Liber II | Liber IV |
LIBER TERTIUS
QUI EST DE BONIS CONCORDIAE ET MALIS DISCORDIAE
Vita haec nostra, qua immortalis humana mens putri hoc et caduco corpore
includitur, quam ideo veterum quidam alii carcerem, alii mortem
nominarunt, nostri appositius peregrinationem atque exilium; ea ergo, quocumque
sit nomine censenda, via est ad illam aeternitatem, si modo apte et convenienter
ad illam exigatur.
Viae huius unicum est viaticum virtus reliqua, vel virtutis sunt adminicula atque instrumenta, vel adiumenta vitae, quae de artificis ac principis suae nomine appellationem sumunt, ut etiam bona a plerisque nominentur. Sed nec in nomine ero sollicitus; sint sane commoda, si quis volet, aut opportunitates. Nos Latino et recepto utemur vocabulo, ubi res sunt expositae ac declaratae; ita bona nuncupentur, contraria vero mala.
Naturam atque origines concordiae et discordiae primo volumine explicavimus; tum quantopere voluntatem nostram a recto discordia deflexerit et abduxerit altero. Nunc quorum sint operum auctores atque effectrices docebimus, ut appareat initiis et originibus earum non esse dissimiles actiones. Quemadmodum a Deo nata est concordia patre ac auctore bonorum omnium, a diabolo vero discordia principe atque opifice omnium malorum, sic nullum est nec boni genus quod a concordia non proficiscatur, nec mali quod non a discordia.
Incipiam a postremis bonorum, quae tamen multi, iudiciorum pravitate prima ponunt: opes hominum aut constant fixis possessionibus, ut agris atque aedificiis, aut iis quae moveri loco possunt, ut metallis, gemmis, vestitu, supellectili, servis, pecore. Bellum tamquam vehementissima quaedam procella quaecumque fiunt obvia proruit, nihilque integrum aut erectum praetermittit, omnia desecat prosternitque, ut messor duabus falcibus armatus, ferro et igni. Dissipantur greges et armenta, fugatis custodibus aguntur, iugulantur. Nemo se audet praesenti periculo obiicere ut aret ut sementem faciat et alia exerceat opera quae colendis sunt agris necessaria. Quod si per occasionem iam hoc sit factum antequam miles in regionem se proruat, tum tempestate illa excitata proculcantur agri aut immaturi demetuntur, nam haec est latrocinii huius ars: in horam vivere, nihil reservare, nec de suis quidem cogitare utilitatibus, ut quot ferro subiicere non valeant fame doment, non aliter quam beluas immanes.
Narrant in Insubria et illa Gallia circumpadana, in qua iam tot annos Europa bellum continenter gerit, esse magnos fertilissimorum agrorum tractus in quibus nihil aciem remoretur, omnia deiecta et deturbata, non villam stare, non parietem, ac ne arborem quidem, ubi et amoenissimae solebant villae conspici et fundi fructuosissimi, et silvae et nemora ad usum ac delicias parata, ut regioni illi nulla in orbe posset alia comparari.
At collectis iam ex agris et reconditis, credo, parcitur. Quae habere in potestate sua nequeunt, dant operam ut quacumque via corrumpant. Quae sunt nacti profundunt; quae relicturi sunt efficiunt ne cui usui esse possint. Quae sit omnium vitae utilium in castris dilapidatio ac dilaceratio, si adsit copia, facile potest coniicere quisquis cogitet quale hominum genus sint milites. Plus alimentorum et vestiarii exercitus unus absumit hominum viginti milium quam togatorum centum milia.
Celebrantur Lugduni in Gallia, et Antuerpiae Belgicae, et Medinae in Hispania Campestri, conventus negotiatorum frequentissimi, per annos singulos bini, Lugduni quaterni. Non intenduntur alimentorum pretia, tanta turba affluente. Faciant aliqua iter copiae decem milium hominum, ibi famem diutinam relinquunt, caritatem vero indubitatam ad multos annos. Testari potest hoc Flandria magno suo incommodo, etiam post annum decimum sextum. Inter hosticum et pacatum exercitum hoc tantum interest, quod in hostico rapere palam putant licere, et non uti sed corrumpere, pulchrum ac militare censent; in pacato palam petunt, clam surripiunt. Corrumpere flamma aut ferro non licet, profundere ac dilacerare licet, quamquam sunt pacata in quibus se milites insolentius ac intolerabilius quam in hostico gerunt, ut in Italia, cum dispositus per hiberna exercitus, aut etiam nonnunquam aestiva, prudenti cuiusque militis iudicio relinquitur quid et quatenus sit ab hospite suo exacturus. Discretionem vocant castrensi vocabulo.
Reputare potest quisque quid facturi sunt quorum iudicio res permittitur, cum iudicium nullum habeant nisi perversissimum et sceleratissimum. Integro esset opus volumine, et quidem iusto, si explicare tentarem minimam eorum partem, quae in discretione milites designant: nequitiae, flagitiorum, importunitatis, procacitatis, insolentiae, scelerum.
Ardentibus bello nationibus terrestres viae obsidentur latronibus, maritimi egressus piratis, ut gentium inter se commercia exerceri nequeant, quibus maxime ubique opes comparantur. Nemo fere audet domo egredi, non dico ex sua natione et regno, sed nec ex urbe saepenumero, ne ex aedibus quidem. Nam ut sunt quaedam lignorum genera, quae cum ardent accensas scintillas procul iaculantur, ita bellum quoquo versum latrones mittit, et qui in solitudine et locis desertis, et qui in regiis viis, et qui in ipsis civitatum visceribus grassentur. Nec soli hostes ab hostibus intercipiuntur, sed ab armato milite nec mediis ac neutris, nec ipsis etiam amicis atque adeo civibus parcitur inermibus, non ut clam latrocinii more ac consuetudine spolientur, sed ut publice expilentur vexenturque, haud secus quam hostes.
Hoc funesto bello quod tam diu Europam afflixit concursu duorum potentissimorum principum, Caroli Caesaris, et Francisci Galliae regis, Lusitani neutri partium accesserunt, nec ideo tamen continuerunt ab eis manus Galli. Nuper capta Roma, nec Germanus miles Germano incolae pepercit, nec Hispano Hispanus.
Quid potest expulsa iustitia esse tutum, quae sola praestat tutam imbecillitatem inter vires? Nec fides commerciorum in bello constat, cum perdito et decoctori confugere ad arma liceat tamquam ad asylum, nec ius ac leges exercentur, alienatis omnino mentibus ac sensibus et a civitatis in belli curam conversis, iniecta illis manu a terrore. Quid quod nec libenter quisquam ad eos fert sua mercimonia quos odit, aut si adfert, parum sincere ac bona fide contrahit, studet enim fallere aut in re aut in pretio. Nec fides est unquam inter inimicos integra, quae cum praecipua esse inter contrahentes debeat, haec si absit, facile est intellectu qualis contractus relinquatur.
Nec soli agri et qui ex eis percipiuntur fructus, qui sane sunt quam maximi et in hominum vita praecipui ac prope soli, tanta concussi calamitate vastati ac desolati horrent, sed urbes etiam veteres beneque fundatae atque institutae, quae constructae fuerant pace, bello funditus extirpantur, ut non aliter videantur pax et discordia inter se distare quam mors et vita, ut omnia pace oriantur, stent, et vivant, discordia cadant ac extinguantur.
Sunt qui iucundissimum dicant esse spectaculum ardere aedificia, homines quibus pro lusu et deliciis est crudelitas! Si ignis splendore capiuntur, quid puerilius? Sin iactura et damnis hostium, quid immanius? Sin casu et ruina eorum quae bene stabant, quid insanius, cum possent esse aliquando tua et tibi in tempore contra hostes magno esse usui atque adiumento? Fuit princeps quidam apud Illergetes qui cum vicinae regioni bellum faceret duas illorum fortissimas ac munitissimas arces manu captas diruit. Potius est deinde natione illa universa. Ab Leletanis bellum illi paulo post extitit, qui victam illam regionem, duobus propugnaculis desertam, statim occuparunt, et inde totum illius regnum. Quae omnia facile retinuisset si arces illas duas conservasset quas belli furore caecus ac amens deiecerat.
Equidem vesaniam illam animorum non satis queo intelligere qua duo reges impelluntur ut eam ipsam dicionem de qua certant expilent, diruant, vexent, vastent, funditus excindant. Hoccine est velle eam regere? Ea est caritas, qua adducuntur ut eam sibi asserant, immo in libertatem ab iniquo possessore, egregia et mira repetendi ratio, perdere quae conaris recuperare? Aperte ostendis non esse tua quae sic tractas. Quanto mulier illa Thebana verius ac sapientius!
Neve quas regere expetis,
Everte Thebas, quis tenet mentem furor!
Petendo patriam perdis, ut fiat tua,
Vis esse nullam; quin, tuae causae nocet
Ipsum hoc quod, armis vertis infestis, solum,
Segetesque adustas sternis, et totos fugam
Edis per agros; nemo sic vastat sua;
Quae corripi igne, quae meti gladio iubes,
Aliena credis: Rex sit e vobis uter,
Manente regno, quaerite.
Quid quod etiam si non sis ipse aliquando futurus earum rerum dominus, par est tamen cogitare te posse illa aliquando ad filium aut heredem tuum devenire. Rex ille Epirotes patrem suum solebat execrari quod Chaoniam esset depopulatus, quam postea filius cum uxore dotis nomine accepisset. At vero nec spes est heredis illa quandoque futura, at eorum qui aliquandiu erunt amici, at erunt hominum.
Octavus Henricus, Britanniae rex, Morinum Gallis ademit; incensum est a militibus. Eodem anno rex sororem suam Mariam Ludovico Galliae regi dedit nuptum. Pax coiit, et magna inter utramque gentem amoris signa ostensa, nec principes se oderant mutuo, redditum est Gallo Morinum, hoc est, urbis cadaver. Quam maluisset Britannus integram vel servasse sibi, vel amico et affini reddidisse! Quanto id fecisset maiore cum gratia, et alterum sibi devinxisset tanto beneficio ut cum Tornacum Nerviorum Francisco restituit!
Sylla inter ceteras suas felicitates numerabat quod Athenas, quas sibi licebat evertere, conservasset. Multa sunt ob quae praefervide in illo iuvenili ardore et insolentia blandientis fortunae ab Alexandro Macedone perpetrata, vehementer illum paulo post doluisse, memoriae est proditum; sed nihil insignius aut notabilius quam quod Persidem evertisset, cum propter urbis pulchritudinem ac magnificentiam, tum vero quod Persis aliis gravius fuisset nempe iis qui animo essent adhuc inimico, aliis venerabilius et plenius maiestate, cum Alexandrum aspicerent in solio tot regum sedentem et inde Asiae populis iura reddentem.
Nullumne tandem inter hominem et beluam oportet esse discrimen? Quin quemadmodum fera praesenti animi concitationi obtemperat, nec futura prospicit, sic nec homo ipse? Et profecto ferae irritatae ac a nobis sauciae non ita se et suum sanguinem de nobis vindicarent ut homo de homine. Deplorans Lucanus bella Romanorum civilia, inter cetera illud ceu vaticinabundus posuit:
Hae facient dextrae quidquid non expleat aetas
Ulla, nec humanum reparet genus omnibus annis;
Ut vacet a ferro gentes Mars iste futuras
Obruet, et populos aevi venientis in orbem
Erepto natale feret; tunc omne Latinum
Fabula nomen erit, Gabios, Veiosque, Coramque
Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae,
Albanosque lares, Laurentinosque penates,
Rus vacuum, quod non habitet nisi nocte coactus
Invitus, quaestusque Numam iussisse senator;
Non aetas, haec carpsit edax, monimentaque rerum
Putria, destituit crimen civile; videmus
Tot vacuas urbes; generis quo turba redacta est
Humani? toto populi qui nascimur orbe,
Nec muros implere viris, nec possumus agros;
Urbs nos una capit, stat tectis putris avitis
In nullos ruitura domus.
Et alia de funesto illo bello lamentabilia. Magnis est Italia stragibus divexata et afflicta inter illa arma, multum effudit sanguinis, exhausta est ac paene deleta. Sed aetas nostra pudendum esse ducit a maioribus malefaciendo superari. Quid afflictius, quid magis lacerum, perditum, deformatum excogitari potest quam nunc est regina illa nationum Italia?
Tot villae, tot vici, tot oppida, tot urbes solo aequatae, expilatae opes, constupratae matronae ac virgines, conculcatae leges, expulsae, quasi ex suo domicilio, litterae ac humanitas, sacra polluta, torti, cruciati, necati, senes, pueri, feminae, tot mortales contrucidati, nec generis, nec conditionis, nec sexus, nec aetatis respectus ullus. Videre mihi videor serpentem illum immanem quem ad Italiae vastitatem Hannibali per quietem oblatum tradunt rerum scriptores, ingenti fragore proruentem quidquid staret. Hic est verus et expressus ille Hannibalis draco, quem per hosce novem annos sensit Italia. Exposita est materia saevitiae Germanis, Gallis, Hispanis, nec ipsi idem Italiae filii ac alumni mitius eam tractant, aut crudelitate alienis nationibus concedunt. Ipsi carnifices illos in eius viscera immittunt, ipsi arcessunt, manu ducunt, ostendunt qua possit iugulari. Ipsi suo ferro, suis ipsorum manibus, saevius eam dilaniant quam exteri, ut acerbiores sunt cuique in suos inimicitiae quam in extraneos aut ignotos.
Video mirari multos cum audiunt minus esse pecuniae post bellum, alios magis quod absumptae sint in bello pecuniae ut post bellum nusquam appareant. Nam ut non negent diruta esse aedificia, incensas segetes, corruptas fruges, occisa pecora, certe aurum, argentum, gemmas, immortalia esse sciunt. Haec requirunt, et perdita esse adduci non possunt ut credant. Verum enimvero opes non solis constant metallis aut gemmis; sunt in eis ea quae paulo ante commemoravi, aedificia, vestitus, alimenta, pecora, domesticum instrumentum. His abundantibus, quidquid adest pecuniae velut in summo existit, et proinde magnum censetur, cum iam non ad necessitatem paratum videatur sed propemodum ad ornamentum. Itaque multi, cum reliqua abunde suppetunt quibus ad vitam quotidiano usu indigemus, etiam si pecuniae exiguus adsit numerus, divites tamen et sunt et existimantur. Illis vero consumptis quae pecunia ceu instrumento parari est necesse, ad reparandam iacturam quisque pecuniae quaerendae se accingit maximo studio, quacumque possit arte, via, ratione. Quo fit ut pecunia, quae prius erat apud paucos magna quod alii non perinde indigerent, tracta, et dissecta, et sparsa inter plurimos, videatur perexigua, et tecta illo gurgite necessitatis nulla fere appareat. Ita paupertas est post bellum mille aurei nummi, cum ante bellum centum facerent divitem, haec enim non possessione divitiarum censentur, sed usibus ac necessitate.
Quid quod et re vera non solum augentur necessitates, verum etiam minuitur pecunia. Nam belli furore excitato et animis perterrefactis, cum non ignoretur praedam potissimum peti, defodiuntur aurum, argentum, gemmae, et alia, propter quae miles se intrepide morti obiicit. Hinc vel caede illorum qui metalla absconderant, vel fuga facta, vel iis casu aliquo submotis, remanet aurum illud reconditum, nec eruitur, cum supersit nemo defossionis conscius.
Sunt qui, ut se quam celerrime periculo eximant, se et sua omnia in navem coniiciunt, et cum raptim per trepidationem omnia parentur, minus potest prospici quae sunt navigationi necessaria. Ita saepissime fit naufragium vel vitio nauticorum armorum, vel quod in pavore illo malunt ventis adversis, et irato mari, et asperrimis scopulis, quam hostium caeco se ac inhumano furori committere. Nec minus periculorum adeunt raptores ut cum praeda illo evadant, ubi cupiunt ea frui. Itaque ut illos in tempestates et ventorum rabiem agit metus, ita milites sua cupiditas. Idcirco et homines et metalla mari atque harenis demersa occultantur.
Iam in ruinis ac incendiis urbium quantum metallorum obruitur! Corinthiaca vasa, tantae olim apud Romanos aestimationis ac nominis, ex diversis putantur metallis fuisse conflata quae Corinthi conflagratio miscuisset incensae a Mummio Achaico Romano duce. Iam in ipso proelio multum cum corporibus mortuis sepelitur, cum eo interdum loci miles, dumtaxat tenuior, id quod aeris habet recondat, quod victor dedignetur scrutari, praesertim ampliore praeda occupatus.
Hinc in plerisque campis, ubi olim magnae et memorabiles acies concurrerunt, longa deinde annorum evolutio nummos omnis materiae profert ac ostendit. Quod reliquum vel urbibus vel castris fit milites diripiunt. Ergo in bello divites sine quaestu quod paratum erat expendunt et praedae sunt hostibus, atque etiam nonnumquam suis civibus et suo ipsorum principi. Et quantulumcumque habent pecuniae, ea quid aliud est turbulentis temporibus quam certissima materia sollicitudinis et periculi? Nam omnes insidiae in bello et discordia tenduntur pecuniae. Pauperes iacentibus artibus, interclusis commeatibus, exhausto benignitatis fonte, non habent unde miseram animam sustentent. Contrahunt se divites et tolerant quomodocumque possunt ut pecuniae parcant, cum omnia sint quam in pace cariora et quaerendi occasio sublata. Quare dimittunt famulos et se ad minorem numerum et ipsis sustentatu faciliorem redigunt, nihil dant ne sibi ipsis desit, non mutuant maligna et suspecta omnium fide, non emunt, nam omnia tunc putant supervacanea praeter ea quae sunt quotidie vitae necessaria, et sine quibus ne diem quidem possent unum producere.
Quid tenuibus relinquitur, qui se manuum labore sustentabant, nisi ut boni aut invalidi mendicent aut vitam durissime ac difficillime exigant, fame eos cibos ingerere in ventrem cogente quos alias nequivissent sine nausea attingere aut etiam intueri, mali vero et valentes ad latrocinium egestate impellantur aut manus sanguine cruentent, quod interdum multi faciunt qui a sanguine et maleficiis, cum suopte ingenio abhorrent, tum etiam educatione ac moribus?
Inter haec, in publica et communi cunctorum depauperatione immo egestate, soli augentur et ditescunt cruce digniores quam vita aut pecunia, tametsi nec hi diu opes illas possident. Ubi est praeda urbis Romae nuper captae, quam dicunt fuisse ingentem, immensam, innumerabilem? Non possent hodie quinquaginta nummorum aureorum milia ostendi. Milites certe qui expugnationi interfuerunt quique se in illas immerserunt manubrias, miseros, nudos, egentes videas, scilicet iuxta vetus verbum, Male parta, male dilabuntur. Celeriter vitiis omnia absumuntur, alea, scortis, effusissimo rerum omnium ac perditissimo luxu, vestitu sumtuosissimo, profusissimis atque intempestivis conviviis, in quos demum usus miles per sanguinis sui dispendium per vitae praesentissimum discrimen pecuniam quaesivit. Nam ut continenter et sobrie vivat nulli sequenda sunt castra. Soluti ac immodici sumtus et ducum et militum dexteras armant. Sed illis sumtuum ac luxuriae voraginibus quid esse satis posset? His nec praedae captarum urbium sufficiunt, nec quod quotidie ex hostico et ex pacato rapiunt, nec stipendia et donativa principum, quibus duobus stipendiis et donativis vel ad mediocrem exercitum incredibili pecunia est opus.
Marcus Crassus, is quem Parthi occiderunt, solitus erat dicere neminem debere appellari divitem nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quo significabat eiusmodi pecuniam oportere esse immensam. Populus Romanus, inquit Cicero, ex tantis vectigalibus iam pridem vix potest contingere. Ceterum quanta sit Charybdis exercitus, immo vero oceanus, nihil necesse est principibus nostri temporis planum facere. Ipsi hoc disciplinae genus alios possent edocere, experimento artis per varias et ingentes molestias capto. Ut mirer nondum eos tanto teneri odio ut quovis citius confugiant et quomodocumque pacem et concordiam componant quam belligerentur.
Habent hodie duo principes quod ante centum annos habuerunt viginti, qui et opera magnificentissima extruxerunt, et ornaverunt loca sacra et profana, et locupletarunt honestissimorum officiorum atque artium collegia et sodalitia, et aluerunt numerosissimas familias, et amplissimis sunt congiariis multos prosecuti, et vectigalibus erant contenti modicis, et indictiones extra ordinem excogitabant nullas, denique in summa rerum omnium copia atque abundantia laetissime vitam traduxerunt sibi et suis populis felices.
