Jump to content

De concordia et discordia in humano genere/Liber I

Unchecked
E Wikisource
 Epistula Liber II 


LIBER PRIMUS

QUI EST DE ORIGINIBUS CONCORDIAE ET DISCORDIAE


Multae ac variae sunt in humano genere tum prave consultorum tum malefactorum rationes ac modi, quorum nonnulla vel praesenti voluptate blandiuntur atque invitant, vel usum post se aliquem relinquunt, ut ea tametsi mala sunt nec iusta ulla excusatione possunt defendi, tamen speciem apud perversa ingenia excusationis aliquam prae se ostentent, quod profuisse quodammodo existimentur. Quamvis sub retecto et se proferenti compendio latet iactura incredibilis, sed quae ita latet ut non difficile sit cuivis paulo intentius spectanti eam intelligere, et quasi manu prehendere.

Sunt vero alia vitiorum ac scelerum genera tanta militia infecta ac macerata ut cum animum vehementer sollicitent, nihil tamen ostendant aut delectamenti aut utilitatis, immo vero contra innumeras sollicitudines, angores, metus, maestitias, damna, atque incommoda; ad quae postquam impetu quodam rapti pervenimus, et animo ad satietatem in illis indulsimus, concussi molestiis, fracti laboribus ac damnis, reversi ad nos ipsos miramur quid tandem nos eo impulerit; et quando nullam invenire possumus mediocrem facti nostri causam, ultionem esse numinis in nos irati interpretamur.

Huius generis ac notae est discordia, monstrum infestans humanam gentem, nec oblectationem ullam secum nec compendium, immo vero omnia quaecumque dici possunt incommoda et mala secum, velut agmine quodam importans. Primum omnium, ut pax, amor, concordia, humana nos in natura conservat, ita discordia et dissensio homines nos esse non sinit, cogit nos a praestantia degenerare originis ac stirpis nostrae, nec tam in feras demittit quam in sceleratas illas atque impias mentes quas ab exercitio diabolos vulgo nuncupamus transfert. Animantes enim reliquae ita sunt a principe illo et conditore omnium Deo institutae, ut unaquaeque sibi vivat et valeat, nec sobolem diutius agnoscit quam dum illa ad certam quandam magnitudinem adoleverit parentum indigo. Nam simul primum tueri se per se ipsam ac sustentare potest, parentibus aeternum vale renuntiant, sibi uni vivit ac consulit, nec illos amplius in posterum agnoscit.

Inter naturae miracula recensent quibus haec curae fuit consectari ciconiam tamdiu parentes senior, confectos alere, quamdiu ipsa ab illis, tenera et implumis, sit in nido sustentata, ita ut ea res Graeco verbo locum dederit quo illi referre gratiam ἀντιπελαργεῖν vocant, sumto de ciconiis nomine. In quo multorum hominum ingratitudo coarguitur, qui beneficiorum immemores aut etiam osores, vel benefactores transeunt sine gratia, vel etiam insectantur et damnis afficiunt, malefica voluntate pro illorum opere benefico. Ceterum ciconiae pietas gratitudinis magis genus est quam societatis. Ovium, gruum, et eiusmodi, citius greges quis dixerit quam societates. Apum quandam velut civitatem non sine ingenti admiratione contemplamur, in qua et domus sunt certae ac constitutae, et rex gentis quem illae non minus observant quam, ut inquit Vergilius,

Aegyptus, et ingens
Et Lydia, vel populi Parthorum, aut Medus Hydaspes.

Sed eam, si quis diligentius attendat, comperiet consensum potius quendam esse et conspirationem ad instituti operis diligentiam quam societatem aut amicitiam. Argumento est quod foras egressae et extra opus positae, civitatis ac foederis inter se iam non meminerunt, nec cives ac contubernales, nec peregrinas atque advenas dignoscunt.

Hominem vero sanctum animal si quis explicet penitus, inveniet ad religionem adversus Deum et societatem cum hominibus non modo natum esse, sed factum, appositum, instructum. Data est illi divino munere ingenii vis excelsa, erecta, qua per elementa omnia in caelos sublatus, illos omnes percurrat ordinemque et naturam universitatis huius. Nec eis contentus, ad auctorem omnium parentem suum penetret divinitatisque illius sit capax. Quod profecto tantum donum supervacaneum esse videretur nisi ad religionem pertineret et ad eum colendum quem mente esset consecutus, ut quemadmodum inter homines, si quis sit insigni aliqua et excellenti praeter ceteros virtute, ita natura fert ut hunc amare et colere velimus, huic innotescere, et quatenus fieri concedatur, amicitia illi usu ac familiaritate coniungi, sic ad contemplationem divinae illius et praepotentis naturae per gradus rerum conditarum subnixis ac sublatis. Incredibili virtute aspecta, ardeat animus amore et observantia tanti boni, nec quiescat donec illi notior factus, eius amicitia velut supremo bonorum omnium perfruatur.

Rursum descendit huc ad se ac sui similes humanus animus, et eodem mentis vigore et celeritate excogitat artes et instrumenta non modo vitae transigendae, sed etiam quibus homo deposita iliam alitiae feritate mitescat et fiat huic de qua loquimur societati aptior. Nec sibi uni haec invenit, sed in commune reliquis hominibus etiam nihil de societate et concordia cogitans, quo appareat in illo vel aliud agente proferre se sua sponte apertissima signa humanae huius consortionis. Nam plerumque ii homines ad excudendas artes incumbunt qui se illis ipsis artibus numquam usuros satis sciunt, sed quemadmodum agricola ille apud Caecilium, cum senex admodum et effeta iam aetate arbores poneret, rogatus cui:

Diis, inquit, immortalibus, qui et alios voluerunt ponere non sibi, sed mihi, sic et me non mihi, sed venturis, qui etiam venturi hoc idem officii suis posteris praestabunt.

Ita haec hominum inter se societas non finibus vita huius clauditur, sed ulterius transcendit, ut ad mortuorum quoque curam ii videantur pertinere qui vivunt.

Habet quidem homo animi motus quosdam vehementes et incitatos cum quadam perturbatione, quibus extimulatur ad desciscendum ab hac concordia, nempe superbiam, arrogantiam, livorem, iracundiam. Sed benignissimus naturae nostrae auctor in reliquis animalibus summum illis motibus ius attribuit, et velut potestatem sine provocatione. Quo metus aut spes aut caritas aut odium impellunt eo rapitur belua nec potest pedem referre; domini enim sunt affectus totius bestiae.

In nobis vero perturbationes omnes ceu vilia et nequam mancipia, amplissimo quodam concessu ac munere, seposuit Deus a regimine hominis, subditas esse iussit generosae menti. Voluntatemque illis praefecit liberam et inconcussam, quae spretis affectionum tumultibus et illorum clamoribus pro nihilo habitis, statueret quidquid ipsi esset conlibitum. Addidit rationem ducem et consultricem operum, quae numquam ad discordiam aut odium, semper ad amorem, concordiam, quietem, iustitiam, aequitatem, omne denique virtutis et bonitatis genus, voluntatem adhortatur et instigat. Nec potest ab huius consiliis voluntas discedere, nisi prius humanam dignitatem exuerit et in feram transierit aut fera etiam peius. Et ne commemorandis maximis mentis nostrae divino munere non ornamentis modo, sed instrumentis quoque, rem nimium producam, subiiciam modo de memoria, quam iure optimo mentis humanae thesaurum soliti sumus appellare.

Haec enim non est in brutis cuiusmodi in homine. Nec illa parentum recordantur, nec meliorem agnoscunt, nec patriae desiderio aut pietate tanguntur, idcirco solutae et exleges, naturae suae nutu instinctuque vitam transigunt, praesentibus tantum accommodae. Homo vero et parentes et propinquos, educatores, paedagogos, institutores recordatur, omnes denique qui illi quacumque ratione ac modo profuerunt ad memoriam beneficii et remunerationem, si qua detur. Quo non aliud aeque societati tuendae conservandaeque conducit cum legum reminiscitur et magistratuum ut illis pareat, civium et sociorum quos iuvet. Denique totum hominum genus haud aliter aspicit quam socios, ut commonefactione similitudinis et communis naturae natum se ad omnium usus esse non ignoret, ne quam praetermittat benefaciendi aliis occasionem; non nescius praetermitti id non posse sine violatione legum naturae, hoc est, Dei et omnium et naturae ipsius conditoris, ut deserere naturae iussa perinde sic ac insignem Deo facere iniuriam, tamquam aliquid ipse statuerit a nobis reprobandum.

Maxima sunt haec quidem omnia concordiae et societatis indicia, sed apertius aut evidentius nullum quam quod sermonem accepimus, quo reliquae universae animantes carent. Neque enim adversus Deum opus erat sermone, qui in intimis pectoris nostri recessibus versatur, cuique notiores sumus quam quisque sibi. Nec ullus secum ipse sermone indiget; hominibus hominum causa tributus est sermo, quo non aliud excogitari poterat instrumentum communicationi hominum aptius, ut quisque alteri, sive quid ipse animo et cogitatione clausum teneat aperire, sive quid alicubi factum aut futurum sit explicare possit. Nihil sit denique, quod homo eloqui et velut per linguae infundibulum a mente sua in alienam transfundere et quasi transvasare non valeat.Quam admirabile sit hoc Dei artificium, consuetudo facit quo minus cogitemus, sed est profecto ingens. Nec minus illud, sonos omnes tam multiformes humani sermonis paucis esse litterarum formulis comprehensos, unde litterarum natus est usus. Quas qui numquam viderunt, ut in remotissimis oceani insulis navigatione ad occidentem a nostris hominibus repertis, nulla vi cogitationis et coniecturae quemadmodum fiat possunt colligere. Et quemadmodum lingua et voces praesenti societati servient et glutinum sunt communis vitae, ita scriptura priores cum posterioribus coniungit et multas aetates unam facit. Colloquuntur scriptores cum posteris nondum natis, et hi cum scriptoribus iam olim vita functis.

