Jump to content

De concordia et discordia in humano genere/Liber II

Unchecked
E Wikisource
 Liber I Liber III 


LIBER SECUNDUS

QUAM INHUMANITER HOMINES EXERCENT DISCORDIAS


Discordias suscepimus, alias vafre ac malitiose plerasque omnes stulte ac pueriliter, sed omnes tamen inhumanissime et ex diaboli arte exequimur atque exercemus. Odii sunt, quemadmodum in superioribus diximus, fontes duo, invidia et ira. Invidia degener est, meticulosa, plebeia, nec audet caput exerere, et cum non minus nocere cupiat quam ira, tamen eam de se habet existimationem ut aspectum hominum fugiat tamquam probrosa, immo abominanda. Itaque nihil accuratius celat invidus quam invidiam, quod turpe ac foedum habeatur invidere. Videlicet, quisquis alteri invidet et illum superiorem tacite confitetur et se parum suis bonis confidere. Nemo enim, ut praeclare est apud Ciceronem, qui suis confidit bonis alienis umquam invidet.

Tametsi invidia, quantumcumque sese studeat occulere, tamen ita exedit praecordia et contabefacit universum corpus ut in vultu existat notabili quodam livore, a cuius etiam coloris appellatione ipsa nominatur. Ultrix sui, in hoc uno aequissima, cum sit cetera scelerata atque atrox.

Ira generosior existimatur, quippe quae creditur rei indignitate permoveri, et tamquam ultrix est malorum, et ministra deae illius Nemesis, quam veteres finxerunt indigna persequi et vindicare. Itaque nonnulli eam consulto ostentant monstrum adeo deforme. Quare invidia, cum sibi tempus laedendi videtur nacta, prodit irae specie et cultu induta, contundit atque affligit bona, simulans se indignitate aliqua perculsam iusto dolori indulgere. Hoc malum tale est in rebus hominum qualis eruca in frugibus aut bruchus, qui optima quaeque et fructuosissima arrodit, quale in animantium corporibus aconitum, quod vitalia extemplo invadit et enecat. Huius propositum est dare operam ne quid sit inter homines atque etiam angelos boni, nam daemones, ut acti invidia hominibus nocuerunt ac nocent, ita etiam angelis nocerent si qua liceret. Ira vero administram se invidiam praebet, ut tantum invidia laedendo consequatur quantum ira virium et facultatis habet.

Civitatum atque humanorum conventuum institutores ac rectores, cum nulla re facilius quam iniuriis, ira, ultione, hoc est, discordia, coetus congregationesque hominum viderent dissolvi posse, et experimentis deprehendissent solere, coagmentari autem conservarique consensu et concordia, optimum factu sunt rati legibus latis et iudiciis constitutis, de hominum inter se iniuriis cognoscere, ut et poena deterrerent multos a facienda iniuria, et aequitate cohiberent ab ultione iratos, qui intelligerent paratam esse iure ac aequitate ultionem, ut liceret sibi suas iniurias persequi, primum tuto et sine retaliatione ultionis, hinc cum levi dispendio fortunarum aut quietis, tum etiam cum aliqua opinione boni et moderati civis. Et ad coercendos motus animi impotentes periculum ostenderunt ei qui non iure et legibus, sed ipse manu sua iniuriam reposuisset.

Ergo, sicut corrupta corporis nostri natura effectum est ut medicina, quae alioqui in hoc fuisset intenta quemadmodum sanitas conservari et vita longissime produci posset, nunc tota est in morbis vel depellendis vel cohibendis, aliis ex aliis renascentibus et latissime sese effundentibus, ut satis ei superque negotii exhibeat haec lucta; ita leges et iura, quae in natura integra magistri tantum fuissent, et velut indices quae esset via ad concordiam tenendam, nunc a discordia extricare se non valent, ut iam prope de concordia desperarint, abunde multum se adepturos censentes si effreni huic et rapaci discordiae frenos aliquatenus et retinacula iniecerint. Itaque videas magistratum, iudicem, principem, imaginem rectoris mundi in munere quidem omnium pulcherrimo et maximo, occupatum tamen circa faeces et sordes rerum. Meum ille surripuit. Immo id meum erat. Pronuntiat lex: Cuius avaritia sit iustior. Alapam inflixit, furem vocavit, minatus est, lotio perfudit, unguem medium ostendit, ore crepuit? Severissima lex cogitur inter duos sedere aut pueros aut stultos, et qui tamquam iniuriam haec facit et qui tamquam iniuriam haec accipit, ut magni aurifices in civitatis inopia scruta et nugas conficiunt ex vili materia, quando nemo est qui magna illa et pretiosa emat.

Mirabantur olim Seneca et alii sapientiae professores tria fora vix sufficere urbi Romae; atqui erant illi ethnici, civitas amplissima, sedes imperii totius orbis. Nunc, quod est in Christiana gente tam frigidum oppidulum cui duo sufficiant? Brugis vivo, urbe non perinde ut alias opulenta et frequenti, populo mansuetissimo ac civilissime educato, et tamen hic quinque sunt fora, nec omnino muta aut deserta.

Nec satis fuit leges esse de litibus olim inter gentiles, nunc inter profanos constitutas, etiam sacri atque initiati homines litigant, et forum habent, et formulas, et accusationes, et testes, et iudicem, et lictorem, et carcerem, et carnificem, et gladium, et ignem, et venenum. Sacerdotes illius Christi, qui cum esset omnium Dominus, iudex vivorum et mortuorum, tamen roganti cuidam ut fratrem iuberet hereditatem secum partiri, respondit, O homo, quis me iudicem constituit inter vos?

Sed nec tot leges, tot fora, tot iudices cuncti tantum habent virium ut morbum tollant. Tantum premunt ne se proferat. Neque enim iudicium vel concordiam sarcit vel discordiam diluit, sed cohibet modo manus, iramque se effuse proruentem. Odia tantum abest ut leniat, ut saepe exasperet ac tumefaciat, quandoquidem iudicio victus perinde ex foro discedit quasi non iure abiret inferior, sed iniuria, sed fraude, litigatori, iudici, et legi iratus.

Vellem potius ad hoc leges, iudices, mores civitatum, populorumque, incumberent ut inquietos hominum animos castigarent docerentque quam indigna homine faceret et qui iniuriam alteri inferret et qui studeret referre. Concordiam numquam constaturam si uterque, quantum legibus permittatur contendens, alterum vicerit; citius mansuram concordiam, si uterque de suo iure cedens alterius caritati ac benevolentiae odii causas condonarit, ut et qui laesit doleat se in amicitiam peccasse et laesus facile amico ignoscat. Haec erat expeditior via ad concordiam, quam tradidit magister verae sapientiae Dei Filius.

Ergo cum affectus affectum repercutit, ira celatur, vel metu territa vel spe delinita, infida illa, ut Seneca inquit, et mala affectionum pace. Ceterum ubi vel ira acrior atque impotentior est quam ut legum subsidia expectet, vel qui contendunt legibus se et magistratibus superiores putant, tum effervescit animus et tamquam concitatum mare assurgit, nec absurde tempestati assimilatur ira, sive origo spectetur, sive effectus.