Confer mihi nunc hos tam late imperantes cum illis regulis. Non aedificant, immo diruunt. Non locupletant sodalitia, immo spoliant. Alunt paucos et magna ex parte inutiles, ne quid dicam peius. Ab omnibus auferunt, nemini dant, nisi maligne ac sordide, ut plus illi soliti essent dare auri quam isti argenti. Vectigalia sunt gravissima, indictiones, mutationes aliae quotidie super alias. Nullus modus aut finis. Semper maesti, queruli, famelici cum tantum edant, sitis inextinguibilis cum continenter hauriant, ut non iniuria his dici possit quod Scythae illi ad Alexandrum, Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut quo plura haberes, hoc acrius quae non habes concupisceres.
Quid dicemus esse causae tam absonae dissimilitudinis? Quid aliud nisi quod illis quietis in concordia nihil non erat satis, qui omnia desideriis sanis ac naturalibus determinabant? Bellum aqua est intercus, ut potus ipse sitim lacessat. Ecquid tam magnum aut tam praeclarum bello acquiritur quod non pluris ita paratum constet? Quod si parum quaeratur, et ut crebrius contingit, nihil, nullae sunt tantae et tam admirabiles opes quas bellum paucis aliquot annis gestum non exhauriat. Quid si amittatur aliquid de dicione? Hoc vero iam non est aureo hamo piscari, quod Augustus dicebat, sed, amissis multis aureis hamis, nihil cepisse, et perdidisse digitos et manus. Nam quid aliud sunt regni civitates et populi quam regis, hoc est, capitis membra?
Quae mala de discordia sunt dicta, contraria sunt de concordia bona cogitanda: rustici in villis atque agris suis, occasionibus atque opportunitatibus tuto operantur; arant, serunt, metunt, colligunt anni proventum, recondunt, convehunt in urbem, et quantulumcumque, quia commode dispensatur, est satis, nam si modus et ordo adsit, nihil est tantulum quod non sufficiat, sin desit, nihil tam amplum aut numerosum quod non deficiat. Si quibus est adhuc rebus opus ad usum, eae compensantur commercio; importantur ab aliis nationibus tuto nempe viis terra ac mari purgatis, apertis, liberis. Et libenter ut ad amicos et fideliter ut inter benevolos, ita ut etiam ex Britannia, usque et ex Flandria, atque etiam ex Cymbria, et Dacia, Siciliae ac Venetiis frumento succurratur, nam Sicilia Italiae, uber ac nutrix, nonnumquam a septentrione enutritur. Id vero fit armis positis perfacile, quae cum sumta sunt atque exercentur, non solum Britannia, vel Bethicae, vel Vasconibus Hispaniae amicis ac iunctis foedere, subvenire nequit, sed nec proximae Flandriae, aut invicem haec Britanniae.
Ornantur regiones oppidis ac urbibus, urbes aedificiis, agri viris ac villis, nemora arboribus, arva frugibus, prata florum varietate amoenissima, stant humana opera, et ad spectandum grata et ad utendum aptissimi, ut iam non tota ad possidentes perveniat utilitas, non parva etiam ad conspicientes pertinent. Quidquid vero quis possidet, tuto ac secure habet, non modo in arca aurum, argentum, gemmas, vestes, sed etiam in codice nomina. Fides enim quae sub tutela est legum viget in vi ac vigore legum. Et quantulacumque pecunia maxima est in pace, quia satis, nempe remissis omnium utilium pretiis, et constante artibus omnibus suo honore et praemio. Desides vero aut malefici vel esuriunt, vel dant poenas, vel, quod est illis mortis instar, ad meliorem sese frugem ac mentem recipient. Hic est ille pacis fructus, de quo per Isaiam Dominus loquitur: Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
Quid porro in privatis discordiis? Num alio modo procedit res quam in publicis? Incitati enim animi, et ab ira et odio occupati ac oppressi, vel suis cavendis periculis intenti, vel alienis construendis, non satis operam iis artibus ac muniis queunt navare, unde vitae alimenta et subsidia colliguntur, nec in administratione rei familiaris munera diligentis obire patris familiae ac frugi. Ergo lucra interciduntur. Quod vero erat aliis temporibus paratum temere ac dissolute prodigitur, accimus enim ad persequendas inimicitias perditos homines profusos, voragines, Scyllas et Charybdes luxus et voluptatum, quae ipsum quoque oceanum facile exorberent. Nam boni et moderati amici, si quos habemus, auctores sunt nobis concordiae, et inimicitiis commodare assiduam suam operam nec volunt nec possunt.
Interea quot elabuntur e manibus occasiones augendae rei? Idcirco negotiatores, quorum ars et finis est studiosissime pecuniam facere, eiusque rei omnium sunt callentissimi, rarissime et non nisi multum detrectantes inimicitias suscipiunt, susceptas vero levissime exercent, et quam licet citissime abiiciunt ac deponent. Qui non eo sit animo, qui non ita se comparet ac vivat, eum mercaturae faciendae parum idoneum existimant; vident enim homines in sua arte acuti ac peringeniosi nihil esse opibus perniciosius quam discordiam, nihil utilius quam concordiam, quam patientiam earum quas iniurias vulgo nominant. Ut non absurde patientia dici possit fortunae mater, non solum in mercatura et artibus diurni quaestus, verum etiam in regia, inter nobiles, inter ignobiles, inter ipsos quoque armatos milites, inter piratas, ac latrones.
Opibus accedunt amici, iucundissima, ut est in prisco verbo, possessio. Quibus tamen in discordia, pendente prae sollicitudine aut metu animo, frui non possumus, hoc est, remoto ac separato ab iis quae sunt in amicitiae usu dulcissima, quae constare et exerere vim suam nequeunt nisi praesenti cogitatione et in id quod agit intenta. At discordia cogitatio propter vehementiam affectus totam ad se mentem volentem nolentem revocat, et hoc cogit agere quod ille praescribit. Quid quod eos multis periculis obiectamus, vel ut nos tueantur, vel ut ulciscamur inimicos, de quo est versiculus ille Graecus: Pereant amici, dum una inimici intereant, dictum hominis inhumani ac desperati. Quanto humanius ac sapientius Scipio Africanus malle se civem unum servare quam occidere mille hostes?
Sed cum tantum nos in discordia amicis egeamus tantaque illorum sentiamus adiumenta, ex ipso suo ipsorum beneficio incipiunt nobis venire in suspicionem, ut non tam amicos arbitremur habere nos quam dominos. Interdum plane ita est ut amici, intellectis nostris necessitatibus, et quantopere suas manus spectemus, sustollant se atque insolescant, et minus se in dies commodos nobis ac obsequentes praebeant. Interdum nobis vanae ob animum eius rei imagines obversantur, ut quod numquam illis in mentem venerit nos venisse credamus. Non refert quid in re sit. Ipsae nostrae suspiciones multum de amicitiae auctoritate, benevolentia, suavitate detrahunt, et incipimus non satis amicis confidere, nec ex animo quemadmodum par erat. Sed cum nobis finxerimus minus illos amare quam antea, egeamus tamen illis, iam non cum illis agimus aperte ac simpliciter, nec vera amicitiae fiducia, sed tegimus ac fucamus omnia, et in locum simplicis fidei succedit simulata benevolentia et adulatoria suavitas. Et quibus in concordia paribus utimur, ac ea de causa iucundissimis ac suavissimis, nihil est enim in vita dulcius quam amici pares, illis nos in discordia summittimus, nec retinere nomen suum potest amicitia, sublatis iis quibus potissimum constat, amore, aequalitate, simplicitate, fiducia. Ita et nos paulatim amicorum odium alte bibimus et illi nostris his cogitantibus, neque enim clam esse et occultari tam possunt sedulo quin promicent saepe foras et se prodant. Avertuntur cum vident amissam esse fiduciam sui, quae est multo unicuique gratissima. Ergo vel in totum discedunt, vel si restincto amore pergunt tum nobis dare operam, tum demum fiunt quod suspicabamur, domini ex amicis.
Mercenarii vero atque etiam interdum servi occasionem se nactos putant qua dominis suis dominentur, et tantum eos premunt in discordia quantum se ab illis pacatis temporibus pressos esse interpretantur ac iudicant. Hoc alii consulta faciunt malitia, alii inconsulta naturae pravitate, quo fit ut quod ius domini, aut vires magistratus, aut principis potentia ac opes,magnae sunt in pace, in discordia, sublata parentum reverentia, prope sint nullae, quoniam ministris est nobis aut subditis utendum insolentissimis, hoc est, nequissimis dominis.
Augustus Caesar exercitum praetorianum Romae constituit qui ad principis custodiam excubaret, paratus etiam Italiae subitis casibus. Nullum principis illius institutum aeque infeliciter cecidit reipublicae. His cohortibus, erant enim triginta, insecuti deinceps principes turpissime serviverunt, et hi milites maximorum in imperio motuum ac malorum origo atque auctores fuerunt. Nec imperii custodes, sed praedones se ac dilaceratores praestiterunt, ut non immerito Plutarchus ille Cheronaeus dicat mutationes illas Caesarum post Neronis mortem brevi tempore tam crebras, sesquianno enim quatuor fuerunt principes, non tam imperandi cupiditati principali assignandas esse quam luxui et cupiditatibus militaribus. Nullum regnum per orbem, nulla dominatio, tyrannis paucorum, multorum potestas, aeque fuit instabile ut Romana monarchia. Occisis eodem anno, eodem mense, Caesaribus ab ipsis eisdem militibus qui elegerant, etiam proposito venali imperio tamquam veste vel annulo in auctione, addicturi pluris licenti.
Quid quod principes cogebant saeve ac impotenter habere suos populos, et omissa iuris et legum cura, militariter in castris insanire, quo se militibus approbarent, gratique essent illis ob vitae similitudinem, alioqui non habituri imperium diuturnum?
Et his bellis proximis, quam serviliter Gallus Helvetio se submisit, Carolus desperatissimae ac perditissimae Germaniae atque Hispaniae faeci! Et qui principes nobilissimi et praeclarissimi noluerunt paulum alter alteri velut levi lateris declinatione cedere, coacti sunt impurissimos dominos toto torpore perferre et eis propter bellum adulari quos in pace crucifìxissent. Quin et praetermissis viris gravibus, prudentibus, etiam amicis hominibus, istis quos oderunt coguntur cum magno suo dolore benefacere. Sic C. Caesar turpissimos ac probrosissimos homines in curiam induxit. Maluisset quidem honestiores, sed per illos dicebat suam se dignitatem recuperasse, ut ostenderet invitum quidem se facere, sed tamen non posse excusare aut praetermittere.
Quid quod morosi homines et difficiles et insatiabili aviditate, quidquid agunt tantopere imputant ut compensari non credant etiam dimidia principis dicione. Nec solum quae agunt, sed etiam saepe quae non agunt, in rationem referunt actorum. Libelli in scriniis Othonis principis reperti sunt a Vitellio centum viginti postulantium praemium pro caede Galbae, quem unus occiderat. Eos omnes Vitellius rerum potitus, ut Tacitus et Plutarchus tradunt, conquiri iussit et interfici. Alexander multos mundos esse concupiscebat, nam purpuratorum suorum unusquisque hunc totum expetebat. Infinita erat Alexandri cupiditas sibi et suis, suorum cuiusque non minor sibi ipsi. Quid sibi de tanto imperio Iulius Caesar, cuius modo memini, praeter victoriae nomen reservavit? Atqui is a suis occisus, quibus cum maxima et plurima dedisset, spes tamen altissimas non impleverat.
Nec minus intractabiles se praebent et principibus subditi et magistratibus privati, belli et dissidii tempore quam milites, sive externi sint hostes, sive intus tumultuetur discordia.Neque enim audent impurissimo cuique, et facinorosissimo, et maxime factioso, resistere. Cum et aer et aquae pestilenti sunt aliquo vitio contaminatae, corpus, quod in illis semper necesse est versari ac vivere, difficile servatur incorruptum et sanum; at cum in ipsis ossibus medullisque affixa haeret lues, et saeva morbi vis totum corpus pervasit, potest fortassis remedium extrinsecus aliquod adhiberi, intus vero nemo est qui prospiciat, oppressa mente et omnibus corporis sensibus tanta et tam tumultuosa morbi concitatione. Talis est imago externae discordiae et intestinae.
Vinculum coetuum et congregationum humanarum est iustitia, et leges ex iustitia profectae ac derivatae, ceu anima quaedam civitatis. Harum ope ac beneficio et magistratus habent in sua manu rempublicam et principes regnant. At legibus inter tam irritatos animos nec respectus ullus nec reverentia. Pellitur e medio sapientia, ut inquit Ennius, vi geritur res. Nec magistratus, qui sunt leges loquentes, tueri ius suum et retinere legum iustitiaeque maiestatem possunt, aliorsum cogitationibus conversis cura maioris mali. Quae remissio magistratuum permagnam malefaciendi fenestram pravis et procacibus aperit. Egestas vero etiam non malis necessitatem facit. Itaque tot designantur quotidie flagitia et facinora ut nec animadverti possit in omnia, nec expediat, ne intelligant mali quanto maior civitatis pars conspirarit in nefas.
Sublato enim respectu legum et consensu parendi, quid aliud est magistratus aut rex, quamlibet magnus, nisi homo unus non alio fortior aut praestabilior? Quid quod magistratibus, inter se concordibus, dicto audientes sunt cives, et milites ducibus; discordibus vero, ansam se nactos gaudent contumaciae, ut est multitudo ad licentiam peiorum proclivior, cum sciant huic futurum gratum si illi repugnant.
Et dum collegam inimicum praesidio volumus nudare, aut acti suspicionibus sinistre quae dicat aut faciat interpretamur, nosmetipsos ope omni spoliatos atque exarmatos iniuriae obiicimus illorum, qui occasiones captant laedendi nostri. Sublato Maximino Caesare barbarissimae crudelitatis, senatus duos iussit imperare Maximum et Balbinum, senes viros et graves, concordes initio, postea ex suspicionibus discordes. Praetoriani, quod ab illis haberentur paulo severius, tollere eos statuerunt, nactique ex eorum dissensionibus occasionem, facto agmine irruperunt in palatium idque medio die, cumque prior impeteretur Maximus accivit Germanos satellites, qui non procul pro salute principum excubabant, Balbinus ratus vocari contra se, vetuit ne irent. Ita principes omni propugnatione destituti, vivi capti sunt, atque in proxima castra cum irrisione ac ludibrio abducti, et antequam re intellecta defendi a Germanis possent, crudeliter interfecti.
Nec sine civium concordia caritatem pietatemque exhibemus patriae debitam. Alii enim caeco aliorum odio malunt turbari ac inverti omnia quam bene geri auspicio, ductu, consilio eorum quos odere; et quemadmodum multi, per certissimam manifestissimamque suam ruinam, non dubitant eos quibus sunt irati impetere, et perire volunt modo laedant, ita eadem affectus impotentia per casum et ruinam patriae odia sua explent et inimicos ulciscuntur. Ergo, quod in primis est salutare reipublicae omittitur, in medium consulere, trahentibus ad se factionibus totam rempublicam inter raptantium manus divulsam ac dilaceratam, quod Romae factum est per civiles dissensiones, et fit in quacumque civitate sunt dissidia et partes. Ideo numquam satis laudari potest illorum principum virorum moderatio qui occasiones omnes fugiebant inimicitiarum, ne per simultates suas detrimenta ulla respublica acciperet, ut Scipio Africanus maior, qui cessit urbe ne certamina sua cum tribuno plebis aut legibus aut communi libertati essent gravia, aut discordiam in civitate partesque ac factiones crearent. Thebanus quoque Epaminondas civium suorum iniurias patientissimus tulit, ne illarum ultionem cum aliqua patriae iactura coniungeret.
In pace vero et concordia vigent leges, quarum spiritus, vita,motus, actio, est parentium obsequentia, et alii alios non secus quam se ipsos iuvant, intelligunt enim se velut in eadem vehi navi, ut quacumque re adiuta sit navis, omnibus sit in commune profuturum; in discordia tantum abest ut manus quis ad iuvandum patriam admoveat, ut quando suae parum sunt ad nocendum validae, fortiores accersat.
Rabies nostra per hosce annos effecit ut ad eam rem non egeamus exemplis procul petitis. Nosmet ipsi documento sumus nobis in orbe Christiano, hoc est, in magna quadam republica atque adeo patria. Nam omnes qui veteri illi parenti Adae renuntiavimus et in sanguine Christi antiquis sumus maculis abluti et perpurgati unicum agnoscimus Patrem Christum illum, qui in similitudinem carnis peccati, sed tamen caelestis homo secundum Deum formatus est, ut iam non modo unius civitatis ecclesiae simus cives, sed etiam maiori vinculo colligati, nempe unius omnium Patris Filii, immo vero eiusdem capitis et corporis membra, ut nec manus nocere possit pedi suo cum sua utilitate aut oculus auri. Atqui nos, conexionis huius et velut harmoniae obliti, alii in alios non solum viribus nostris quoad licet saevimus, sed communem hostem adducimus prius in perniciem inimici, mox in nostram ipsorum qui accersivimus.
Quid prodest doctrina Filii Dei et animorum sublatio ad Patrem caelestem et spes tanta praemii sempiterni si, cum his omnibus, vita, moribus, sententia, pietate ab iis, qui nudam desertamque sequebantur naturam, superamur?
Consultat in coetu procerum Gnaeus Pompeius quo se post cladem Pharsalicam ad reparandas vires conferat. Refert ad eos de Parthica fuga, quod ii, veteres Romanorum hostes, libenter sint quemcumque Romanum ducem adversus Romanas vires adiuturi. Quanta in patriam pietate ea est a principibus viris sententia refutata! Ut Caesarianos in consilio dixisses, non Pompeianos, sedere. Inter quos Lentulus illa censuit, quae versibus est postea Lucanus persequutus. Se non commissurum ut civium dissensionibus peregrini se et barbari admiscerent, nec passurum ut clarissimus Romanus sanguis Parthico telo effunderetur. Se quidem et Pompeianum et victum Caesarem odisse hostem victorem, sed non tamen eo animorum et contentionis insaniae evectum ut perire Caesarem velit manu Parthorum. Quod si in Pharsalica acie de civili bello esset actum, et consumtis alterius partis viribus secundum Caesarem dii pronuntiassent, iret sane victor ad Parthos. Caesarem quidem, inquit, victum, reum, sordidatum, ex vinculis causam dicentem, et videre cupio, et visurum me de benignitate deum spero, sed certe de Parthis triumphantem laetissimus spectarem.
Sic ille, cui reliquum est concilium gestu et vocibus assensum. Quis non miretur constitisse victis, deiectis e tanta dignitate, maestis, afflictis, perditis, vel ad intuendum verum honestumque, mentem ac iudicium, vel ad ea sequenda, temperamentum doloris! Sed omnia et animorum magnitudo facile regebat et vincebat patriae caritas. O Romani proceres! Vestra ista in patriam flagrantissima pietas! Quam iure merita est, id quod et consecuta, ut patriae vestrae principatum universo orbi imponeretis!
Quid Otho, quemadmodum apud Cheronensem Plutarchum loquitur? Post Bebriacense proelium inter ipsum et Vitellium, cum magnae adhuc ipsi restarent vires, cedere tamen Vitellio, et sibi mortem asciscere decrevisset, Non est, inquit, milites nobis cum Hannibale, aut Pyrrho, aut Cymbris pro Italia certamen, sed bellum cum Romanis hominibus gerentes, utrique iniuria patriam afficimus, sive victores sive victi, quippe quod victori est utile, patriae est damnosum. Credite hoc, gloriosius mori possum quam imperare, neque enim video quid tantum Romano populo victor profuturus sim quantum me ipsum devovens concordiae ac paci, ne alterum Italia diem huic similem videat. O verba pulcherrima! Quis haec loquitur? Deciusne aliquis, aut Fabius, aut Aemilius, aut Marcellus, aut in illa vetere republica aliquis, cum benefacere prope in naturam verterat? Nullus horum, sed Otho, iis temporibus quibus vix verba manebant eadem quae prius nedum facta, homo delicatus et mollis. Sed vidit tamen haec facile, simul primum oculos a deliciis ad vim veri et recti potuit convertere.