Sermoni adiunctus est is qui in solo homine intelligitur, vultus, qui in naso, fronte, ore, sed oculis potissimum promicat, et se profert, estque vice sermonis cuiusdam. Nec alio sermone utuntur ii quibus linguae usum natura ademit, nempe infantes et muti. Quin etiam homines facundissimi multum se eo in dicendo adiuvari sentient, nec dissimulant momentum ad persuasionem adferre haud leve. Et quemadmodum in nullo est animante praeterquam in homine, ita homini erat futurus necessarius victuro in societate, nulli alii, quippe vultu apertius saepenumero intuemur quae in pectore sunt tecta quam sermone cognoscimus. Multae sunt fraudes in sermone, flexibilis est pro arbitrio loquentis. Nec vultus non est saepe falsus et ad libitum compositus. Sed difficilius est vultum simulare quam sermonem, praesertim in hominibus natura simplicioribus, aut ubi tanta affectus impotentia invasit ut vultum ministrum suum eripiat potestati fictae voluntatis, ut quantumcumque conetur, nequeat tamen voluntas eum torquere quo intendit, nempe ad fallaciam. Itaque videmus crebro sermonem fucatum simplicitate vultus coargui.

Et ut ostenderet ei Deus cuiusmodi ea esset societas futura, inermem cum penitus in lucem vitae huius misit. Reliquis animantibus varie arma attribuit, vel quibus nocerent, vel quibus se tuerentur: leoni, urso, lupo, ungues, ac dentes, et magnum in lacertis ac corpore universo robur; apro et elephanto dentes colume lares, equo ungulas, tauro cornua, erici spicula, scorpio venenum. Sunt quae tuta inter sui dissimiles agunt testis aut coriis densissimis, et si non aliud certe pernicitas parit salutem. Homo nec dentium firmitate aut unguium potest impetere; non cornu, non spiculis, non veneno est armatus; corio mollissimo, animal inerme ac proinde innoxium, ut intelligat qualem se debet inter homines praebere, nam a noxiis feriis societas eum et consensus aliorum hominum defendet, ut mutuo sint alii aliis auxilio.

Imploratur hoc subsidium lacrimis, non exiguo argumento humanae mansuetudinis et concordiae, nam lacrimae affectus molles ac mites declarant, non beluinum illum rigorem, qui nequit flecti, tantum potentioris affectus violentia frangitur. Accedit huc quod lacrimae nostrum dolorem aut gaudium testantur, sive dum nostra dolemus mala aut illacrimamur laetitiae causa, sive dum aliena mala miseramur et ad eundem nos quoque modum affici quo illi affecti sint, defluentes lacrimae testantur, quo nihil dici potest ad concordiam et amoris conciliationem confirmationemque efficacius.

Quid validius sit ad parandam gratiam quam vel nos aliis penetralia animi nostri reserare, in quo est fiducia amicitiae fundamentum, vel illorum mala aut bona tam esse nobis curae quam nostra ipsorum, ut non secus illis permoveamur quam nostris ipsorum, quae est amicitiae consummatio cum idem est velle, idem nolle, et omnia facta sunt amore communia.

Est et in risu quoddam laetitiae et hilaritatis signum argumentumque mansuetudinis animi, qui risu emollitus esse ostenditur. Nam in illis, qui numquam feruntur risisse, ut Crasso et aliis, quos ἀγελάστους Graeci vocant, exit is animi tenor, sicut Plinius inquit, in rigorem quendam, torvitatemque natura duram atque inflexibilem affectusque humanos adimit. Ita videmus maximas saepe molestias aut res tristissimas aut initia gravium irarum discussa esse levi aliquo risu.

Et ad hanc concordiam firmius inter homines devinciendam, non solum inermem produxit Deus hominem, sed infirmum, imbecillum, impotem sui, alienae prorsus opis indigum. Cetera primo statim ortu, aut mox paulo, vires naturae suae sentiunt ac usurpant et quidquid umquam habiturae sunt accipiunt: ingressus, natatus, pernicitates, pasci, appetere profutura, noxia devitare. Quod videre est in iis animantibus, quae inter nos nascuntur et crescent: pullis gallinaceis, anaticulis, agnis, haedis. Homo vero ita nascitur ut nihil minus videatur futurus quam quod postea videmus. Animal a primo brutum, stupidum et, ut Plinius aptissime dixit, iacet, manibus ac pedibus devinctis, flens, quod nisi subveniret miseratio, nemo tam inutilem truncum, immo vero molestum vellet tollere. Alitur misericordia parentum et nutricum, educatur aliena ope, crescit aliena ope, nihil attulit suum, omnia habet aliena precario accepta. Nam quomodo poterat demissius supplicare quam tot lacrimis ac eiulatu ut sciat alienum esse beneficium quod vivit, quod sapit, quod potest, quod est omnino aliquid, ut et benefactoribus habeat gratiam, et quacumque valeat, referat; tum memor ex quibus initiis adoleverit, discat aliorum inopiae ac infirmitati manum porrigere opem adferre.

Adde his praesentes necessitates in quamlibet potente. Robustissimum et valentissimum virum una febricula concutit, ut cogatur multorum opem supplex implorare, et imbecillissima muliere ad ministerium ad salutem egeat leo iste immo arx, quam febris est demolita. Sano quoque ad quotidianas necessitates quam multorum sunt labores corrogandi: agricolae, pastoris, textoris, extructoris, nautae, vehicularii, et aliorum aliis pro cuiusque arte ac ratione vitae. Quod si crescat sensus, et potentia, et dignitas, ibi vero, quo altius hominem evehit fortuna, hoc magis cogit eum opera omnium illorum indigere quos sub illo reliquit; ut non in aliud videantur homines sublati quam ut de illo excelsiore loco provideant eos omnes qui sunt ipsis opus, et sine quibus vivere ac sustinere se in illo culmine non valeant.

Nec solum in hominibus est haec mutui auxilii tanta indigentia, sed in terris ipsis quae humano cultui et usui sunt traditae, ut aliae aliis rebus et careant et abundent, quo haec communicatio et commercium humani generis nullis gentium aut terrarum limitibus dirimatur, non mari aut fluminibus, non montibus, saltibus, arenis et vastis solitudinibus, quibus omnibus difficultatibus evincendis excogitata sunt remedia, ut nihil iam iter faciendum impediat. Ergo memoria beneficiorum ad bene meritos, et miseratione adversus imbecilles et erga omnes recordatione infirmitatis naturae, quae nos multis cogit indigere, concordia haec fortius coalescit, quum nullus sit qui vel non iam profuerit aut nobis ipsis aut iis quorum nos utilitates pro nostris ducimus, vel non possit per occasionem prodesse.

Quid hic dicam quantum est in hominibus odium, quae aversatio solitudinis? Ut ea instar sit mortis. Quae appetitio societatis, colloquii, conversationis, seposito respectu omni utilitatis suscipitur tantum naturae quodam nutu? Ut etiam hostes illi humani generis, qui Graeco verbo hominum osores nominantur, qualem fuisse Athenis Timonem quemdam bellis Peloponnesiacis accepimus, tamen solitudinem refugiunt, et cum homines omnes se dicant odisse homines tamen quaerunt quibuscum vivant et colloquantur, brevi perituri nisi quos nanciscerentur.

Voces has naturae tam exertas et exaudibiles, sed quas scelera nostra obturbant ne intelligi a nobis possint, instaurator labefactatae vitio nostro naturae Christus adiuvit illustratione eorum quae nos feceramus obscura, et propius auribus nostris admotus effecit ne quis causificari posset se non audivisse. Is ergo caelestis sapientiae magister fundamentum, aedificium, tectum, denique caput et finem suorum omnium praeceptorum in caritate una posuit, hortatus homines ad amorem, concordiam, amicitiam, testatus ita demum futuros illos, si mutuo bene vellent, hoc est, ita demum futuros Christianos, id est, homines naturae purae ac incorruptae. Quid enim est aliud Christianus quam homo naturae suae redditus ac velut natalibus restitutus, a quibus deiecerat eum diabolus, captum victoria sceleris?

Expositus est nobis homo a natura ipsa, id est, a Deo rerum omnium parente ac principe factus, instructus, ornatus, appositus ad pacem, quietem, concordiam, amorem, amicitiam, ad ea ipsa edoctus a filio Dei, et Deo ipso. Unde ergo tantum per universum hominum genus dissidiorum, tantum discordiarum, inimicitiarum, odiorum, quantum non est inter res suapte natura atque ingenio inimicas ac pugnantes, ut nec gens genti, nec populus populo, nec in eadem civitate civis civi, nec vicinus vicino, nec intra eosdem parietes frater fratri, filius patri, uxor viro bene velit, oderunt, rapiunt, spoliant, fallunt, fraudant, caedunt, tollunt invicem, nec in his ista exequendi vicibus modus ullus aut requies?

Quid aliud existimandum est quam defecisse hominem a natura sua? Ita necesse est accidisse, nam viventi sub legibus naturae suae non ita discordia dominaretur inimica naturae; ergo oportet ab humanitate hominem discessisse, cum amorem et concordiam exuit. Quid opus est dissimulatione aut schematibus? Plane ac aperte confitendum est, non fuit homo humanitate contentus, divinitatem expetivit, idcirco et humanitatem, quam relinquebat, amisit. Nec quam affectarat divinitatem est consecutus ad quam fortassis divinitatem quadamtenus pertigisset, si se agnoscens et suis diffisus viribus, Dei se gratia ac beneficio adepturum sperasset, cuius in se tam prolixam erat iam benignitatem expertus. Sed se non agnovit, et diaboli versuta sublatus fraude eo ascendit unde non posset sine gravissimo casu descendere. Sed omnium fuit in casu acerbissimum quod memoria remansit laesa; voti reliquiae multae adhuc restant, casum sumus obliti, quem tamen tanto nostro malo quotidie sentimus.

Sed alias potius placet causas affingere et avertere a nobis auctoribus culpam in naturam aut rationem negotiorum, hoc est, in Deum ipsum, si aperte auderemus proloqui. Haesit praecordiis superbia affixa, grave malum et tyrannis saevissima, quae nunquam se satis tutam arbitratur in solitudine, teterrimum circumfert secum satellitium flagitiorum omnium ac scelerum.

