De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Capita I-XLIX

E Wikisource

 Principium Capita L-XCIX 

CAPUT I

Principia scientiarum a Deo.

CAPUT II

DE NATURA DEI OPTIMI MAXIMI

Deus, ut divus Augustinus in Confessionibus definit, philosophia divina demonstrat et nostra religio profitetur, est Posse, Nosse, Velie infinitum.

CAPUT III

Haec tria unum sunt verum esse, in quo maxime eminet divina, quam theologi dicunt, «aseitatis natura»; et quodque eorum trium semper est cum aliis duobus complicatum[1].

CAPUT IV

Hac divina natura Deus quantum vult, tantum potest. Noscit suum esse ineffabile; vult, amat, diligit suum esse perfectissimum.

CAPUT V

Hinc Dei esse aeternum est, et aseitas; Dei posse maximum, omnipotentia; eius nosse veracissimum, sapientia infinita; eius velle optimum, summa bonitas.

CAPUT VI

Summa autem sapientia est ordo rerum aeternus, quo Deus per simplicissimas vias cuncta regit. Quae viae, quia ab omnipotentia patefiunt, facillimae sunt; et, quia ad Deum summum bonum ducunt, sunt omnes optimae.

CAPUT VII

Simplicitas elucet, quod una directionis lege facit regitque cuncta. Facilitas manifestatur, quod ipsarum sponte rerum disponi cuncta. Bonitas ostenditur, quod omnibus rebus a se creatis quendam conatum, quoddam ingenium indit se conservandi. Et quando per corporeae naturae vitia, quibus dividitur, atteritur et corrumpitur, singula quaeque in sua specie conservari non possunt, divina bonitas per ipsarum vitia rerum erumpit et conservat in suo quaeque genere cuncta.

CAPUT VIII

At Dei sapientia, quatenus suo quaeque tempore cuncta promit, «divina providentia» appellatur.

CAPUT IX

Divinae providentiae autem viae sunt opportunitates, occasiones, casus: opportunitates si optato, occasiones si praeter spem, casus si praeter opinionem. Quo sensu, si cum Platone dixeris opportunitatem esse rerum humanarum dominam, uti vulgo dicunt «fortunam», non piane erraveris.

CAPUT X

DE NATURA HOMINIS INTEGRA

Homo autem constat ex animo et corpore[2] et est nosse, velle, posse, et quidem posse tum animo, tum corpore, quia utroque constat. Et quia animus loco incircumscriptus, nam spiritualis, et corpus, quia corpus est, terminatum; hinc est nosse, velle, posse finitum, quod tendit ad infinitum.

CAPUT XI

Atqui ens infinitum Deus: igitur homo vult cum Deo uniri; igitur a Deo est naturae humanae principium; igitur homo est a Deo.

CAPUT XII

Homo est omnium animantium praestantissimus: non autem eo quod possit, nam sunt bruta animantia homine longe, et perquam longe, potiora; non eo quod cupiat, nam bruta animantia habent quandam cupiditatis imaginem, quam «appetitum» dicunt, vehementiorem humana, ut lupi ingluviem, passerculi salaciam, leones iram. Igitur praestat eo quod noscat; homo igitur praestat ceteris animantibus ratione.

CAPUT XIII

Naturae igitur ordo, quem summa Dei sapientia comparatum esse demonstravimus[3], postularet ut humana ratio, quae in homine praestantissima est, voluntati imperaret.

CAPUT XIV

Haec est natura hominis integra, qua primus omnium parens, Ada, a Deo creatus est, divino auxilio ita comparata, ut nullo sensuum tumultu agitaretur, sed et in sensus et in cupiditates liberum pacatumque exerceret imperium.

CAPUT XV

In homine igitur integro ratio erat ipsa natura humana ita divino auxilio comparata; voluntas erat integra eius naturae rectae libertas; potentia erat eiusdem naturae rectae facilitas.

CAPUT XVI

Igitur homo in eo statu si perstitisset, ita vitam omnem traduceret, ut quod in ipso esset praestantius, nempe ratio, suaviter imperaret; quae inferior esset, nempe voluntas, sine tumultu pareret.