Quid Astiages Medorum rex? Cum proditione Harpagi a Cyro ex filia nepote esset victus, et ad victorem nepotem adductus, Harpagum ibi vidisset crudelitatem sibi exprobrantem, quaesivit an ipse auctor fuisset et Cyro suscipiendi belli et Medis desciscendi. Quod cum Harpagus etiam gloriabundus asseverasset, Nae, inquit senex, aut stultum te esse hominem, aut impium oportet; illud, quod alterum quam te malueris esse regem; hoc vero, quod Medos, cives et populares tuos, nihil de te male meritos, regno privatos ac libertate, Persarum servituti subiecisti.
Nos vero ita sumus angustis animis ut nullam iracundiae dilatationem capiant, ita teneris ut subito levissimi odii flamma penitus conflagrent, nec ullum temperamentum aut moderationem moribus atque institutione comparavimus. Ideo caeci amentesque, in mutuum exitium ruimus; a daemonibus suppetias peteremus, si qua daretur, nedum a Turca, quem ipsi, videntes volentesque, potentissimum in nos facimus, et vires nostras imminuimus.
Bellis Peloponnesiacis, quae per tot annos magnas Graeciae clades attulerunt, commissis inter se duobus nationis illius potentissimis populis Attico et Lacedaemonio, victis ad Aegos flumen Atheniensibus, et urbe fame atque obsidione pressa, et coacta deditionem facere, conditionesque ac leges a victoribus accipere, Thebani et alii Lacedaemonum socii vehementer efflagitabant ac contendebant ut Athenae diruerentur, Lacedaemonii vero negarunt se alterum Graeciae oculum eruturos et sublaturos Athenas, a quibus bello Persico Graecia esset in extremo discrimine fortiter adiuta, itaque impium videbatur Graeciam communem patriam tanto praesidio orbare.
At quoties Christianae nationes ac provinciae aliae aliis auxilio fuerunt in subitis casibus et magnis periculis? Et essent adhuc contra communem hostem, si non alienarentur tanta discordia, immo non proderentur Turcae? Ita non modo illas perdimus, sed nos etiam magno et praesentissimo praesidio nudamus. Proximi enim sunt incendio ac periculo qui iunctos habent limites cum Turca et vicinas diciones; remotiores Christiani per illos qui tamquam in finibus pro communi salute excubant sunt tuti, ut Germani per Pannonios, Galli per Italos. Primis illis absumptis, si quis ex reductioribus tutum sese fore arbitratur, is nec incendii naturam animadvertit et res non modo veteris memoriae, verum etiam nostrae, aut ignorat, aut non recordatur, ut in vita, et aetate, et civitate sua appareat eum peregrinari.
Quibus tandem terminis contentus fuit his ducentis annis Turca? Utrum iis, quos non solum humana industria gentium ac nationum fecit, an iis quos natura? Non magnis est amnibus illius cursus prohibitus, non altissimis montibus retardatus, non ipso mari impeditus. Ardens illa imperii cupiditas omnia quantum vis difficilia evicit, superavit, transgressa est, aperientibus illi viam Christianorum inter se armis ac odiis, dum quisque sui improvidus, modo inimicum feriat, tegere ac tueri se postmittit et publicam communemque causam privata affectione deserit ac prodit.
Habemus a Gadibus ad Istrum quidquid utrumque mare interpatet fortissimam ac potentissimam Europam, in qua per concordiam non Turcae tantum pares, sed cuncta essemus superiores Asia, quod et gentium ingenia atque animi declarant et rerum gestarum monumenta docent, numquam enim vel mediocres Europae vires Asia sustinuit, quemadmodum alibi est a me in opere huius argumenti peculiari disputatum. Sed si nos ita pergamus agere uti coepimus, multos cogemus illud exclamare: En quo discordia cives Perduxit miseros. Et ingentibus nostris malis demonstrabimus vim illius priscae sententiae: Discordia maximae res dilabuntur.
Res omnes humanae, ut hominum vires atque ipsi homines, infirmae per se sunt atque imbecilles. Si tamen multi ad eas iuvandas confirmandasque consentiant, robur atque incrementa accipiunt, sin manus subducant, redeunt quo nutu ac ingenio feruntur suo ad solitam sibi infirmitatem, non secus quam qui navigium vi et contentione lacertorum per adversum flumen ducunt, si paulum modo brachia remittant, illos, ut Vergilius inquit, In praeceps prono rapit alveus amni.
Scylurum fuisse quendam regem Scytharum perhibent, qui cum moriens octoginta filios quos relinquebat ad concordiam adhortaretur, inter reliqua adferri fascem sagittarum iussit et sigillatim unicuique totum praeberi ut frangeret. Id cum nemo posset praestare, separatim tradidisse singulis singulas sagittas, quas nullo negotio omnes confregerunt. Tum patrem adiecisse talem esse concordiam fratrum qualis esset fascis, discordiam singulis telorum similem, ut concordia invictos, discordia fragiles et iniuria obnoxios reddat. Idem in fabulis narrant de agricola sene moribundo. Quintus Sertorius, ad ostendendam concordiae vim, gracilis et strigosi equi caudam iussit a validissimo iuvene cunctam revelli. Quod cum ille efficere nulla vi posset, imbecillus senex fortissimi equi caudam pilatim denudavit. Hoc est quod sapiens ille Hebraeus monet: Fasciculum triplicem difficile frangi. Et alio loco idem: Frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Quod Antisthenes Cynicae sectae philosophus aemulatus dicere erat solitus: Fratrum concordium convictum quovis esse muro fortiorem.
Fortassis supervacaneum videri possit si eas orationes quas multi ad filios habuerunt, quibus eos ad concordiam exhortarentur, huc adducerem, ut Cyri apud Xenophontem, Philippi apud Titum Livium, Micipsae apud Sallustium. Sunt quidem illa graviter ac sapienter dicta, tantopere ut etiam vaticinia magis quam sententiae prudentum existimari possint; nam illi ipsi fratres capitaliter postmodum dissenserunt et ea illis exitio discordia fuit. Sed nemo est in communi hominum usu ac vita qui multis exemplis non didicerit quam illud divinum sit oraculum: Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
Testantur hoc et private domus, et civitates, et populi, et sodalitia, et collegia, et academiae, et artes, ac disciplinae omnes, et ingentia regna, atque imperia, quae omnia et ad magnitudinem illam concordia evexit, et ad ruinam miserumque interitum discordia impegit. Sic Assyrii, Medi, Persae, Graeci, postremo Romani surrexerunt, et ad fastigia illa dicionis sunt evecti; sic postea ceciderunt.
Crevit Roma quamdiu publicae utilitatis respectus privatas affectiones superabat, et homines reliqua discordes atque inter se inimici, tamen ita in manu sua affectus habebant, ut quantamcumque animi commotionem pro republica sedarent, illasque velut pectorum tempestates intuitus patriae serenaret. Innumeri hoc clarissimi viri mente ac sententiis suis declararunt, Bruti, Publicolae, Camilli, Fabricii, Fabii, Scipiones, Lepidi, Flacci, Salinatores, Nerones, Sempronii. Hi enim omnes privatos dolores publicis utilitatibus condonarunt, videlicet non ignorabant se non aliter inter tot victas nationes quam consensu et concordia in rempublicam stare, perituros eo die quo de re communi et publica dissensissent ac utilitates patriae privatis simultatibus perturbassent. Ergo a talibus viris aucta est et felicissime gesta res publica, quae per Syllas, Marios, Caesares, Pompeios, Antonios, concussa, et fracta, et prope sublata ac deleta est, qui privatas inimicitias per extrema patriae discrimina persequebantur.
Id Romanae urbis, immo cuiuscumque reipublicae et nationis futurum exitium Sallustius, ex iis quae iam tum videbat, ad Gaium Caesarem praedixit: Ego, inquit, sic existimo, quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos; ita defessos et exangues regi aut nationi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae movere aut contundere queant hoc imperium.
Cretam insulam studiosissimam olim fuisse armorum rerum scriptores memoriae prodiderunt; eandem et saepe externis impetitam armis et nationes alias invasisse atque inter se civilibus odiis ac dissensionibus agitatam fuisse, sed ea tamen homines illos prudentia valuisse ut quantumcumque inter ipsos arderent simultates, externis armis procul apparentibus, ad communem patriae custodiam salutemque consentirent. Unde natum est syncretismi vetus proverbium de iis qui ad propulsandum externum malum ab interno verterentur, quod fecisse Gudracos Mallosque in rebus Alexandri refert Curtius. Atque id consilium Cretas reliquis gentibus praestitit invictos. At Graeciae opes florentissimae sub Macedonum servitutem discordia redegit, et validissimae nationi imposuit regnum Macedonicum ignobile ac obscurum, prius Graeciae ipsius angulum ac velut accessionem. Nam victores Athenienses magnam Graeciae partem imperio suo adiunxerunt, hi a Lacedaemoniis sunt victi, Thebani Lacedaemonios vicerunt et Phocenses, quos, non concenti cladibus bello illatis, cum iure et legibus gravissima accusatione apud commune Graeciae totius concilium Thebani victores premerent, mulctaque esset Phocensibus quantam solvendo non erant dicta, gens in desperationem acta bellum in Thebanos concitavit, quod Graeciam totam involvit. Cui bello admistus, Philippus occasionem invenit iugum imponendi ei nationi cui omnia superiora bella pro libertate fuerant gesta.
Nos vero non solum ad haec exempla surdi, quod vix esset tolerabile, sed ad nostra quoque mala providenda caeci, perire volumus ut alterum perdamus. Nec difficile id perficimus, ut pronum ac proclive est nocere, idque magis quo propinquius est ac familiarius quod laedit, novit enim qua promptum est plurimum nocere, et exigua in internis damna graviora sunt quam permulto in externis maiora. Nec video expeditiorem ullam ac certiorem ad perdendum Christianum orbem viam quam si quisque, ab alio divulsus ac dissidens, sibi vivat, suum negotium agat, aliena vel negligens vel, quod est atrocius, infestans et urgens ad interitum.
Quam rabiem, quanta arte inter nostros principes diabolus accendit! Quid aliud memoria patrum et nostra, ut antiquas clades taceam, abstraxit nobis, et quasi uno ex corpore praecipua avulsit membra, Thraciam, Pontum, insulas Aegaei maris, Euboeam, Graeciam totam, Macedoniam, Bulgariam, Rhodum, maximam Christiani nominis et pulcherrimam partem?
His accedit omnibus, quod sicut in concordia aliena sunt nostra, ita in discordia nec nostra ipsorum vere habemus. Quid aliud dici ex rebus potest nostrum praeter usum? Aut quid efficit ut meum hoc vocetur, illud tuum, nisi usus? Neque enim domini rerum sumus ut nobis illae pro nostro arbitratu pareant ac serviant. Huiusmodi in tota rerum natura dominus est solus Deus, nos vero usufructuarii sumus. Ergo per concordiam terrae ac maria omnibus patent, nempe tuta, cunctusque Christianus orbis, id quod esse fas iusque est, velut una fit communis omnium civitas et patria. In discordia et a nostris ipsorum excludimur.
Bis fuit Carolus in Britannia, semel Henricus Gravelingiae Flandricae, sine exercitu, sine manu, sine comitatu, inermes, ac paene soli, simplicius et incautius in aliena uterque dicione quam in sua, nec referebat essent domi an foris. Tam erat Caroli Anglia quam Henrici Belgica et Hispania, si quid uterque in alterius regno factum cuperet, unica vel litterarum vel mandatorum significatione impetrabat. Quid erat aliud utrumque utrobique regnare? Nunc malo aliquo rerum humanarum fato, rebus turbatis, neuter dicionem alterius non modo non adire, sed nec auderet intueri. Vias omnes sternit ac patefacit concordia; in discordia clausa et obstructa sunt omnia, nihil est tutum, nec solitudo et deserti prosunt loci, nec artes et ingenii calliditas, nec maiestas nominis, nec numerosi exercitus quin omnia vis et iacula discordiae penetrent et contundant. Nihil est infirmius quam quantacumque potentia in discordia. Nusquam magis ludit fortuna.
Cyrus cum tanta manu, et post cursum illum victoriarum, victus et caesus est a muliere. Nec Marcellum iuvit perpetuo invicta felicitas quin ab Hannibale occideretur, quem ille primus vinci posse docuerat nec ipsi Hannibali exercitus Italiae victor, nec Pyrrho strenuae copiae et peritia rei militaris Demetrius Macedoniae rex, qui Poliorcetem sese cognominabat, egregiam artem, ut Seneca dicit, quassandarum urbium professus, ad extremum captus est a Seleuco, et in custodia aegritudine animi absumtus. Captus est Hasdrubal Poenus, e suis ipsius castris Syracusanorum impetu abductus et quidem obsessorum. Captus est ab Anglis Ioannes, Franciae rex, qui numerosissimis suis copiis paucitatem hostium ita contempserat ut certis conditionibus dedentes se illi recusarit. Plena est horum exemplorum historia, et ne vetera tantum exempla consectemur, nec Franciscum tantus exercitus est tutatus, nec Clementem Pontificem tota ipsa Roma nec sacrosanctum dignitatis nomen, ut nemo tantas se habere vires in bello credat quin ei vertens sit fortuna metuenda; ideo enim Martem Mavortem nominarunt, quasi res magnas subito vertentem.
Quid quod bellicis temporibus nec rex tuto in suo regno versatur nisi circumdatus semper septusque armis, hoc est, carcere, ut non sine causa utrumque custodia nominet. Meruit enim et ab exteris insidias et a suis, sive is est animorum in discordia terror, sive iure habet quos per occasionem temporum cavere debeat. Nam proceres in pace dicto sunt audientes propterea quod stat a principe multitudo, et licet eos si quid male egerint legibus ac moribus interrogare; nec facile ab amicis, si deficiant, recipiuntur. In bello vero vindicant iras suas, occupatis in unam eam curam omnibus, principe ad multa, nolit velit, connivente; tum habent quo confugiant, si non putent se in ea dicione incolumes mansuros.
Milites ipsi, ad tutelam et custodiam regni hostesque a finibus arcendos ac propulsandos, asciti et rogati sacramento, militarem insolentiam in regni perniciem regisque ipsius imperatoris sui, in cuius verba iurarunt, convertunt. Quoties praetoriani milites, quoties regiones absentes, quoties illae ipsae quas suus imperator ductabat, arma pro salute ducis ac capite, cum iureiurando sumta, in ipsum eundem verterunt? Occisus est a suis C. Cecinna, quod exercitum in naves contra Syllam ducturus imponeret. Exustus L. Fimbria, quod ignaviam exprobrasset. Interfecti Galba, Pertinax, Alexander Severus, Maximinus, Maximus, Balbinus, et alii paene innumeri non aliqua sua culpa, sed militari insolentia atque insania.
Quid dicam proditiones et defectiones exercituum exiguo aere venditas, quas nostra vidit aetas? Quid non habebunt venale milites, qui animas habent venales? Vis tu non vendi te eo pretio ab istis quo illi suas ipsorum animas vitasque vendiderunt? At manent aliquandiu in fide, non nundinantur defectionem et fugam. Scilicet non audent maiore metu retrahente, aut non plus aliunde sperant quam abs te consequuntur. Nuper vidimus ab insaniente excutoratorum manu regem in Gallia creatum, quem illi militari vocabulo caeruleum, credo, de cultus colore nominabant, magno sane Galliae terrore, periculo non parvo.
Sed nec habet rex dicionem in sua potestate, nec quod potissimum maximeque est regiae dignitatis, legibus et aequitati potest adesse. Quin multa, invitus quidem et gemens, sed patiatur tamen contra leges, contra ius ac fas in bello perpetrari, nec possit animadvertere exuri, expilari, dirui, caedi subditos et subditorum fortunas a suis ipsius militibus, sine quibus quod regium nomen ac dignitatem tueri ac conservare in bello non valeret, multa illis nefaria ac impia permittit.
Qui monarchiam ambiebat Romani populi primum omnium praetorianos milites et reliquas legiones studebat illice facere promissa scelerum ac flagitiorum omnium impunitate. Quisquis id non praestaret sciret sibi imperium non futurum diuturnum. Quid est minus, non dico regis, sed nec liberi hominis, quam ita servire, et tali hominum faeci?
Colligunt hinc iras togati adversus regem causam eiuscemodi malorum et odia, quae aucta indictionibus, vectigalibus, quibus populum radit, exugit, deglutit ut infinitis bellorum sumtibus pecunia suppetat, ita animos a principe alienant ut non quod fieri par erat ament et venerentur tamquam communem parentem, sed ut tyrannum oderint, ut hostem omnium execrentur; nihilque ad ultionem sit reliquum praeter occasionem, successibus illius doleant, gaudeant adversis, nec ullum expectent nuntium laetiorem quam sublatam esse demedio calamitatem publicam et regni pestem. Haec principes, alii cautiores intelligunt et dissimulant; alii incautiores nec animadvertunt ipsi per se, ut qui in aulis degant semper clausi et separati a sensu eorum quae fiunt in populo, nec habent a quibus doceantur, stipati perpetuo turba assentientium, quae regi odiosissimo atque invisissimo subditis persuadet eum cuique civium suis liberis et vita esse cariorem, et publicas atque ita altas execrationes ut facile ad illius aures perveniant, dicunt esse faustas acclamationes et voces bene precantis multitudinis.
Nec ei umquam sic obsesso atque occupato vacat quiete se huic cogitationi tradere ut apud se ipsum cum animo suo reputet cum haec aut illa agat, sic vivat, sic regat suos, qualem esse de se in suorum mentibus existimationem par sit. Hoc est regnum? Hoc potentia? An potius vel carcer teterrimus atque obscurissimus, cum nulli se loco, nulli hominum concredat, vel miserabilis et in extremum adducta discrimen ignorantia, quae caeca atque improvida inter praesentissimam semper versetur pestem? An ego hic exempla congeram eorum, qui diuturnitate potentiae fundatas opes odio et malevolentia suorum levissimis motibus everterunt? Unum pro innumeris recensebo, verbis Aemilii Probi:
Dion, inquit, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni Dionysii, maximo animo duabus onerariis navibus quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum, centumque peditum millibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerit, Syracusas introierit. Ex quo intelligi potest nullum esse imperium tutum nisi benevolentia munitum. Idem Dion tyranni expulsor, cum se insolentius videretur gerere, non invenit qui se periclitantem et cum inimicis colluctantem ne occideretur subveniret. Immo fuit qui illis per fenestram gladium miserit quo Dion iugulatus est.
Nec sunt meliore conditione cives discordes qui non aliter et in sua civitate ambulant et tecto ac parietibus et privatis penatibus clausi agunt quam in saltu aliquo latrociniis infami. Famuli in concordia subditi, in discordia suspecti ne nos prodant. Uxor, liberi, parentes, domus, familia, possessiones, cultus, opes, quae sunt cuique in concordia gratissima et maximas important ad vitam utilitates, in discordia fiunt gravia, acerba, invisa, quippe augent metum eorum singula, ut undique circumspicienti nihil occurrat animo nisi materia formidinis, dum unus tam multis et pro tam multis timet. In pace et concordia iucundum est gignere liberos ac tollere; quid aliud in discordia quam tristis atque acerba timoris causa? Et me, inquit ille apud Vergilium vir fortis ac pius:
quem dudum non ulla iniecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii;
Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.
Numerantur in bonis honor et decus, in quo expetendo exitiabilis est hominum error. Verus enim et germanus honor virtutem ut umbra corpus comitatur, neque est honor aliud quam veneratio quaedam virtutis eorum qui recte de virtute iudicant. Hunc tamen homines imperiti qualicumque quorumcumque hominum laudatione censent, ut decus esse existiment cerdonem aut carrucarium approbasse. Magnus quidem hic error quis non videt? Sed quanto ille perniciosior quod laudem eam tamquam rem pulchram et praecipue expetendam sic quaerimus, sic captamus? Atqui rudium hominum et vulgarium iudicia ex affectu nascuntur, non ex veri dispicientia. Itaque favor fere solet adferre decus, odium vero ignominiam, quisque enim ita loquitur ut intrinsecus est affectus.
Res studiis et tamquam factione scinditur, ut prope omnia in vana et levi multitudine. Hispano omnia Hispanica probantur, Gallo Gallica. Per triginta annos perniciosum Christiano nomini Gallia cum Hispania gerit bellum paene continens. Ademit Hispanus Gallo Neapolim, Mediolanum, Navarram,Ruscinonem, tot illi clades attulit, tot exercitus obsidione occidit, regem ad ultimum cepit, et tamen post haec omnia Gallus domi triumphat, et se pro victore et in sua natione ac apud alias spectatrices gerit. Ita loquitur, ita scribit, ut videatur totam Hispaniam a Pyrenaeis ad Gades victor proculcasse.