Quid non appetat, qui Dei aequalitatem invadebat? Infinita est in nobis antecellendi cupiditas, non una aliqua in re, sed in omni quamcumque videmus esse in pretio, qualiscumque demum ea sit, modo placeat, modo approbetur. Volumus per religionem et Dei cultum antecedere, tamquam cariores ac propinquiores simus Deo, non ignari exemplis ac documentis innumeris, eo longius quemque ab illa sancta natura abscedere, quo se arroganter propiorem vel putarit vel ostentarit. Sed quid ad rem, quantum absimus? Proximi credi affectamus, hoc petitur, hoc est premium laboris, haec merces qua una acquiescimus.

Quot suscipiuntur labores ut liceat unicam illam voculam audire, o doctum hominem! Ea meditatio noctes iungit diebus, abstinetur concessis voluptatibus, fit valetudinis dispendium, ut dicat saepe qui non intelligit doctus est. Quod si emenda essent ova duo, reiiceres consilium eius, qui ova non nosset; at indocti, de doctrina tua iudicantis, censuram amplecteris, et ea non delectaris tantum, sed dilataris, sed extolleris, atque ingentes spiritus assumis. Sunt qui non negant se quidem indoctos, nempe quia nihil habent in eruditione quod ostentent, videri tamen volunt ingenii acumine doctis non cedere; nemini sua prudentia non satisfacit, ne stultissimis quidem. Sic qui infirmior est corpore quam ut obtegere possit et fucum facere, de animo se venditat superari quidem se posse, vinci non posse. Etiam deformissimo placet sua forma et arte captat quod defuit naturae.

Quid dicam de genere? Quo ut nihil est revera posterius in laudibus, ita nihil prius usurpatur aut iactatur, adeo ut pluris etiam faciamus alienam virtutem quam nostram ipsorum. At hoc genus cuiusmodi censemus esse? Ut habere in stemmate latrones et stupidissimos caudices laudi detur, nec desint qui inter nobilitatis titulos ponant genus relatum ad ursum, aut sirenem, aut serpentem, aut olorem, aut veneficam aliquam.

Opibus tanta ex admiratione accessit auctoritas ut inexplebilis sit iam avaritia cum vident homines soli possessioni divitiarum, semoto quocumque usu, honorem haberi, immo vero adorari divitem ab iis qui daturi sunt illi citius quam accepturi. Hinc quae ostentatio, qui spiritus in numerosa familia, in cultu immodico, in luxu, ut credamur habere rem! Ut qui non habent, ne carere videantur, omnem virium suarum facultatem transgressi, miserrimam vitam degant, ea via grassantes ad pecuniam in qua maximis cum difficultatibus vix insistent. Dies et noctes cura illa atque anxietate torti ac vexati repetunt quotidianas aerumnas cum sole nascentes.

Sed vocat nos ad se honor: mira dictu res! Captavit humana superbia et haec praestantiae cupido laudem atque admirationem ex re omni, non ea solum quae speciem videbatur habere aliquam virtutis aut boni, sed ex neutris et quæ indifferentes nominantur, ex frivolis ac ineptis ex noxiis, ex pudendis ex viciis. Sedere, stare, iacere, ingredi, omnem gestum, et motum corporis volumus ita fieri cum dignitate, ut non contenti offensionem spectantium defugisse, etiam decus ex iis paremus, nihil sinimus esse naturale, omnibus adhibenda est ars honoris colligendi. Si quis videt notabilem se esse, quod cruda et nocitura edat poma, avide vorat, et undecumque rapit sine appetitu, et cum periculo. Ludit quis, vellet tesseras alio modo, quam communi mittere, aut miscere, et distribuere, et iacere in mensam folia aliter, quam reliqui, ea est cupiditas segregandi se a vulgo, et insignem se faciendi nota aliqua. Est mihi istud datum a natura, inquit Thraso ille in Comœdia, ut grata sint, quæ facio omnia.

Quid magis pudendum homini quam nobilissimum animal tamquam ægrum non posse vitam uno die sine cibo et potu prorogare? nec tueri se a cœli iniuria sine tecto et vestitu? quæ omnia constat homini data in remedium noxæ quam peccatum attulerat, atqui in iis, quod decus ambitur? gloria lautæ mensæ cibis exquisitissimis procul allatis et emptis magno, indumentis pretiosissimis undique conquisitis, aedificiis altissimis et sumtuosissimis: quid istuc est? Etiamne honor petitur ex dedecore? Iam nonne vitia sunt ludere, balneari, otiari, nihil agere, scurris ac morionibus benigne facere? At quam multi per haec volunt nobilitati?

Quid sceleratius latrociniis, caedibus adulteriis, fraudibus, imposturis? Et haec pretium receperunt et qui fecere praedicanda ducunt, et amplam se ad suos posteros nominis sui gloriam credunt transmittere, ut inter maiorum suorum laudes ista concelebrent, usque adeo nihil est quod qui facit non velit pulchrum videri, et quod pulchrum videtur, non habeat sectatores. Utrumque ex eodem superbiae fonte in genere mortalium uberrimo. Nec solum affectat superbia in omnibus laudem sed more ignis se attollit ut reliquis emineat, ut iam non modo pulchra et admiranda sint quaecumque agit verum summa et singularia. Et miramur relinqui aliquid inter nos quietum et tranquillum, cum tantopere superbia disciplina invaluerit, atque omnia invaserit, vel solo sui tactu contaminata?

Impetit superbia duobus iaculis: invidia et ira. Nam si quis aliqua rerum huiusmodi quae pulchrae ac praestantes censentur antecedat, continuo a superbia mittitur invidia, quae formosa deturpet et puris labem aspergat, denique male sentiendo et peius omnia interpretando, nihil sincerum aut rectum praetermittat, omnibus vel apertissimam notam inurens, vel certe suspicionem quando aliud non potest. Sin detrahere a nobis tentet, iniuria nominatur, et irae permittitur ultio, utraque et invidentia et ira voluntate malefaciendi est armata, quae voluntas, cum inveteravit, fit odium, ut ex vino acetum, sed acerbius est ex invidia odium quam ex iniuria. Iniuriae enim potest aliquando satisfieri, numquam invidiae, scilicet est velut ignis in naphtha accensus aut Samosathensi Maltha, qui profusa aqua pertinacius ardet, et quemadmodum ille inquit in fabula, hoc in ista clade mirandum accidit, Alit unda flammas quo prohibetur magis, Magis ardet ignis, ipsa praesidia occupat.

Sic invidia beneficiis irritatur magisque ardet si quis tentet restinguere, nisi materiam penitus subtrahat incendio, nempe virtutem aut gloriam ex qua est nata. Adeo canino more vivimus, ut non modo praestantium rerum excellentia invidiam exagitet, ut eruditio, forma, dignitas, potentia, opes, sed levium quoque, ut novitas in cultu, dignitas in incessu, insignis gladius, aut pileus.

Sunt qui nihil penitus habent causae sed non possunt sine hoste vivere, ut de veteribus Hispanis scripsit Trogus. Quod malum nobis est cum multis aliis nationibus commune factum, ut si quis quamobrem suscepta sit discordia consideret, plane intelligat non tam id fieri cupidine sui ulciscendi quam odio concordiae. Ad pugnam et gladium provocant alii hominem procerum aut elegantem in experimentum virium, alii robustum et valentem ut animum explorent; sunt qui exterum ut sciat inter cuiusmodi agat viros. Alii Germanum, aut Hispanum aut Helvetium, propter bellicam harum gentium famam, ut canes, quibus ad rixam satis est praeter ostium transisse. Nam qui ebrii cupiunt pugnare, magis vino quam ingenio vel animo suo morem gerunt. Ego vero de abstemia ebrietate loquor. Illud mirifice ad indignitatem movet reputantem quas quisque vocet iniurias et in alienos affectus durus atque inexorabilis, quantum suis indulgeat.

Primum omnium superbiae semina unicuique persuaserunt ut magnifice de se sentiret. Non modo si virum aliquem, quem malitia iam per aetatem atque usum instituit, sed si puerum qui vix fari potest quique rerum paene omnium intelligentia caret qualisnam sit roges, optimum se et perfectissimum esse respondebit. Nec tam elaborarunt ut id assequerentur quod se esse crederent, quam ut alii ita existimarent. Itaque non desunt plerique qui volunt aliis esse persuasissimum se id habere, quod ipsi idem non ignorant in se non esse, quasi vero vel simulando tot possint oculos et aures et iudicia fallere aut animorum libertatem violentia cogere.

Est qui ab aliis contendat ut quod falsissimum esse vident verum esse non dubitent. Quosdam eo dementiae superbia sustulit, ut etiam sperent alios plus ipsis habitum iri fidei quam suis ipsorum oculis, ut quod idem ipsi compertissimum habent illos scire postulent tamen in suam eos gratiam ignorare. Ergo laudem eruditi ambit imperitus, strenui ignavus, avarus benigni, et quod magis ridiculum est, formosus vult credi quem omnes vident deformissimum, robustus qui vix ingreditur ac subsistit procerus, pumilio et in digitos erigitur ac cervicem extendit loripes putari vult rectus, fuscus candidus, et cuius humilitas sordesque, immo etiam turpitudo generis est notissima claritatem prae se ostendit, etiam apud vicinos suos et inter quos est natus ac educatus, qui fari vix valet pro Cicerone se aut Demosthene venditat, pauper et pannosus opulentus cupit videri, et id ut existimetur universum censum in cenulam effundit.

Quid illa, boni ac moderati viri laudem famamque captare in medio saltu latronem dum hominem spoliat, dum caedit, quod aut tunicam aut pileum, quem auferre poterat, relinquit, aut vitam, quam eripere licuit, donat? In medio lupanari meretricem se pro Penelope aut Lucretia gerere? Lenonem pro Socrate quopiam aut Laelio? Et haec quae per se sunt intolerabilia vincuntur indignitate quod non tam aliis volunt esse persuasissimum quam nonnumquam sibimet ipsi persuaserunt, et atrocitati facinorum aliquid praetexunt, quo rem etiam apud se ipsos leniant gravitatemque rei elevent, vel dum culpam a se avertunt, vel in alios per comparationem, vel culpam vel invidiam maiorem derivant, ut non tam videantur laborare aliis ut imponant quam sibimetipsis. Se adactos vel necessitate id facere, vel iusta aliqua indignatione, vel impulsos aliena iniuria, illos qui ab omnibus habentur viri boni graviora saepe designare, sed seu clam esse seu tegi opinione nominis; se, quantulumcumque sit in quo peccent, infamia laborantes, premi maiore invidia quam pro ratione facti, et quod in aliis esset levissimum in se fieri crimen capitale, quemadmodum ferunt in fabulis lupum dixisse, cum videret corvum ulceroso asino insidentem.