CAPUT XVII

Definivimus verum esse «quod rerum ordini conformatur»[4], et aeternum rerum ordinem esse demonstravimus, et quod aeternus rerum ordo monstrat aeternum verum[5], et demonstravimus esse hominis maxime proprium nosse[6]. Igitur homo integer, contemplatione veri aeterni, nempe ipsius Dei, ex mente pura, et amore aeterni boni ex puro animo, et diligentia universi generis humani prae aeterno bono, Deo, rectam naturam humanam celebrabat.

CAPUT XVIII
HONESTAS DEFINITUR

Haec esset naturalis honestas integra. Nam conformitas cum natura optima, ut in corpore vocatur «corporis honestas», «corporis pulchritudo», ita in animo dicitur «animi honestas», Plutoni autem «pulchritudo virtutis» et stoicis appellatur «humanae naturae conveniens», quum, ut in corpore, ita in animo,

Singula quaeque locum teneant sortita decenter.

Et honestas ita veritatis pedisequa est, uti est pedisequa mentis voluntas. Et uti aeterna quaeque veritas est cum aeterno rerum ordine conformano mentis, ita honestas naturalis est cum aeterno rerum ordine conformatio voluntatis.

CAPUT XIX

Haec vere heroica sapientia esset: aeterna vera naturae facilitate cognoscere, et, in omnibus et cum omnibus, summa libertate et agere, et loqui vera, et cum animi voluptate vivere convenienter rationi.

CAPUT XX

Haec in terris esset humana beatitudo.

CAPUT XXI

DE NATURA HOMINIS CORRUPTA

Natura igitur humana, recta a Deo creata, hominis vitio corrupta est, ut voluntas rationi dominaretur et contra rationera suam potentiam exerceret.

CAPUT XXII

Haec voluntas dominans rationi est cupiditas; haec ratio serviens cupiditati, error; haec voluntatis potentia contra rationem exercita, animi perturbatio.

CAPUT XXIII

Cupiditatem gignit φιλαυτία, sive amor sui ipsius, quo nos nostri delicias facimus. Errorem gignit iudicii temeritas, qua de rebus iudicamus antequam eas habeamus piane exploratas. Animi perturbationem gignit corruptae naturae ferocia, quam dam palpas irritas, et hoc magis irritas quo magis palpas.

CAPUT XXIV

Cupiditas excitatur rebus, quarum inopia laboramus, igitur rebus finitis: excitatur autem per sensus, qui corporis sunt.

Quae autem corporis sunt a corpore moventur: igitur cupiditas excitatur rebus finitis corporeis.

CAPUT XXV

Hinc sensus, a Deo homini inditi ut vitam tuerentur[7], sumpti sunt arbitri iudicesque, qui vera rerum disceptent et iudicent. Atqui sunt fallacissimi: igitur ratio, quae sensuum iudicium sequitur, vera rerum ignorat.

CAPUT XXVI

Haec rationis reginae servitus, haec subditae voluntatis dominatio, haec affectuum in rationem rebellio, atque adeo haec omnia extra suum quaeque locum, quem ex aeterno rerum ordine decenter sortita erant, est animi corrupti turpitudo.

CAPUT XXVII

Haec sensuum sapientia est stultitia humana.

CAPUT XXVIII

Haec ignorantia veri est scaturigo omnis humanae infelicitatis.

CAPUT XXIX

Cum enim quae corpore constant corpore apprehendantur, corpore teneantur

— Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res; —

cupiditas, quae est animi labes a corpore contracta, animi quoque labem aliam contractam a corpore sociam sibi ascivit, phantasiam, quae suis imaginibus, quas per sensuum occasiones depingit, affectus animi movet et armat, quibus cupiditas rationem aggreditur, oppugnat ac deiicit.