Non hic cano Hispaniae encomium, aliis ego illam rebus laudatam vellem, non his armis et victoriis, hoc est, latrociniis et crudelitate. Nec Hispaniam pro peiore haberem si esset victa, nec Galliam pro potiore, si vicisset. Quid aliud toto ago opere quam furores istos detestari, et si possim, utinam ita sim felix, ex hominum mentibus vel tollere penitus, vel certe, si qua detur, extenuare ac diminuere?
Nec multum refert laudes hominem de armis an de inhumanitate, aut Christianum de victoriis et caede an de defectione a Christo ad diabolum commendes. Faceret Christus ut aliis praestantioribus rebus, magisque Christianis hominibus dignas, ego aliquando et Hispaniam quae me genuit, et Galliam quae aluit, florentes vigentesque et in certamen pulcherrimum adductas aspicerem, ut non saevitia et odiis contenderent utra alteri maiora damna et mala adferret, quod non est vel Christianarum vel vicinarum nationum, vel earum inter quas per tantam annorum continuationem optime convenerat, sed certarent utra eruditior, utra prudentior ac humanior, utra esset sanctior et magis dedita pietati. O si id ego videam antequam ex hac vita migro, quam me opportunissime natum esse tempore existimabo!
Quocirca huc spectant ea quae sunt mihi adhuc dicta, ut ostenderem quam exiguam laudis ac gloriae celebritatem consequantur in discordia victores apud victam nationem. Quid ad alias? An hae sunt incorruptiores? Maioribus interdum affectibus quam illae ipsae quae contenderunt infectae, sicut in privatis certaminibus solet accidere, ut spectatores omnes confestim se nutu quodam naturae alterutri parti ad favorem et benevolentiam applicent et cohaereant. Exemplis est parcendum, ne discordiam, quam perditam atque extinctam cupimus, magis irritemus. Nec posterorum iudicium erit sincerius, nam hae affectiones et partes, filiis cum hereditate a parentibus tamquam per manus traduntur. Qui medii sunt et ceu neutrarum partium apud eos victum esse invitum, est ignominiae, victorem esse, crudelitati. Ita enim sumus a natura facti et compositi ut inferiorem partim misereamur, partim despiciamus, prout est nostrum ingenium et ingenii mores, superiori infensi etiam quem admiramur.
Sed fac aliquos apud populum illum nasciturum rectius de tuis rebus gestis locuturos. Id vero tum continget tibi cum iam ad te non magis quam ad statuam aliquam tuam pertinebit; maioribus eris vel gaudiis vel maeroribus implicatus quam ut ullus ad te istarum vocum sensus vel cura pertingat. Finge vero te omnino propagandi nominis studiosum ut maxime bello vincas, quid de te loquentur posteri? Non omnes nationes bellum probant, ut multae in Asia et Africa, et rem, qualis est, talem esse arbitrantur, inhumanam, atrocem, saevam, vix beluis, nedum hominibus congruentem. Et assecuti sunt per naturam sine malitia, quod nos natura, et philosophia, et ipso Christo magistro non assequimur propter malitiam. Quid in istis ipsis nationibus in quibus bellorum victoria pulchra existimatur? Quam multi sunt qui vel ingeniorum, vel sapientiae ope, vel numine quodam ac beneficio Dei, victoriam abominantur ut tetram ac execrandam? Opifices ac operarii, quae est maxima humani generis pars, de bello vel non loquuntur suis rebus occupati et intenti ut aliis non vacet attendere, vel detestantur rem sibi damnosissimam atque exitiabilem. Interdum, quod sunt partes aliquae adeo remotae ut ad illas non nisi sero, et aegre, et perlevis possit fama rerum gestarum penetrare, quod de Caucaso monte et Euphrate amne scribit Cicero, quos transcendere Romanorum fama et tam incredibiles gestae res nequiverunt.
Sed nostra ipsa memoria et his ipsis annis in quibus vivimus quam sero, quam negligenter audivimus Sulthanum, tantum principem, a Turcarum rege captum fuisse ac spoliatum imperio, et rem iam decennem nondum tamen omnes sciunt. Quid in hac ipsa Europa, in mediterraneis Hispaniae et illa interiore Gallaecia, Franciae rex iam erat solutus cum auditum est captum fuisse, et narratum non aliter quam si dixissent magnam imbrium ac nivium vim Valentiae aut Hispali cecidisse.
At qui loquuntur quam interdum aliter narrant multa, mentiente fama, et quam exiguo tempore, partim quod admiratio rerum priorum maioribus aliis insequentibus rebus excutitur tamquam clavo clavus, partim quod, considentibus affectibus, flaccescit et admiratio ex dulcedo narrationis. Alii Nihil admirari aut extollere ex Horatii consilio pro sapientia usurpant; alii res paulo notiores aut etiam non admodum recentes narrare absurdum ac putidum esse arbitrantur. Ita fit ut brevi tempore totus ille excitatus hominum sermo de victoria, qui tanto fuerat labore ac sollicitudine, tantis impensis, tanta rerum optimarum quaesitus iactura, propter quem nos et opes, et dicionem nostram, et pietatem, et totum fere humanum genus in periculum adduxeramus vel negligatur ab intentis in res alias, vel non se longe diffundat, vel brevi tempore conticescat amissa gratia novitatis.
Et loquor de magnis bellis ac victoriis, nam discordiae illae et factiunculae in civitatibus, tametsi nec leviore rabie susceptae, nec minoribus animis exercitae, tamen ignobiles sunt penitus, incognitae non modo extra urbis moenia, sed saepe extra viciniam in qua exercentur. Illi vero ita se periculis pro vano hoc et conficto honoris nomine obiiciunt ac si gladiatores in orbis totius amphitheatro depugnarent, ut illorum insaniam nescias ridendam ne magis habeas velut puerilem, quod inanes quasdam et commentitias res tanti fecerint, an deplorandam quod se optimarum in vita rerum et scientia et fructu fraudaverunt dum hac una nobilitari exoptant, et de universa sua et suorum existimatione agi censent, quam se mansuetudine amissuros, crudelitate retenturos arbitrantur, quam vere excitant motus in simpulo puerili quidem opere, sed scelerato animo non minus quam magni et saevi reges.
O quam pudendum est unius cerdonis vel naturae iudicio tantum tribui, conscientiae animi nostri tam parum, ut meliorem facias hominem sortis extremae quam te, vel generosum, vel eruditum, vel etiam principem virum! Quod si tantum deferimus hominis unius iudicio, quanto plus est angelis spectatoribus et ipsi summo et sapientissimo Deo deferendum, mundi praesidi, et conscio etiam illorum in nobis quae ipsi nos ignoramus!
Iam expendamus res ipsas ex quibus gloria captatur.Vicisti: quod tandem est tuum decus, quod ipse possis tibi velut iure tuo vindicare? Te triginta bellatorum millibus comitatum abegisse imbelle pecus, combussisse agros, diruisse villas, vastasse regionem, cepisse, diu sedendo, urbem aut oppidum, fame, siti, et aliis multis malis pressum et confectum? Adde etiam, si placet, concursu acierum altera triginta armatorum milia superasse. Si qua est laus, cur non totus exercitus ad eam vocatur? Cur non saepe gregarius aliquis miles, qui primo concursu magnum ad victoriam momentum attulit? Cur tu unus princeps tibi uni adscribis ac usurpas quod est tam multorum?
Non iniuria Clytus ille, quem Alexander occidit in extrema illa cena, Graecorum morem ac patrium institutum damnavit, qui in trophaeis non militum nomina, sed unius ducis adscriberent. Fortassis tolerabilius hoc fuerit quam omnia attribui ei qui per legatos sedens inter omne voluptatum genus, procul non a iactu modo, ut aiunt, sed ab auditione ipsius belli, hostium acies dicitur toto campo constravisse, cum caesi et sepulti et putrefacti sint priusquam nuntius ad eum magnis quidem itineribus perferatur, nonnunquam re in vetustatem iam et propemodum oblivionem ubi contigerit adducta.
Quid cum fortissimas legiones non militum hastae et lacerti sed vel res muta straverit vel casus aliquis domuerit, si ingens aliqua bombarda multos in proelio mortales discerpserit, ut inde victoria paretur, cuius est ea laus? Cuius gloria et decus militare? An bombardae, ut illi trophaeum statuatur, non duci? Anne eius qui incenderit, quod puer potest fecisse? Anne possidentis, cum possit esse vel feminae, vel viri ignavissimi? An non apparet sic extolli commendarique victorem proelii quemadmodum illi olim in Graecia incredibilibus celebrabantur laudibus quorum equi aut currus Olympia vicissent, cumque illi, vel femina, vel senex vir, fractus morbis, contusus doloribus et asperrimo cruciatu, movere se e lecto in Sicilia vel Asia non valeret, praeco interea omnis generis laudes de celeritate et fortitudine in senem claudum, atque extremae et perditae valetudinis, omni clamore ac contentione vocis congerebat, non sine risu eorum qui illum nossent qui sic laudaretur?
Ita vincit vel feminae, vel infantis vagientis, vel ludentis pueri, vel adolescentis, iuvenis, senis, voluptatibus immersi, aut certe rebus aliis et negotiis domi dediti, exercitus, classis, bellica instrumenta. Victor nominatur et laus ad illum redit quia titulum obtinet possidentis. Iamne intelligis quam ficta, quam vana, quam falsa sit res, quam ex iniquis et stultis iudiciis, quae operae experti operae mercedem attribuit, et praemium defert ad eum in quo nihil est meriti?
Quid in casibus? Fabius Maximus Samnitium validissimas acies errore eorum fudit, quod acclamatum esset in exercitu adventare a Samnitium tergo collegam P. Decium. Sol et ventus Romanis adversi multum ad victoriam Hannibali profuerunt. Quoties formido et trepidatio legiones omnes uno homine fugiente invasit, qui traxit secum viros fortissimos et cuncti exercitus robur. Casus equi unius equitatum avertit. Una hasta, in hastas hostium transversa iniecta, ordines turbavit. Cuius erit ea laus? Cui statuetur trophaeum? Non forti exercitui, sed forti fortunae.
Quid cum fame, aut siti, aut peste, aut quo morbo alio, maxime militum copiae absumuntur, validissima praesidia in potestatem hostium coguntur venire? Tempestas numerosam et fortem classem confregit? Ruina arcem diruit? Una scintilla casu in pulverem bombardicum insiliens arcem cum toto presidio incendit? Cuius erit haec fama? Quis ob victoriam celebrabitur? Nihilominus qui feliciores fuerunt ad sese trahunt laudem perinde ac si fortitudine vinceret qui vincit casu. Sed ex omnibus honor et decus captatur, cum illud crebrius usu veniat ut ignaviori et peiori soleat sors potius et casus secundum ventum aspirare. Quis possit dicendo exponere quanta sit in his rebus stultitia, sed inhumana tamen atque immanis?
Utrique se non raro pro victoribus habent, et gerunt, et trophaea in sua quisque regione de altero statuit, ut bellis Peloponnesiacis Athenienses et Lacedaemonii. Quae signa victoriae ad diuturnitatem impressa dici non potest quantum incitant utrorumque animos, et veteres iam ac prope obliteratas inimicitias revocant et exacerbant; unde multa et olim nuper ea sola de causa reparata esse bella novimus. Quam puto fuisse causam cur antiquis militaribus legibus sancitum fuerit ne renovari atque instaurari collapsa liceret trophaea, videlicet ne tam diu inimicitiarum et notae et irritamenta perseverarent. Pro trophaeis sunt modo signa militaria divis apud templa affixa.
O miserum, cuius tot laborum et periculorum fructum situm esse in una aut altera lintei ulna putas, quibus nihil est magis caducum, aut quod celerius corrumpatur ac pereat! Ubi sunt tot Graecorum, tot Romanorum trophaeorum milia, arcus, obelisci, et alia signa victoriae, etiam diis sacra et paene gentium iure inviolabilia? Quam cito lintea illa discinduntur! Quam pauci aspiciunt! Quam nullus fere animadvertit aut quaerit causam, nam interdum apud gentem victam non pauciora est videre quam apud victricem.
Illud vero iam non humanum, sed vel beluinum ex stupore ac inconsiderantia, vel diabolicum ex impia malitia, quod Christo et martyribus eius insignia nostrae crudelitatis appendimus, manifestissima argumenta nos et Dei iussis et eiusdem ac martyrum exemplis minime auscultare. Veteres olim ad Martem bellorum deum, et Iovem in cuius manu credebant esse victoriam, rei bene gestae signa deferebant, indicium grati animi, quod illis referebant acceptum, quorum beneficio crederetur evenisse. Quam ineptus fuisset, qui Veneri, aut Gratiis, aut Nymphis arma de hostibus manu capta appendisset, deabus mansuetis et a bello alienis!
Quid si deum aliquem habuissent qui semper ad amorem, ad pacem, ad concordiam, ad patientiam esset adhortatus, a discordia, a bellis et caedibus homines praeceptis suis avertisset? Quam eum ducem aut militem impium et nefarium censuissent, qui illi ipsi deo bellorum praedam impartiretur, et eam rem quemadmodum expiari oporteret pontifices consultarent! Nos vero eiusmodi pugnarum Christo et martyribus offerimus testimonia quibus illi maluerunt vinci quam omnino pugnare, et qui vita et verbis nihil docuerunt aliud quam sibi tales dissensiones maxime displicere, per eas non ad Deum, illum patrem concordiae et mansuetudinis perveniri, sed ad diabolum, caput et principem dissidii, odii, pugnae, ac caedis.
Longe aliud est ignis et gladii et pugnarum genus quod ille coelestis magister et Dei unicus natura filius ad immittendum e caelo in terram venit ut omnia caritate conflagraret, ut vir ab uxore, pater a filio, hic a patre separaretur ad sequendum Christum. Certarent omnes pietate in Deum et beneficentia inter se. Haec est Christiana pugna, id est, hominis perfectissima. At qualiscumque hominis, modo hominis, illa sunt, ingenio, prudentia, ratione, moderatione, temperantia, contendere, ac conniti, ne quis te superet. Sic Socrates pugnavit instructus solius naturae armis. Sic Cato, de quo Sallustius scribit:
Catoni, studium modestiae decoris, sed maxime severitatis, erat; non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat.
Haec demum est vera victoria vincentis, nam in aliis contentionibus necesse est prius vincare ab ira, ab immanitate, antequam inimicum vincas. Prius te fatearis inferiorem et fuisse sub inimico cum te laederet, nam qui superior est numquam attingitur damno, velut numen quoddam extra humanas iniurias et damna positum. Sed quid nobis alienis exemplis est opus, qui tot domesticis abundemus, Christi in primis, et martyrum illius? Quorum si gloriosissimas et fructuosissimas victorias admiramur ac celebramus, illorum nos pugnas imitari fas iusque est ut ad decoris quoque et gloria participatum admittatamur. Cedo, ecquid se Dei Filius atque ipsa eadem veritas vicisse profitetur? Non castellum aliquod aut frigidum ac inane oppidum, non infirmos et brevi perituros mortales. Ego, inquit, vici mundum, confidite.Quanta ostenditur fiduciae atque alacritatis causa! Sub eo imperatore tirocinium militia sumus fasturi, sub eo discemus numquam vinci, sed vincere, qui solus ipse mundum devicerit. Quod si solus tantas et tam validas acies disiecit, fudit, constravit, quid censemus illius milites ac manum praesente illo facturos? Nimirum aderit adiutor pugna, laudator victoriae, coronabit suos, ut inquit horum castrorum miles Cyprianus, et ipse coronabitur vicissim per illos.
Haec sunt hominum, haec Christianorum proelia, et contra hos hostes, haec hominum. Nam nec vires eorum quantumcumque augeantur, tauri, aut elephantis robori, nec animi securitas par erit leoninae, nisi quis ab hominis ingenio ac natura in desperatam aliquam feritatem et rabiem degeneret. Quid quod vires corporis in parte sunt bruta, et vilissima animositas in ea parte animi quae a beluis nihil differt, ut victoriae harum partium laus plane sit cum bestiis communis? Quid an non hoc testantur exempla omnia et similitudines de bellica fortitudine ac robore, quae omnia ex beluis, ex rebus prorsus insanis petuntur? Conferuntur viri pugnaces leonibus, conferuntur apris, ursis; eorum impetus, ventis, undis concitatis, tempestatibus, fulmini. Pleni sunt harum rerum Homerus, Vergilius, Pindarus, et alii, qui tanto spiritu, ardore, facundia, bella et pugnas cecinerunt. Quanto melius si res mites, humanas, et hominibus profuturas. Nae illis humanum genus plurimum deberet quibus nunc perparum debet.
Itaque illa sit verae humanae laudis victoria, cum ingenio, iudicio, ratione, mente, consilio, sapientia, virtute superamus, quae hominum sunt propria, non et cum feris communi. Num etiam in gloria ponendum erit bis milies mille hominum Caesarem suis victoriis occidisse, et tantam iniuriam, sicut Plinius dicit, factam humano generi? Alexandrum Macedonem Seneca furiosum iuvenem appellat. Lucanus:
Terrarum fatale malum, fulmenque quod omnes
Percuteret pariter populos et sidus iniquum
Gentibus.
Nec possunt victi laudari a quo tot incommodis et malis sunt affecti, nec tui victores a quo sunt exhausti. Ita pro tanta gloriae spe, animo iam praecepta ac devorata, vel execrationes reportas, vel querelas malevolentia ac odio intinctas et concinnatas.
Iam, quis possit illum vere ac ex animo revereri quem incitatum et prope furentem aspicit, unde colligit pravissimi cordis multa argumenta, levitatis, imbecillitatis, imprudentiae? Si imprudens in inimicitias devenit, indicium est temeritatis; sin ultro eas appetiit, acerbae ac immitis naturae. Diffugiunt amici, exhorrent atque abominantur proximi tantam pectoris illius saevitiam, et non secus devitant quam acutissimas spinas aut animal veneno armatum; cuius non est tam pestis praesentanea quam hominis rixosi et ad discordiam proclivis. Adde foeditatem oris et confusionem verborum, ut nescias, inquit Seneca, detestabile magis id sit vitium an deforme. Idem ad alios est puerile, ad alios saevum et formidabile. Nam quibus noceri potest, ii terrentur et periculo quoad valent se subducunt; quibus non potest, ii non aliter irati motus et feroces minas rident quam ferae in cavea tumultuantis, aut tragoedi grandia loquentis sub persona Herculis vel Aiacis, nam quid est contemptibilius quam ferox et elatus animus sine viribus?
Equidem nihil magis miror quam esse doctum aut prudentem ullum virum cui haec sunt cognita, qui non a se primum omnium impetret, exigat, extorqueat, ne cui irascatur, ne de illa tranquillissima animi quiete deturbetur inimicitiis susceptis, et discordia exercenda quae cum cuicumque est homini turpis ac probrosa, tum doctos et eos qui pro sapientibus habentur maxime dedecet, ut quae omne auctoritatis pondus detrahit et relinquit sapientiae praecepta fidei inania, cum vident tam alienam esse vitam a professione et dictis magnificis. Quem rixantem et iurgantem videmus minoris multo facimus quam antea, dumque convicium facit, et ipse accipit eo ille inquinatur; atque ex pugna nigri ac dehonestati recedunt sive victores sive victi. Id tanto magis et certius quod nulla est rixa in qua non adversarius aliquid pro se adferat et contra te, quod tibi suspicionem aliquam aspergat culpae, ut est nemo sic undique integer ac inculpatus ut in eo nulla possit haerere nota maledicti.
Quid quod nec est tam vilis at que abiectus ullus, tam in commune odiosus omnibus, qui non habeat qui sibi ex affectu faveant, nulla consideratione rationis et causae, quandoquidem nec Vatinio illi, cuius odium proverbio locum dedit, defuere qui illum foverent, qui adiuvarent, eveherent ad magnos populi Romani honores, nam et tribunus fuit plebis et praetor. Contra, nullus est adeo apud omnes gratiosus carusque cuius non sint aliqui malevoli ac inimici, qui convicia in illum et libenter audiant, et facile propter odium credant etiam ab homine faecis extremae, ut qui Clodium amplectebantur in invidiam Ciceronis et Vatinium adversus M. Catonem.
Quis credat quam levi verisimilitudine criminis hominum voluntates commutantur! Quam ideo brevis est a decore ad ignominiam, a gloria ad infamiam transitus! Quam celeriter maledictum mittitur! Quantas momento temporis vires colligit! Quam cito haeret! Quam aegre, quam tarde eluitur ac perpurgatur! Sunt nonnulli qui quod convicium non ignorant esse vanissimum, auditum tamen mandant memoriae, et insigni malitia per occasionem abutuntur si quando illos volunt premere in quos est iactum.