Nec deest omni hominum generi communis illa humani generis pestis, assentatio, quae approbet quantumcumque iniquas aut absurdas sententias. Nam alios ad assentationem et applausum vitiorum impellit pecuniae fulgor, alios inconsulta et caeca benevolentia, alios patrocinium communium vitiorum, alios metus, alios cupiditas fruendi voluptatibus. Quo fit ut nec diviti, nec inopi, nec latroni, nec scorto, nec lenoni desit assentator, quandoquidem nemo est tam abiectus ac inutilis qui non aliqua ex parte vel nocere valeat, vel spes nostras adiuvare. Utrique abblandimur, huic ut prosit, illi ne obsit: Quis inter haec sibi verum dicere ausus est? ut inquit Seneca; quis non, inter adulantium blandientiumque positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus est?

Quare quod certissimum omnibus et exploratissimum esse volumus id si quis declaret se non credere, tanta censetur iniuria, quanta si quod nos longo usu ac possessione cepimus eriperet. Ita factum est ut et mendacium sit iniuria quia falsum et verum sit iniuria quia amarum, ut iam aegre possit quisquam de alio loqui vel sine mendacio vel sine contumelia in tantas angustias re deducta ut consultissimum existimetur de aliis in totum tacere, quod narrant Philippum Burgundiae principem, cum dissimulato cultu famam sui inquireret, compotori in caupona consuluisse ut ne unquam de principibus verba faceret, nam si laudaret, mentiretur, sin vituperaret, periclitaretur. Hi animorum morbi, quibus quisque manus praebens, iniquus aliis atque asper, tam blanditer se demulcet, effecerunt ut introrsus amore omni collecto homo se ipsum tenerrime diligat.

Ergo quemadmodum in corporibus videmus contingere ut cum calor se ad cor ac vitalia recepit extremae partes rigeant, ut in metu, in ira, in rigore accessionis febris, ita cum se tota intro caritas confert ut intime ardeat, minimum foras emicat atque existit, externa rigent. Quoties homo universam amoris sui flammam ad se revocat et in illis pectoris sui penetralibus continet cohibetque, ut se ipsum habeat multo carissimum, ibi universa amoris vis comprimitur, nec se ad alium quemquam promit. Qui enim adeo se vehementer amat, solum se amat. Hic est ille sui amor quem esse maximorum malorum fontem etiam humana praediti sapientia sunt conquesti. Augustinus noster caput scelerum cunctorum dicit esse amorem sui, ita ut divinis praeceptis nihil aliud iubeatur quam Dei et proximi amor, vetetur amor sui. Ille rectus et iustus amor impletio est divinorum omnium praeceptorum; hic pravus et iniquus, violatio est omnium.

Quamquam, si quis acutius attendat, non illud eiusmodi rei nomen satis esse congruum inveniet, neque illos qui ita se amare existimentur se amare, sed sua saepe etiam alienissima. Amant enim possessiones, quas cupiunt habere proprias. Amant existimationem hominum, cui serviunt quam supra modum conservare atque augere student. Amant suum corpus, cui se mancipaverunt, et nihil non illi postponunt. Animum vero qui est vel solus homo ipse, vel unde maxime homo censetur, negligunt, et hactenus amant coluntque quantum corpori vitam suppeditat ac sensum, quo se voluptatibus expleat et rebus concupitis. Neque enim prudentia nec eruditione nec ullo pulcherrimarum virtutum genere exornare ac excolere animum student quae unica est salus et vita animi, unus illius pastus omnium suavissimus, et sine quo non iniuria Sallustius animam oneri esse dixit, corpus voluptati. Sapienter apud Platonem Socrates Alcibiadem docet non esse eam hominis curam quae adhibeatur iis quae homo possidet, sed quae ipsi eidem homini; in unoquoque nostrum animum dici quemque, corpus nostrum, fortunas vero, et possessiones, quaedam procul posita. Ita non eum amare Alcibiadem qui eius corpori bene velit, sed qui animo, et eum qui corpus curet sua curare, qui vero opes nec se nec sua, sed alia longe dissita.

Nemo prohibetur seipsum amare, sed in eo plerique omnes turpiter ac flagitiose falluntur quid sit quisque. An non deforme sit et insaniae simile si cum quis honorem vellet regi exhibere, rex non se regem esse clamaret, sed cultum suum, sed domesticum instrumentum et pecuniam et illum regiae dignitatis ornatum spectantium oculis expositum?

Ita plane est, omnes insanimus, nemo se intelligit, quisque se esse credit, non seipsum, sed ea quae possidet. Quam graviter Epictetus Stoicus haec inquit, Minime congruunt argumenta: Ego sum ditior te, melior igitur; ego sum peritior, tanto ergo melior. Haec sunt longe congruentiora: Ego sum te ditior, mea igitur quam tua possessio melior; ego te sapientior, mea igitur quam tua oratio melior. At tu neque possessio es neque oratio.

Age vero. Quid si quis paullo sapientior quas homines in tantis tenebris, in hac caecitate atque ignorantia iniurias vocent, expendat, et quibus ex rebus laesos conquerantur, iurabit neminem penitus sanum esse. Vides tu animal hoc tam superbum, tam elatum, tam ferox? Nihil est eo invalidius atque infirmius, nam ut destitutum est ac desertum magna divini illius praesidii parte quam a se suo scelere dimovit ac reiecit, ita ad muniendum fulciendumque imbecillum locum tanto propugnaculo nudatum et iniuriae iam undique expositum, alia accersivit innumera et in animo, et in corpore, et extrinsecus. Divina defensio ac tutela instar illi erat non modo eorum omnium quae in eius locum reposuit, sed quaecumque cogitari humano animo poterant et expeti.

Ea separata ac digressa, opus illi fuit his paene infinitis, sed quae subiecit tamquam bacillos columna diruta prorsus ac deiecta, ut illa simul universa non possint eum vindicare ab ea iniuria cuius violentiae sunt obiecta, a qua undique et continenter oppugnatur atque infestatur. Ergo superbiae addita est ad eam pudefaciendam humilitas atque imbecillitas ut manifestius coarguatur criminis, quod in tanta se egestate ac sordibus extulerit, in quibus conveniebat potius sui conscium sese demittere. Superbiae atque infirmitati adiuncta est ignorantia, ut veri germanique sui finis vel nescius, vel oblitus, illa omnia quibus ad hanc edendam vitam indiget bona nuncupet bona esse arbitretur, et iniuriam censeat si quis eorum aliquod violet aut attingat quae sint sua bona. Percurramus eorum nonnulla, sed breviter et quasi defungendi gratia.

Apostoli rogant Magistrum ut sibi fidem augeat. Dominus ipse miraculorum potestatem pollicetur ei qui fidem habuerit, vel non maiorem grano sinapis. Nunc si cui dixeris non satis cum Deo fidere, iniuria est ob quam transfigenda sit lingua. Post explicata evangelicae gratiae praecepta addit Dominus noster: Postquam haec omnia feceritis, dicite: Servi sumus nequam. Si quis de se audiat quod indignus sit Christiani nomine aut caelesti praemio non aliter irascitur quam si adimeretur. Quid adimitur ne verbulo? Minime vero caeleste illud, sed terrestre illud adimitur, nempe existimari. Et quia hoc solum quaerimus, idcirco tantopere succensemus tamquam voto deiecti et fraudati debito. Numquam minus fuit in orbe Christianae pietatis, numquam magnificentius quisque de se sensit et peius de socio. Homines hominibus, nationes nationibus impietatem obiiciunt, quod parum sint Christiani, quasi qui exprobrat extra eiusmodi esset probrum. Quid causae est? In obiiciendo non falluntur, in sentiendo de se falluntur. Omnes aeque sunt impii sed ad sua caeci. Aliena vident, seu non vident potius; tantum impetu affectus propelluntur.

Non desunt qui in calore contentionis illa obiectent: Christianior sum te; immo ego te. Ad ferrum accurrant et ibi se confodiant, videlicet, ut illuc eant ubi eis ostendetur de eo pugnasse quod ab utroque longissime aberat, et cum Christianitatis nomen ac prope umbram amiserimus, tamen alii de aliorum Christianitate testificantur, inquirunt, accusant, pronuntiant, addita capitis, famae, et fortunarum poena. Quomodo iudicant de re quam numquam ne per somnium quidem viderunt? An ipsi se pro censura utuntur et regula, ut quod ad normam illam non congruat reprobari oporteat, ut iam vitia sint vitae amussis? Scire id licet, nam cum virtus unica sit, vitia varia atque infinita, videas alios alibi eadem in causa absolvi et condemnari et vitium unum aliud condemnat tamquam sibi contrarium, ut temerarius timidum aut profusus tenacem. At quibus de causis animosae inter doctos homines contentiones oriantur et incalescant, quemadmodum exerceantur, in quas tragoedias exeant, quis nostrum sine pudore possit recordari?

Disciplinas omnes et omne sciendi genus principio ignorantia, deinde pertinacia, et nolle melius dicenti cedere, in opiniones primum, hinc in sectas discerpserunt, ut iam perpauca sint inter eruditos consensu omnium recepta. De litterarum pronuntiatione dissidetur, de orthographia, de canonibus grammaticae, de usu linguae, de carminibus, de intelligentia scriptorum, de vita et philosophia morum, de natura, de coelis, de rebus divinis, et pietate. Nihil integrum, nihil non controversum est relictum. Tanta fuit ex socordia ignorantia, et ex superbia studium tuendi quaecumque suscepissent, ne alius videretur melius sentire aut monere.