CAPUT XXX

Hinc stultis illud est aeternum odium sui et, vel in iis qui vulgo beati videntur, de corporis voluptatibus in voluptates nunquam cessans sui fuga. Hinc illa effusa gaudia abeuntia tandem in luctus; hinc spes inanes; hinc vota misera; hinc vani timores; hinc serae poenitentiae; hinc postremo illi stultitiae heautontimorumeni[8], qui de se ipsis sumunt perpetuas poenas.
CAPUT XXXI

[1] Cupiditas, ut dixi, excitatur rebus finitis corporeis[9]. Hae autem sunt corporis utilitates. Igitur humanum genus, originis vitio per primi parentis Adae lapsum contracto, a contemplatione aeterni veri ex mente pura ad fluxa suspicienda ex fallaci sensuum iudicio traductum est, et a pietate Summi Numinis ex puro animo ad diligenda sensuum idola perturbato affectuum turbine correptum, atque adeo ab animi honestate ad corporis utilitates sectandas transversum actum.

[2] Atque habes principia sacrae historiae demonstrata: Adamum a Deo creatum, natura integrum, suo vitio lapsum.

CAPUT XXXII

Atqui haec tria sunt fundamenta omnis theologiae revelatae: igitur habes principia revelatae theologiae demonstrata.

CAPUT XXXIII
PRINCIPIUM OMNIS HUMANITATIS

Sed homo Deum aspectu amittere omnino non potest suo, quia a Deo sunt omnia et quod a Deo non est nihil est. Nam Dei lumen in omnibus rebus, nisi reflexu, saltem radiorum refractu cernere cuique datur. Quare homo falli nequit nisi sub aliqua veritatis imagine, vel peccare nequit nisi sub aliqua boni specie.

CAPUT XXXIV
VIS VERI
Hinc aeterni veri semina in homine corrupto non prorsus extincta, quae, gratia Dei adiuta, conantur contra naturae corruptionem.

CAPUT XXXV

RATIO HUMANA

Haec vis veri est ratio in homine corrupto, quae fuit veri facilitas in integro: quia homini integro erat ad verum potentia, quae nunc corrupto est infirmitas; quia rectae naturae ad verum erat libertas integra, quae naturae corruptae est libertas labefactata.

CAPUT XXXVI

DE VIRTUTE

Ab hac vi veri, quae est humana ratio, virtus existit et appellatur.

CAPUT XXXVII

(VIRTUS DIANOETICA ET VIRTUS ETHICA]
Virtus dianoetica: scientia, ars, sapientia.

[1] Vis veri, quae errorem vincit, est virtus dianoetica, seu virtus cognitionis. Quae, si tota demonstratione constat, est scientia, ut mathesis; si tota praeceptis, est ars, ut grammatica, frenaria; si partim demonstratione partim consilio, ut medicina, iurisprudentia, vel partim praeceptis partim consilio, ut imperatoria, oratoria, poetica, proprie «sapientia» est appellanda.

Virtus ethica.

[2] Vis veri, quae affectus refrenat, est virthus ethica sive

actionis, quam «moralem» dicunt.

CAPUT XXXVIII

[VIRTUS ETHICA ETHNICORUM ET CHRISTIANA]
Ethnicorum.

[1] Vis veri, quae affectus refrenat, affectuum tamen parentem, ferociam, non cicurat, est virtus moralis imperfecta, ut divus Augustinus[10] eam vult esse ethnicorum.

Christiana.

[2] Vis veri, quae cura cupiditate pugnat et eius genitrice, φιλαυτία, est virtus ethica christiana, qua homo sui delicias in sui contemptum abiectio nemque convertit, vocaturque «humilitas», omnium christianarum virtutum fundamentum.

CAPUT XXXIX

VIRTUTIS PARTES TRES

Virtute impulsa mens, ut in vero vestigando adlaboret, nec in eo nisi explorato acquiescat, dicitur «prudentia». Virtute animus a libidine coercitus, «temperantia». Virtute confirmatus et expeditus animi affectus adversus terrores dicitur «fortitudo».