Inter homines eruditos elevata tantopere auctoritate litterarum, spreta et conculcata per eorum discordiam sapientiae maiestate, audent irrumpere in vetita imperiti, ingerunt se doctorum pugnis, arbitros faciunt certaminis, et sequestros pacis, quanto artium ac disciplinarum omnium detrimento! Lutetiae in comitiis rectoris, quod inter philosophos non conveniret essetque ad pugnos et fustes progressum, vidi non semel profanum magistratum comitia illa moderantem, hominem, quantum mihi quidem tum est visum, non hebetem, aut indoctum, deridentem magistrorum et immodestiam in suffragando, et in loquendo imperitiam. Aequum fuit ut qui se regere nesciebant ab iis regerentur quos illis et natura, et ius, ac leges, et ratio, ac dignitas professionis subiecerant.
Sunt quidam qui dum satisfacere huic honoris stultae existimationi vindicanda iniuria affectant, maiore se probro ac dedecore involvunt, sicut captae aviculae, quae dum retibus se ac laqueis temerariis agitationibus conantur explicare, artius innodant atque irretiunt, ut ille in Hispania, qui ostenso ab inimico fuste, pro accepto se fustuarium habere est professus. In quas se implicuit miserias dum iniuriam quam non acceperat ulciscitur! Ut gravissime Seneca dixerit: Multos altius iniurias sibi dimisisse, dum vindicant. Quanto ille acutius et prudentius qui cum alapam accepisset clam dedisse se simulavit. Ita dum uterque et datam a se et acceptam ab altero contendit, res est plausibili risu extincta. Qui dederat contentus fuit conscientia, qui acceperat, simulatione.
Convicium, vel patientia exceptum non haeret, vel ratione sine ira dilutum amittit vires, ira autem in argumentum sumitur conscientiae; at vero qui convicium gladio regerit, tam honorem suum laedit quam inimicum de quo se ulciscitur, relinquit enim in animo cuiusque suspicandum quod cuique libet, ita nec illis satisfacit nec, cum id reputat, sibi ipse. Christiani hominis verum ac solidum decus situm est in testimonio suae conscientiae et approbatione illius agonothetae, Dei, qui spectator et arbiter est nostrorum et operum et cogitatuum. Non qui se ipsum commendat, inquit sanctus apostolus, is probatus est, sed quem Deus commendat. Magnum est, iuxta vetus proverbium, Athletam placuisse Herculi. Nullus erat in gymnasio tam ambitiosus iuvenis aut captator aurae popularis, qui non se uni Herculim aluisset approbari, quam universo quamlibet numeroso consessui. Quod si in quo nos exercemus tantum illius tribuimus oculis qui plurimum in ea arte valet, ut orator Ciceronis aut Demosthenis, Apellis pictor, medicus Galeni, quid nos sentire de spectatore nostro Deo fas est?
Quam omnia quaecumque vel dicimus, vel facimus, vel etiam cogitamus, quandoquidem sancta illa et omnipotens maiestas rebus est omnibus praesens, ad illius voluntatem atque approbationem ita sunt accurate dirigenda, ut collimemus! Illinc ergo honor Christiani hominis, non ex stultis, incertis, caducis hominis unius aut alterius sermunculis. Hanc ipsam virtutem postea honor consequetur, etiam minime abs te quaesitus, immo vel reiectus interdum ac repulsus. Est enim honor virtutis umbra, itaque sapienter Socrates suos admonebat compendiariam esse ad laudem et summum decus viam per virtutem, si talis quisque esset qualis vellet existimari. Umbram qui cupit retinere non illam, sed corpus eius apprehendit. Quanta est ad omnes spectantes reverentia animi in sua pace tranquilli, et nostra ista fastigia supergressi, atque ea despicientis quae nos suspicimus atque admiramur?
Colligantur omnia omnium et veterum et recentium ducum gesta bellorum. Non ea aeque laudant homines, et cum dulci quadam benevolentia in animos recipiunt, ac si quid ab illis audiunt clementer, mansuete, humaniter esse factum. Illa caritatem in tam antea vita functos, illa plausus, et favorem, et gratam sui memoriam excitant. Illorum et nos libenter et saepe recordamur quos Deo simillimos esse arbitramur, non victoriis et caedibus, sed summa moderatione in summa potentia, ut tam parum libere sibi per mansuetudinem imperaverint quibus tam multum per opes ac potentiam licebat. Quam favorabilis et omnium sermone celebrata est illa laus: Noluisse nocere cum posset, cum illud, etiam qui nihil damni accepimus, tamen nocuisse execremur!
Virtus nemini umquam nocuit, prodest etiam sublata ex oculis, et occultis actionibus sepulcro est superstes ad iuvandum. Utrum vero Alexander Macedo maiorem nactus est gloriam, aut in animos legentium libentius admittitur Darium, Porum, et totam Asiam vincens, an cum clementissime se atque humanissime ad versus matrem, uxorem, et liberos Darii gerit, qua mansuetudine animi id consecutus est ut vetula Sysigambis, post filium, et nurum, et tantas amissas opes, durare sustinuerit in vita, non sustinuerit post Alexandrum? Quin etiam nunc ob eam ipsam causam bonorum principum numero non prorsus eximitur, inter quos non magis reponitur ob victorias, quam Lysander, vel Hannibal, vel Severus.
Etiam in privatis hominibus, et in tenuitate rerum, ex vitae constantia ac perpetuo quodam tenore, intelligitur non pacem illam ex ignavia esse aut segnitie animi profectam, sed ex vitae instituto atque animi altitudine. Et fama haec virtutis, ut splendor tamquam ex quodam ortus sole, non se unius domus aut civitatis angulo cohibet concluditque, sed quoquo versum radios emittit, ut etiam in abditissima et maxime recondita penetret. Quanto plures sunt humiles ac egeni homines constantia pacis ac virtutum ampliorem consecuti famam et veriorem gloriam quam magni reges hominum strage et bellicis victoriis!
Si tamquam ad censum multitudo vocaretur, quae prodirent philosophorum apud gentes examina, quae prophetarum apud Iudaeos, quanta divorum in nostra religione? Nec est quod quisquam miretur, cum in virtute laudetur homo, in bello belua; bellica laus opinionibus hominum constat, virtutis vero gloria natura. Itaque videas laudari ac celebrari bellaces illos Hannibales, Alexandros, Caesares a perpaucis, Socrates vero, Platones, Senecas, Paulos, Petros, Augustinos, Ambrosios vel latronibus esse venerabiles ac sacrosanctos. Videlicet, illorum arma et bellicae artes bonis nocuerunt, horum studia et actiones omnibus in commune sunt usui bonos meliores reddunt, malos utcumque inhibent, et interdum ad virtutem exemplo sui flectunt aut bene monendo. In magnis ducibus ardorem quendam animorum igne volucrem, ut ille dicit, laudant, in sapientibus, et sanctis viris, velut numen quoddam illis clausum pectoribus adoramus. Quanta veneratione mens nostra unius cuiusmodi occursu viri imbuitur, ut ei non parere velut numini caelitus delapso nefas habeatur, et illi nonnumquam a nobis impetrent quod nec leges civitatum et minaces illis poenae additae, nec principum, potentia ferro et praesenti morte armata! Tumultuantes contiones, quas nec praeconum voces silentia indicentium, nec lictores et fasces magistratuum, nec magistratus ipsi et minae carceris, nec immissus in turbam miles sedavit, quemadmodum eleganter Virgilius inquit,
pietate gravem, ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus astant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Idcirco imperiosius esse imperium quieti et tranquilli animi experimur quam praefervidi ac turbulenti:
peragit tranquilla potestas
Quod violenta nequit, mandataque fortius urget
Imperiosa quies.
Quid de diuturnitate loquar? Ingentes victorias, clades, ultiones non solum qui passi sunt conantur hominum memoriae eximere, quia coniunctas esse cum aliqua sua ignominia arbitrantur, verum etiam iidem ipsi qui fecerunt confundi eiusce rei notas et deleri recordationem cupiunt, vel ad tollendam suspicionem suae crudelitatis, vel ad sarctam et reconciliatam amicitiam solidandam, ne tanta saevarum supersint inimicitiarum vestigia. Et alioqui sine hominum cura haec omnia tempus consumit. Utique est e re hominum penitus aboleri.
At exempla mansuetudinis, tolerantiae, modestiae, moderationis, quam omnes extendi ac propagari cupimus, consignamus litteris, exprimimus picturis, narramus alii aliis! Et quia libenter, ideo crebro tradunt parentes filiis, magistri discipulis, ad imitationem virtutis, ut eiusmodi factorum memoriam necesse sit esse immortalem, et esse hominum generi conducit.
Equidem de istis qui per bella et discordias magnitudines falsas quaerunt audire pervelim: num sit aliquid in mundo maius quam proxime ad divinae naturae sanctitatem maiestatemque accedere? At huc mansuetudine, clementia, et pace pervenitur. Nihil est enim mitius numine, et cuius potentiae vim ac magnitudinem ingenia nostra non capiunt. Hunc potissimum constat de clementia esse admirabilem. Quaenam est ista insana feritas existimare deiecti ac degeneris esse animi, parcere aut pacem petere? Ergo vilis et degener Deus, qui toties a nobis offensus et sanctis suis legibus violatis ad pacem et amicitiam vocat? Convertimini ad me, clamat idem ipse, et ego convertar ad vos.
An non inter ipsos quoque homines, quo quisque est excelsiore animo, hoc eum ad ignoscendum proniorem experimur minusque iniuriarum persequentem? Quod in generosis feris videmus contingere, quippe leones, et ursi, et elephanti, minus iniurias suas sentiunt, minus persequuntur, cum contra, timida animalcula instent et saeviant in prostratum. An vero humaniorem existimari inhonoratiorem oportet, et sapientia in stultitiae est numero collocanda? Plane ostendimus nos diaboli discipulos id solum habere in pretio, quod illi maxime placet.
Apud Indos narrant nostri nautae esse quasdam gentes quae inter bona vitae huius solam numerent concordiam, et duobus dissidentibus tam esse honestum qui prior occupet pacem quam is inter nos est probro atque ignominiae obnoxius. Quanto illi sapientius solo naturae magisterio quam nos tot litteris et libris et caelesti philosophia ad scelus abutentes! Indos ergo similiores fecit Deo natura quam nos institutio?
Estne aliquid magis in tanta potentia beneficum quam Deus, qui infinitas illas suas vires numquam ad nocendum ostentat, semper iuvando, et beneficiis immensam esse suam potentiam declarat? Contra, nostri homuli ad principatum et res administrandas evecti nocendo patefacere volunt quantum possunt, cum alioqui nihil sit facilius etiam infirmissimo quam laedere. Vera magnitudo beneficiis ostenditur, nam prodesse, hoc demum est posse. Cum Lacedaemone nuntiatum esse Olynthum esse a Philippo eversam, Aegesipolis Cleombroti filius sapienter subiecit, Atqui talem ille urbem numquam condet, nimirum significans non protinus Philippum magnum aut potentem debere censeri quod Olynthum bene conditam et constitutam delevisset, sed si alteram urbem illius similem construeret aedificiis, fundaret legibus. Nam civitatis statum subvertere et urbem excindere seditiosus potest civis, pistor, vel nauta, de faece vulgi, ut his proximis ostensum est Hispaniae motibus. At condere, erigere, fundare, constituere, hoc demum est magni viri et praecellentis.
Haec quidem quae sunt a nobis adhuc dicta extra hominem natura posuit. Accedamus propius. Sunt in homine partes dux, corpus et anima. Corpus, velut aegrum, non potest sine continuis medicamentis viveret. Clausis terra et mari itineribus, ut quibus nobis opus est nequeant importari, et domi vero depopulato agro ac exciso, non possumus iis rebus ali quae salubritati sunt corporum necessariae. Quid si obsideamur, et deliberatum atque obfirmatum sit deditionem non nisi in rebus extremis ac deploratis facere? Ibi cibos in corpus ingerimus tetros et solo nomine abominandos. Quoties legimus clausos tolerasse se equis, canibus, felibus? Quoties muribus? Cum Athenae obsidione premerentur a Demetrio, qui se Poliorceten cognominabat, tam dira fuit fames ut ob murem forte e tecto delapsum mortuum pater et filius ferro dimicarint, et quidem philosophi. Nuper in Gothalonia muribus se bellis Gallicis aluerunt, quibus quaerendis etiam domus diruebantur.
Nec res est obsidentibus commodior, vastato ab eisdem agro, conculcata in herba segete, corruptis frugibus, vel clausa hostium armis regione, vel cum in hostico habentur stativa, et obsessores odio vicinarum gentium laborant. Itaque in castris ea est vita quam ne canes quidem perferrent quantumcumque vincti, quin abrumpere omnia quaecumque remorantur, conarentur ut diffugerent. Esuriendum est unum atque alterum diem, aut se tolerandum cibo exiguo atque eo foedissimo et aversando et quem nemo intueri sustineat apertis naribus, qualem etiam sus obesissimus fastidiret, et eo loci ubi etiam si delicatissimas habeas epulas, salubres esse corpori non queant, in caeno, inter saniem et tabum, inter cadavera.
Carolo, Burgundiae duci, nocte qua ad montem Hericum vicit, trepido adhuc, nec satis victoriae suae fidenti, mensa est humi apposita, et tria aut quattuor cadavera subducta ex eo loci, ut esset ubi princeps sederet victor. Tum unus aut alter fascis allatus straminis. Ibi fessus e labore proelii, et saucius et parum securus, sumsit eam cenam qualem coniicere quisque potest illo et loco et tempore et rerum motu potuisse apparari. Saepenumero non cibo vescimur, sed quacumque materia in ventrem ingesta. Ut cum Caesar ad Dyrrhachium obsideret Gn. Pompeium, inopia commeatuum, Caesariani milites quidquid terrae affixum invenerunt pro alimento sunt usi. In exercitu M. Antonii triumviri, quem contra Parthos ductabat, absumto quod habebant frumento et hordeaceis panibus argento repensis, tam foeda fames exercitum invasit ut quidquid in agro radicibus haerebat evulserint ad esum; inciderunt in herbam quae alienatos homines et mente captos, eiecta bili enecabat. Qua peste plurimi sunt desiderati.
Quoties ventum est ad lora madefacta? Quoties ad humana corpora decimo quoque in sortem vocato, ut in exercitu Cambysis quem in Aethiopiam ducebat? Bellisario Iustiniani duce cum Ostrogothis in Italia bellante, tanta fuit annonae penuria, ut se hominum corporibus coacti sint tolerare. Nec unicum est malum cibi inopia, sitis quoque infestat, sicut in reliquiis Pompeianis quas Cato per Africae deserta transtulit in regnum Iubae.
In mari et fames et sitis est atrocior, quod celerrime omnia corrumpuntur, nec est effugium inter undas, ut saltem fuga liceat praesentem urgentemque perniciem evadere. Et istis, sic pastis, detrahitur, credo, labor, aut habentur mollius corpora tam maligne alita? Perferenda centurionum atque aliorum ducum et verba superbissima et verbera gravissima, cubandum humi, sub dio, interdiu, nocte, in aestu, in pluvia, saepe in fossa aqua plena, tranandi vorticosissimi fluvii, caedenda robustissima silva, luctandum cum dumetis et vepribus densissimis et cum natura ipsa rerum. Portandum vallum, ducenda fossa, aggerenda saxa aut arena, construendum, diruendum laboriosissime et inter volitantes sagittas et bombardarum glandes. Baiulanda impedimenta humeris et dorso ut mulis.Nec ea appellatione carent qui re id praestant, muli nominantur Mariani, instituto C. Marii. Et haec illis patienda qui in castra tamquam in asilum quoddam quietis et otii, odio laboris ac artium bonarum confugerunt. Itaque illud sunt nacti iustissimum desidiae praemium. Praetereo caeli iniurias, aestus, calores, imbres, et in mari tempestates quibus maxima sunt saepe classes iactatae ac elisae. Ex quo verbo venit mihi in mentem loci cuiusdam Senecae in naturalibus quaestionibus, quem equidem propter sententiae gravitatem et gratiam verborum non gravabor adscribere:
Quae nos (inquit) dementia exagitat et in mutuum compellit exitium? Vela ventis damus bellum paraturi et periclitamur periculi causa, incertam fortunam experimur, vim tempestatum nulla ope humana superabilem mortem sine spe sepulturae. Non erat tanti, si ad pacem per ista veheremur: nunc cum evaserimus tot scopulos latentes et insidias vadosi maris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos praeceps in navigantes ventus impingitur, cum involutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horrendas noctes, cum turbinibus divulsa navigia, quis erit huius laboris ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet et obvius in litore hostis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte victorem et antiquarum urbium flamma. Quid in arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum videlicet ad mortes nostras terra late patet. Nimis delicate fortuna nos tractat, nimis dura dedit nobis corpora, felicem valetudinem; non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagos et vocemus in nos fata cessantia. Miseri, quid quaeritis? Mortem, quae ubique superest? Petit illa vos et ex lectulo, sed innocentes petat; occupabit vos in vestra domo, sed occupet nullum molientes malum.
Sic Seneca.
Hinc in castris, ciborum et victus rationi, certissima parata est lues; nihil est quod vetera ponam exempla. Nunquam dissolutus est sine gravi aliquo et detestabili morbo exercitus, saepe etiam novo et inaudito, videlicet λοιμὸς μετὰ λιμὸν, ut est in Graeco proverbio. Fieri aliter nequit quominus affligatur tanta inedia et eiusmodi alimentis valetudo, et corrupta morbo tot corpora contagiem suam in vicina transmittant. Et ut sunt cibi insoliti atque a natura corporum nostrorum abhorrentes, ita morbi quoque foedi, abominabiles, et numquam antea cogniti. Vel ipsa tam diuturna inedia, cum reditur ad priorem et consuetam victus rationem, morbum generat, et saepissime praesentaneam perniciem ac interitum adfert, ut Perpiniaci soluta obsidione, cum liberi iam et in campos egressi, cibum ac potum largius sumerent, plurimi subito vitalium compressu expirabant. Et processisset longius ea pestis ni diaeta occursum fuisset a medicis. Sed recedamus paulisper a bello et castris.
In ipsis urbis tectis et sub toga, fervor ille irae et aestus cordis ultionem expetentis concutit velut tormento quodam animos et corpora. Nam dum in hoc tamquam corporis carcere animae nostrae inclusae detinentur, permagna est illis cum corporibus connexio ac colligatio, ut impetus et commotiones vehementes non illum solum in quo fiunt afflictent sed etiam utrumque. Hinc et affectus alii atque alii in animum ex corporis habitu dimanant, ut ex animi affectionibus morbi in corpus, atque etiam hominis interitus consequatur. Sic obiit L. Sylla Puteolis, dum in Granium quendam Puteolanum ardentius excandescit. De laetitia, de maerore, de metu infinita sunt exempla, nec de ira pauciora. Nec corpus curamus, dum in aestu illo ex anxietate obliti nostri. Vel ultionis cupidine anhelamus, vel metuentes nos contrahimus: Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nec ulli nos loco, nec homini, nec cibo credimus; ergo, quod sumitur, qui potest esse in tanta perturbatione mentis vel salubre vel iucundum?
Iam vita ipsa, et libertas, et salus, semper est sub ictu, sive in castris, sive in urbe, quia inimicis perpetuo pendet utrimque hamus, occasioni suae intentus, et impetunt mutuo fuste, saxo, ferro, funda, arcu, scorpione, bombarda, cuniculo, veneno. Addunt his tot artes astutias, fraudes. Nec in acie inter volitantes glandes, aut ingentes bombardarum globos, licet vel leviter commutato loco praesentem mortem declinare. Cadendum est tibi vel a bombarda icto, vel a socio, quem tua es dilaceratione in idem fatum tracturus. Extra aciem vero quis evitabit tam interna et vigilantia ad nocendum ingenia, tanto periculosiora quanto magis vicina? Advocantur omnes nervi ingenii et rationis, excogitantur tot artes et laedendi viae. Bene ageretur cum humano genere si tam intentam curam et continuum in bonis artibus laborem collocaret. Didicerunt iam homines et usu continuo et aucta in dies rabie odiorum ita habere viles hominum animas ut a cane et ab homine offensus, magis dubitet canem occidere quam hominem.