Habet ingenium homo et natura sua angustum et peccato obscurum; magnaque in humanis pectoribus et tenebrosa densatur nox. Iudicio, usu rerum, prudentia nihil fere possumus. Omnia sunt in humana vita errore et ignorantiis plena, ut nihil magis videatur esse hominis quam labi, errare, falli. Sentin, inquit ille in fabula, me esse hominem? Et Plinius excusationem affert erratorum, quod sit homo. Nos tamen, quos superbia conata est supra hominem efferre cum tam longe sub homine reliquerit, si errare, decipi, alucinari dicamur, contumeliam esse censemus. Etiam non intellexisti pro convicio a multis accipitur, quasi tarditas exprobretur; cui respondent ilico, melius quam tute, ceu vero non potuerit non intelligere vitio dicentis aut quod aliam in rem intentus fuerit.

Veteres olim multum et diu sapientem quaesitum vix semisapientem invenerunt tolerabilem.Nunc si quem neges esse sapientem, iniuria est capitalis. O miseros illos priscos homines, qui tunc sapientem inquirebant cum nullus esset! Si in hanc eos aetatem natura reservasset, tam eis diligenter fuisset stultus quaerendus quam tunc sapiens, aut si quem sapientem esse negassent, vita eis esset propter iniuriam amittenda. Nec minus est iniuria dicere quod omnes vident, ut claudum claudum appellari, strabum strabum, gibberum gibberum, plancum plancum, labeonem labeonem, quasi vero cerni iniuria non sit, dici sit. An plus sciam quod audierim quam quod viderim? Nihil tale, sed ea est stultitia ut speremus celari posse etiam quae sunt omnium oculis exposíta. Itaque cum dicuntur, indigne ferimus, tamquam opinione falsi et spe depulsi, quod intelligimus non ignorari.

Generis laude nihil tenuius dici potest. Quod sis bono patre natus hoc necessitatem imponit tibi ut sis illi similis, alioqui non effugies degenerationis notam. Omnes hoc agunt laude generis expetenda, ut cum ipsi sine proavorum dissimiles, tanto habeantur nequiores. Et tamen quia populari stultitia inductum est ut praeclarum sit bonis maioribus esse progenitum, mirum quam insane ambitur ab omnibus id decus: a cerdonibus, a culinariis, etiam a servis Aethiopibus et mediastinis. Se quidem servitutem servire et coactum iniquitate fortunae vilissimis occupari ministeriis, ceterum esse natum bono sanguine, porcino videlicet, quo nullus est utilior. Et eam bonitatem generis illi ad latrocinia suorum maiorum referent. Fuisse nescio quem proavum suum qui arcem obsederit in via regia ut nemo illac potuerit iter facere quin spoliaretur. O egregiam laudem! Quod ea fecerit impune propter quae alii suspenduntur! Hoc vero non iam sibi debet, sed fortunae, quae ab illo magistratus manum procul arcuit.

Quanta iniuria est vocari aliquem ignobilem, aut paganum, et ut nunc loquuntur, villanum! Serpit id longius tamquam labes olei, nec solum gravissima est contumelia parentes aut avos cuiusquam attingi, sed patrueles, consobrinos, denique affines et gentiles remotissimos.

Quanto fastidio alios despiciunt ii quorum parentes nullas bonas artes habuerunt! Nam ea est nobilitatis bona pars. Quanta cura a se depellunt ignobilitatis notam omnes. O animos in caeno demersos! Nullusne recordatur non posse ignobilem esse cui Deus sit parens? Audes tu genus huius vituperare quod est a caelo deductum? Aut homines anxie scrutaris ad decus cui ad manum sint Deus pater et angeli fratres? Et ille qui genus tuum contemnit, velit nolit, ex eisdem constat principiis ac elementis et eundem habet patrem, nec est unde se magis possit iactare quam ex communi vestro patre, nisi forte pluris facit putre corpus ab hoc esse homulo genitum quam divinum animum a Deo aeterno, omnipotenti, et rege naturae.

Voluptates ita homines dementant, iuvenes praesertim, ut asperi et infensi fiant praeceptoribus, educatoribus, propinquis, etiam parentibus, legibus, magistratibus, patriae, denique omnibus melius monentibus, et per quos ipsis parum licet se ex animi sententia expetitis deliciis ad satietatem obruere. Quas ubi sunt nacti, vel etiamdum quaerunt, zelus et invidia, ne quis eisdem fruatur, quo oestro animos concitat! Quot bene consentientes amicos in exitium mutuum armavit!

Iam de dignitate contentiones, et in republica magnos excitarunt civiles motus, qui communem patriam funditus everterunt, ut inter Caesarem et Pompeium et potentes populos ac principes inter se commiserunt diuturnis bellis et utrique calamitosis, non ultionis cupidine, sed eminendi. Cuius generis fuerunt bella gesta cum Pyrrho et Hannibale. Nimirum hinc nata sunt bella antiquissima. Haec sunt rei tam saevae ac detestandae semina et primordia, imperii, dominationis, praestantiae libido infinita.

Vetustissima omnium paene nominantur magis quam referuntur bella: Vexoris Aegyptii, et Tanais Scytharum regum, suscepta tantum ob gloriam, ob decus, atque imperium, non de vita. Adeo citius exeruit se superbia quam ratio et vis mentis, ut rudi adhuc mundo, nullis dum artibus aut inventis vitae profuturis, nullo virtutis sensu, non sapientiae, non opificiorum, iam honorem et gloriam captarent. Fuit quidem error ille humanarum mentium, quae se honorem laudemque consecuturas per hominum caedem sperarent.

Sed cum omnia paene vetustatis inventa sequentes aetates vel mutarint vel damnarint penitus tamquam rudia et incondita, error tamen ille ita in animis hominum insedit ut receptus sit prorsum ac approbatus. Quippe, superbia integra et valida confirmat sua. Non idem potest in suis stabiliendis invalida natura; homines qui nihil mentis oculis viderent, corporum oculis robur lacertorum admirati sunt, cum animi essent in illis infirmissimi. Tum facta immania et cruentissimas fraudes laudarunt, vel quod sibi profuissent vel ex metu. Hinc ad illos delata imperia, principatus, dignitates, regimen in ceteros, ubi iuris mensura vis erat, et omnia licebant viribus, aut vafritiae, aut etiam crudelitati.

Plane ubi affectus totam possessionem animorum occuparant, violentissimus quisque tyrannidem invasit. Ita non optimus erat in pretio ob amorem virtutis, sed promptissimus ad nocendum, cum metuerent omnes iis rebus quas haberent quam virtutem cariores. Ergo partim quod interna non viderent, externa tantum suspicerent, partim quod se putarent iuvari, partim adulatione, in quam prona est adversum potentes multitudo, omne honorum, decoris, laudum, gloriae genus in facinora est militaria congestum; appellata virtus, et nominati viri fortes, viri boni, patriae vindices, domitores gentium, sublati in caelum et culti pro diis, ut Hercules et Dionysus Thebanus. Composita carmina in laudem et celebrata cantibus publice atque in conviviis, quemadmodum Homerus inducit Phemium in procorum convivio canentem Troiana bella. Duravitque is mos etiam usque ad populum Romanum adultum iam et Italiae totius dominum, quod in Originibus scripsit Marcus Cato.

Poemata et historiae conscriptae, erecti arcus, positae statuae in celeberrimis urbium locis cum praeclaris inscriptionibus, clarum nomen, nobilitas ad filios et nepotes. Quis est tam natura sua vel segnis quem non tanta excitarent praemia, vel abhorrens a caede et sanguine, hoc est, ab inhumanitate, tam amicus quietis et concordiae, quem non ad facinus extimularet tantus omnium consensus tanto cum praemio adhortantium ad nefas?

Quod si rei omnium scelestissimae non tanta fuisset merces proposita, minus fortasse habuissemus principes bellaces. Sed divinitas Iovi, Marti, Herculi, Libero, et reliquis addita, quod magna bella feliciter gessissent, posteros extimulavit ut in aliquem certe tam immensi honoris participatum admitterentur. Graecos in primis, in quorum excellentibus ingeniis, ut in agro feracissimo quod nihil esset bonae sementis factum succreverunt noxiae herbae complures, honoris potissimum cupiditas invaluit; hinc sunt bella Thebana, Argiva, Attica, Peloponnesia; hinc Graecorum ad Troiam conventus; et tanta pertinacia in malis quanta in rebus iucundissimis numquam fuisset. Extulit elegantissimo carmine gesta illa Homerus, celebrata sunt tota Graecia, noti propter Homeri carmen etiam praecones, et aurigae, et Thersitae, et abiectissimi ac postremi illius expeditionis. Achilles tamquam sol inter heroes fulgebat.

Fuerunt plures qui magis Achillis nomen affectarent quam Nestoris. Hinc etiam sine occasione ulla sparsa bellorum semina, ut inquietum ingenium, paucis modo cognitum in pace, in bello per malas artes innotesceret. Cuiusmodi per gentes omnes innumeri fuerunt, ut Athenis Alcibiades, qui populum suum fractum tanta bellorum continuatione, quiescentem iam et quasi respirantem, non passus est diutius otiari, bellum Peloponnesiacum scelestissima fraude excitavit.

Alexandrum Macedonem in tantos illos furores praecipitem egit Achillis emulatio. Ducebat exercitum per Asiam; Alexandrum exercitus, Alexander caecam ambitionem sequebantur, ut liceret naturae finibus inscribere: hucusque bellabundus, hoc est, latrocinabundus pervenit Alexander. Alexandri successus multos deinceps impulit: Pompeium Magnum, Iulium Caesarem, quem ferunt Gadibus ad statuam Alexandri illacrimasse, quod ea aetate cum ille iam Asiam vicisset ipse nihil dum gessisset memorabile. Itaque Romam reversus omnem dedit operam ut sibi bellum aliquod decerneretur magnum, varium, periculosum, ubi se patefaceret clausa illa et cohibita in pace saevitia.

Nuper Carolum Burgundiae ducem admiratio gestorum Alexandri coegit iis se bellis intricare in quibus ipse periit, et in extremum discrimen universam Belgicam adduxit, ex qua Mariae heredi ademta est a Ludovico Franciae rege Burgundia.

