De excidio urbis Hierosolymitanae/4

E Wikisource
LIBER IV
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 3 5 

LIBER QUARTUS.[recensere]

CAPUT PRIMUM.

Exstinctis Taricheis maxima ex parte, Romani Galilaeis urbibus et finibus potiebantur, nisi quod Gaulanitidis regionis urbs Gamala contumacis populi alebat spiritus, locis nixa asperioribus: namque ea in monte est sita, dextra laevaque praeruptis circumcisa rupibus, ad summum arctatur, a fronte abscinditur profundo hiatu, in posteriora aliquantum diffunditur. Ab ea quoque parte angustoque difficilique accessu, ut caudae simile iter judices, ad urbem meantibus: a summo vertice collum in immensum extendens, ut arcem tamquam caput praeferat, atque in sublimem erigat altitudinem: exilis a principio, et tamquam sinuato clivosis anfractibus solo, atque in profundum demerso: dein quasi montem quemdam cervicis medio attollens; caetera praerupta atque invia. Unde plerique a superioribus Camalam vocitatam putant, quod formam cameli praeferat, sed corrupto incolarum usu Gamalae nomen urbi inhaesisse. Jam si contexta aedificia spectes, suspen sam urbem arbitrere, et maxime septentrionalem ejus partem pendere existimes, reflexa paulisper meridiana. Addiderat quoque huic urbi munitiones Josephus, quibus freti, et confluentis eo multitudinis numero, regis Agrippae per septem menses obsidionem luserant. Nam et ipsa et Sotanis et Seleucia regni ejus portiones erant. Seleucia juxta amoenissimum illud et celebre per Syriam Daphnes nemus, cyparissis arboribus intextum, scatens fontibus, quibus praetermeanti fluvio loci quem minorem Jordanem vocant, nutrimenta quaedam lacteis uberibus infundit. Et tamen civitas, et Sotanis superior, Gaulanitidis portio inferior Gamalis. Unde et studiis dissonantibus illae societatem Romanam elegerant. Hac rebellabat adeo pertinaciter, ut cum rex propior muris eos alloqui vellet, fundae jaculo sauciaretur. Cujus injuria Romani accensi, vehementius incumbere obsidioni coeperunt: conflictumque promptissime a parte utraque, quoniam a Judaeis quoque, qui regem proprium violavissent utilia suadentem, sine ulla venia se futuros, existimantibus, si vincerent, totis viribus decernebatur. Agrippa itaque saxo dextrum percussus cubitum, bello excessit, Romani urbem irrupere. Cessit enim hostis missilibus, murus arietibus. Nam et illi qui machinas impediebant, nequaquam diutius resistere potuerunt: et murus trino ariete convulsus, pervium obsidentibus in obsessos iter praebuit. Sed ea res festinationis impatientia non mediocrem victoribus cladem invexit. Namque ubi sese infudere domiciliis dum perscrutantur vel praeceptum ire spolia contendunt, cedentia domorum angusta ponderi, nutantibus fundamentis ruinam traxere: et proxima quaeque proximis illisa excidio erant. Multi Romanorum illis involuti casibus, in victoria pestem incidere. Plerique praejacentes se lapsis aedibus occupabantur, alii lacero corpore, vix semineces servabantur. Plerosque pulvis necabat, caedebantur angustiis arctati, desuper quoque mulieres et invalidi senes, et qui de junioribus refugerant, saxa in subditos dejiciebant, vel quaecumque genera telorum occurrerant. Caligo infuderat omnia, prospectum eripuerat, mentem confuderat, ignorantia quoque exitum non reperiebat. Vix itaque subtrahentes se periculis urbis excessere. Vespasianus interea, dum urget hostem, in interiora urbis concesserat, mediusque inter agmina circumfusa hostium, bellum accendebat. Neque enim hosti terga dare tantum conveniebat virum, neque tutum putabat. In Syriam direxerat filium suum Titum: excitavit notae virtutis constantiam, et sese in arma colligens, consertis clypeis, cum paucis quos praesentes habebat, imperterritus stetit, quasi in quos sese excuteret considerans: cujus impetum formidantes Judaei, minore vi insistere coeperunt, et metuentes sibi quisque, laxavere aciem. Ita Vespasianus hosti adversus, paulatim gradum retulit, praeliantibus sibi magis similis quam cedentibus. Illic cum decem primis excidit Brutius, multis ante bellis probatus, et apud Judaeos notae vir experientiae et validae fortitudinis. Centurio quoque cum decem aliis Syris rem egregiam fecit ac memorabilem. Nam in ipso tumultu cum Romanos urgeri cerneret, in abdita cujusdam domus sese contulit, atque ibi inter coenandum, cum Judaei colloquerentur quae Romanis machinati forent, nocte intempesta omnes eos interfecit, et cum militibus Romano sese exercitui repraesentavit.