Quid ego furorem illorum commemorem qui dum instruuntur ad concursum acies, ingentis cuiusdam muneris loco a ducibus suis petunt ut primi collocentur, hoc est, primi oppetant mortem? Ita meritorum suorum et laborum omnium abunde relatam esse sibi gratiam prae se ferunt. Non est haec fortitudo, sed stultae gloriae cupido inconsulta. Miserum! Quid laudabunt? Cadaver iam non sentiens? Quid refert sive laudent illud, sive equum tuum? At quinam homines laudabunt? Ii quos ipse non ignoras esse stultissimos et insipientissimos, ut verae virtuti testimonium non possint reddere quia nec iudicant, nec si iudicent, quibus sit verbis opus, extollant. Et illis ipsis fortasse non licebit te laudare occupatis maiore malo. Aut factum aliquod, quod ad victoriam maius attulerit momentum, tuum illud primum obscurabit et face lucerna obruetur. Aut non erunt qui laudent, caeso exercitu, aut certe consciis virtutis tuae. Sic enim libet nominare illorum vocabulis qui viros bonos nominant iracundos, superbos, crudeliter animosos, et saevitiam virtutem. Sed fac loqui. Quam loquentur diu? Postridie non meminerint scortis et aleae suae intenti.
Quanto aliter in concordia! Affluit copia rerum omnium beatissima, et eorum quae intus in agro proveniunt, et quae foris importantur. Cum sunt omnia salubria ex se, tum vero sunt salubriora et ex caelo a contagiis puro et ex cuiusque animi tranquillitate et quiete. Videre est maciem et pallorem invidentium aut discordium, quorum corda offensae dolore aut vindictae cura et cupiditate coquuntur. Quam foras affectus promicat, et signa sui in facie et toto corpore sparsa imprimit! Contra, iis quibus intus pax est, laetitia in aspectu ipso intelligitur, de quo sunt illa viri sapientis in sacris parabolis: Melior est buccella panis cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio; anima gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exiccat ossa.
Profecto non minorem excitat in animo discordia tempestatem quam cum venti velut agmine facto, ut inquit poeta:
Qua data porta ruunt, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt,
creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Non possum aptiore similitudine motus in animo discordiae ob oculos proponere. Ita cunctae pariter tempestates et perturbationes, partim a superbia excitatae, dum nocere parat partim a sollicitudine, dum ne noceatur sibi vitat et cavet, tumultuantur ut venti illi in angusto, et qua data porta ruunt. Nec aliud existimanda est cuspis illa qua Aeolus montem impulit quam mucro discordiae; quod si huic immani ac saevae cupiditati vires sint additae, tum fit illud, quod alibi poeta idem canit:
Ipse pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra; quo maxima motu
Terra tremit: fugere ferae, et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor.
Nullus, discordia nuntiata, relinquitur affectus in animo quietus aut otiosus. Videre mihi videor illum quem Romani Gallicum aut Italicum tumultum nominabant, in quo nullae valebant vacationes, nec stipendiorum emeritorum, nec aetatis, nec dignitatis, quin omnes etiam viri consulares irent ad saga. Prima omnium consurgit ira, tanta interdum, ut ex ea in furorem brevissimus ac facillimus sit gradus, quemadmodum in Hercule et Aiace. Nec Ennius iniuria initium furoris dixit esse iram; tum invidia, affectus teter ac rabidus; hinc maeror, spes, laetitia, metus; quippe, necesse est metuat multos, quem multi metuunt, ut ille dicit. Quales sint tyrannorum metus ac terrores, idem ipsi declararunt, ut doctus homo et ingeniosus Dionysius Syracusanus, qui amicum opes suas, et fortunas, et regiam dignitatem laudantem, ut specimen eiusmodi vitae sumeret, collocari iussit in lecto ornatissimo, et regio more atque apparatu convivium instrui, e lacunari vero supra cervicem illius acutum gladium suspendi de seta equina. Et quamquam non omnes sunt fortuna tyranni aut reges, omnes tamen qui inimicitias exercent et metum faciunt, in eadem sunt pavoris et formidinis conditione. Neque enim solus ille Dionysius filias habebat suspectas, aut solus Pheraeus Alexander uxorem. In quamlibet humili tecto et tenui fortuna trepidandum, metuendum, expavescendum est discordi. Et quemadmodum nec amicis, nec notis, aut propinquis fidimus, ita nec tutos nos esse arbitramur a rebus coniunctissimis, quaeque vel idem sint nobiscum, liberis, et uxore, videlicet non ignari quot mariti sint ab uxoribus, quot parentes a filiis proditi et venditi, quodque magis mirandum sit, filii a parentibus, dum vel irae ac discordiae suae serviunt, vel manus suas alienae discordiae accommodant.
Nulla est in animo umquam pax, aut quies, sed curae irrequietae et anxia sollicitudo; omnia semper tumultu plena et panicis terroribus. Nam sicut per nebulam intuentibus omnia videntur esse maiora quam re vera sint, ita per iram, aut metum, et discordiam iudicantes, omnia graviora esse et atrociora censent: verba, facta, gestus.Omnia in peius interpretantur, stimulata mente odii ac simultatum oestro. Itaque voces et sonitus omnes anxii et suspensi captant. Ostii strepitum, felis vocem, soricis stridorem, impetum esse irruentis inimici suspicantur, arborum umbras, armatos hostes, et fugiunt non inimicos, sed suam ipsorum mentem haec sibi contingentem ex terrore. Nec ulla est tam levis per noctem commotio aut sonitus qui non male quietos somnos interrumpat, ut non solum in quieta sit vigilia, sed somnus ipse nomen illud suum quietis iucundissimum amittat. Nulla mortis mentio quae ipsos non exanimet; gladium, venenum, arcum, bombardam, vel si nominetur, imminere sibi ac supra caput instare suspicantur. Avertit ea cogitatio animum, ut numquam adsit rebus praesentibus.
Itaque nec tempus anni vernum, et illa camporum amoenitas atque avium concentus, nec ulla alia harmonia, nec convivia, nec amicorum colloquia suavia esse possunt animo, id est, laetitiae et suavitatis fonte corrupto ac venenato, seque omnibus privat voluptatibus, cum intus calamitates cuncta obsideant ut nullum cibi genus gratum esse potest ei cuius palatum febre et bilioso est umore depravatum. Estne hoc vivere an torqueri, nec finem invenire tormentorum? Haec sunt furiae illae ac intemperiae animorum quas poetae, ardentibus facibus consceleratorum hominum mentes persequi non tam finxerunt quam imagine quadam quid homines paterentur ostenderunt. Nec re vera alia sunt apud vita functos scelerum et malae actae vitae supplicia.
At in concordia nihil non est gratum et dulce, tali conditura cibis omnibus infusa, etiam hibernae tempestates, quoniam intus est serenitas quae tempestatem illam procul ab animo eiicit ac depellit, etiam inconditi atque absurdi soni, quoniam interior harmonia effecit ne absona illa exaudiantur, etiam cum iis qui nos odio prosequuntur congressus et confabulationes, quoniam amor, qui animum occupavit, exterius odium non aliter colliquefacit quam ignis ceram. Hoc vidit vir ille prudentissimus, qui in lite decem ducatorum milium causam adversario cessit quod diceret pecuniam, praesertim tantam, ob voluptates modo quaeri, at sibi plus paratum iri voluptatum cessione illa et renuntiatione controversiae quam pecunia victa lite. Nec mihi nec adversario tam sum, inquit, hostis, ut pecuniae illius spe tam duram acerbamque utrique nostrum fabricer vitam. Instrumentum vitae est pecunia, ac homines miseri qui sequuntur lites prius moriuntur quam vivant, et cum vita sit deinceps incerta, ipsi eam in praesens certa morte mercantur. Denique ut inferorum imago est discordia ad vivum expressa, ita concordia caelestis vitae, et gustus quidam sempiternae illius beatitudinis.
Ingeniorum nullus esse per discordiam potest cultus. Artes illae cellulariae et quae manus operi admoliuntur iaceant necesse est sublato quaestu, hoc est, earum honore ac pretio, commeatibus interclusis, cum aliud nec emitur nec habetur in pretio nisi quod quotidianis et inevitabilibus necessitatibus serviat. Nec est qui vel eas artes vel has magis in genuas tradat aut percipiat, in bello demersis omnium animis ac cogitationibus in cura belli et sollicitudine eventus; nec est unde alantur eruditionem traditurus et accepturus in publica omnium egestate aut certe parsimonia, cum nullae sint tantae opes, quae bello vel mediocri sufficient.
Sed qualiscumque occuparit animum discordia, sive publici belli, sive civilium factionum, sive privatarum et inermium simultatum, nec docere praeceptorem sinit, nec auditorem addiscere, nec patrem de institutione filii prudenter consultare: Quomodo philosophabor, inquit Graecus ille, in quem semper incumbit servitutis, paupertatis, mortis metus? Nec foris exaudiri sapientis hominis vox potest, cum armis universa perstrepant et tumultu sint plena:
Sed carmina tantum (inquit poeta),
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente palumbas.
Nec intus potest aliquid audiri atque intelligi, cum maior adhuc in animo agitetur tempestas, et vastiores clamores omnia confundant, tumultuante illic discordia, quibus obtunditur mens ne quid exaudiat aliud recte ac sapienter dictum.
Quam multi, magnis et praestantibus ingeniis praediti, longissime in artes ac sapientiam potuissent progredi, nisi avocati essent discordiis, retracti cura inimicitiarum qua publice qua privatim!Multa sunt utriusque rei exempla, sed de publicis dissidiis notiora etiam in principibus viris Alcibiade, Alexandro, Iulio Caesare, Germanico Drusi filio. Iam vero quemadmodum omnia concedunt in mores victoris, et voluntas regentis est pro lege, et vita pro exemplo, ita ubi furor omnia occupavit, non solum ea facit sui iuris, sed sapientiam,modum,moderationem derisui esse et haberi pro insania. Ergo contempta despectaque omni sapientia et mentium cultu, libri proculcari et pro nihilo habiti tamquam vilis praeda et sarcina inutili, vel ferro, vel discerptione, vel igne sunt absumti. Hinc tanta bibliothecis clades et tot desiderantur magnorum auctorum monumenta, quibus amissis dici non potest quantam studia et artes omnes plagam acceperint, ut bellis Gothicis, Alanicis, Agarenicis. Nec exigua, ut credi par est, librorum iactura nunc Roma capta et direpta.
Pace opus est, quiete, concordia, ut ingenia excolantur et vigeant artes. Quiescendo, sicut est apud Aristotelem, paratur sapientia, non motibus et perturbationibus animi, haud aliter quam in turbulenta aqua nihil videtur, quae clara perspicuaque dum quiescit, et pisciculos et calculos in imo ostendit. In populo Romano quamdiu ille vicinis bellis et proximo terrore est concussus nullae omnino fuerunt litterae, videlicet usque ad finem belli Punici secundi. Liberatus et defunctus propinquis bellis, respiravit eius animus et vacavit ei litteras atque humanitatem, hoc est, unicum pastum suum requirere. Quidquid enim fuit litterarum in illa gente, id totum a domita Carthagine usque ad Antoninos floruit. Et nuper renascentes in Italia litterae, quasique longo postliminio domum revertentes, secedere nunc et latere sunt coactae, concussa et discerpta tot nationum bellis Italia.
Hispania mea a prima sua origine in regulos, et proinde in continua bella dissecta rudis atque agrestis litteris, et omni paene humanitatis cultu caruit. Pace vero per Romanos parta, et divulsis illis partibus in unum velut corpus redactis, litterae atque eruditio fuit tanta ut certare cum ipsa Roma posset, sive cognitione rerum, sive ingeniorum acumine, quod satis abundeque testantur monumenta litterarum quae sunt ante Gothorum adventum ab Hispanis conscripta. Post Gothos et Agarenos numquam Hispania de manibus arma posuit, ideo tam rara illic eruditio, et si qua erat, sordida et de faece hausta. Nunc vero, ubi sublatis perpetuis hostibus, qui octingentos prope annos in visceribus illius tamquam gravissimus quidam morbus haeserant, arma abs se in alias nationes convertit partaque est aliqua domi quies. Incipit ad pristinum illud decus aspirare et ornamenta illa ingeniorum tam diu amissa per veras ac solidas disciplinas requirere. Hoc idem Galliae contigit, hoc Germaniae, et ceteris nationibus ac provinciis.
Quippe, nulla ars, nulla disciplina ex illis praestantibus, et quae in animis sitae animorum vi atque actione exercentur, vel percipi potest recte vel ad alios perferri, eo devincto atque impedito quo uno constant, nempe animi ac mentis lumine atque acie. Utique nec viles illae et quas manuum operationibus tuemur, colligatis manibus et externis sensibus vel extinctis penitus vel vitiatis. Quod si quis morbus pictoris, aut celatoris, aut agricolae manus invadat et constringat, regere digitorum articulos ut non queat, si musici aures, quomodo artem illam tuebitur ac praestabit quam profitetur?
Eundem ad modum res se in ingenuis habet artibus et studiis totius philosophiae; si enim vis illa et quasi mentis oculus, odii atque iracundiae pulvere ac nebula obductus est, penetrare ad recti verique dispicientiam ut non valeat, nec percipere poterit illam inventorum a maximis ingeniis subtilitatem nec tradere. Ita videmus a praeclaris ingeniis, cum in eruendam veritatem alicuius rei altissimae obrutae ac reconditae incumbent, quaeri loca quietissima et ab omni turba ac strepitu remota, eligi tranquillitatem et silentium illud noctis perpetuum. Sed quid iuvabit pacata esse procul omnia, si proximus vicinus, si etiam contubernalis ebrius vociferetur et clamoribus inconditis atque absurdis omnia repleat ac confundat? Si curae interturbent, si quiritetur ira, si pungat, si sollicitet, si vexet, atque infestet odium?
Percurrat quis per artes ac disciplinas omnes, inveniet unamquamque quietem animi exigere, sine qua defungi officio non possit. In grammatica, illa rerum et verborum cognitio; illa reconditorum ac difficilium apud poetas, oratores, historicos, locorum inquisitio atque intelligentia, vacantem aliis curis animum requirunt. Quid carmen pangendum? An non poetas, vel divino quodam afflatu instinctos, in nemora et loca, silentio ac solitudine venerabilia mittit, in quibus sacrae habitant Musae?
Carmina (inquit Ovidius) proveniunt animo deducta sereno.
Carmina, secessus scribentis et otia quaerunt.
Horatius queritur sibi occupato in tantis turbis et clamosa civitate non liceret carmen componere. Ideo poetae grande aliquid mandaturi chartis, degeneres recedere optant curas et se terris ac nubilis eripi.
Dialectica purum atque exactum iudicium postulat, minimeque affectionibus vel detortum vel obscuratum, nihilque disputantibus aeque obesse, docet Aristoteles, ut ira incendi. Orator, vel odio tumens, vel ira inflammatus, quid dicet ingenio et eruditis auribus dignum? Effundet furore plenos clamores et tumultu omnia replebit. Et cum nulla sit ars quae ita prudentia nitatur ut oratoria, nullam ab affectibus, ab odio, ab inimicitiis, ab animi commota atque effervescenti iracundia longius convenit abesse, quae omnia si mentem occuparint, procul inde prudentiam omnem abigent atque expellent, sine qua oratoria insania est, non res gravissima ac praestantissima.
Mathematicae artes in sacros sese mentis recessus et venerandum silentium recipiunt, ut vel in medio proelio et urbis oppugnatione, cum iam hostis murum et portas tenet, iam faces aedificiis admovet, pax et quies sit in animo mathematici, qualem in Archimede fuisse accepimus, cum Syracusae a Marcello caperentur.
Quid ea philosophia, vel quae est de contemplatione naturae vel de moribus, potestne a concitatis et concussis animis percipi ac teneri? Qui naturae rerum cognitioni erant dediti non solum publicis rebus omnibus et privatis renuntiabant, verum etiam suo ipsorum corpori, ut non modo vanitatem iniuriarum ullam, sed nec morbos nec incommoda sentirent, vix etiam dolores acerbissimos, ut posuisse hic sensus omnes corporis viderentur, dum se in peregrinationem naturae dabant et per caelos ac elementa vagabantur. Sic Thales, sic Pythagoras, Democritus, et alii fere vitam dediderunt, ea mente atque instituto ingeniorum et actionum. Iam, ea quae mores et hominum animos ad pulcherrimum habitum componit, cum tota ad quietem quandam et dulcissimum pectoris concentum pertineat, quomodo in agitato et perturbato inimicitiis corde sedem et domicilium ponet? Quis philosophiam hanc vel assecutus est in Graeciae populis primus, vel tradidit, nisi ille Socrates, hac ipsa de causa sapientissimus nominatus et habitus? In cuius animo incredibilis erat altitudo ad despicientiam iniuriarum, tanta et tam pertinax quies ut eodem oris habitu et ingredi domum sit solitus et domo egredi. Ita affectus suos omnes rexit habuitque in manu et potestate sua ut prope caruisse illis sit creditus.
Iuris prudentia ex hic ipsa est disciplina genita. Quid aliud sunt iurisconsulti quam, sicut Ulpianus ex Celso dicit, sacerdotes boni, aequi, antistites iustitiae, praesides legum patroni iuris? Si norma haec, quam rectissimam esse convenit, inflectatur, si inficiatur venenis fons concordiae, si ipsi, inimicitiis et odio imbuantur, pacis et benevolentiae tutores, quid reliquum erit miseris civibus spei cum amissus sit unicus ex tempestatibus portus iustitiae, et tam publicae quietis quam privatae, si ipsi qui iniuriarum depulsionem profitentur ac promittunt paratos ad faciendas gerunt animos? Quomodo quid rectum sit metietur ac iudicabit detortus depravatusque gnomon? Et iam Lesbia erit regula, non ad prudentem salutis omnium moderationem ac temperamentum sed ad obsequium animi et servitutem affectus, quo nihil perversius cogitari potest aut iniquius.
Quod si tales esse et magistros et studiosos aliarum artium oportet, quae omnes sunt humanae, qualem esse illum divinae sapientiae vel professorem vel certe administrum, nam profiteri arrogans videri posset, illum, ut inquit Paulus, dispensatorem mysteriorum Dei fas est? Scilicet aemulatorem Christi, Apostolis similem. Lampas est Christi pax fulgentissima, qua gressus ad ilia sacrosancta adita regimus, numquam perventuri ad intima nisi ope ac subsidio illius mitissimi Spiritus, per quem Apostoli pervenerunt: Spiritus, inquit, sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. Supervacaneo profecto futuro tanto Dei beneficio et tam singulari munere, si id humanae praestare poterant vires quod Divinus Spiritus promittebat.
Aliae quidem humanae artes exhiberi ac percipi possunt humano spiritu perpurgato, et naturae efficientia ac luce illustrato, divina haec sine Divino Spiritu non potest. Magister est artis quisque suae et conservator optimus, humanus tuebitur humana, divinus divina. Cursus ipse rerum perduxit nos ad religionem, id est, ad summum felicitatis hominum, et quae nos, ut magnis auctoribus placuit, a ferarum conditione sola separet. Quid enim homo esset, sublata pietate ac religione erga numen, nisi agreste quoddam brutum capite in terram deiecto, nec patriam, nec originem suam respectans deditum affectibus, mancipatum voluptatibus? Religio illum extollit, et tam erigit mentem in animo, quam natura in corporis constitutione ac forma caput erectum atque excelsum finxit. Haec una ad beatitudinem reducit, quam quia philosophi veteres non tenuerunt, ideo in beatitudinis inquisitione tam multa posuerunt absurda et tam varia, non quod fuerunt haereses in illo hominum genere, sed quod scribentes aut disputantes. Videlicet unicum est in scopo album, extra id vero, vastum est atque infinitum spatium. Nec ea vita modo functos beatos efficit, sed hic etiam num carcere hoc clausos magnis arrabonibus pigneratur. Idcirco in divinis oraculis pii homines beati iam nunc nominantur. Beati, inquit sanctus propheta, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirunt eum. Et Dominus noster in evangelio. Beati eritis, cum vos oderint homines propter me. Beati pacifici, beati mites, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
Porro, vera et sancta Christiana pietas duobus est velut capitibus universa comprehensa iisque amoris, caritatis, pacis, concordiae, amore proximi quem vides, et amore Dei quem non vides. In his duobus, legem ac prophetas omnes sitos esse ac conclusos, veritas ipsa pronuntiat. Plenitudo legis, inquit Paulus, id est, custodia atque observatio legis, dilectio. Idem paulo ante de hominum dilectione ita loquitur: Qui diligit proximum, legem implevit, nam non adulteraberis, non occides, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo clauditur diliges proximum sicut te ipsum.Dilectio proximi malum non operatur. Quae porro potest esse proximi caritas in discordia, cum oderis, et affectui tuo serviens, abiicis ea quae ex amore nata, amore etiam conservantur? Ea sunt humanitas, mansuetudo, clementia, et illud humanae societatis vinculum iustitia. Spolias immerentes, non hostes solum, hoc est, hostis tui subditos, sed tuos etiam ipsius, cum et inimico cui scis te odiosum atque invisum esse religio te iubeat subvenire et nudum vestire et pascere esurientem.