CAPUT XL

VIRTUTIS DIVINA ORIGO

Virtus divinae originis proprietatem obtinet[11]: namque hae tres eius partes una sunt vera virtus, et quaeque earum semper est cum aliis duabus complicata. Etenim in prudentia et fortitudo inest, ut in vero vestigando laboret, nec in eo nisi explorato acquiescat. Inest et temperanti, qua quaedam ignorare sapienti est. In temperanti et prudentia inest, ne quis ad exitium usque sui utilibus vitae rebus abstineat — quare medicinae origo divina, nam ab hoc vero aeterno dictata; — inest et fortitudo, ut sustineat a voluptatibus temperare. In fortitudine et prudentia inest, ut pro honesto pugnet; inest et temperantia, qua victores nolint perdere quos possunt servare victos.

CAPUT XLI

VIRTUS VERA

Igitur nulla virtus solitaria, et, ubi ex vero una, ibi omnes comites adsunt. Solae enim virtutes vix est, ut cum divo Augustino[12] loquar, ut «nomen virtutum mereantur».

CAPUT XLII

DIVINA GRATIA

[1] Virtus autem, quae una vera et, quia vera, omnes virtutes praestat, non hominis, sed Dei virtus est, divina gratia, quae suo lumine christianis perspicue recta vitae agenda demonstrat et efficit ut, uno genere assensionis invictae, et rebus contemplandis et rebus in vita agendis assentiamur[13].

[2] Atque habes morali christianae principia demonstrata.

CAPUT XLIII

DE IUSTITIA
Quae vis veri, seu ratio humana, virtus est quantum cum cupiditate pugnat; eadem ipsa est iustitia quantum utilitates dirigit et exaequat. Quae est unum universi iuris principium unusque finis.

CAPUT XLIV

IUS ESSE IN NATURA

[1] Utilitates autem, quae cupiditatem cient, corpore Constant. Communis corporum mensura seu regula est commensus, vulgo dieta «proportio», quam mathesis pro nostro argumento demonstrat duplicem: arithmeticam seu simplicem et geometricam seu comparatam. Arithmetica proportio est, qua, exempli gratia, uti decem se habent ad sex, ita sex se habent ad duo, quia per eumdem numerum quatuor sex excedit duo et a decem exceditur. Proportio geometrica est, qua uti, exempli gratia, unum se habet ad tria, ita quatuor ad duodecim, quia utrobique minor numerus est triens cuiusque assis. At quod est aequum dum metiris, idem est iustum quum eligis; quod in rebus cognitionis et in rebus actionis, modo utraeque sint pro natura sua demonstratae, unum sit genus assensionis[14]. Igitur, uti aequum cognitionis est demonstratum, ubi id recta matheseos methodo confectum sit, ita iustum actionis, ubi animus sit perturbationibus[15] defaecatus, nec ullo pravo gentis more corruptus (uti, exempli gratia, spartanus non sit, qui a puero celata furta ad ingeniorum solertiam probari viderit), iustum, inquam, ei est planissime demonstratum.

«Aequum bonum» quid?

[2] Haec autem fluxarum utilitatum aequalitas aeterna inter omnes constat. Igitur ius est in natura utile aeterno commensu aequale. Quod iurisconsultis dicitur «aequum bonum», fons omnis naturalis iuris.

CAPUT XLV

HOMINEM ESSE NATURA SOCIALEM

[1] Praeterea homo, quem vidimus per communes veri aeterni notiones cum ceteris hominibus communicare [16], a Deo vi fundendi sermonis praeditus est, quo per corpus, et ipsius ope corporis, quod finitum homines dividit[17], possit cuni aliis rationem et verunm communicare. Igitur homo natura factus ad societatem veri rationisque colendam.

Humanitas et eius partes.

[2] Et, quanquam corporis utilitates animi affectus cient, quibus homines de ipsis utilitatibus pugnant[18], tamen homo ita est a Deo fabricatus, ut internos animi affectus vultu laeto, moesto aliove significet et alienis vultibus conformet suos, ut ridentibus arrideat, moerentibus moereat: quae prior humanitatis pars est, nempe hominem hominis misereri; quam excipit posterior illa, hominem homini opem ferre. Atqui homo non solum ratione et sermone, sed vultu quoque a brutis animantibus differt (bestiae enim faciem habent, vultum non habent): igitur homo natura factus, non ad suas solius, ut ferae bestiae, sed ad communicandas cum aliis hominibus utilitates. Atqui natus imprimis est ad societatem veri rationisque colendam [19]; igitur factus ad communicandas utilitates ex vero et ratione.