CAPUT II. Vespasianus autem ubi moestum exercitum animadvertit, plurimorum amissione, et maxime deserti ducis pudore, quod eum solum intra urbem hostium reliquissent, cum summa eos gratia consolabatur, dicens: Si mei sors periculi verecundiae vobis est, nec ego sic ad bellum processeram, ut declinarem pericula, sed superarem: sin vero, quia et de nostris plerique interfecti, nequaquam mirandum: quando enim victoria ulla sine sanguine est? Habent praelia suos eventus. Etsi spectata virtus praeeminere soleat in bello, solet tamen aliquid licere casibus. Sed prudentis est in adversis lapsum corrigere, in prosperis moderationem tenere. Contra autem rudis cujusdam atque ineruditi ingenii, secundos semper successus praesumere, quasi non adversum viros certamen sit: infirmi autem, lapsu aliquo summae rei diffidere, cum exiguis momentis subito inclinentur omnia quae in bello geruntur. Itaque ille praestantissimus, qui inter adversa sobriis colluctatur casibus, et supplantat superiorem, seque reparare, et corrigere proprias quaerit prolapsiones. At vero incuriosior suis saepe motibus cadit, et dum irruit incautus, impetu suo fusus procumbit. Quod si hoc saepe accidit, ubi nuda virtus; quanto magis in bello, ubi diversi generis conserta decernunt agmina, nec unum consilium, nec consors sententia est? Locus adversus, difficiles asperitates, iniqua in angusto decernendi conditio plurimis adversum paucos: cum et ipsa multitudo sibi oneri sit, et pauci in pluribus minus frustrentur. Sed haec ad momentum saepe obrepunt, quae non ex virtute veniunt, sed casu accidunt. Unde nihil est angere quod vos debeat, commilitones: quia non per infirmitatem aliquam manus vestrae, neque per fortitudinem Judaeorum versae res, sed difficultas locorum nobis ad victoriam impedimento fuit, illis ad differendum morae. Neque quidquam est, quod argui possit, nisi inconsultus impetus atque increditus. Etenim dum ad superiora urbis illos secuti fuistis, atque irruistis in domos eorum, ipsi vos periculis implicavistis. Quorum successistis hospitia, suscepistis pericula. Tenebatis urbem, quis vos coegit introrsus pergere? Descendere ad vos hostis debuit, non vos intemperantes ad victoriam, immemores vitae ac salutis contendere. Reparate ergo animos, et de virtutibus vestris non solum ad consolationem, sed etiam, quod est amplius, vindictam praesumite: me certe habebitis praevium pugnae. Estote parati armis, animis: pericula vos fortiores fecerint, non timidiores: facile est injuriam solvere, si virtus se recognoscat.

CAPUT III. His dictis accendit militum fortitudinem, quibus reparantibus vallum, plerique per praerupta subtraxere se obsidioni. Nam jam et alimoniae inopia incessebat, et infracta muri cessura machinis arbitrabantur. Unus deinde fons intra urbem, et ipse muris proximus erat, quae res eos in summo timore posuit, ut frequentissimi dilaberentur. Qui vero permanendum putarunt, pertinaciter praeliabantur. Interea Romani turrem altissimam suffodientes, vi maxima subruerunt. Quo casu concussa civitas, perturbati omnes totius urbis paventes ruinas. Unde et Chares aeger corpore, tanti terrore sonitus exanimatus, mortem implevit. Romani tamen, patefacta urbe, ingressu abstinuere, donec Titus ingressus est, qui dolore paterni periculi excitus, cum paucis in urbem irruit, et maximam Judaeis cladem invexit. Tantum qui in superioribus erant, saxa volventes accessu prohibebant Romanos: spicula torquebant, sagittas jaculabantur. A Judaeis impulsa facile in pronum saxa devolvebantur, missilia perveniebant, descendebant sagittae non sine eorum periculo quos offenderant. Romanis adversum editiora montis jactus inefficax, conatus irritus, atque ipsis periculosus; cum subito orta venti procella, Judaeorum retorquebat sagittas, repellebat spicula. Quae vero Romanus exercitus jaculabatur, in hostem referebat: ita elementorum ipsorum repagulis et ventorum turbinibus oppressi, supremo excidio captae urbis universi, quicumque illic reperti sunt, interiere. Quatuor tantum millia a Romanis interfecta: quinque millia praecipitio periisse accepimus: nulli aetati venia data.