Est enim maris tempestas velut quaedam eius ebullitio, et philosophi iram, fervorem diffinierunt sanguinis circum cor. Continuo tempestate surgente caeli facies mutatur in tetrum quemdam et horribilem aspectum. Non alius est hominis vultus ira incandescente, et quemadmodum iratum hominem, ita etiam iratum caelum dicimus: Quanta oris totius distortio et tumefactio! Quam torva facies! Pro fulgoribus sunt oculi, quemadmodum Homerus inquit de Agamemnone, Irato illi oculi in modum ignis fulgurabant. Tonitrua sunt inconditum quoddam murmur, et ut mare agitatur, sic corporis totius fit concussio ut nesciat stare loco. Fulmina sunt convicia et verba atrocissima, magis plerumque quam ipsum fulmen noxia et periculosa. Sunt quibus facundia in ira suppetit, ut de Caligula scribit Tranquillus. Ibi dicenda et non dicenda effunduntur. Dum se ira saevissimis dictis simul irritat et ulciscitur, tum atrocissime quidque iacitur, et ea profunduntur quae omnem ad gratiam reditum intercludant quaeque per idem redeant iugulum qua exierant.

Sunt quibus, sumente vires ira, et mens ad cogitationem confundatur, et ad loquendum lingua, tum verba perplexa et perturbata et sermo sine mente ac sensu, quae satis ostendunt quemadmodum intus sit animus affectus. Nonnullis vox intercluditur, tantum fremunt absurdum quiddam ac inconditum; alii crassiore pectore et magis naturae ferinae, nihil prius verborum iaculantur, sed continuo rem manu exequuntur. Quos multi animosissimos vocant, id est, minus homines, magis bestias, quibus irae sunt praecipites, et impetus pro sermone ac querimoniis. Tum pro telo est vel manus ipsa, vel pes, vel cubitus, vel caput, aut etiam sputum, denique quidquid primum est ad manum: Furor, ut dicit ille, arma ministrat.

Rudi adhuc saeculo manus in pugnum contracta erat pro telo, unde pugnae nuncupatae. Hinc ira telum fecit quidquid iaci posset aut quo homo caedi, liber, candelabrum, panis, scutella, titio, lapis, lignum. Nihil non erat hominem laesurum, molle ac tenerum animal. Robustior deinceps facta est in dies ira et robustiora quaesivit instrumenta. Erutum est ferrum, quod natura altissime condiderat; gladius fabricatus, quo una plaga posset confici homo.

Sed ultionis duo sunt genera, alterum beluarum, alterum diabolicum, nam humanum nullum est. Bestiae irritatae impetu aguntur, et quantum per vires licet, praesenti commotioni satisfaciunt. Ubi refrixere, simul iniuriae memoriam, et ulciscendi aviditatem cum affectu deponent. Homo vero, quo non modo homine se peiorem declaret, sed etiam belua, non contentus incitato affectui indulgere, recordatur et iniuriae et eius qui fecit, et amicorum, et propinquorum illius, non in diem unum, aut mensem, aut etiam annum reservat, sed in multos annos et aetates. Ira enim, ut est in vetere verbo, omnium tardissime senescit, et inimicitias per manus filiis, et nepotibus cum hereditate tradit, et ultionem legat, et in hoc excitat vires omnes atque artes rationis, iudicii, consilii, ut viam ad vindictam inveniat, ut non in aliud videatur magna illa munera quibus beluas excedit accepisse nisi ut per illa ipsa quibus bruta antecellit brutis fieret deterior, ut Cotta ille Ciceronianus visus sit quibusdam merito rationem calumniari tamquam nequitiae, flagitiorum, scelerum omnium instrumentum, tametsi ea res poterat illum commonefacere naturam nostram ab integritate sua recessisse.

Quid illud? Quale esse dicam quod ultio non concluditur eo qui iniuriam fecerit, sed latius se expandit? Unus laesit, plectuntur multi. Apud quasdam nationes, quae cum ipsae sibi abunde ad humanitatem videantur informatae, inhumanissime vivunt. Ad reponendam iniuriam non modo auctorem requirunt, sed parentes, fratres, filios, avos, proavos, nepotes, pronepotes, patrueles, patruos, consobrinos, omnes propinquos, affines, gentiles, quacumque sint valetudine, conditione, sexu, aetate, ut etiam pulchre videatur sibi functus ultionis munere, qui lactantem puerum in ulnis nutricis ceciderit propinquum eius, a quo sit violatus.

Et ut iniurias ad tam multos extendimus ita non solum nostras persequimur, sed omnium qui vel consanguinei sunt nobis, vel affines, vel affinium affines, amici, clientes, sodales, noti, amicorum amici, amicorum noti. Et haec non ut iniuriam prohibeamus ne fiat, aut cum fit, inhibeamus ne se latius effundat, quod forsan excusationem haberet aliquam, sed ut factam et prope iam obliteratam renovemus et vindicemus, ut nova iniuria non medeamur priori, neque enim id iam possumus, sed utramque exacerbemus.

At quorum iniurias videri volumus ulcisci, etiam cum aliquo vitae aut fortunarum discrimine, certe quietis ingenti dispendio, eos non iuvaremus exiguo aliquo labore aut argenteo nummo. In iuvando tam segnes et maligni, ad nocendum promti et liberales. Quin si amicissime ad rem profuturam sibi ac honestam operam nostram aut pecuniam utendam roget, licet, sine dedecore recusare. Si levissime notus vocet ad nocendum alicui, maximum dedecus excusasse. Immo ultro et invocatos oportet ad eiusmodi praeclara facinora venire viros fortes, ad res sanctas semper occupatissimos, ad res turpissimas numquam non liberos ac negotio vacuos.

Vigilavit in hoc vis illa humanae rationis prope divina, quasi id unum esset suum munus, tanta cura iniuriarum momenta expendit ac digessit, tum quae quibus iniuriis responderent ultiones. Haec capite vindicanda, illa fustuario, alia arundine, alapa, vulnere in facie, mulctatione fortunarum, dignitatis. Satis haec quidem expensa sunt diligenter et exacte. Sed ab istis tam acribus appensoribus pervelim audire. Istis ipsis humanis ultionibus quae tandem divinae respondeant? Haerent, ego eis paucas explicabo, corporeis spiritales, levibus gravissimae atque acerbissimae, momentaneis aeternae.

Omnia oportet discordiae servire, non interna modo, sed externa quoque. Sermonem, et lacrimas, et amicitias, quas ad mutuum auxilium ex Dei munificentia acceperamus, in mutuam perniciem convertimus, amicus amicum, frater fratrem, vicinus vicinum, civis civem, non ad opem ferendam implorat ut in commune prosint, sed ut alii noceant. Fit manus hominum consentientium in ultionem eius quam illi iniuriam interpretantur, vel quod causae favent vel quod homini, aut quod alii alias spes sequuntur. Induunt arma, existit factio, et cum leges et maior potestas non timetur, vocatur bellum, vel civile intra eadem moenia et cives, vel externum inter duos populos ac nationes. Et cui sub legibus crux et alia sunt suppliciorum genera parata, supra leges non solum impunitum est, verum etiam honestum et gloriosum.

Quod belli nomen a beluis deductum esse testatur Festus Latini sermonis bonus auctor, quippe res est beluis magis congruens quam hominibus. Hic enim ad humanitatem mansuetudinemque est a natura formatus ac fictus, illae vero ad feritatem et incursus animorum. Sed ita tulerunt nostra scelera ut quod malum congruentius bestiis videretur, illae non facerent, nos faciamus quod a nostra est natura alienissimum, quodque illa maxime aversatur atque abominatur.