Contra, discordia expilat, diruit, incendit, opprimit, violat virgines, stuprat matronas. Miles nummo emptus illos iugulat a quibus numquam erat laesus, immo quos antea numquam viderat, nec audierat quidem nomen. Quid opus est vetera commemorare exempla quorum nullus est modus aut finis, cum recentibus abundemus tanto cum dolore nostro? Ea ipsa nos moveant quae oculis quotidie usurpamus. Honestos homines videmus in hac Belgica complures, et olim bene locupletes, ostiatim stipem poscere, comitatos uxoribus, onustos liberorum gregibus, belli procella fortunis omnibus deturbatos, iis indutos pannis quibus aliquando non essent dignati culinae instrumenta aut etiam pavimentum verrere, eo se pane tolerantes iis epulis quas antea nec sustinuissent intueri. Plures sunt huiusmodi in Francia; in Italia vero nihil est aliud videre, in urbibus, in oppidis, in viis, in agro, in locis desertis. Quid feminae et nuptae et innuptae? Quanto cum pudore petunt quo se sustentent! Qui pudor paulatim terendo deteritur atque excutitur funditus. Patriciae virgines vulgando corpore se alunt, sub parentibus primoribus sui populi honestissime ac sanctissime educatae atque institutae, sed ad eam calamitatem ictu belli detrusae, in quo miror esse ullum tam saxeum, qui possit cohibere lacrimas. Quis credat haec aliquando narrari regibus, eos tamen in suo furore persistere? Adduci non possum ut credam adeo illos esse inhumanos.
In pugna atque in victoria parcitur fere bellorum causae et origini malorum,mulctantur insontes et qui nihil peccavere. Caesar Octavius importunitate L. Antonii lacessitus, ut volebat videri non invitus cepit arma. Antonium Perusiae inclusit, pressumque obsidione et fame teterrima coegit deditionem facere. Ipsi fonti et auctori discordiae ignovit simul cum sceleratis ac nefariis militibus, oppidum vero diruit et miseros atque innoxios cives, fame prius contusos et profligatos plerosque occidit. Alios fortunis et possessionibus deturbatos in egestatem et acerba mala eiecit.
Quam illud est ex quorumdam regum crassissima stoliditate, quod apud Libanium Menelaus pro contione Troianorum Helenam repetens, dicit! Hactenus quidem (inquit) facti culpa uno Paride concluditur, post hanc vero contionem, si Helena non reddatur, liquido intelligetur vos in illius facinus consentire, et penes utrosque futurum crimen; itaque et de illo sceleris auctore, et de vobis approbatoribus nos poenas sumemus.
Quasi vero in manu sit populi quoties velit pravis principum consultis obsistere? Si id privati homines nullo vitae usu dicerent et disputarent resistere tam multos uni posse si velint, quod non faciant, coniecturam esse non facultatem illos deficere sed voluntatem, minus mirarer; at principes et principum consultores id dicere atque asseverare, homines illo ingenio, illa eruditione, et rerum usu, quantum in eo esse convenit qui consilium dat rectori populorum ac gentium, id eos sentire, id confirmare, quis non miretur? Quis ferat? Num non de se ipsis possunt coniecturam sumere? An populus eorum voluntates expendit, aut expensas si damnat, prohibere potest quominus statuta et decreta exequantur? Quammulta populus ignorat! Alia quae cognoscit et improbat, tamen tacet aut mussat, et quamquam paratum cernit periculum, tamen videns et prudens perfert, et rapitur tamquam in torrente quo voluntas principis inclinat, non quo sua, ne in peius malum incurrat seditionem ac civilem discordiam. Si principes non insanirent, eiusmodi homines agi, spoliari, rapi, premi, caedi ducerent dignos?
Aiunt non posse ad hostem perveniri nisi per hos. Utrum ergo censent iustius, mulcta et malis innoxios afficere ut noxium puniant, an noxio ignoscere ne immerentes laedant? Humanitate, aequitate, ratione, natura, Deo in consilium adhibitis, hoc dicent. Sed quia, his omnibus repudiatis ac exclusis, crudelitatem, furorem, cacodaemones asciscunt, prius illud exequuntur. Olim Augustus Alexandrinis pepercit propter amicum suum Arrium, propter unum tam multis. Et hoc fit a magnis et sapientibus viris, cum tamen salvus et tutus sit futurus ille. Isti saevi et crudeles unum quaerunt per tot milium perniciem ac pestem, incertum an meritus ille dabit poenas, cum interea isti innoxii atque immerentes plectantur. Equidem non video quae excusatio satis esse possit huiusmodi consiliis et factis. Iam, nequitatis non exigua pars aut de postremis est satisfacere quemque suo muneri. At nullus est in officio qui illud rite queat obire, cui sit odio serviendum, cui cogitandum de inimicitiis, cui ultio procuranda, sive is sit privatus aliquis, seu magistratus. Nec rex a bello occupatus prorsum et possessus potest munia exequi vel regis, vel quod idem est, patris. Non vacat audire singulos, non cognoscere causas, non querelas, quae ad illum tamquam ad communem parentem deferuntur, non etiam, ipsis civitatibus aut populis opem illius implorantibus, prospicere ac subvenire; nec delire illa vetula, cui cum respondisset Caesar Hadrianus, non vacare sibi auscultare, ne ergo vacet imperare.
Eiecta iustitia, quem nodum esse humanarum congregationum nemo ignorat, id, quod in societate proximum et coniunctum est cum ipsa iustitia, adimitur, libertas, qua efficitur ut homo homini hominis sit loco non pecoris, nec decurrere potes fluvius fonte arefacto; leges nullae sunt sine praesidio iustitia. Silent leges inter arma, quemadmodum ait Ennius, nec se sinunt expectari. C. Marius, cum civitate Romana contra leges quosdam donaret victor, obiecta ei postmodum lege, negavit se illam inter arma exaudivisse. Et cum leges bonis tutelam ac securitatem, malis terrorem adferant, poenas et supplicia minentur, discordia, in diversum mutatis rebus, pavorem bonis, impunitatem malis et securitatem praebet.
Tunc data libertas odiis, resolutaque legum
Frenis ira ruit, non uni cuncta dabantur,
Sed fecit sibi quisque nefas, semel omnia victor
Iusserat.
Et idem:
servilia solvit
Agmina, confutato saevas ergastula ferro
Exeruere manus, nulli gestanda dabantur
Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum,
Attuleratque in castra nefas.
ut inquit Lucanus.
In tanto hominum odio quis potest mentem ad Dei amorem ac pietatem attollere? Ioannes ille Christo intimus et arcanorum particeps, aperte testatur, Si quis dixerit diligere se Deum cum oderit fratrem, hunc mendacem esse. Nec conceditur Deum colere semper aut munienti se et caventi ab altero, aut tendenti alteri insidias. Nec de Deo possumus cogitare aliter affecto animo quam ipse est Deus, nempe tranquillus et pacatus, turbato enim sanctae omnes cogitationes magno turbine, et ingenti quodam excutiuntur tormento.
Itaque, neglecto Dei respectu, omnia quae in illius erant gratiam colenda ac veneranda contemnuntur. Profanantur templa, contaminantur sacra, nulla sacramentorum et praesentis numinis verecundia. Gentem novi apud quam multi in hoc solum eunt ad templa ut in consessu et in significatione pacis experiantur quantum sibi defertur. Ibi de loco, de pace, rixae et pugnae, et plagae ac vulnera, atque etiam caedes. In concordia quaerunt discordiam; ex pace illis bellum oritur. Annon adorantem mysterium corporis Christi Galeatium ducem Mediolanensem inimici confecerunt, ut memoria patrum Iulianum medicem, qui Clementem hunc genuit?
Quid addam aliud, quod animus vel cogitare reformidat, et tacebitur in honorem saeculi prioris et posteritatis causa? Et miramur hanc esse Christiano nomine malorum continuationem ac seriem, quam nos ipsi, qui miramur, nostris ipsorum manibus accersimus et fabricamur? Periuria et blasphemiae ad argumentum militaris fortitudinis iam pertinent. Episcopus ille in Hispania, dux militum, id est, utroque armatus gladio et ductator spiritualium et corporalium copiarum, militem qui raro et verecunde iurabat graviter increpavit quod parum viriliter blasphemaret. Commotus animus et aliquo affectu incensus, non dubitat falsum iurare dum sibi indulget, et scelera ex continuatione in usum ac mores transierunt, ut non solum permittantur et tolerentur, sed pulchra etiam existimentur esse ac laudabilia. Peccator, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. O consuetudo peccandi, exclamat Cicero, quantam habes iucunditatem in improbis et audacibus, cum poena abfuit et licentia consecuta est!
Ea fiunt Deo, Christo, Divae Virgini, ab irritatis animis convicia quae puderet nos lenoni aut meretrici facere. Quis acutus rerum aestimator possit principes eos existimare pilum unum habere Christiani hominis, qui, modo odii sui acerbitatem exsatient, ista non dubitant perferre, et talium scelerum non solum impunitatem dare, verum etiam occasionem, causam, incitamentum? Haec in pietate sunt sita? Quid ego de iudicio et prudentia dicam? Iis ne quos propter stipem aut rem levissimam peierare vides et foedissimum convicium in Christum et divos omnes iacere, credis commendasque in discordia regnum, salutem, vitam tuam, securusque conquiescis uno illorum iureiurando fretus se non prodituros nec deserturos tua signa quos vides singulis momentis peierantes et fidem fallentes?
Occiso Galba, inquit Plutarchus, Otho senatum iure iurando adegit in sua verba. Tamquam alii ipsi essent senatores, aut aliorum deorum cultores, ita iurarunt id, quod Otho ipse et senatus, cum pro Galba iurassent, non tamen praestiterunt. Nec solum ab impuro milite proculcatur quidquid est sanctum ac pium, sed a crasso ac stolido purpurato, qui totum in aula diem otiosus desidet aut recumbit, irridetur aperte pietas et Dei reverentia, vel obliquis et tectis dictis illuditur. Si quis inter belli furores de pietate, de caritate proximi, de respectu ullo Dei verba faciat, non solum deses atque iners nobilitas totum sermonem frigidissimis ac impiis facetiis excludit, verum etiam consiliarii, graves corpore et vestitu, atque etiam opinione et aliorum et sua de incredibili sua sapientia magno fastidio reiiciunt. Quos eo persuasionis evexit auctoritas ut satis esse putent si nutu repudient sententiam, aut si dicant non esse ita.
Alii, si quid est mansuetius ac Christianius monitum, id monachis in monasterio convenire, non regi in aula et regno, cavillantur. Tum de administrando bello et populis regendis sic disserunt quomodo nec apud Hannibalem, aut Dionysium, aut aliquem tyrannum ex gentilitate illa, permissum esset agi ac deliberari, quasi vero nihil interesse oporteat inter principem Christianum et paganum, aut solos monachos Christianam praestare pietatem fas sit, alii omnes, et reges in primis, soluti sine legibus. Suis quidem quisque est solutus, non maioris aut potioris se. Videre est hoc inter ipsos homulos. Non alligant comitem suae leges, tenent et constringunt ducis in cuius est clientela. Dux solutus est in dicione sua, subditusque vinctusque sub rege suo. Quod si omnes legibus tenentur potentioris, homines infirmi hominum infirmiorum, quis legibus sempiternis illius et praepotentis Dei eximetur, ad quem reliquus universus mundus comparatus minus est quam nihil ad magnum aliquid et admirandum? Tu ergo, diaria formicula, contra Dei aeternam omnipotentiam assurgis, et stultissimum animalculum in divinam sapientiam cavillaris ac dicta dicis?
Sunt qui animi rabie atque impotentia excaecati, res sacras prave interpretentur et intelligant, tantum ne cum iis consentiant opinione, a quibus dissentiunt voluntate; interea, quae sunt verae pietatis, odiosis utrimque altercationibus ac litibus obscurantur, et tamquam in conflictu duarum molarum atteruntur. Non abs re nostri proverbio dicunt: Pugnantibus molitoribus, vae farinae! His temporibus tantam pietas accepit plagam quantam nemo bonus sine lacrimis queat recordari, cum inter doctos, utrorumque importunitate, res vocatae sint in dubium et controversiam, quas semel firmatas et constitutas, immotas deinceps manere oportebat, et ex doctorum rixis incipiunt in animis multorum non solum illa refrigescere, quae velut appendices et infirmorum adminicula, verae illi et solidae pietati per probos ac cordatos viros erant addita, sed, quod omnium est acerbissimum, miserrimum, deflendum, summa quoque pietatis luxare ac nutare.
Nec occurri potest tanto malo, aut medicina ulla adhiberi, cum in commune consultari non queat. Quippe, principum discordiae regiones claudunt ne congregari et in unum convenire possint corpora, et doctorum odia animos disiungunt ne inter se ad communem deliberationem mentes coeant, ut nec loqui utrimque de alteris sit iam tutum. Et quemadmodum in castris Gn. Pompeii scriptores tradunt fuisse Domitium, Appium, et aliquot alios, qui medios et neutrarum partium cives hostium numero habendos censerent, ita apud alterutros de pace, de reconciliatione mentionem facere, suspicione non caret favoris partium adversarum, quasi concordiam nemo optare possit nisi pro inimicis faciens. An non liquido potest intelligi sua utrosque sponte ad odium venisse, non necessitate aliqua impulsos ad dissentiendum? De re loqui maxime Christiana, immo paene unice Christiana, rem optare, suadere, procurare quam unam commendavit, praecepit Christus, alienum erit a Christianitate? Nulla alteri in alteros ostendunt signa benevolentiae, omnia hostilia, omnia sunt acerba, omnia capitalia. Vi, et ferro, et crudelitate pugnatur, tamquam de fundo deiiciendus sit iniustus occupator, non prava opinio. De sensu, de imperio, de fortunis, de vita dimicatur, non de dogmatibus et mansuetissima religione. Sic agere expeditissima est via ad depellenda corpora ab agris ac civitatibus, non mentes ab erroribus.
Quis sine gravissimo dolore recenseat quae Christianum nomen inter bella principum et dissensiones opinionum amiserit? Aetate D. Hieronymi, cum Constantinus Augustus, professus religionem nostram, iussit templa deorum dirui, hoc est, anno a passo Christo plus paulo trecentis, unica erat per totum Romanum imperium Christiana pietas, nam praeterquam quod princeps sequebatur meliora, iam ex se multo antea gentilis superstitio frigebat atque ibat pessum. Itaque colebat Christum quidquid inter Gades et Euphratem amnem, id est, Romani imperii terminos per Europam atque Africam se pandit. Paulatim vero in eas angustias sumus redacti, ut vix sextam illius terrarum tractus possideamus partem. Amisimus Africam totam a Tinge ad Nilum, Aegyptum, Arabias duas, Palaestinam, Syriam, Asiam, Pontum, et fere illam, Pauli laboribus meliore philosophia imbutam atque institutam, Graeciam. In angulo hoc quem nobis fecimus reliquum tumultuamur, belligeramur, insanimus. Itaque pauxillum hoc, tantae fortunae reliquias, aegre tuemur; retenturi ne simus? Nescio quid magni mali animus praesagit. Nam quae potest esse ulla in posterum boni spes, aut quid superest in solatium tot malorum, si hostes in exitium nostrum conspirant, et vires in commune conferunt ad mutuum auxilium, nos contra, in communi discrimine conspiramus ut deseramus ac perdamus invicem, immo vero, qua clam, qua aperte, alii alios in extremum discrimen deturbemus et adiuvemus exitium?
An non fuit Iulianus quidam comes in Hispania, qui Roderico regi offensus, Agarenos per Bethicam, cui praeerat, in Hispaniam introduxit, ubi haeserunt usque ad nostram memoriam? Et calamitas illa orbem fere Christianum esset pervagata et vastasset, si Hispaniae ut reguli Agarenorum multi ita unus contigisset. Rhodum non prodidit eques quidam illius instituti? Constantinopolitanae cladis quinam fuerint causa nolo commemorare nec recentia quidem vulnera a quibus sit per hosce annos accitus et sollicitatus Turca, ut Christianorum arma, inter se conserta, suis opprimeret. Hos putamus umquam vel per somnium de Christo aut humana anima, de morte ac vita cogitasse?
Ergo et nos sanctum Dei nomen contemnimus ac conculcamus, et propter nos male audit a paganis, qui, cum vident tanto nos aliter quam habeamus in legis praescripto vivere, vana esse quaecumque dicimus et fictam nos agere fabulam suspicantur. Itaque a religione nostra longius propter nos discedentes, in errore suo magis confirmantur, in quo vident se humanius ac ad naturam rationemque congruentius vivere quam nos inter divina oracula et praecepta caelestis philosophiae.
Concordia et patientia et caritate mutua adductus est ad Christum mundus, cum homines viderent sectatoribus Christi non modo bene inter se convenire, verum etiam cum exteris, illos inimicis etiam suis et persecutoribus bene velle, et a quibus magnis essent affecti iniuriis, beneficia reponere pro dolore, tantum aberat ut contumeliae vel damni meminissent. Qui essent tandem tam saxeo pectore, tam rigido et ferreo corde quos non permovissent haec exempla animi excelsi, ac plane caelestis, et humanis rebus omnibus altioris? In concordia, et principum armis positis, et opinionum, modestia et ratione dominantibus, non stomacho aut cupiditate ulla, medicina adhiberi tantis malis posset; neque enim aliud tam firmavit nostram religionem quam Christianorum concordia, tam infirmavit quam dissensio; scilicet, legi caritatis, quid aptius aut congruentius inveniri potest quam consensus, pax, concordia, unanimitas? Quid inimicius aut magis noxium quam ulla penitus dissensio?
Quod praevidens Paulus graviter increpat Corinthios, et per hos ecclesias deinde omnes, quod lites et controversiolae, etiamsi a primo in speciem leves, inter illos existerent. Sed nihil est in discordia tam minutum aut negligendum quod caritati non officiat, quodque non paulatim ex quamlibet levi motu aut tenui flatu, velut in stupam ardens scintilla incidens, magnam mox flammam et grande incendium suscitet. Idem, quanta sollicitudine, quam accuratis et anxiis verbis concordiam Christianis commendat, scribens Philippensibus!
Si qua est exortatio, si quod ex amore solacium, si qua Spiritus communio, si qua viscera, et commiseratio, implete gaudium meum, ut idem sentiatis, eandem habentes caritatem, unanimes, unum idemque sapientes, nihil per contentionem aut gloriam inanem, sed demisse de se ipso sentiat quisque quemvis sibi alium anteponens, ne quis sua ipsius quaerat commoda, sed aliorum.
Et quemadmodum via est ad beatitudinem religio et ipsa etiam beatitas, sic nihil est dulcius aut suavius quam amicitia et concordia, quam qui e vita tollit, solem, ut inquit Cicero, e mundo tollit. Nihil est beatius quam amare, etiam si non redameris. Nihil acerbius aut miserius quam non amare, etiam si ameris. Neque enim alienus te affectus vel miserum faciet, vel felicem, sed tuus ipsius. Nihil tantam infert toto animo laetitiam quam amor, nihil tantas tenebras et tempestates quam odium.
Ipsum benefacere, quod ex amore proficiscitur, quam ex se iuvat! Quam pulchrum est, quam beatum, ut Paulus inquit, et quidem ex verbis Domini, quantas habet vires, ut dare et benefacere crebro velit qui semel dulcedinem illam gustarit, unde prisco dicto, largitionem fundum ferunt non habere. Haec sunt in discordia mala, haec bona in concordia. Quis hominem a tantis bonis in tanta mala traduxit? Genius aliquis hostis saevissimus, Deus iratus immo idem ipse, qui nocet sibi dum alteri vult nocere et ad aliena incerta mala per certa sua vadit. Cedo, est tanti discordia, et illa ultionis dulcedo inhumana, ut tot incommoda, tot mala propter eam accersantur, tot commodis, tot bonis praeteritis ac relictis?