CAPUT IV. Giscala adhuc sola de partibus Galilaeae in se hostem non converterat, quoniam incolarum ejus quietiora ingenia, ut pote plebs agrestis, contenta suis fructibus, nihil belli conferebant; sed multorum coalitu qui latrocinio vitam exercerent suam, etiam mitiorum studia pravis moribus corrumpebantur. Erat praeterea vir levis Joannes nomine indigena, populi lues, dolis nulli versutorum secundus, improbitate parem nesciens, cui numquam defuerat nocendi affectus, aliquamdiu tamen fuerat inopia exercendae iniquitatis impedimentum. Quid tamen definiam, haud liquido scio, utrum eum indigentia texerit, an represserit: doli callidus, fallendi artifex, doctus mendaciis, fidem quaerere et crudelitatem compositis adsciscere, qui fallaciam virtutem putaret et elegantiae duceret, et charissimos circumvenire: promptus ad conspirandum, vehemens ad audendum, acer ad efficiendum, conturbator in otio, desertor in periculo, assuetus latrociniis, bello insolens, qui cum persequi nequiret, sereret tamen parandae causas dominationis. Huic igitur animus inquietus, prompta audacia, quam processus alebant opesque ad consociandam perditorum manum. Unde cum ejus factione, memoratae urbis populum excitari ad bellum Vespasianus comperisset, ne totum exercitum defatigaret, filium Titum cum mille equitibus direxit, quibus comitatus ad urbem appropinquavit. Sed ubi muros populo vidit refertos, mirari se ait, quod eorum exemplum sequerentur ad rebellandum, quorum excidio resipiscere debuissent. Esto tamen, ut primo tentamenta habuerint aliquid praesumptionis, quid universorum exitia spei ferrent? Veniabilis certe fuerit in principio spes libertatis: inexorabilis tamen est in ultimis et desperatis rebus perseverantia. Nam qui non exemplo humanitatis, non sedulo verborum monitu flectuntur; adversum eos, non verba, sed arma necessaria sunt. Muris fiditis quasi adversum Romanarum virtutes illos protexerint. Quid aliud possunt clausi praeferre, circumsepti praetendere, nisi quod in captivitate audaces sint? Nemini erat loquendi potestas: occupaverat enim omnem murorum ambitum praedatoria manus: cavebat Joannes, ne quis colloquio familiari Romanos invitaret. Itaque ipse praeripuit sermonis relationem, dicens: libenter se tractatum suscipere de rebus communibus, nec experiendi usum declinare, si forte ipsi utilia suadeat, aut his quae referuntur acquiescendum sit: sed prohiberi se lege patria, cum supersit hebdomadae sacrae dies, tractare de pacis conditionibus. Siquidem ut movere arma interdictum, ita etiam illicitum consulere de pace feriatis diebus. Etenim de negotio verbis saltem decernere, et illis sacrilegium qui cogerentur, nec illis inultum qui cogerent. Veniam se unius diei poscere, dilationem tam exiguam nequaquam impedimento futuram. Neque enim circumfuso hoste, effugium clausis liberum: offerri sibi arbitrium pacis, tam aequali optione formidinem obesse: urgeri se interim non oportere ad pacis consulta, quibus religioni esset contra legem patriam non praevaricari: convenire autem tam liberali pacis oblationi, ut qui praeter spem sponte offerat pacem, ne quis periclitetur, evasuris etiam leges suas reservet. Haec sine dolo Titus allegata arbitratus, receptui cecinit, et revocavit a muris quos secum deduxerat. Ita Joannes fugiendi adeptus copiam, nocte intempesta cum plerisque abscessit: sequebantur etiam mulieres proficiscentem. Sed quo ulterius progrediebantur viri, eo plures mulieres vel parvuli relinquebantur, desertaeque a suis spectabant pavidae viam feminae. Et cum jam viros proprios e conspectu amitterent, hostem adesse arbitrabantur, ad omnem trementes sonum. Si quis concurreret, misere convertebantur, sese peti, sibi catenas injici trepidantes, quasi jam praesentes essent qui timebantur. Titus ita juxta conventum jam sole infuso, ad urbem cum exercitu contendit: aperiuntur portae: egreditur populus cum exsultatione, et Romanos cum laetitia suscipit et alacritate: abesse gaudens pestilentem virum, fugisse per noctem, sibi liberam facultatem datam: orare se veniam, ne fraudi sibi esset ejus fuga, quem tenere sine suo exitio non possent. Ille dilatione vindictae consolatus, consummati negotii celeritate, ad comprehendendum Joannem e vestigio plurimos misit, si forte eum consequerentur. Ipse urbem ingressus, minis magis quam supplicio affecisse contentus pacis perturbatores, remisit omnibus, ne quis vel odio, vel domesticis excitatus negotiis, innoxios in invidiam deduceret, et gravissimi criminis pulsaret atrocitate: cum multo tolerabilius sit id, quod incertum est, formidini participis conscientiae derelinquere, quam condemnare innoxium. Saepe enim reum corrigit metus: poena autem innocentis sine ullo remedio correctionis est. Joannes itaque non est repertus ab his quos direxerat Titus: sed reperti qui sequebantur eum, parvuli vel mulieres, ad duo millia fere interfecti, tria millia autem infirmae aetatis et sexus, ubi satietas necandi facta, captivitati adjudicati sunt. Custodiam militarem civitati impertivit. Itaque Galilaea omnis in potestatem Romanam deducta. Nam et Thabirius mons, cujus altitudo triginta stadiorum, vertex autem ipse campestris viginti et tribus stadiis jacet, penuria aquae ab aliis desertus, ab aliis orata venia Romanis traditus: licet virtute quoque et industria Placidi cui id negotii a Vespasiano commissum fuerat, omnis convenarum turba, dum cedentem sequitur, et arte revocantem gradum perurgeret, campi medio circumfusa, refugium amiserit, pestem invenerit.