Beluarum dicis esse bellum? Atqui nulli animanti quam homini, sicut Plinius inquit, pavor confusior, nulli rabies acrior. Cetera animantia in suo genere probe degunt; congregari videmus et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat; serpentum morsus non petit serpentes, ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera saeviunt. Solus, quem minime omnium conveniebat, homo belligeratur, ut appareat reliqua in natura sua permansisse, hominem ab ea descivisse ad aliam peiorem, ut fruges nunquam in melius degenerant.

Facile intelliget contra hominis naturam esse bellum quisquis bellandi causas excusserit.Naturale videtur esse famem et sitim sedare ob quae interdum saeviunt ferae, propulsare vim et molestiam frigoris, aestus, pluviarum, nivium, denique caeli iniurias, desideriis naturalibus satisfacere. De nulla harum rerum est bellum. Galli olim magna manu alpes superarunt; Italiam sunt ingressi; Helvetii Galliam: Cymbri Italiam; Gotthi Europam. Nullus alimenta, nullus naturalia desideria sequebatur, omnes delicias, alii vinum, alii oleum, alii locorum amoenitates.

Anno abhinc septimo magna fuit in quibusdam Europae regionibus frugum inopia, gravissima omnium in Bethica Hispaniae, ut ingens hominum numerus per vias publicas, et sub privato, stratus iacuerit fame absumtus, iumenta omnia perierint, ut in sequenti anno ad terram vertendam hominibus ipsis trahendum fuerit aratrum. Quis egressus est domo? Quis sumsit arma ut tam diram luem effugeret? Verbulum unum, ambitio, avaritia, manus ferro armat et in bella gentes ac nationes propellit. Adeo facilius ferimus quod naturam laedit quam quod superbiam. Videlicet ad hanc defecimus ab illa. Morimur intra moenia cum egressis liceret vitam prorogare, et laboris odio teterrimam omnium mortem oppetimus, nempe fame contabefacti.

Superbia nos aut stoliditas per tot agit casus, per tot discrimina, per maria vastissima, per saltus profundissimos, per desertas humano cultu et inhospitales arenas, per venena, vel feras gentes, beluis quam hominibus similiores, procul a patria, a penatibus, a coniugum complexu, a conspectu liberorum. Et agit ea res non unum aut alterum hominem, sed populos et nationes avitis sedibus. Idcirco illi, variis casibus ac calamitatibus immersi et obruti, exempla humano generi ediderunt nova, admiranda, horribilia. Ex principibus alii turpiter et cum ingenti ignominia et damno coacti redire, ut Cambyses et M. Antonius; alii oppressi in cursu felicitatis, aut ex summo rerum fastigio uno turbine ad solum elisi, ut Cyrus, Demetrius, Pyrrhus, Hannibal, Crassus, Pompeius, et Romani principes, quorum iniri numerus non potest. Ex nationibus, aliae toto orbe dispersae, quae ipse ultro solum verterant. Aliae ita conciderunt ut nec superfuerit qui tantae nuntium cladis domum posset afferre, sicut Helvetii, Cymbri, Galli Senones.

Postea vero quam semel revulsa sunt concordiae et verecundiae repagula, ibi nullus est atrocitatis modus, excaecata cogitatione vel ad memoriam vel ad considerationem humanitatis; nullus sanguinis, nullus necessitudinis aut meritorum respectus. Immo in eos saevitur crudelius, quos ratio et natura iubent debere nobis esse commendatiores, in fratres, in amicos fratrum loco habitos, in nomina carissima. Nam illud est ex praeceptis superbiae, hoc esse maiorem iniuriam, quo a coniunctiore inferatur. Quasi vero nihil oporteat ad concordiam valere cogitationem propinquitatis et sanguinis, memoriam iucundae conversationis, recordationem officiorum aut etiam beneficiorum. Nimis est illud verum: Cui dolet, meminit; cui placet, obliviscitur.

Primus frater Cain fratrem suum Abelem obtruncavit, quod is gratior esset Deo, quasi Deo futurus esset ipse acceptior per offensam. Quid hunc censemus facturum fuisse Deo, si licuisset, qui fratrem occidebat quod illi videretur carior? Satis hoc ostendunt qui principes suos oderunt, quod apud illos valeat aliquis gratia, vel auctoritate, magis quam ipsi, et iniuriam interpretantur nullum suum damnum, sed beneficium alienum, et Deo se irasci cautiores occultant, imprudentiores patefaciunt, non principes solum, quos eo insolentiae evexit perpetua fortunae indulgentia, sed privati quoque homunculi et plebei, quos affectus impotentia detegit.

C. Caligula Iovi irascebatur et ad pugnam eum provocabat, et se in Graeciam remissurum eum saepe est minatus. Lenones, latrones, milites, et alii homines impuri ac facinorosi, si quid displicet, blasphemias in Deum et divos omnes abominabiles iaciunt, manu rem decreturi si possent. O clementiam naturae principis!Haec omnia ille audit et perfert, et illis ipsis nasci solem et annum progredi iubet et terram fruges fundere quo alant linguas contaminatissimas et vitam scelestissimam prorogent. Romulus Remum occidit ne parem in potentia haberet, cumque bene se fratre liberatum putaret, Tatium non potuit effugere, et qui fratrem geminum non tulerat coactus est Sabinum hominem perferre.

Sed quid veteres tragoedias evolvimus et connumeramus Polynices et Ethcocles, Atreos et Thyestes, Demetrios et Persas, Iugurthas et Adherbales, Nerones et Britannicos, et vetusta alia fratrum nomina? Princeps Turcarum a nece fratrum suorum regnum auspicatur, quod solemne fuit regibus Persarum. Aetas patrum et nostra vidit fratres cum fratribus commissos, filios fratrum et sororum a patruis et avunculis occisos, fratres a fratribus interemptos, non solum inter principes Christianos, sed etiam in plebe. Haec prodente me, hic Brugis duo fratres a fratribus sunt occisi, alter ob hereditatulam, alter ob verbulum. Filium armatum in patrem, et quod mirabilius est, patrem in filium, quoties legimus!

Nec exempla aetate patrum defuerunt, nec nostra forsan desunt, sed quia in persona ignobili, ideo minus notabilia. Et cum humana rabies ab ipso eodem patre qui hoc quod videmus ac tangimus genuit manum non contineat, quid addam de eris, de praeceptoribus, de educatoribus, de magistratibus, de legibus, de patria, quos omnes unicuique nostrum parentis non habere locum ac maiestatem nefas est? Tametsi nescio an hi animorum patres maiorem sibi suo iure venerationem ac pietatem vindicent. Illi enim corpora procrearunt, isti mentes. Nec potuit aptius dici quam quod Paulus Apostolus quos in fide erudivit, et genuisse se dicit in Christo, et ex eis rudiores, et quasi incohatos, parturire adhuc, quoad in eis Christus formetur.