Utriusque rei, et concordiae et discordiae, vestigia auctorum sunt et actionum similia. Concordia hominum genus congregavit, civitates condidit, auxit, conservat. Invexit artes vitae utiles, opes, cultum ingeniorum. Effecit maximo ingenio viros sapientia, eruditione, virtute. Ex discordia relinquuntur dispersi ac dispalati homines, pleni terrore ac formidine, nulli se loco, nulli hominum credentes, ut pes ab spina recens laesus vestigium secure non figit. Dissipati conventus et congregationes sublatis legibus, rupto concordiae foedere, aedificia, villae, urbes dirutae, quidquid solo affixum erat evulsum, fames, pestis, inopia rerum omnium, imperitia, inertia, pessimi mores, et ex militibus exautoratis, peritissimi ac strenui latrones. Quae metamorphosis ex illis est, quas naturae scrutatores dicunt esse inter res confines, et quibus sit aliquis velut pons communis. Undecumque vero redeant milites, advehunt secum domum quidquid in illa erat gente morborum ac vitiorum, tum animi, tum corporis. Nam ut secta caepa quidquid circa se nacta est pravi ac vitiosi, vel humoris vel spiritus ad se attrahit, nihil boni aut salutaris, ita milites quocumque sunt ingressi, numquam illinc rectos et bene constitutos mores, si qui sunt, educunt, sed morbos, pestes, flagitia, vitia, quae omnia in castra extemplo confluunt, tamquam in pronam aliquam et amplam cloacam.
Hae sunt veteres querelae virorum in populo Romano sapientium, qui deflebant cives suos a Sicilia, Graecia, atque Asia esse corruptos, illinc malos mores, et a sanctis illis antiquis vehementer abhorrentes, in civitatem suam milites cum armis et victoria reportasse. Equidem nolim aetatem nostram nimis saepe suggillare, sed nemo hodie ignorat qui morbi, qui mores, quae opiniones et iudicia de rebus quae scelera ab aliis ad alias nationes per exercitus, hoc est, per vias militares commigrarint. Age vero, quid est tanto tumultu, tot et alienis malis quaesitum et nostris? Plerumque nihil praeter lucrum et impatientiae querelas, dum uterque domum revertitur pauperior et peior, perditis corruptisque tam suis quam hostium rebus. Ac interdum augetur dicio, sed incremento brevi amittendo, etiam nonnumquam cum faenore, cum victus, advocata nova manu, fessos, et sua ipsorum victoria vexatos ac fractos, invadit.
Sed fac remanere regnum amplius. Quid, quaeso, aliud est magnum imperium moliri quam, ut ille dicit, materiam struere magnae per vota ruinae? Paulum modo si conniveas, de gradu excuteris. Documento sunt tot Romani principes, quorum alii, qui diligentia complecti ac tueri tam vastam dicionem statuerant, onere illo tantae molis oppressi ac vix respirantes, ad privatam subinde vitam respectabant, atque ad eius vel solam commemorationem animum cum laeta quadam spe erigebant. Quemadmodum Augustus Caesar, qui toties sibi animo proponebat otium illud quod acturus esset deposita illa persona tam gravi, tam intoleranda, odiorum atque aerumnarum referta. Nec defuere qui se penitus privatos facerent, hoc est, darent se ab illo fastigio praecipites cum in imo mollem et felicem vitam aspicerent; alios vero, cum se ad voluptates contulissent illudque existimarent esse praemium ingentis potentiae, ipsa immensae molis volubilitas, quae male sistit, in voragines inextricabiles deturbavit.
Exemplorum in his nullus est modus. Taceo de Parthis, de Persis, de aliis magnis et amplissimis regibus. Exempla sunt per totum humanum genus similia, vel eadem potius, ut non iniuria rex ille sapientissimus oblato diademate acclamarit, nobilem magis quam iucundum pannum, quem si quis sciret quot labores, sollicitudines, calamitates, gemitus contegeret, ne humi quidem iacentem vellet tollere! Quid vero gentibus ac nationibus est magna potentia nisi occasio vitiorum et scelerum omnium capitalium ac nefandorum, quae in magnam civitatem ceu in sentinam quandam ex universo orbe confluunt? Non enim flagitia et scelera inopiam aut paupertatem sequuntur, sed opes et regnum voluptatum. Quod excogitari potest sceleris genus quod in urbe Roma iam principe gentium non vigeret quod non haberetur in pretio quod non regnaret? Assentationes, factiones, periuria, homicidia, circumscriptiones, fraudes, adulteria, stupra, et luxuriae non dicendi modi, coniurationes, corrupta iudicia, falsae tabulae, falsi testes, avaritia, arrogantia, invidentia, parricidia. Haec omnia ita illic erant frequentia, quotidiana, in magnis, in parvis, ut ex consuetudine iam sensum amisissent, nec alio habebantur loco quam esse aut bibere aut dormire. Obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis consensus ad scelera.
Quod si una aliqua pestis satis est ad Numerosam aliquam gentem delendam cum saeve ac diu grassatur, quid hae tot et tam crudeles pestes, conglobatae, velut agmine uno in civitatem irruentes? Quantas dabunt strages? Quid ex eo populo integrum aut intactum relinquent? Itaque, ut integritas, et continentia, et labor, et moderatio, et frugalitas, et bona fide cultae amicitiae, unamquamque gentem in qua recipiuntur, gloria et potentia super ceteras extollunt, ita contraria his vitia diruunt et exstirpatis revellunt. Quoties populi Romani prolapsos et corruptissimos mores Latini scriptores deplorarunt? Quoties Graeci scriptores Attici populi ac Lacedaemonii? Locum unum attingam Isocratis, in quo paucis ille, et sane quam graviter, mala ingentis fortunae et ampli imperii connumerat:
Hoc (inquit) quod vocatis imperium, facile quivis intelliget nil esse aliud quam calamitatem meram, quandoquidem ea est eius vis ac natura; peiores ut illos reddat, a quibus possidetur; maximum sit huius rei argumentum, quod et nos et civitatem Lacedaemoniorum tantopere corruperit; quam enim rempublicam illi octingentos per annos firmam atque stabilem perpetuo conservant, eam ipsam principatus sensim collabefactam penitus cunctam dissolvit, scilicet, pro antiquo ritu, pro more ac instituto maiorum, quibus erat civitas illa regi solita, singulos quidem civium imbuit segnitie, iniquitate, pravis animi cupidinibus, tum parandae rei, tum iniuriae faciundae: adversus vero ipsam rempublicam principatus idem suspicionem intulit sociis; cupiditatem hostibus praedae tam opimae quoquo modo potiundae, foederum vero, pactorum, et iurisiurandi eum contemptum, ut pro nihilo penitus ducerentur.
Sic Isocrates in oratione, quae est de pace.
Quibus de causis et rationibus potentes omnes populos, sine exceptione in felicitatis cursu, vel oppressos penitus videmus et excisos, vel vexatos et adductos in summum discrimen. Certe ad extremum dissolutos et absumtos vitiis prius et sceleribus exesos tamquam carie. Nihil necesse habeo Athenas, Spartam, Thebas, ipsam Romam, et vetusta nomina meminisse, vicinis possumus exemplis admoneri quae suppeditant: Hispania Gallia, Italia.
Accedit his quod nec iucundum esse quantumcumque imperium potest, quomodo paratum sit cogitanti, quanta saevitia, quot caedibus, odiis, execrationibus, quot damnis et dispendiis bonorum, et in aliis et in se maximorum. Quae res est tanti ut delectare possidentem queat reputantem quam sit malis artibus quaesita? Primum, nihil adeo refugit atque abhorret humanus animus, natura liber ac sui iuris, quam speciem omnem vel captivitatis vel servitutis, nec umquam damnis, mulctatione, iniuriis flectetur, qui nec beneficiis quidem violentis tenetur, elici tantum potest blande et quasi suavitate quadam evocari, integra prorsus libertate. Quapropter infensissima et capitalia sunt eorum odia qui vi ac metu ad parendum pertrahuntur. Nec imprudenter Scythae illi Alexandrum monent, Caveat ne amicos sibi credat esse quos vicerit: Inter dominum et servum nullam esse amicitiam.
His odiis querelae et odia illorum quoque accedunt a quibus es adiutus, dum compensare illorum non potes operas vel impensas, neque enim desideria militum opes explerent ullae, nec civibus ex quantacumque victoria repraesentabis quod ademeris belli tempore. Ita, finito bello, pro simplicibus hostibus nactus es binos, et illos, in quos armatus exercuisti saevitiam, et tuos, in quos non minus fuisti, sed sine armis, crudelis, interdum quoque armis et terrore ostenso, ne insolens et intolerabile imperium recusarent.
Suntne hi fructus victoriae, ut post exhaustum regnum tuum, cui te parentis esse loco divi omnes ac homines iubent, reducas in illud decem milia militum, hoc est, totidem latrones qui publicam quietem quotidie infestent ac interturbent, qui artes vexent, leges impugnent, virtutes infestent, et coeptos labefactari populorum mores corpore praecipitent toto? Quae mala non ad unum aut alterum vel mensem vel annum durant, sed tam alte et in animis et in rebus ipsis infiguntur ut extrahi sit longum et difficile. Vestigia exercitus alicuius per pacatum transeuntis, vident etiam filii, per hosticum vero abnepotes, bene impressa et distincta, quae confundere non valuit tanta temporis diuturnitas qua omnia absumuntur. Ea vero quoties spectantur, subit animos recordatio illa qui fecerint. Hinc odia et inimicitiae sempiternae quae toties instaurantur quoties memoria illius calamitatis renovatur aspectu. Utinam non haberemus tam vicina exempla!
Romani, cum multa et magna in Italia bella gererent, multas clades dedissent, multa ademissent, multa diruissent, intellexerunt inter tot vicina odia se non posse consistere nisi insigni aliquo beneficio victos ad se illexissent. Civitate sua omnes prope Italiae populos donaverunt, ut Roma tamquam communis quaedam esset omnium patria, et bellum non contra illos esset gestum, sed pro illis, nec minus esset victoria Italis omnibus quam Romanis utilis, cladesque non esset ab alienis accepta sed a se ipsis. Hinc vetus illud manavit verbum, Romanos ignoscendo et clementia crevisse, nam iis deinceps usi sunt sociis fidelissimis quibus bello victis captisque pepercissent.
Quod non modo in populis ac nationibus, sed in singulis nostrum quotidie videmus contingere, ut qui amicitiam conservare studuit, vel silentio, vel obsequio, vel dissimulatione offensionis ac iniuriae, vel clementia et ignoscendo, postmodum benevolentissimum sit eum expertus quem acerrimum inimicum sensisset si omnia statuisset persequi summo iure, vel potius summa libidine, nec illum solum sed alios multos saevitia irritatos ad propulsandum tamquam commune incommodum et incendium publicum. Regnabat Augustus Caesar Romae, id est, in civitate nondum servire assueta, itaque multorum est insidiis petitus quos vel recordatio extimulabat libertatis, vel praesentium rerum invidia, vel cupiditas ad eundem perveniendi locum in quo illum videbant. De omnibus se ille severe vindicavit, nec tamen poenae deterrebant alios. Animadvertit in Salvidienum, secutus est Lepidus triumviri filius, hoc summoto extitit L. Murena, post Murenam Servilius Caepio, mox Egnatius. Clara nomina audivistis, ut servos et de plebe homines taceam idem ausos.
Postremo L. Cinna sacrificantem Caesarem adoriri statuerat, et ad aras ceu victimam quandam immolare. Delatum est ad Caesarem indicium, qui maestus admodum et anxius quod adversum se coniurationes nullis terminis cohiberentur, decrevit, quandoquidem nihil hactenus severitate profecerat, aliam viam tentare. Cinnae ad se vocato, quae comperisset ostendit. Tacenti et manifesto, vitam, fortunas, dignitatem et alia in civitate praeclara dixit se donare, ut ex eo die inciperet inter eos amicitia. Cinnam deinde per totam vitam amicissimum fidelissimumque semper est expertus, a quo et heres est moriens relictus, nec ab ullo deinceps alio insidiis appetitus est. Qua clementia, mirum dictu, quanto opere et studia sibi publica adiunxerit, et dicto audientes habuerit quotquot erant in tanto imperio. Nec ullorum erga se maiorem caritatem sensit quam eorum quos servarat, quos fecerat sibi ex hostibus amicos, Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones, Cocceios, Sallustios, Duellios, denique, quantumcumque erat floris in tam florenti civitate.
Nempe, allicitur atque invitatur humanus animus bonitate, tolerantia. Capitur generosa illa magnitudine qua iniuria occultatur ne existat, ne extimulet eum, cui est facta. Mancipium est clementiae, amat, suspicit, adorat. Ergo tanto illo beneficio parem se referre gratiam non arbitratur posse, nisi se illi cunctum dedat ac devoveat. Itaque, amici ex iis fiunt non modo caritate et constantia, sed nec obsequio et usu cuique veterum concedentes, et illorum quos numquam inimicos habuimus. Nam et amant amore ac bonitate adducti, et se plurimum debere intelligunt, ut quae agant non dare se amico existiment, quod alii amici faciunt, sed reddere. Versiculus est quidam Graecus quo significatur dulcissimum esse ulcisci se de eo qui laeserit, at dulcedo eiusmodi quam est brevis, quam diluta, quanto odio, labore, molestia temperata! Num ea est cum hoc tanto fructu, cum tam incredibili ignoscentiae ac reconciliationis voluptate, vel diuturnitate vel soliditate comparanda? Expletio est illa quaedam affectus beluina; haec vero mera est et propria mentis atque animi delectatio. Ecquem aliquando clementiae poenituit ac reconciliationis? Quem non discordiae ac vindictae? Quid quod iniuria iniuriam irritat ac producit, nec usquam sistitur dum punitio semper atque ultio non eo nomine accipitur, sed iniuriae et maleficii? Ergo punitioni punitio imminet, ultio ex ultione nascitur, tamquam ex aqua glacies, rursum aqua ex glacie.
Neque vero illos modo in quos benignos se ac clementes praebuerunt tales reperiuntur quales dixi, verum etiam plurimorum sibi animos ad benevolentiam et venerationem adiungunt qui omnes non secus ac numini prospero et salutari favent et obsequuntur, sicut contra, multorum etiam amicorum odia excitantur exemplo crudelitatis in unum aliquem edito, quod si ad amicitiam intercludatur reditus et pro iniuria reponatur maleficium, adducti in desperationem, quacumque datur nocent. Severus Caesar Nigro victo, cum eius exercitum illi se dedentem asperis modis et crudeliter, ut erat natura saevus acciperet, complures ex veteranis militibus coegit trans Euphratem ad Parthos confugere. Ii, cum barbaros disciplinam et Romana militandi exercitia docuissent, effecerunt ut illi in posterum molestissimum Romanis copiis negotium subinde exhiberent. Contra Gn. Pompeius, victo Sertorio, non modo contrariis militibus impunitatem proposuit, sed et litteras civium in Sertorii scriniis deprehensas, quibus opem atque operam illi suam adversus Syllanas pollicebantur partes, non lectas bona fide inspectante exercitu combussit, ne illis spem omnem reconciliationis adimeret, neu hostes aperte fierent si esse crederentur.
Retulit Caesar, pro Sertorio et Mariana factione, bis Pompeio gratiam, semel ipsi eidem victo ad Pharsalum Thessaliae, iterum in eius socero Metello Scipione ad Thapsum Africae, videlicet ne si tot civium animi, mentes, consilia palam fierent, acrius sibi esset quam quod gerebat suscipiendum bellum. Quin, Caesar idem et civibus omnibus quicumque Pompeii essent partes ac voluntatem secuti clementissime ignovit, ut nullus toto illo bello perierit nisi in acie armatus. Nec tamen tanta dementia lenire ac mansuefacere potuit iratos animos ac odio tumentes. Nec in amicis quidem et suarum partium militibus ingentibus ab se beneficiis affectis fidem invenit quam tantopere expetierat, quam in illorum pectoribus, tam sedulo studio, tot muneribus atque humanitate, curarat confirmandam. Quid illi futurum arbitramur si saevisset? Sed quia multi se ab illo laesos existimabant, non defuit occasioni suae semper imminens ultio, et illaesos pertraxit in conspirationem laesorum dolor tamquam admonitu communis fortunae.
Tanto est facilius per damnum animos alienare quam postea quocumque beneficio sarcire discissam gratiam, quocumque lenimento mollire animum tumentem, et quam ipse feceris plagam sanare! Videlicet, in proclivi sunt damna et discordiae, commoda vero et reconciliatio in arduo. Scite Homerus, ut alia permulta, Atam, id est, offensam et damnum, finxit celerrime per hominum capita discurrentem. Litas vero, id est, preces ac reconciliationem, cunctabundas et claudas lentissime subsequi ut quod Ata disiecerit ac diruerit instaurent, sic enim ait, nam vertam Latine utcumque, more meo:
Hasque Litas genuit claudas Saturnias proles,
Deformesque strabis oculis, rugisque verendas,
Quae a tergo comites Ate vestigia servant;
Has valida et firmis pedibus praevertitur Ate
Per gentes gravibus genus hoc mortale ruinis
Concutiens, et damna ferens impune vagatur,
His lento passu cura est lenire dolores.
Iam, quos desideramus post discordiam cives, socios, viros claros, graves, sapientes, utiles reipublicae, ut ea iactura resarciri postea et compensari nullis omnino commodis valeat? Quales necessarios et amicos, quos principes bona regni sui parte vellent, fieri si posset, vitae restitui? Nec in eo affectu soli sunt principes, nos etiam privati homines eos interdum in discidio amittimus, pro quorum vita et salute fortunas, sanguinem, vitam etiam nostram parati essemus impendere, ut illi pro nobis fecerunt.
Memini me Valentiae de senibus nostris crebro audivisse, Alphonsum Aragoniae regem regno Neapolitano post tot labores potitum, non ita gaudere solitum quod factus esset voti compos quam maerere fratris in obsidione occisi morte, quem prope sua ipsius vita regno sine dubio multo habebat cariorem. Quales bellum hoc et Caesari et Francisco amicos absumsit? Caesari Burbonium, Hugonem Moncadam, Fieramoscam; Gallo Paliciam, Tremollam, Bonivetum, Lescutium, Spurium Sabaudiae avunculum, Bayardum, Lautrecium, Vaudemonium destinatum regem Neapolis. Quanti unumquemque illorum redemptum nunc vellent? Atque utinam hactenus modo Atae huic permissum fuerit humanis capitibus insultare, nec pluris utrique horum stet tam praefervida contentio!
Nec aliter post discordiam videmus accidere quam ut vel victus et victor pariter maereant, vel lugeat victor, intereat victus, aut, cum mitissimum fuit bellum, lugeant ambo. Certe utrumque eius paenitet. Nec ullum fere tam felix fuit aut bellum aut discidium quod prudens victor, singula expendens ac ad rationem et calculum revocans, non mallet numquam fuisse susceptum.
Nestor et Menelaus, quos sapientes Homerus finxit, eosdem facit bellum ad Troiam gestum deplorantes, et illius nobilissimae victoriae pigere ac poenitere, cum recordantur quot illam damnis et calamitatibus, quanta malorum aliorum ex aliis renascentium serie, cuiusmodi virorum iactura comparassent.Diomedes apud Vergilium, iam iuvenili fervore refrigerato, iam annis gravior atque usu rerum ac prudentia edoctus meliora, non impetu illo quo ad Troiam acies sternebat et congrediebatur cum divis, sed auditis, ille haec placido sic reddidit ore.
Mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
Quos Simois premit ille viros, infanda per orbem
Supplicia, et scelerum poenas expendimus omnes,
Vel Priamo miseranda manus.
Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
Denique fieri nullo potest modo, ut alteruter discedat sine damno, qui alteri exitium parat, inquit ille in tragoedia; eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem. Iratus enim, periculum dum facit, non videt ita aperit aliquid qua laedi possit vel ab imbecillimo, praesertim cum nihil sit tam invalidum cui non satis sit virium ac potentiae ad laedendum naturae nostrae infirmitatem, quae se per se ipsam sine externis ullis frangeretur viribus. Nempe, ex quo primum die est in lucem producta, multis obnoxia casibus, fulcitur et retinetur ingenti atque anxia cura, prona semper in interitum, quo illi quantumcumque arte ac diligentia conservetur, tandem cadendum est, ut minime sit ulla impulsio necessaria moli huic nutu ac pondere suo per praeceps ruenti.
☞ Finis libri III.