CAPUT V. Hactenus circumvagari licuerit, dum templi sancti a majoribus conditi, et sacrae legis contagia refugientes, circa alias urbes stylum occupamus: sed tempus est jam, ut quae Hierosolymis gesta sunt, adoriamur, non ingenio freti, sed ne patriae legi veterique cultui, nostri doloris videamur negasse ministerium: fuerit in illis licet umbra, non veritas, sed tamen umbra designat veritatis vestigia. Habet enim picturae lineamenta umbra, fulgorem non habet, nec ad summam perfecta est manum, sed diligenter intuentibus futura exprimit: et ideo minus delectat figura, plus illicit gratia. Unde placuit rerum arbitro abolere vetera, nova condere; ut veritatem sequerentur, qui per angustias infidelitatis imagines non sequebantur.

CAPUT VI. Fugiens, ut supra diximus, de Galilaeae partibus Joannes ad Hierosolymitanam urbem se contulit; et quasi quaedam pestis infecit animos plurium, qui ex diversis regionibus principes flagitiorum eo quasi in sentinam confluxerunt. Hoc enim illi urbi majoris causa excidii fuit, quia quod sceleribus suis deferebant perditi, ut eo convenirent plerique, ubi vel tutiores se fore crederent, vel insolentiores ad flagitia coacervanda, fidei deferre aestimabantur. Recipiebantur itaque passim, quasi pio templi amore defensum venirent. Haec prima labes malorum. Hinc oppressa est paucorum mansuetudo per plurimorum insolentiam: hinc itum in caedes, cum minus parceret alienus: hinc conspiratum, ut legis solemnia negligerentur, sacerdotia a bonis ad improbos derivarentur, quod hominibus non solum a pio cultu, sed ab ipsa legis cognitione peregrinis, quod sanctum esset, ignorabatur. Vincti sunt primo regali genere viri qui resistebant, quo caeteri metu cederent: deinde necati; et ut flagitium velaretur, quos sine judicio peremerant, missis in carcerem sicariis, eosque afficto crimine proditionis interemptos, ementiebantur. Pertracti itaque universi metu, quod homines potentes atque innoxii Antipas, Lebias et Phoras tam facile oppressi forent, quod nec jam audebant resistere. Hinc eo processum, ut ignobiles atque indignos substituerent sacerdotum principes: ut quibus nulla emerendi honoris gratia suffragabatur, ii contra meritum suum adepti sacerdotia, ad omne nefas conferentium arbitrio subjicerentur: sed cum obviarent sacerdotales viri, et maxime Ananus caeteris senior, ne per gratiam donaretur summi nominis praerogativa, sortito creari principem sacerdotem expetunt, in quo nihil gratiae, sed divino judicio committi sortis eventus aestimaretur. Et revera praetendebant veterem consuetudinem, qua substituendos in sacerdotii principatum mos erat ad sortem vocari: evidenter autem solutionem legis operabantur. Cum enim lex sacerdotalis successionis viros ad sortem legeret, illi ad speciem de sacerdotalibus tribubus unum, Enachum nomine, praesentem statuunt, et ad sortem agi praecipiunt. Tunc Phanis quidam sorte exiit, filius Samuelis, incanus vir, cui non modo per principes sacerdotum ducta successio nulla suppeditaret, sed ne ulla quidem scientia muneris sacerdotalis, eo quod ruri vacaret: et ideo, quod esset princeps sacerdotum, incognitum habebat. Denique attracto ex agris, et reluctanti quasi in scena alia persona imponitur, induitur quoque sacrarum veteri more amictum vestium. Docetur in tempore, quid eum facere oporteret. Ita sortis eventu exposita est nequitia seditiosorum, ut ad imperitum agrestem tanti sacerdotii functio deduceretur. Sed illis ludibrio