Efficiunt corporales patres ut simus animalia, spiritales vero ut homines. Nam quid esset alienius a mente, a iudicio humano, quid silvestrius homine, semota educatione, admonitionibus, consiliis, disciplina? Ergo hoc tanto beneficio, quod proximum est illis caelestibus ac divinis, quid excogitari potest amplius aut sacrosanctius? Atqui multi se in praeceptorem, in bene monentem, in eum qui rudem aetatem excoluit atque expolivit, qui errata castigavit, qui beluinos animi motus compressit, et quatenus potuit ad rectum atque humanitatem informavit, in hos, inquam, asperos se atque inhumanos praebent, et tantum beneficium tamquam gravissimam iniuriam, aut intolerabilem contumeliam puniendam ducunt. Qui admoniti meliora tales sunt bestiae, tam ferae, tam immites, quales essent relicti sibi ipsi, numquam edocti ab iis quibus eam gratiam pro maximo merito reponunt!

Stolidissimus Hercules Linum praeceptorem asperius quiddam monentem confecit. Quot adolescentes, ob peccatum aliquod caesi ut plagis admoniti caverent in posterum, alii calenti adhuc vibice, alii frigefacto iam et multos post annos, utilissimae virgae, id est, formationis ad virtutem, praemium ferro ac nece optime meritorum repraesentarunt! Quibus tantum debebant ut nec satisfecissent, etiam si corpora et vitas suas pro illorum salute ac commodis obtulissent. O homo! Siccine remuneraris eos qui te hominem fingunt, qui te degenerare in beluam non sinunt! Alcibiades et Coriolanus bellum patriae fecerunt, C. Caesar patriae et libertati. An non liquido qui vis perspiciat esse a natura aberratum ut quod maxime et ad veniam debebat valere et ad concordiam, id sit ad discordiam et odium efficacissimum, nempe cogitatio sacri nominis et memoria caritatis? Natura haec tam praeclara dederat munera, recordationem rationem, mentem; superbia ademit, ac semel in discordiam ingressis, ita se ipsam irritat saevitia ut occupato prorsum toto pectore nihil minus eo admittat quam ullam concordiae aut reconciliationis mentionem. Ineptam esse iudicat, importunam, irridendam.

Bello civili Vitellii et Vespasiani, cum legatos ex urbe Vitellius ad Antonium et Vespasiani exercitus de pace misisset, miscuerat se legatis, inquit Tacitus, Musonius Rufus, equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus, coeptabatque permistus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere. Id plerisque ludibrio, pluribus taedio, nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.

Sunt qui ipsi sibi succenseant, quod non satis irascantur, ut ille in tragoedia, Non satis magna meum ardet furore pectus, impleri iuvat maiore monstro. In ira vero subito verbo aliquo aut obsequio frontem exporrigere atque exhilarari, turpe existimatur et inconstantiae deputatur, scilicet ita iam praeiudicavit insania insaniam esse ab insania discedere, stulti et dementis a feritate ad humanitatem redire. Invenias quasdam nationes quae non reponere iniuriam aut ignoscere, turpissimum omnium esse ducant, et eum qui id fecerit, propinqui abiurant et ignominiae loco habent consanguineum se illius confiteri. Quid ea re dici potest barbarius? Cum id constet et in humana philosophia et in divina sapientia maximi et excelsi animi et illius Dei naturae simillimi esse iniurias contemnere.

At quantis odiis armati concurrunt quantas si haberent vires, nihil ex homine restaret. Nollent interdum mortem esse finem victoriae, sed mille mortes, mille cruciatus, et animam, si possent, extinguerent. Bello Punico secundo, cum in armis essent duo totius orbis potentissimi populi, Romanus et Carthaginensis traxissentque bellum in Europam et Africam, tantis copiis, opibus, proeliis, caedibus, strage pecorum, hominum, agrorum, civitatum, tamen Livius scribit maioribus concursum esse odiis quam viribus. Quanta oportet fuisse odia! Hostium intestina vorata sunt per hosce annos ab hostibus in Italia, et sanguis haustus quo se crudelitatis sitis satiaret.

Si cui filium leo laniasset, et is extemplo leonem esset nactus, non tam acerbe se de leone ulcisceretur ut homo de homine, Christianus de Christiano.

Odii magna sunt et saeva indicia arma quae antiqua aetas excogitavit ad laedendum, et quae nunc levia existimantur et mitia prae iis quae insequentes aetates invenerunt. Gladius, hasta, arcus, scorpio, in quo tamen recens e Sicilia allato exclamasse ferunt Archidamum Agesilai filium Dorica ilia sua lingua, Periit viri virtus. Haec quidem pugnae: muris vero in obsidione subvertendis testudo, aries, et reliquae machinae.

Christiani ad excogitandum acutiores rudem vetustatem superavimus, bombardas invenimus aereas non unius generis, sed ingentes, minores, minimas et quas decem tauri loco non moveant, et habiliores, et quarum quamque, singuli homines gestent ut lanceam, et quae unum globum iaculantur et quae multos. Pro superi immortales! Quis hostis humani generis rem excogitavit adeo exitiabilem, abominandam, funestam? An haec est Dei ira cupientis iam humanum nomen penitus delere et imponere mundo suo finem? Non est inventum hoc gentilium, non Agarenorum, Christianorum est. Quis hic nos adiuvit? Spiritus, credo, sanctus ille, qui ad significationem mansuetudinis columbae est symbolo ostensus.

Ferunt olim fuisse Salmoneum quendam in Graecia, qui quod sonitus tonitruum Iovis et non imitabile fulmen aere et cornipedum cursu simularat equorum, ictus sit fulmine a Iove et gravia pendat apud inferos supplicia. Quod huius rei inventori fulmen? Quae satis erunt supplicia qui non solum effinxit tonitrum, sed vicit horribiliore strepitu? Nam vim et iniuriam fulminis utinam solam haberet bombarda, et non unaquaeque esset nocentior quam omnia totius aestatis fulmina. Fulmen unum hominem absumit, bombarda una quotquot una serie obvii sunt venienti globo, tanta violentia ut nec latera sint tuta, occiduntur etiam quos discerptorum corporum frusta volantia contigere. Rex ille ostenso scorpione perisse virorum virtutem est questus, quod fortissimus vir sagitta extingui posset priusquam manus consereret, quid nunc dicturus cum non unus vir fortis, sed multi uno bombardae ictu discerpuntur?

Ergo iam pridem nec vires aut animus cuiusquam est notabilis, nam fortissimus quisque inter primos antequam acies congrediantur cadit, nec locus ullus satis munitus. Dicearchum Peripateticum, virum doctum et totius memoriae antiquitatis peritissimum, collegisse scribit Cicero, omnia cladium genera quibus umquam humanum genus esset afflictum, pestes, fames, eluviones, incursus bestiarum, terraemotus, et ex altera parte posuisse bellorum iniurias. Has vero ostendit plures homines absumsisse quam reliquas omnes, et tamen nondum tot bella, tanta continuatione, tot locis, tanto furore erant gesta quam fuerunt post illum. Nondum cognitum erat bombarda Satanae inventum.

Seneca rabiem explicans odiorum:

Castra ponit ex utraque parte contraria et parentum liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam, et agmina infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manufactam et productam obsessis parentibus fossam, plenos carceres et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas, et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita quae, quamdiu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum. Adiice nunc publica periuria gentium et rupta foedera et praedam validioris quidquid non resistebat abductum.