Tanta fuit stultae huius famae dulcedo, immo verius rabies, ut mulieres compulerit sexus et naturae suae oblitas, virili more armis se tegere et in proelia viros lacessere. Amazones, ex Scythia egressae, Thermodontem amnem et illam ponti oram occuparunt. Inde, vicinis bello aut perdomitis, aut diu et multum fatigatis, quod de virtute Atheniensium, sicut Lysias scribit, multa audivissent, ultro illuc sunt transgressae ad vires illorum tentandas, quo ipsarum nomen latius inclaresceret.

Praetextum est huic gloriae prorogatio finium ac imperii. Haec causa bellorum prope omnium Graecis, Romanis, Carthaginiensibus. Non poterant se domi regere, tot conflictati dissidiis, discessionibus, tumultibus, factionibus, bellis civilibus; alienos quaerebant quos regerent ut alios haberent in sua potestate qui se non habebant.

Quod et regibus non raro contingit ut cum vel pueri, vel adolescentes imperiti ac inexperti rerum et usus vitae, vel senes voluptarii, aleatores, fatui, uni domunculae gubernandae pares non sint, orbem concupiscant regendum et plures nationes habeant quam sciant nominare.

Quid aliud fuit imperium potentibus nationibus nisi causa maximorum vitiorum, et impunitorum, et ad extremum armorum vel civilium vel externorum, sub quibus miserrime conciderent, vel funditus extirparentur, vel foedissime servirent paulo antea tot gentium domini?

Et principum singulis quid aliud est latum imperium quam vel cura iugis et gravissima si bene fungantur suo munere, vel paratissimum discrimen si sine negligentes? Quam aperte naturam integram prava malitia corrupit, et depravata opinio integritatem iudicii sustulit! Nam quid aliud est regere aut gubernare quam consulere, prospicere, curare non secus ac filios? Idcirco princeps parens patriae nuncupatur. Ac quid minus convenit quam velle re consulere iis qui te recusant, et per maleficia attrahere ad te quibus dicas te velle benefacere? An etiam occidere, diruere, incendere est gubernare? Et metu opprimere est consulere? Vide ne appareat te non tam cupere regere quam dominari, non est regnum quod expetis sed tyrannis, velle multos cibi esse dicto audientes, non ut commode vivant, sed ut te metuant et imperata obedienter faciant.

Neque vero bellorum origines et causae intra honoris limites insistunt; quidquid principi aut populo non placet manus armat, et querela inter potentes bellum indubitatum parit. Itur ad arma propter mulierculam, quod utique lenonum est, non principum, ut sit, quemadmodum inquit Horatius, Cunnus teterrima belli causa. Quid potest obscenius dici? Propter rem turpissimam ac fetidissimam! Hoc fuit multorum bellorum initium, ut Pelopis, Lapitharum, Aeneae ac Turni, Tyndaridarum cum Ida et Lynceo, Patris ac filii Henricorum in Britannia, hoc denique illius tam decantati Graecorum ac Troiae.

Quanto melius sapiebat ille, et Thrax et barbarus, quam ingeniosa Graecia, qui utrimque ad auxilium et partes a Graecis et a Phrygibus sollicitatus, cum belli originem cognovisset, utrorumque iudicia damnavit, testatus se non videre quid opus esset armis ad eam causam, illud esse promtius ac verius ut Paris Menelao uxorem Helenam redderet, se Paridi, si tam in feminas insaniat, vel decem missurum puellas formae exquisitissimae et per gentes rarae! Haec ipsa causa privatos quoque non aliter committit quam tauros vel canes dum aliquot eandem feminam sequuntur.

Illud non minus foedum ut feminae obsecundes immo ut pareas bellum facere, quorum sunt non pauca exempla, ut Periclis Atheniensis, qui propter Aspasiam, scortum Milesium, Samiis movit bellum infestantibus Miletum; Caesar dictator Ptolemaeum sustulit in gratiam Cleopatrae; rex Galliae Carolus ab uxoris suae fastu ac stultitia instigatus Flandriam maximo fatigatam bello paene delevit; Persepolim Alexander Macedo exussit Thaidis meretriculae hortatu.

Proh dedecus, viriles animos tam abiecte feminis servire, ut intelligas beluas esse (non homines) voluptate captas et irretitas esca fallacissima! Iam, quale est rectorem tot populorum ac gentium, quo nihil convenit magis esse grave ac severum, verbulo uno aut dicteriolo oblique detorto ita concitari, ut in extremum discrimen adducat tot capita curae ac fidei suae commissa?

Quid illa? Quaecumque possidemus, domos, agros, servos, supellectilem, vestes, pecuniam, non solum fecimus nostra, sed nos ipsos, nempe substantiam nostram, ita enim et latine appellamus Graecos secuti, qui οὐσίαν.Adiuvamur veteribus dictis, vel ab imperitia vulgari ortis, vel a poetis sensum et famam multitudinis pro duce usis, pecuniam esse cuique vitae vice. Satis hoc persuaserunt sibi qui exigua mercedula menstrua singulis horae momentis caput suum periculo obiiciunt. Et si quis pecuniam aut possessionem attingat, ibi non secus dolemus quam qui uruntur aut secantur, nimirum substantia detrahitur, inveterata quidem opinione: Ploratur lacrimis, inquit Iuvenalis, amissa pecunia veris.

Quo ore, quibus vocibus illa intonantur, Meum, Tuum? Quot iniuriarum, litium, controversiarum, rixarum, pugnarum, caedium sunt auctores? Quantas duo illa verba tragoedias excitant in rebus humanis, et eo maiores, quo consurgunt freta et suffulta potentia maiore! O voces humano generi infaustas atque infelices cum illas vel princeps vel magnus aliquis populus querulo ingeminat clamore!

Neque enim solum recente adhuc et tamquam calenti iniuria repetuntur res, sed ex veteribus monumentis meum illud et tuum eruitur, exesis iam chartis, exolescentibus litteris, in quo imperita multitudo, vel princeps cupiditate ardens, armatus ingenti potentia, cognoscit et statuit de suo ipse iure actor et iudex. Quae ratio rerum repetendarum efficit ut nihil non sit cuiusque. Quid enim est quod non aliquando fuerit sub aliis dominis, quod non sub maioribus cuiusque? Atqui dicunt publica usu capi non posse, ideo nihil iure adimi regibus aut populis. Quod si publica usu non capiuntur, utique nec ullus rex aut populus suum potest facere quod est publicum generis humani, immo privatum Dei vel, ut veteres loquebantur, fortunae, qui loquendi mos durat etiamnum. O dementiam, nostra nominamus, quae nos ipsi fortunae esse profitemur, et nostram dicimus pecuniam qui nec animos habemus nostros, corpora vero minus multo!

Nec sic repetuntur ingentes tantum provinciae, sed agri quoque particula, aut arx, aut castellum, aut etiam aquula, diuturno bello vicinas nationes implicitas tenuit, immo etiam magnos reges, qui scurris et assentatoribus suis urbes et regiones tamquam congiaria animose largiuntur. Idque gloriae sibi ducunt. Nolunt alteri regi, olim amico et bene merito, cum utriusque regni salute agellum cedere, qui lenonibus et impurissimis applausoribus non parvam regni sui partem cedunt. Quid quod eum ipsum tractum, qui tot caedium, tot cladium fuit causa, occupatum iam et emptum tantis amicorum et innoxiorum fortunis, sanguine, spiritu, extemplo adulatorculorum cuipiam donant, in hoc demum hominum genus benignissimi? Praeclaram vero belli causam! Ut scelestum aliquem vita indignum dites, non dubitas tot bonos viros patrimoniis, liberis, vita privare! Et ut lenunculus, vel etiam latro aliquis, habeat quod helluetur, graves et praestantes viri praecipuique in cohorte amicorum, si non gratia certe dignitate ac meritis, primi obiicientur saevitiae belli et paratissimo capitis discrimini!

Indurat nos hoc habendi studium, reddit immites, asperos, efferatos, expellit affectus illos omnes humanos ac mansuetos. Omnia persequimur summo iure et adversus omnes. Non solum egenis non subvenimus ex tam cumulatis divitiarum acervis, sed etiam spoliamus nudos. Hinc tantus mendicantium numerus in ecclesia Dei. Duri enim in nummo atque inexorabiles sumus fratribus, propinquis, ipsi patri, qui nos genuit, ipsi matri, quae tot pertulit fastidia dum uterum gestat, tot pericula dum enititur.

Cumque ad benefaciendum et communionem utilitatum arctissimis curam nostram terminis definierimus, ad nocendum longissime expandimus. Iniurias, parentibus, filiis, fratribus, factas, nostras esse interpretamur, etiam avis, et proavis, et magnis avunculis, et magnis patruis. Mortua quoque et consepulta excitamus revocamusque in memoriam obliterata, maiore nostro dedecore quam eorum qui vel fecerunt vel passi sunt, quos dum vindicare cupimus, magis laedimus, efficimus enim ut qua illi ignominia affecti sint sciant qui ignorabant. Quin et nostrarum opinionum corruptela ita tulit ut quae propinquo cuique acciderunt vel affini, quamlibet remoto, pro nostris sint habenda, nimirum nam sunt qui altissima stultitia aliis ut probrum obiiciunt casum aut adversam fortunam affinis aut cognati tam procul dissiti ut iam fere nihil ad genus attineat. Complectimur quoque pro nostris clientes, pupillos, amicos,ministros, servos, inquilinos, colonos, mercenarios, vicinos, leviter notos, quin et affinium aut amicorum notos, vicinos, mercenarios. Alii cives contra exteros tuentur quod oporteat civem adesse civi ut fratrem fratri; alii exterum adversus civem quod non oporteat hospitem iniuria adfici et premi imbecilliorem, non ut infirmiori ferat opem, sed ut civem laedat.

Sic principes et potentes populi extendunt quam latissime confoederationes tamquam retia, recipient in societatem, in clientelam, plurimos. Idque sedulo faciunt non tam ut illos tueantur quos sibi adiunxerunt quam ut illorum occasione alios invadant. Ita persequuntur eum a quo laesus sit amicus, non adeo ut hunc tueantur quam ut illum si possint spolient, ut quaestor qui furem persequitur non quo reddat ei pecuniam a quo est surrepta, sed ut fisco suo applicet. Et cum ipsi cum quibus velint societatem foedus, amicitiam coeant, tamen aliorum vel confoederationes vel etiam veteres amicitias et coniunctionem sanguinis non ferunt, iniuriam suam interpretantur et in occasionem vertunt belli faciendi.

