De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput VIII

E Wikisource

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput VIII
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput VII Caput IX 

CAPUT VIII[1]
DE CHRISTIANAE MORALIS VERITATE
Vita Christiana quae? — Virtus Christiana quae?

Principiis christianae religionis veris, metaphysicae ope, demonstratis[2], gradum fecimus ad christianam moralem, primariam metaphysicae christianae et theologiae revelatae sobolem; et vidimus[3] virtutem esse vim veri quae cum cupiditate pugnat. Igitur vera ethica christiana, quae docet «militiam esse vitam hominis super terram», et definit, cum Apostolo, virtutem: «legem mentis, quae pugnat cum lege membrorum».


Notae

  1. Testo: «Caput IX» [Ed.].
  2. Libro superiore, a I cap. usque ad XXII.
  3. Ibidem, cap. XXXIII.