Sic Seneca. In quibus ille describendis, Syllana aut Pompeiana respiciebat tempora, aut regnum illud triumvirale. Num haec insequentia dedidicerunt saecula, aut ulla fuit tam Deo cara aetas quae ista omnia non auctiora viderit? Misera cogitatu res!

Nullum fuit inventum tam utile hominum generi cuius non magna pars hominum socordia interciderit. Bellica inventa, artes, stratagemata, doli, crudelitas, omnia manent etiam hominum ingeniis aucta in melius, hoc est, in peius. Cessavit in aliis rebus ingenium multumque ab illa veterum diligentia degeneravimus. In bello semper evigilavit ratio, iudicium, cogitatio, meditatione, usu, exercitatione. Homines socordissimi et qui hominum nihil habere videbantur praeter faciem, ingeniis tardissimis pectore frigidissimo et inerti, in hac una arte ceteros omnes antecellebant.

Utinam hi essent progressus facti in sapientia, vel arte quapiam vitae utili! Et reliquae omnes artes habent suas exercitationes, suas remissiones, sua tempora, quibus honestae et praeclarae vigent, mox decedente pretio, atque hominum aestimatione languescunt ac iacent. Post redit honos, reparantur. Belli, sicut ille queritur, nullae feriae. Rerum etiam iucundissimarum, pecuniae, voluptatum, satietas aliqua, belli nulla. Si quis seriem rerum a Nino Assyriorum rege percurrat usque ad haec tempora, nullam inveniet in humano genere bellorum intermissionem, nisi annis aliquot quibus natus est Dominus.

Urbs una Roma per septingentos annos bis tantum clausit ianum, suum indicem bellorum et pacis, semel sub Numa, iterum paulo post bellum Punicum primum paucis diebus. Nos adhuc Christiana gens sceleratius, qui his mille annis non interquievimus quin bella continenter gesserimus alia ex aliis nata, ut prius seminarium videatur fuisse posterioris, ita conexa inter se ut annuli in torque. Et si quis res anguli huius in quem Christianum est nomen contractum et coarctatum evolvat ac inspiciat, inveniet materiam esse bellis paratam ad sex millia annorum, si principes modo quod hactenus fecerunt, dicta, damna, promissa, foederum capita, hereditates, iura mordicus teneant et persequantur.

Ibi videtur intendisse nervos ad discordiam affigendam et propagandam diabolus ubi maxime iussa erat concordia, ut quemadmodum ille apud Paulum queritur, occasionem nactum sit flagitium per legem, et peccatum quod ante praecepti promulgationem iacebat, subito praecepti voce audita excitatum sit ad convocandas vires contra prohibitum. Olim mirabantur gentiles esse Cares, gentem quandam in minore Asia, quae aliena bella mercede gereret. Itaque quod animas venales circumferrent, tam habiti sunt viles ut si quid cum periculo experiendum foret, in Care iuberent id fieri.

Nunc nationes omnes Christianae, quae, pro dolor, sunt perpaucae et digitis possent computari, omnes mercede in bellum conducuntur, non a Christianis solum, quod vix esset ferendum, sed sub Turca faciunt stipendia etiam contra Christianos fratres suos. An ullum umquam fando audivimus Agarenum sub Christianis ducibus contra populares suos merentem? Atqui nos tanto furore in fratres nostros debacchamur ut illos in subsidium contra Christianos advocemus, et in illorum castris militemus in iis bellis quibus illi cladem universo Christiano nomini ac exitium minantur.

Tanta est odii rabies ut nihil dubitemus, modo inimico uterque eruatur oculus, nos unum impendere; saepe etiam utrumque lumen libenter amittere, dum ille alterius faciat iacturam. Nimirum qui est oculorum usus cum simus caeci? Itaque non gravate amittimus quorum nihil indigemus:

Haec ipsa pollens inclyti Pelopis domus
Ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.

Sic enim Atreus imprecatur.

Quaerat aliquis, quid ergo? Tam dulce est bellare ut ita homines sine fine, sine modo, belligerentur? Minime vero, immo nihil est acerbius, ut mox dicam. Sed naturae rerum sunt aliqui termini, superbiae nulli. Idcirco artium, meditationum, exercitationum, voluptatum sunt oportunitates et limites, ad quos illae progressae revertuntur. Hinc videmus in anno, in aetate hominis, in animo, in corpore, in caelo, in elementis, redeuntes vices. Superbia semper incensa, semper ardens, nullum novit finem. De qua est illud in sacris psalmis: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Si nihil fiat venienti obvium, effundit se; si quid obsistat, irritatur et sumit vires, ut maiore impetu quidquid iter morabatur proturbet. Nec iam superbus hominem se esse meminit et brevi moriturum, et iudici illi omnipotenti redditurum de cogitationibus rationem, nedum de factis dictisve.

Ergo omnium illorum oblitus, iniuriarum et dolorum suorum sensu non modo homines, sed bruta animantia et mutos lapides, caelum, ac elementa, permoveri debere censet, quasi deus aliquis afficeretur, in cuius salute mundi esset salus conclusa et comprehensa. Itaque nullus est princeps qui non affectibus suis totum humanum genus concuti vellet, et quatenus potest, dat operam ut omnia secum confundat, nec terras et maria, quoad eius fieri potest, relinquit immota, omnia ad internum suum tumultum vellet tumultuari, quietis iratus infensusque. Quid agis? Quo te proripis? Quo ascendis, superbia? Quo aspiras?

An hoc est ullo modo vel Deo vel angelis vel hominibus ipsis recte statuentibus tolerabile, postulare unum homulum ut propter affectionem, propter odium suum, propter suas inimicitias, claudantur navigationibus maria, excindantur segetes, revellantur arbores, vastentur agri, excindantur villae, oppida, urbes, et, quod est omnium indignissimum, tot hominum milia mortem oppetant, quia sic illi est visum, sic placet, sic decrevit libido?

Non agitur de eius vita et salute, sed de dicione aut dignitate, immo vero de dicionis aut dignitatis particula, saepe etiam de verbulo uno temere elapso. Ferremus hoc si equus de equis tantum sibi sumeret, aut canis de canibus, aut angelus de angelis, et hoc sibi licere ius fasque esse existimaret? At qualis homuncio id vult sibi concedi! Quam temporarius! Quam non diuturnus! Quam diurnus potius atque adeo momentaneus! Et in eo vitae puncto eam connectit malorum materiam ac seriem quae satis sit decem hominum aetatibus molestissimo ac miserrimo negotio exercendis, ipse saepe, dum telam orditur, extinctus.

Quid quod etiam in privatis hominibus hoc vult, hoc postulat quisque, hoc contendit, ut omnes inimici sint eius quem ipse oderit, etiam si is alioqui plerisque sit eorum commodissimus, et illius usus ac familiaritas utilissima, interdum quoque necessaria? Ascendit altius superbiae impotentia, et non contenta homines inquietasse, Deo facesseret negotium si valeret, dum ipse, quas vocat iniurias suas ulciscatur et obsequatur saevissimo animo, paratus est in extremum discrimen legem ac pietatem Dei adducere, accitis ad instrumentum suae crudelitatis qui sacra omnia conculcent et profanent.

