Caput XII | Caput XIV |
[1] Iuvat ex his, quae hactenus diximus, haec consectanea conficere:
[2] Imprimis in hac poeseos historia licet divinam providentiam suspicere, quae, dum homines solis viribus valerent, vel falsae religiones ipsis Dei omnipotentiam insinuarunt, cuius metu sociabiles viverent, ut, cum postea ratione perficerentur, Eum ab infinita sapientia et iustitia colerent.
[3] Poesis necessitate naturae orta, quam hactenus omnes ex hominum consilio et arte natam putarunt.
[4] Et sic primam gentium linguam fuisse poeticam, heroicis characteribus, qui res naturalibus notis exprimerent, consignatam.
[5] Recte igitur Tacitus aegyptiorum hieroglyphica «patrium nativum sermonem» appellat.
[6] Ad idem instar, chaldaeorum magicos characteres, graecorum fabulas primum utriusque gentis «patrium sermonem» dicamus.
[7l Verum igitur narrat Olaus Magnus quum narrat regem Idanthuram Dario, bellum minanti, pro literis misisse murem, ranam, avem, iaculum aratrumque: eodem omnino genere quo Tarquinius Superbus filio, eum per nuncium consultanti quid Gabiis ageret, respondit ut apud Livium narrat romana historia[1].
[8] Et verum Diodorus siculus[2], apud Clementes alexandrinus, de aethiopibus scribit eos characteribus heroicis primitus usus esse, quos variis animantibus, extremitatibus hominum, sed fabrilibus instrumentis plurima describebant.
[9] Igitur ex vero sinenses dicunt antiquissimam cura sua gente ortam linguam, quam similibus characteribus scribunt.
[10] Hinc hebraeae linguae antiquitatem intelligere datur, quae ferme omnis poetica est, parabolis ac similitudinibus referta. Quin ipsi hebraei omne acute dictum alterutro horum troporum concinnatum מָשָׂל appellant; quod proprie ad parabolas et similitudines pertinet.
[11] Haec per universum terrarum orbem sparsa primarum linguarum inopia Diluvium demonstrat fuisse universale.
[12] Et quod chaldaei, quanquam, memoria antediluvianae humanitatis per semitidas conservata, artes mature invenerunt, ea res demonstrat babylonicam linguarum confusionem. Nam, licet res nossent, tamen post confusionem appellare suis quasque vocabulis non potuere: quapropter, eadem necessitate adacti qua infantes reliqui orbis homines, per characteres heroicos significabant.
[13] Hanc demonstrationem confirmat quod hebraeis nedum nomina, sed verba quamplurima monosyllaba, ferme omnia dissyllaba sint; cum latinis verba «sum» omnis substantiae, «sto» omnis quietis, «fio» (quod ipsum puto a «fit») primo ortum omnis motus, «for» omnis humanitatis, «do» omnis commercii summa genera, ac proinde prima verba monosyllaba nata sint[3].
[14] Et hinc quoque cur Moses, qui primus historicus, philosopus et legislator, primus quoque poeta fuerit, ut ipsius Canticum docet.
[15] Praeterea, si rerumpublicarum primi conditores poetae, et poetae natura tales, nullae religiones ex impostura primum natae, sed vel ex ignorantia falsae, vel Dei beneficio verae. Quod nihil tam sit proprium puerorum quam vera proloqui, nam mendacia ex vi quae fit vero dicuntur, quam vim facit electio, non natura.
[16] Hinc merito seculum poetarum diximus generis humani pueritiam[4].
[17] Quare, cum heroes poetae essent generis humani pueri ingeniosi, qui toti sensus et phantasia essent, nihil aut parum mente puriore praestarent, theologi fuere politici. Quid enim naturales essent, qui, exempli grafia, cum fulminis caussas ignorarent, Iovem fulgere, Iovem tonare dixerunt, ad illud ipsissimum instar quo americani, ubi primum tormentorum bellicorum subitos fulgores, ingentes boatus sensere, et e longinquo miseras edere strages, et mirae artis caussas ignorarent, hispanos credidere deos.
[18] Cum igitur poetae theologi politici fuissent, tempus fabulosum non ab obscuro aliud, sed ipsius temporis obscuri historia est.
[19J Quare mythologia necesse est ut respublicas temporis obscuri ex fabularum involucris exponat.
[20] Et lingua poetica primis gentibus fuit lingua religionis et legum.
[21] Quae lingua «fas gentium» dicta[5] ab eodem verbo «for»[6], quod mansit poetarum; et unde «fas», inde etiam «fabula» dicta, ea significatione qua itali, apposite ad haec quae dicimus, vertunt «favella».
[22] En ratio cur romanis legum formulae «carmina» appellata, certis verbis, non metris conclusa; uti νόμοι («cantus») graecis leges vocatae.
[23] Et fasti dies, quibus praetor fatur, hoc est eas formulas dictat.
[24] Et romanis ea mansit religio: formulis ne virgula quidem cadere.
[25] En cur prima omnium fuerit sapientia poetarum, in fundandis rebuspublicis posita, ut tradit in Arte Horatius.
[26] Sapientia nempe legum, quam linguae scientia custodiebant.
[27] Itaque chaldaei inter assyrios, sacerdotes apud aegyptios, poetae graecis, ut nunc rex et primores sinensium, soli legum linguam callebant.
[28] Talis divina lingua[7] apud roinanos erat, qua per victimarum exta et fulminum monitus aviumque volatus deos fari putabant.
[29] Eius scientiam «divinationem» dixere, quam soli aruspices, auspices pontificesque norant.
[30] Hinc poetae «divini» et «vates» et «sacerdotes» et «deorum interpretes» dicti.
[31] Et plebs quaeque «vulgus profanum» habita, quod divinam linguam non nosset.
[32] Hinc iurisprudentia, cuius praecipua pars est ius divinum, ab Urbe usque condita diu apud collegium pontificum stetit.
[33] Et iurisconsulti dicti «oracula civitatis» et «dare responsa».
[34] Quia iurisconsulti fuerunt proprii vates romanorum, qui poetas heroes in sua origine antiquissima referebant.
[35] Hinc poetae antiquas locutiones usurpant, qui olim sua antiquarum legum lingua loquebantur.
[36] Qui mos mansit iurisconsultis, ut monstrant illa «familiae erciscundae», «communi dividundo», «finium regundorum», «iure dicundo», «inter bonos bene agier», «res mancipi», et alia innumera antiquitatis: unde, consenescente lingua, iurisconsulti eius puritatem formularum custodia conservarunt, quod Laurentius Valla minus intellexit[8].