Populo Romano ea fuit causa sumendi arma adversus multos Italiae populos, quod ex eis aliqui in hostium exercitu fuissent. Eadem contra Numantinos, eadem adversus Britannos, cum id saepe non fuerit factum quo Romanos iniuriis et damnis adficerent, sed quemadmodum solet fieri, ut subvenirent vel vicinis, ut Britanni Gallis, vel consanguineis, ut Numantini Sedingensibus.

Nusquam accuratius elaboravit diabolus quam in spargendis ubique discordiae seminibus et eis confovendis, ut uberrimam frugem effunderent, videlicet, quod nihil est tam aptum eius ingenio quam odium ac dissidium, nihilque quod nos longius submoveat a meditatione caelestis illius societatis, cui homo est conditus tamquam succidaneus. Quippe, concordia hominum inter se mutua expressissima est divinae illius imago civitatis, discordia vero gustus est inferorum. Itaque odia insevit gentium publica inter se, ut quod Gallus et Scotus oderint Britannum et contra Hispanus Gallum, Helvetium Germanus. Quae nascuntur ob veterem aliquam cladem, cuius memoria tot deinceps officiis ac mutuis commodis vel elui vel leniri nequit. Brevis est beneficii recordatio, immortalis iniuriae. Itaque inimicitias tradunt veluti per manus cum hereditate. Parentes filiis, alii aliis eas declarant et infigunt, haec instillat nutrix puero cum lacte, haec magistri confirmant; haec a publica voce et cantilenis discunt, ad haec pueri in lusionibus se se mutuo stimulant.

O quam sollicitus est magister suae artis diabolus! Quam sedulus curat ludum suum! Quam ubique adest, nec ullam praetermittit docendi occasionem!

Interdum ad publicas et capitales nationum inter se inimicitias satis est privatum aliquem affectum esse ab alio iniuria aut etiam convicio aliquo verberatum. Is in patria spargit capitali esse odio illos homines in totam eam gentem. Quaerere belli causas et alia dictu atrocia, quae animus per dolorem excogitat. Haec de cive et populari accipiuntur pronis auribus a pullata turba. Sparguntur, serpunt latius, et ex paucorum suspicione fit certissima persuasio. Nihil non arripitur in ansam dissensionis. Longinquitas loci efficit ut nihil debeat esse inter eos homines sancti aut aequi; immo ne alius sit alii hominum numero.

Quod si non mutuo se intelligant, ibi videas illos horrere inter se colloquia et congressus. Contrahere se et fugere contractum et aspectum, quasi draco elephantum aspexerit aut ursus leonem, et non potius homo hominem, id est, animal mansuetissimum, aliud sui generis ac ingenii. Fortassis hinc nascuntur quae a nostris sunt hominibus in orbe isto novo acta, ut Indi illi non sine illis habiti pro hominibus, de qua iniquitate destinatus est mihi alio opere dicendi locus.

Menelaus in declamatione apud Libanium subsignificat Asianis cum Europaeis naturale esse bellum quod mari dirimerentur. Quid potest immanius dici! Graeco olim reliquae nationes erant barbarae, id est, semihomines, idem nunc Italo, iniuriosis in naturam qui illam ad effundenda sua omnia munera limites aliquos elegisse, vel montium, vel fluminum, vel maris, arbitrantur, ceu vero definita esset Dei vis locis, et non ubicumque homines ederentur ea quoque adessent quae hominum genus Dei benignitate accepit, non beneficio locorum.

Nec vicinas nationes vicinia vindicat a dissidio, immo vero hoc acrius dissentiunt, quo sunt coniunctiores. Numquam inter illas pax, numquam quies. Sexcenta quotidie inter manus nascuntur discordiarum incitamenta, agellus, aquula, cippus, pulsatus, spoliatus aliquis in latrocinio aut per lasciviam ludentium, certamina festis temporibus, unum verbulum temere iactatum, vanus rumor sine auctore, somnium alicuius. In eadem natione inter urbes vicinas. Si quid altera alteri nocuit, memoria damni sempiterna. Quod altera vel noluit, vel non potuit alteri laboranti subvenire, odia publica. Denique satis est ad odium non esse eandem civitatem, nam omnia in peius rapiuntur quaecumque utrimque fiant, et sinistras interpretationes licet in publicum evulgare secundo populo.

Sunt qui bellorum causas et proinde culpam omnem in principes reiiciant. Ab illis invito et reclamante populo turbari res orbis. Utinam vanae in totum essent atque iniquae eiusmodi querelae. Sed et nos odiis nostris mutuis illorum furoribus servimus, illi nostris affectibus ad explendam animi sui libidinem abutuntur. Ardet quidem belli cupiditate eorum vel superbia vel avaritia, sed nos id bellum pecuniis, instrumentis, commeatu, manibus, et vita nostra, prompti alacresque adiuvamus quod contra eam gentem quam odimus gerendum sit. Ut dum Principis videmur dicto esse audientes, animi nostri morbis obtemperemus, eidem ipsi reluctantes et refractarii si quem princeps receptum pravum morem conetur antiquare meliorem inducere.

At saltem vivere intra eadem moenia, cives esse eiusdem civitatis, eorundem sacrorum et profanorum participes, hoc demum a discordia tuetur. Immo vero id est crebriorum discordiarum materia et acerbiorum inter eos qui non spectant ad idem forum eandemque dictionem iuris, ut in quibusdam civitatibus ubi non simplex est magistratus nec una curia. Inter initiatos et profanos rogati quid oderint, nihil habebunt quod respondeant nisi diversas esse professiones. Quid ergo? Eadem professio certe glutinum erit ad concordiam efficax? Minime vero. Immo maxima est inter eiusdem ordinis et artis homines invidia, et hinc odium. Invidet figulus figulo iuxta priscam sententiam et poeta poetae.

Quae invidia non solum communionem artium invasit, sed etiam civitatis, ut facilius ferant cives eminere inter se exterum hominem quam popularem suum. Lex fuit Corinthi ne quis aliis esset praestantior, sed si quis praestaret virtute aliqua, civitatem exiret et apud alios esset excellentior. Athenis ostracismus, exilii genus exquisitis populi suffragiis in hoc erat repertus, ne quis in civitate esset vir consilii, virtutis, gloriae magnitudine insignis. De qua invidia est quod Dominus noster dicit in Evangelio, Nullum prophetam acceptum esse in patria sua.

Iam factiones in eodem etiam oppidulo, in eodem vico, quarum aliis alii se addicunt sine ratione, sine mente, sine iudicio. Si rationem causamque iubeantur exponere, nullam habebunt quam reddant. Et quo magis ostendant se ferarum ritu ruere affectu, non mente ulla duci, ut ferae vocula aliqua aut colore in furorem irritantur, quemadmodum incandescere ferunt tauros in rubrum colorem et canes iubilis quibusdam immittuntur, ita isti certa quadam vocula aut colore excitati ad arma discurrunt. Non hominibus favent, non hominibus moventur, sed vel sono per aures capiuntur vel colore per oculos, ut bestiae. Transeat alio vox aut color, iam pro eisdem stabunt quos modo occidebant.

Nec iidem penates et communis domus glutinum est concordiae, nec sacra mensae aliquid faciunt. Imminet exitio vir coniugis, inquit poeta quidam, illa mariti; non socer a genero, non hospes ab hospite tutus. Inter sorores et fratres odium capitale, quod alter carior esse patri creditur, aut eminere dignitate, ob hereditatulam, ob verbulum, ob suspiciunculam.

Quid ergo ab odio nos et discordia tuebitur? Non longinquitas prodest, non propinquitas iuvat, non natio vindicat, non civitas, non ordo, non professio, non domus, non mensa, non uterus et communes parentes, ut iam inter Christianos propter tantas dissidiorum repetitas causas et simultates adeo crebras, optimus esse ille videatur qui neminem odit, neminem amat, neminem curat, sibi intus vivit et suum negocium unius agit, aliorum altissime securus. Omnes hi, non humano sed ferarum more ac modo, pro cibo in medio posito ruunt, pugnant, lacerant, saeviunt invicem. Est suus cuique cupiditati cibus quidquid illa expetit. Superbus vero, unde praecipua et largissima discordiarum materia dimanat, honori semper ut proprio suo et peculiari pabulo inhiat. Is est ipsi pastus suavissimus, immo vero hoc solo se sustentat. Ita nondum adeptus quaerit anxie et nactus exultat; et frustratus dolet ac uritur, et ei qui impedimento fuit irascitur remque ultione dignam censet. Quo fit ut numquam sit a discordiis et inimicitiis quies ubicumque multis rebus impositum est honoris nomen et pretium.

Quippe fiunt homines primum superbi atque ambitiosi, hinc contentiosi, vehementes, iracundi, avidi ultionis. Fieri enim nequit ut cum quisque maxima concupiscat, tantum consequatur quantum concupivit; igitur frustratus desideriis, aliorum quietem interturbat, per quos ipse factum iudicat quominus voti fieret compos. Hoc honoris nomen, immane dictu quantas in Christiana gente quotidie turbas designet! Consultum volunt honori; nihil dicunt se esse sollicitos quo sit loco pecunia aut vita, modo honor sit in tuto. Honori bonam mentem, honori pietatem et Deum posthabent, ut ille qui moriturus rogavit sacerdotem quem in modum vellet se mori, demisse ut Christianum an elate ut honestum equitem? Satisfaceretne Christo an honori?

Quis furor est iste honoris tanti facere voculam unam, vel nutum, vel tacitam cogitationem, momentaneam, unius aut alterius imperiti stulte iudicantis? Nam esse stultitiam apparebit si declaravimus quid tandem honorem isti vocent. Honorem enim esse censent significationem omnem rei quae pro bona habetur in animi aut corporis dotibus, vel in iis rebus quae fortunae potestati subduntur, denique earum omnium quibus pretium aliquod fecit humana aestimatio, quasi vero id sit virtutis et bonorum omnium praemium agnosci ab aliis. Omnis contrarium rerum significatio pro ignominia habetur, et ira excitatur tamquam ad occursum contemptus ut rem indignam ulciscatur.