Iam tanta est in natura nostra imbecillitas ut magnae sint vires opus ad eam iuvandam, exiguae seu nullae potius ad laedendam, quippe ipsa sibi invaliditate sua natura officit, etiam si aliud desit. Ergo qui facit iniuriam continuo accipit, vel quod alienis laeditur viribus, vel quod ipso suo conatu. Ut delicati pueri, quos offendit quantulacumque motio, et cum caedunt, magis sibi quam illi quem percutiunt nocent. Idcirco nullus est finis discordiae et bellorum, quia nec est iniuriarum, dum quisque iniuriam interpretatur et quam ab alio accepit et quam ipse quoque dum alteri nocere cupit sibi fecit.

Quid quod sunt in animo tantae ex superbia deliciae ut multi iniuriam sibi illatam censeant, quod sibi ex animi sui sententia facere non licuerit? Sic iracundus praeceptor in discipulum incenditur quod flagra quietus ac placidus non accepit, et multi, quod quem volebant ferire, se subduxerit. C. Fimbria, factiosus homo, improbus, importunus, Q. Scaevolam Pontificem, innocentissimum virum, in funere C. Marii sauciandum curaverat, et vel quod senex se celeriter subduxerit, vel hominum tumultu percussor retardatus atque impeditus, non eam fecit plagam quam Fimbria voluisset, diem Fimbria dixit Scaevolae. Mirabantur omnes quid esset in eum virum dicturus, quem nemo satis posset pro dignitate commendare. Ego vero, inquit Fimbria, crimini illud do, quod non toto corpore immotus ferrum acceperit.

An non Principes novimus qui causam gravissimi belli ceperint esse suos a populatione et latrocinio repulsos? Si ergo iniuria est non fecisse iniuriam quantam quis concupierat, minime mirandum est tam fecundam esse dissidiorum materiam. Sic exercent odia et simultates homines imprudentes, nec humanitatis studiis exculti et ad meliorem mentem informati.

Quomodo vero ii, quos sapientiae praecepta sanioribus iudiciis instructos a vulgi opinionibus semoverunt, magnitudine animi, temperantia, modestia, et moderatione ceteris eminentes ac suspiciendos? Pudet dicere, et mallem multo praeterire, ne quid in ordinem meum dixisse videar contumeliose, sed res est notior quam dissimulari ut possit. Itaque attingetur a me, tum ut reliqui cognoscant non deesse inter nos qui nostra vitia et intelligant et vituperent, tum ad castigandos meos populares.

Namilli, cum in eo gravissime peccant quod professi moderationem affectuum ita incenduntur, tum vero quod auctoritate ingeniorum ac doctrinarum, exemplo sunt aliis ad rabiem dissensionum. Si quis de vocula vel litterula dissentiat non aliter interpretantur quam si de toto ingenio iudicium ferat tristissimae litterae tabella in urnam missa, quasi vero non possim in formosissimo corpore naevum improbare cum admiratione pulchritudinis! Platonem, Aristotelem, Hippocratem, Ciceronem, Senecam, Quintilianum, Plinium, D. Hieronymum, D. Augustinum, et alios huius notae viros, ut litterarum artiumque quosdam parentes suspicimus et eorum scripta pro oraculis habentur. At quam multa sunt in eis quae nos coniventer legimus, alia quae aperto reiicimus? Nec tamen minor est ad animos nostros illorum auctoritas et dictorum fides. Videlicet quos fuisse magnos homines fatemur, homines tamen fuisse dicimus, qui, ut scierint plurima, plura tamen ignorarunt et fallere potuerunt quemadmodum et falli.

Nos contra, nolumus pro hominibus haberi, et quam saepe excusationem alienis erratis ultro et humane tribuimus, Quod sint homines, in nobis diabolico fastu reiicimus. Plane ita est, non est homo sed pecus, is homo, qui homo non vult existimari.

Iam in ipsa philosophia quae affectus moderatur et mores componit, quam Socrates devocasse de caelis et in coetus hominum ac civitates introduxisse iure laudatur, quomodo dissentiunt ut concitasse videatur perturbationes omnes animi et frena excussisse, illa quae reperta in hoc fuerat ut sedaret et cohiberet. Agitur de modestia ac moderatione; omnia sunt immodestissima. Cum de fortitudine et fortuitorum contemtu; in furorem res prodit ob rumusculum, ob verbum, quod alicui imprudenti exciderit. In eo ipso maxime gloriam expetunt cum maxime de reiicienda ac repudianda gloria praecepta tradunt.

Theologi ipsi gladiatorum animis de rebus divinis inter se concurrunt et acerbissimis odiis de caritate. In hisce omnibus dissensionibus extimulat seipsam superbia, accenditur bilis, sustolluntur spiritus. Inde, quod primum est excutitur contra sentientis vita, condicio, fortuna, genus, ingenium, eruditio, dicta, facta, suspiciones, rumores, et iaciuntur atrocissima convicia, vel vera, si quid notae alter novit in altero, nam gravissimum quidque exit primum et quod reconciliationi reditum omnem obstruat, vel falsa, si vera ignorantur, quibus non solum fama, sed etiam fortunae et vita impetatur, ut non imperitus existimetur modo unde fides elevetur dicentis et detrahatur auctoritati pondus, sed etiam confletur periculum vel a principe vel a magistratu per leges et iura civitatis, vel a rudibus aut furiosis hominibus et qui manu non dubitent rem decernere. Hanc scilicet moderationem acceperunt ex chartis Socraticis, et humanitatem ex humanitatis studiis. Quid dicam voces et clamores immanes ac absonos? O caelum, O terra! Portentum! Saxum! Fustuarium! Et alia ex puerili quadam rabie ridicula.

Hinc apparatur bellum, accersuntur in partes eruditi, conciliatur plebis favor, quo iudice certandum est, quandoquidem suspecti sunt docti omnes tamquam infecti favore partium. Volitant, ceu iacula, invectivae, criminationes, recriminationes, epigrammata, apologiae, antapologiae, epistolae, dialogi. Advocatur tota facultas dicendi, intenduntur oratoriae artis nervi, tamquam de capite sit periculum. O homines disertos, qui sic linguam exerceant!

Praetereo vetusta illa, nec quae ipsi vidimus commemorabo, illud in gratiam vetustatis, hoc in honorem viventium, quae sunt tamen profecto acerbissima atque indignissima. Quam indecoras, patrum memoria doctorum hominum pugnas audivimus, Poggii cum Valla et Philelpho, Politiani cum Scala et Merula, de verbulis, de sententiolis levissimis, saepe etiam obscenis, de versiculo, de litterula, de nugis nugacissimis!

Reges non tam acriter pro magnis regionibus ac provinciis decertant, nec intemperantes homines de suis voluptatibus. Si quis convicia et curam atque anxietatem audivisset orationum, quodvis sibi vadimonium deserendum duxisset ut tantam rem cognosceret. Putasset inter illos doctos, dumtaxat homines et tantae existimationis dimicationem esse, vel privatim de alterius aut etiam utriusque vita, vel publice de statu civitatis; ubi vero de tenuissimis inter illos rebus agi cognovisset, despicatissimis illos esse animis indignabundus clamasset et homines abiectos, qui de rebus adeo vilibus, non de lana caprina, sed de aristula, aut siliqua volitante, os aperire sustinuissent, ut nusquam commodius vidisset vetus verbum congruere: Magnas nugas, magno conatu agi.

