas a Deo, quoniam nusquam scriptum est: Dixit Deus: Fiant aquae. Quod possunt simili uanitate etiam de terra dicere; nusquam enim legitur: Dixit Deus: Fiat terra. Sed, inquiunt, scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram. Illic ergo et aqua intellegenda est; uno enim nomine utrumque conprehensum est. Nam ipsius est mare, sicut in psalmo legitur, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Sed hi, qui in nomine aquarum, quae super caelos sunt, angelos intellegi uolunt, ponderibus elementorum mouentur et ideo non putant aquarum fluuidam grauemque naturam in superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum rationes suas, si ipsi hominem facere possent, non ei pituitam, quod Graece phlegma dicitur et tamquam in elementis corporis nostri aquarum uicem obtinet, in capite ponerent. Ibi enim sedes est phlegmatis, secundum Dei opus utique aptissime, secundum istorum autem coniecturam tam absurde, ut, si hoc nesciremus et in hoc libro similiter scriptum esset, quod Deus umorem fluuidum et frigidum ac per hoc grauem in superiore omnibus ceteris humani corporis parte posuerit, isti trutinatores elementorum nequaquam crederent, et si auctoritati eiusdem scripturae subditi essent, aliquid aliud ex hoc intellegendum esse censerent. Sed quoniam, si diligenter singula scrutemur atque tractemus, quae in illo diuino libro de constitutione mundi scripta sunt, et multa dicenda et a proposito instituti operis longe digrediendum est, iamque de duabus istis diuersis inter se atque contrariis societatibus angelorum, in quibus sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis ciuitatum, de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse uisum est, disputauimus: hunc quoque librum aliquando claudamus.
Liber X | Liber XII |