Ergo iam non modo in verbis quae in se vel laudes habent vel vituperii speciem sita est honoratio aut contemptus, sed in omnibus et verbis et gestibus, quibus humana suspicio interpretata est aliquid generis eiusce denotari. Mentiris, tanta est contumelia ut non possit nisi vel vita vel insigni aliquo damno sarciri. Si tantundem sed aliis verbis dixeris evasisti irae violentiam, ut si dixeris bona venia. Ita non movemur re, sed sono, sed levi aura.

Olim secunda persona erat tu numero unius, plurativo vos. Nunc in linguis Itala et Hispana plus est negotii in quaerendis epithetis quam in tota inventione. Est cui dicendum sit vos, est cui dominatio, praestantia, excellentia, prudentia, celsitudo, maiestas, brevi, ut opinor, deitas. Gallica lingua iam eodem incipit morbo tentari, velut ex vicinarum contagio. Si quis aliter loquatur, socii maiestatem violavit, contemptus est. Ira suadet vindicandum.

Capitis nudatio, sedisse, surrexisse, cessisse via, substitisse, oris crepitus, ructus, flexisse poplitem, dextra, sinistra, medius locus, movisse pedem, manum arrisisse, sibilasse, corrugasse nasum, exporrexisse frontem, contraxisse, aspexisse, bis transisse ante ostium, flexisse vultum, porrexisse manum, extendisse digitum, ostendisse unguem medium, etiam spectasse lapsum, ubi, quando, quamdiu, quemadmodum, apud quos; omnia censuram subeunt ad subsellia iracundiae insitne honor an contemptus. His omnibus, tam leviculis, maximae quoque et diuturnitate atque officiis confirmatissimae concordiae possunt diffringi et ex amicissimis capitales fieri inimici.

O miserum humanum genus! Quis fuit ille tam crudelis tibi hostis, qui te vanissima haec edocuit, praeteritis tam multis magnis et admirabilibus profuturis, immo necessariis vitae quae ignoras? Nondum qui sit caelorum et siderum cursus, quae stirpibus et animantibus natura, quae corporibus tuis profutura, quae noxia novisti, non quae virtutis et honesti ratio, non quem in finem es natus, et quae sit ad ilium via didiceras, cum iam his adeo nocituris tantam ponere operam vacarat.

Superbia effecit ut optimi et videamur nobis et aliis velimus videri. Hinc nobis semper indulsimus et delicate habuimus, tamquam digni qui sic tractaremur. Deliciae nos ita molliverunt ut quantulacumque offensio videatur nobis intoleranda, quod contingere pueris delicatulis videmus ut semper sint irati. Nec reputamus iustane sit an iniusta. Institutori, educatori, hero, magistratui, principi, parenti, patriae ipsi, legibus, aequitati, cum facinora nostra puniunt, irascimur, et si liceret nos ulcisceremur et ulciscuntur qui possunt, ut mox dicam; itaque, ut aegri, intenti semper agimus ne quid nos laedat, quo fit ut non solum offensiones expavescamus sed omnes offensionum species, umbras, signa. Quam miserum est sic animo aegrotare!

Et ut sciamus stultitia nostra id fieri, non natura, citius iniurias quam iniuriarum umbras ferimus. Discipulus adolescens mavult se a praeceptore caedi quam acriter obiurgari, servus mallet alapam quam grave convicium. In praeceptis scholae diaboli traditur minorem esse iniuriam sauciari ferro quam colapho feriri, et leviorem esse contumeliam periculosum vulnus cum luculenta cicatrice quam fustuarium vel etiam arundine semel attingi aut virga. Fuit qui in iurgio minaretur alteri fustuarium. Ille se vero pro accepto habere dixit, et omni crudelitatis genere vindicandum statuit fustuarium quod aer acceperat, non ipse. Quid ille qui in iurgio et pugna accepit, primum alapam, deinde gravia aliquot vulnera in thorace et lateribus, quibus post paulo vita est defunctus, cumque ei linirentur, cum obligarentur vulnera, cum adhiberetur quod pro tempore poterat remedium, subinde exclamabat, Ne ista curatote, sed maxillam hanc, significans plus se ob alapam dolere quam de vulneribus quae illi praesentem mortem adferebant. Quanto rectius exclamasset et prudentius, Sanate prius, si potestis, O medici, hanc insaniam, deinde vulnera!

An non aperte ostendimus robusta nos habere corpora, animos infirmissimos, quando vulnus potest corpus ferre non potest animus verbulum? Verbulum vero? Immo id quod nemo facile dicat quid designet nec quorsum sit accipiendum, ut labra extendi aut corrugari, aut connivere, aut intentius aspicere, puerorum more qui aliorum ridiculis gesticulationibus irritantur et aguntur in eiulatus et lacrimas, quid quod ipsis puerorum lacrimis et muliercularum rixis admiscemus nos viri senes, et si diis placet, severi, etiam magna prudentiae ac rerum usus existimatione onusti, et nostrae irae in vicem succedunt irarum quas praetervolans musca potest usque ad incendium excitare?

Quis possit persequi omnia quae humana amentia iniuriam, contumeliam, dedecus esse sibi persuasit? Cum sint alia omnibus prope nationibus communia, alia quibusdam, alia certis populis aut hominibus, cum vel casus sic accipiantur, tamquam iudicio evenerint, ut tegulam de tecto lapsam sauciasse aliquem, equum calce percussisse, accipitrem fimo inquinasse vestem cuiuspiam, impulsum quem ab alio in turba undante; haec omnia ultione digna iudicantur.

Nimirum, virtutis unica est ratio, vitii innumerae sunt; hominis natura unica est et simplex, quam si sequeremur, ut inquit Cicero, Nihil est tam simile sibi quam essemus omnes omnium. Sed ubi primum a natura discessimus, nullus alteri relictus est similis ac ne sibi quidem ipsi; mira varietas rationum, viarum, sententiarum. Concordiae unus est modus, discordiae infiniti, vasti, longissime inter se ac latissime dissidentes.

Nec satis est unumquemque acutissimum secum circumferre ad discordiam calcar, etiam alii aliis vel exemplo sumus ad nefas vel incitamento. Quae quis vel non intellexit, vel pro iniuria haberi ignoravit, vel dissimulandum duxit, ea continuo non desunt qui iniuriam esse doceant, nec ferendam esse censeant. Ad ultionem stimulent et quemadmodum ulcisci aut possit aut debeat commonstrent, eum esse amicitiae zelum rati si amicum ex viro bono turbulentum et sceleratissimum reddant, hoc est, ipsis similem.

Nec desunt qui magna auctoritate ardenti discordiae aridissimas fasces subdant. Poetae iram Iovi tribuunt non utique moderatam aut mediocrem, sed ardentissimam et praerapidam, qua et filium de caelo deturbet et uxorem catena pendentem puniat, et caelum concutiat et urbes ac regna evertat. Ira etiam viros fieri heroes, quales sunt reges Homerici. Inter philosophos fuit Peripatetica natio, quae iram fortitudinis cotem appellaret, a quibus illud manavit: Generosus animus contumeliae impatiens, coniunguntque hi res diversissimas, feritatem irae cum mansuetudine rationis, ut ratio vel ab effreni procursu auferatur, vel ministro utatur contumacissimo, qui non quantum iusserit domina ratio exequatur, sed quantum socia libido. Scitissime Seneca: Affectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.

Maximo theologi supercilio eos qui contumeliolas ferre nequeunt et se quacumque ratione ulciscuntur magnanimos appellant, permoti Aristotelis auctoritate utcumque intellecta, sed cui imprudentes plus interdum tribuunt quam Christo. Certe, si eum ipsi magnanimi censeant nomine, nullus aeque fuerit pusillanimis ut Christus et eius discipuli, et quotquot ex Christi praeceptis sancte et religiose vitam instituunt.

Quanto Christianius Seneca:

Non est illa animi magnitude; tumor est … Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia,

ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.

At vero ubi irae, satis per se incitatae, tales accedunt hortatores atque auctores ea gravitate et fide, quanta celeritatis fit accessio, ut et se ipsa magis incitet et avidius ultionem expetat, quam videt adeo vitii nota eximi ut etiam praeclarae illi ac generosae virtutis nomen imponatur, et si praetermiserit, probrum illi et ignominiam esse paratam. Quaenam ergo melior restat spes, ubi vitiis ita blandimur et indulgemus, ut signum esse pronuntiemus animi generosi ac excelsi!

Ita dulcuerunt hominibus discordiae ut multi ferre non possint amicos bene consentientes, omnem excogitent rationem dissidii. Nec ulla omnibus gratiora spectacula quam vel verae pugnae vel imaginariae, ita ut rixantes et iurgantes multi laeti ac ridentes spectent, uberioremque conviciorum et iurgii materiam occulte suggerant, modo hune incitantes, modo illum, et victo se adiungentes quo diuturnius sit proelium.

Laudum orationes, quamlibet elegantes et artificiosas, quis potest nisi brevissimas devorare? Convicia et maledicentiam numquam exatiamur audiendo. Merito queritur Demosthenes sumpsisse sibi Aeschinem favorabiliorem in dicendo et plausibiliorem partem, nempe vituperandi, sibi difficiliorem relictam et quam minus auditores praeferant, laudandi et quidem sui.

Iam simulacra pugnarum praecipuae cuiusdam sunt in spectaculis voluptatis. Olim gladiatores in arena, venationes, naumachia, athletae, nunc militaria exercitamenta, certamina poetarum vel oratorum, disputationes in scholis, quibus homines intersunt litterarum prorsum ignari, iurantque singularem se ex illis voluptatem capere, nempe ex pugnae imagine, nam verborum nihil intelligent. In quo docti homines flagitiose peccant, qui illam de se hominibus imperitis praebent voluptatem, quos illi etiam iam, si Deo placet, non solum ut spectatores ad sua certamina admiserunt, sed ut arbitros et iudices, ut indignitati nihil sit relictum quo crescat.

LIBRI PRIMI FINIS.