Nec semper ob litteras inter litteratos lis oritur, saepe etiam de pecuniola, de interverso discipulo, hoc est, materia quaestus et gloriolae, de magistratu scholastico. Neque vero controversia intra verborum convicia consistit, ut Minerva Achillem apud Homerum monuit, sed foras se proruit ad lapides, ad fustes, ad ferrum, et delassata iam lingua, et penna, manu atque ense res geritur, ut absoluta sit canina, quod Appius dixit, eloquentia, in qua latratus sequuntur morsus. Implorantur potentes homines, aut praeferoces, ut vis et ferrum in locum sapientiae ac facundiae succedant.

At cuiusmodi sunt odia? Potuit post Cannas, et Trasumenum, et urbem in extremum discrimen adductam, Hannibali Populus Romanus placari, sed leves homines atque imperiti. Possunt reges regibus post ingentia pericula, post clades gravissimas, nempe rudes et crassae Minervae homines. Disertus grammaticus, orator facundus, acutus dialecticus, studiosus et bene moratus philosophus, gravis et pius theologus, ei, a quo semel se laesum putat, quod dissenserit in re neutri forsan cognita, reconciliari nec potest, nec debet. Non oportet sic homines doctos agere ut imperitos; constantia maxime eruditionem decet. Rudium levia sunt odia, doctorum solida, ut perpetuus quidam paries, qui nec fenestras habeat qua umquam veri lumen penetret, nec ostium qua redeat gratia. Parum illud graviter: Oderis, ut aliquando amaturus. Sic autem constantius: Oderis, ut semper osurus.

Nec umquam reditus fit in gratiam bona fide quin expressa et luculenta vestigia odium relinquat fixa, non solum ad diuturnitatem, sed ad aeternitatem quoque. At qui se putat vicisse, quae epinicia concinit! Quos triumphos ducit! Quo trophaea de victo statuit! Discedunt interdum dubio, quod aiunt, Marte, et se pro victore gerit quisquis non aperte concessit de victoria, quam, si quis superatus, prostratus, fractus agnoscit, miserum illum! Praestaret ei succubuisse ad Cannas. Eum dolorem, victus, quo iure, qua iniuria, per fas per nefas conatur reponere, et victor victoriam florentem ac vigentem perpetuo conservare!

O quam haec sunt pudenda in hominibus sapientiae magisterium professis, et qui se medicos esse animorum iactant, ipsi tam aegris pectoribus numquam sibi adhibeant quam medicinam per civitates venalem circumferunt! An non liquido apparet non illos magna illa et praeclara didicisse, ut sic viverent, quod inter Catonis laudes ponit Cicero, sed quo nomen sibi et famam eruditionis insignem claramque ad multos compararent, vel lautum degendae vitae instrumentum cum otio pleno dignitatis?

Nam in quos tantam leves punctiunculae impressionem faciunt utique numquam hi animos ad robur virtutis exercuerunt patientiamque, et contemptum eorum quae alii vel exhorrent vel consectantur. Ob eiusmodi professores male apud plerosque audiunt litterae omnes et sacrosanctae disciplinae. Cum ex magistris artes censentur fiunt et invisae et ignominiosae. Tum qui eas oderunt exultant ac se non illis imbutos esse gloriantur. Nec interim venit nostris in mentem celebratissimorum apud Homerum versuum qui attribuuntur personae senis prudentissimi:

ὦ πόποι ἦ μέγα πένθος Ἀχαιΐδα γαῖαν ἱκάνει,
ἦ κεν γηθήσαι Πρίαμος Πριάμοιό τε παῖδες,
ἄλλοιτε Τρῶες μέγα κεν κεχαροίατο θυμῷ.

Quo fit, ut quantum erant per concordiam disciplinae omnes progressae, tantundem retro iam in contrarium discordia tamquam tormento repellantur. Dixi de doctis.

Quid loquar de sacris hominibus ac initiatis interioribus mysteriis nostrae religionis? Quamquam et horum multi ad classem litteratorum pertinent sed attingendi sunt privatim, quoniam alio nomine censentur. Hi vero iam nec militum numero prophanis principibus cedunt, nec gerendis bellis cuivis veterum ducum, nec exercendis propter quamlibet exiguum compendium litibus rabulis et sycophantis Atticis vel Romanis. Emere sacerdotium non licet, hoc est, ei qui possidet quieta contractione numerare pecuniam ut cedat, eripere licet molestia, lite, fraude, odio, conviciis, corruptis procuratoribus, advocatis, iudice, vi, ferro, latrocinio, quasi non haec multo sint peiora quam semel numerare.

Non hoc probo, quis enim probet sanus? Sed si hoc, quod est prae illis Levissimum tantopere damnamus atque abominamur, quid de aliis est omnibus censendum? Cum tamen ea rite et iure existimemus fieri, non illud, quod est tanto tolerabilius. His occupatis nec studere vacat, nec docere populum, nec respondere consulentibus, sed tantum cursitare, causam meditari, blandiri iudici, excogitare artes ac fraudes victoriae profuturas. Itaque, quod maxime lamentandum est, sacerdotes Christi multum a prima illa et vera institutione vitaeque integritate degenerarunt, et propter eos populus a vera atque incorrupta pietate.

Quid vero ii, qui non caritatem hanc vulgarem, sed absolutam quandam profitentur ac totius vitae morumque perfectionem, ita ut propterea universis dicantur et fortunis et blandimentis vitae huius renuntiasse? An hi a discordia, ab odio, atque invidentia non mordentur? Non oportebat proximos apostolicis institutis et mansuetudinis Christi expeditos imitatores, quique universis se excusserant, a quibus odia atque invidentiae solent nasci. Atqui et inter eos professio cum professione certat odiis asperrimis, et ex eadem natione ac secta alii cum aliis inter quos est, nescio quid, in victu aut vestitu discrepantiae, aut etiam in ratione morum ac usus rerum. In eodem quoque cenobio et intra eosdem parietes, capitales puerilibus de causis inimicitiae et factiones, tamquam in imperio.

Si quem tamen oderunt foris, in illius odium eorum multi frequentes consentiunt, quantumcumque inter se dissidentes ac discordes. Conferunt inter se non benevolentiam et caritatem, sed vires ad eum laedendum, quem illorum aliquis habeat invisum. Mittunt iacula atrocissima, nam quidquid non placet, non dico eruditissimo ex ipsis et sanissimi iudicii, quod utique ipsum tanta in re quis ferret, sed quod vel coquo interdum, vel ianitori non probatur, aut alicui ex eis qui litterarum umbram ne per somnium quidem viderit, nec iudicio valet, nec prudentia, id non lectum, non auditum, non visum umquam, eruditioribus ac prudentioribus multum reclamantibus, alii permulti vocant impium, blasphemum, scandalosum, haereticum. Quo in crimine impetunt scilicet capillum aliquem? Tria quae sola hic habemus, vitam, famam, fortunas. Vivunt ex benignitate populi, et tamen timeri se gaudent, et gloriantur se esse illis terrori a quibus iuvantur et posse plurimum nocere. Dementes, qui ita sentiunt!