Utilitates autem ex vero et ratione sunt quae demonstrato commensu constant[20], nempe aequum bonum: igitur homo natura factus ad communicandas cum aliis hominibus utilitates ex aequo bono. Societas est utilitatum communio, aequum bonum est ius naturae: igitur homo est natura socialis.

CAPUT XLVI
UTILITAS OCCASIO, HONESTAS EST CAUSSA IURIS
ET SOCIETATIS HUMANAE

[1] Utilitates ex se neque turpes neque honestae; sed earum inaequalitas est turpitudo, aequalitas autem honestas. Utilitas corporis, quia corporis, fluxa; honestas autem aeterna, quia aeterno vero constat, et quidem mente constat[21]. Fluxa aeternum non possunt gignere, nec corpora quid supra corpu[22]. Occasio autem caussa non est: quod Hugo Grotius in hac disputatione, cuius est cardo, non vidit. Non igitur utilitas fuit mater iuris et societatis humanae, sive ea sit necessitas, sive metus, sive indigentia, ut Epicuro, Macchiavellio, Hobbesio[23], Spinosae, Baylaeo adlubet: sed occasio fuit, per quam homines, natura sociales et originis vitio divisi, infirmi et indigi ad colendam societatem, sive adeo ad celebrandam suam socialem naturam raperentur.

Utilitas et necessitas occasiones humanae societatis.

[2] Igitur id gravissimum eius exemplum est, quod, Ulpiano referente[24], Paedius ait. «Quotiens lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, lege supplere[25]». Homo erat factus ad Deum contemplandum colendumque et ad ceteros homines ex Dei pietate complectendos, quae erat honestas integra[26]: bonae igitur occasiones fuere usus et necessitas[27], quibus divina providentia[28], «rebus ipsis dictantibus», ut eleganter ait Pomponius[29], hoc est ipsarum sponte rerum, homines, originis vitio dissociatos, non ex honestate integra, quae ex animo tota erat, prae Dei pietate, quia non integros, sed ex aliqua honestatis parte, nempe ex corporis utilitatum aequalitate, quia[30] magna et bona parte corruptos, ad colendam societatem retraheret.

[3] Quamobrem concludendum, uti corpus non est caussa, sed occasio ut in hominum mente excitetur idea veri[31], ita utilitas corporis non est caussa, sed occasio ut excitetur in animo voluntas iusti.

CAPUT XLVII

IURTS NATURALIS DEFINITIO

Aequum cognoscitur, bonum eligitur: igitur ius naturale est ex electione boni quod aequale cognoveris.

CAPUT XLVIII

FAS SEU IUS NATURALE IMMUTABILE

[ij Hoc ius, quia aeterno vero constat, «fas» sapienter latinis dictum a «Fato», hoc est aeterno rerum ordine; quatenus divus Augustinus definit «sanctio et veluti vox divinae mentis»[32], qua Deus homini iustum aeternum fatur et dictat: unde hoc ius immutabile manet. Quare, uti falsae vulgi persuasiones, quibus putant solem bipedalem, stellas exigua lumina, nihil quicquam demutant ingentem syderum magnitudinem, quam astronomia invictis rationibus demonstrat, ita vel perturbationes animorum vel barbararum gentium absurdi mores nihil quicquam ius naturae demutant, quod aeterna demonstravimus constare ratione.

[2] Et si quandoque mutari videtur, ibi non ius, sed facta mutantur. Ut quum quis, vitae impetitus, cum aliter eam servare non possit, iniustum aggressorem occidit, ibi non est homicidium, sed poena, quam is iure superioris de aggressore iniusto in solitudine sumit, non aliter ac civilis potestas capitis reum capite plectit in civitate. Et qui subripit aliquid, unde in rerum omnium inopia victitet seu vitam dietim sustentet, ibi non est furtum — non enim animo lucrandi facit, — sed est pacti usus, quo inter homines societas aequi boni a natura ipsa fundata est, de qua mox dicemus.