An ignorant quam infirma sit potentia metu subnixa? Quanto esset stabilior in amore ac diuturnior? Paulum, quod se ut Christi decebat apostolum gereret, ita diligebant omnes, ita colebant, ut ei oculos quisque suos libens dedisset si postulasset. Et quemadmodum in doctis sunt qui illa sui ordinis hominum flagitia intelligunt et dolent, ita nec inter hos desunt qui popularium suorum vitia vident, agnoscunt, vituperant, et quoad eius fieri potest, devitant. Nihilo secius tamen, si eruditi illa rabie atque animorum impotentia et exemplo nocent et studia partim in invidiam adducunt, partim in contemptum, multo potentius est sacerdotis pravum exemplum ad corrumpendum multitudinem, quippe quos singulis paene horis unusquisque nostrum et de noxis adit et de ancipitibus consulit et contionantes attente ac reverenter, uti par est, auscultat, et sacrificantes pie audit. Quapropter sunt, sicut Dominus dixit, sal terrae, qui si sit infatuatus, quomodo reliqua Christianae gentis multitudo salietur?

Ergo dissensiones illae et odia, tum in universum ordini sacratissimo, tum plerisque utilibus vitae institutis, odium creant, quodque omnium est perniciosissimum, detrahunt fidem atque auctoritatem verbo Dei. Nam quid hic commemorem quantam per hosce annos Christiana est pietas iacturam passa, afflictata et concussa inter scopulos altercationum, rixarum, litium, interdum de maximis et praecipuis rebus, saepe de leviculis, nonnumquam de iis quae utrisque erant ignoratae, sed quas utrique fortiter asseverarent, partim quod in rem suam putarent esse ita teneri ac credi, partim quod iam pridem illis essent opinionibus imbuti et addicti, partim quod contra sentientes odio prosequerentur.

Ita exilia pro gravissimis et incerta atque incomperta pro exploratis perspectisque utrique tradiderunt, et recepta utrimque sunt magno adiuratorum applausu. Ergo illi indignantur et persequuntur hos quod veteres et receptas suas persuasiones quibus tot annis assuevere non relinquant propter suas opinationes, quas hic non est excutiendi locus, sed certe, ut quaedam sunt diversissimae, ita multae sunt tales, ut si explicatius loquantur, non aliud dicent quam alteri. Genere quodam peculiari delectantur loquendi in odium adversariorum, tantum quia contrarius ille receptior est apud hos, et tot annorum usu tritus atque inter eos approbatus. Quod videmus pueris contingere, qui si quid sit dictum a rixante, ut ipsi idem asseverent sed aliis verbis, Non est pilus leonis, sed leoninus. Alteri non cedunt eis odio atque importunitate, nolunt explicari sensa, verbis atque etiam syllabis adhaerent tanto cum periculo ac dispendio pietatis, et urgent scitum receptumque esse ab ecclesia quod est tantum a nonnullis privatim qui ita censuerunt.

Maximi oportet esse momenti quae iussit ac statuit rite congregata ecclesia, alioqui fluctuarent omnia et maxima sequeretur in pietate rerum omnium confusio. Sed quae aliquibus ita sunt visa humanis opinionibus ac artibus inquisita, ea non oportet tantum apud omnes valere, ut inde statuatur de fide cum odio et discordia eorum quibus illud non probatur, qua discordia nihil est magis religioni Christianae contrarium. Inde nascitur mutua opprobratio et obiectio haereseos et odium, ut uterque non sit alteri Christiani vice, nam cum nihil sit atrocius quam haeretici nota aliquem inurere. Utrique nihil magis habent in ore, nullum promptius ad manum telum quod iaciant. An istud ex mansuetudine et caritate Christiana quam utrique continenter sonant, laudant, ingeminant, inculcant, cum a nulla re absint longius?

Pugnant utrique acerbissimis odiis et quibus possunt viribus; igne et ferro qui possunt, qui non possunt, animo malevolentissimo et lingua venenatissima. Videlicet utrique ad exemplum mansuetissimi illius Christi, qui cum caederetur, nec feriebat, nec comminabatur, Dominus caeli et terrae, qui uno oris sui verbo poterat omnes funditus extirpare, ut et mundum hunc dissolvere et novum condere. Ac hic conviciis impetitus vel tacuit, vel respondens calumniae, convicium supersedit regerere.

Nos vero non iam cum haeresi pugnamus, sed cum homine. Mallemus haereticum perire quam reverti ad saniorem mentem, nisi si quis forte nomen gloriamque ex eius mutata mente tamquam ex parta victoria sperat. At quomodo ad se conantur pellicere? Non vividissimis rationibus de mysticis litteris, aut ipsa rerum natura desumptis, ut olim Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Irenaei, Athanasii, Chrysostomi. Non vitae exemplo, ut martyres, sed uno aut altero frigido dicto, adiectis vi, minis, terrore, saevitia rebus ad cogendum efficacissimis, quae parata sunt nisi quis se paratum esse ad recantandum dicat. Nam utrique, quod semel arripuerunt, amputatis manibus, retinent tamen ac tuentur dentibus, ut de Cynaegiro illo Atheniensi memorant in proelio apud Marathonem; quasi vero pietas, quae tota sita est in animo, metu atque armis vel confirmari vel debilitari possit. Nam quantumcumque alteri de animi nostri vinculis et arctissima custodia disputent, certe in se ipsi tantam animi et tam invictam experiuntur libertatem, ut quocumque extrinsecus terrore ostenso, unusquisque intra se quod ipsi animo collibitum fuerit cogitet sentiatque, non quod terrenti, quapropter coacti et perterrefacti metu, aliter quidem loquuntur, non aliter sentiunt.

At qui se ita oppressos vident a professoribus fidei et absolutae cuiusdam caritatis, ut eos in se crudelissime experiantur, in eam prae indignatione rabiem ac desperationem adducuntur, ut abrupta cupiant omnia et mutata, rebusque novis avidissime studeant quo iugum illud et tyrannidem excutiant, cogitantes quantumcumque res sint mutatae, sibi non posse peius esse, adeo ut etiam nec Turcae abominentur nomen nec sub eo recusent vitam agere, immo malint sub illo aperte Turca quam sub his eorum opinione Turcis in persona Christianorum latentibus.

Nam sicut paulo antea dixi, quisquis ab iis opinionibus quas alterutri probant dissenserit non est alteris Christiani hominis loco. Res putatur levis tanta haec animorum inter se in nomine Christiano alienatio ac divulsio, et in ea securi ludimus. Atqui si quis prudens ac cordatus vir altius rem scrutetur, comperiet initium esse maximorum malorum. Ecquis futurus est umquam Antichristus, etiamsi centum annos imperet, aeque Christi ecclesiae exitiabilis, pestilens, funestus, ut Mahumetes Arabes? At hic erat Christianus miles in bello Persico sub Heraclio, et Arabes, quos in suam opinionem pertraxit, maxima ex parte Christiani. Sed Arabes odio Heraclii et Graecorum ac Latinorum qui sub illo merebant, non dubitarunt ab iis discedere religione a quibus primum animis ac voluntate discesserant, deinde etiam corporibus et armis, electo Mahumete duce defectricis manus, cui non solum in re bellica perditi ac desperati homines, verum etiam in vitae ac morum institutis, denique in omnibus sine exceptione parerent.

An non etiam decem tribus Israelis quae secutae sunt Hieroboam, quod sacra, et templum, et Levitas reliquissent, a tam vetusta et confirmata inter eos avorum pietate desciverunt? Christus populum suum miseratus, quidquid hic est ominis, quam longissime avertat.

LIBRI SECUNDI FINIS.