CAPUT XLIX
FUNDAMENTUM HUMANAE SOCIETATIS SOCIALIS
NATURAE COGNITIO

[1] Fundamentum autem omnis humanae societatis Florentinus[33] statuit socialis naturae nostrae cognitionem, «cum inter nos», inquiens, «cognationem quandam natura constituat, consequens est hominem homini insidiari nefas esse». Atqui «insidiari» est «per falsa nocere»: tu igitur ex contrario conficias hominem homini per vera iuvare fas esse.

Metaphysica iurisprudentiae parens.

[2] Atque haec est intima philosophia, nempe naturae humanae cognitio, ex qua Cicero[34]conabatur iurisprudentiae principia repetere; non praestitit tamen.

[3] Haec autem «cognatio naturae» est, qua ab uno principio, nempe Deo, humani animi ortum habent, quod supra demonstravimus[35]; et ab uno omnium parente Ada humana corpora prognata sunt, ut supra demonstravimus quoque[36]; ita ut omnes homines sint, ut dicebat Cicero[37], natura consanguinei.

Notae

  1. Vide Notas, 6 [postilla marginale].
  2. Lem. I [Proloquium, § 33].
  3. Cap. VI et VII.
  4. Definitio veri [Proloquium, § 31].
  5. Principio, [§ 3].
  6. Cap. XII.
  7. Lem. III [Proloquium, § 35].
  8. Cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms, «heautontimorumenones» del testo [Ed.].
  9. Cap. XXIV.
  10. Libro IV, Contra Iulianum, capite 3 (tomo X editionis novissimae [Parisiis, 1679]); epistola CLV, ad Macedonium; alias LII et CCXVII; alias CVII, ad Vitalem; sermone CLVI; alias XII, De verbis Apostoli (tomo V editionis novissimae); De spirita et litera, capp. 27 et 28 (tomo X in eadem editione); De civitate Dei, libro V, cap. 12; lib. X, cap. 4; lib. XIX, capp. 10, 20 et expressius 25 (tomo VII in eadem editione); et alibi.
  11. De qua cap. III.
  12. Epistola CLXVII; alias XXIX, ad Hieronymum, cap. 3, n. ii, et cap. 4, n. 14 (tomo II in novissima editione).
  13. Ex lemmate IV [Proloquium, § 36].
  14. Lem. IV [Proloquium, $ 36].
  15. Cosí, nell’errata-corrige a stampa e ms., emendato «perturbationis».
  16. Principio, [§ 3].
  17. Principio, [§ 3].
  18. Cap. XXXI.
  19. Cap. XIX. [Ma, per un lapsus, sfuggito al Vico, il testo ha «cap. XLV»].
  20. Cap. XIX.
  21. Cap. XIX.
  22. Lem. III [Proloquium, § 35].
  23. Testo: «Obbesio», corretto nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms.[Ed.].
  24. Dig., I, 3 (De legibus), 13 («Nam, ut ait Paedius»).
  25. Ulpiano, veramente, scrive: «vel interpretatione vel certe iurisdictione suppleri» [Ed.].
  26. Cap. XVIII.
  27. Institutiones Iustinianeae, I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 2 («Ius autem gentium»).
  28. Institutiones, eodem titulo, § 11 («Sed naturalia quidem iura»).
  29. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 11 («Novissime»).
  30. Cosí il testo a stampa in correlazione al poco precedente «quia non integros». Ma nelle postille marginali e nei due errata-corrige il Vico, quasi certamente per una svista, emendò «quia» in «quae», che guasta il senso [Ed.].
  31. Lem. III [Proloquium, § 35].
  32. De civitate Dei, lib. V, cap. 9.
  33. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 3.
  34. De legibus, I, [5].
  35. Cap. XI.
  36. Cap. XIV.
  37. In libris De republica.