erat circumscriptio veteris solemnitatis, sacerdotibus dolori: qui irrideri legem a perditis flentes ingemiscebant. Ipsi tamen freti pietatis auctoritate et bonorum indignatione congregant sese, et super perturbatores irruunt. At illi cum et causae et numero dissiderent, ad templum quasi in arcem confugientes, velut castrum quoddam sibi constituerunt, ad repellendam irruentis populi multitudinem. Ac primo ante fores templi atque in ipso vestibulo siti, adversum populum praeliabantur: si quis vulneratus fuerat, interiora templi petebat, illic sanguinem suum fundens interno limini, et cruenta pavimentis sauciosiora detergens ulcera fibraeque patentis vulneris, vestibus his, quas non liceret illis contingere, fovebantur. Bellum erat intra urbem, bellum inter cives, bellum ante templum: ne hoc quidem reveriti latrones, cum a populo instantius perurgerentur, intra ipsum templum sese receperunt, et clausere illico fores. Quo objectu revocatus est Ananus; ne videretur bellum templo inferre, et sacratas religione majorum perrumpere fores templi, reflexit impetum plebis, et sex millia virorum in porticibus constituit, qui muniti armis praetenderent, sollicitam adhibentes custodiam. Paulatim tamen mollivit animum, ut paci consuleretur, eo studio maxime, ne templum sanguis civium contaminaret: suaderet quoque mittendam legationem, pacis sequestram, ut bellum intestinum deponeretur. Adsciscitur Joannes ad exsequendam legationem, suspectae fidei vir, et affectandae potentiae succensus cupiditate: sacramentum petitur: non abnuit ne damnum perjurii pateretur, si negasset. Simulabat se plebi favere, ut circumscriberet. Quid plura? Pergit, de pace pauca praemittit, plura subtexit ad belli incentivum: dicens nomine pacis bellum involutum, latere insidias, Ananum Romanis urbem tradere, quo solemnitas veterum dissolveretur, legis abrogarentur praecepta, componens e diverso omnia; atque invidiam in principem sacerdotum referens eorum, quae ipse meditaretur. Callide etiam, quos sciebat illorum qui conclusi erant, esse praesules et factionis principes, incitabat, parere mortis formidine asserens, quod ipsis specialiter Ananus exitium composuisset: venisse se, ut fraudem manifestaret. Mature subsidia quaerenda, prius quam ab eis poena reposceretur. Quid plura? pacis medius bellum accendit. Eliguntur qui Idumaeos ad praelium rogent: genus mobile, inquietum, insolens, promptum ad discordias, rerum immutationibus laetum, periculi improvidum, praeceps ad praelium. Itaque sine mora flexi veniunt, congregantur viginti millia virorum, ut pote nullis intenta terrarum cultibus, sed parata latrociniis. Nec latere potuit Ananum adventus Idumaeorum. Denique portam claudi jubet, ne cum tumultu ingrederentur: sed si fieri posset veritatem cognoscerent, bello renuntiarent.

CAPUT VII. Ascendentes itaque principes sacerdotum murum, Idumaeos de turri alloquebantur: maximo esse miraculo sibi, quod tam cito irretiti mendaciis, causas quas nondum cognoverant, armis prosequerentur: cum oportuerit eos prius disceptatores esse negotiorum, quam bellorum praeliatores: et prae caeteris merita cognoscere, quam arma sumere: et arma adversum viros sui generis, sui cultus, suae solemnitatis nullis amplius irrogatum injuriae quam Idumaeis, qui ad societatem flagitiorum tam gravium concitarentur. Quid enim aliud ab his, nisi parricidium adversum cives, sacrilegium adversus templum deposceretur? non solere diversa inter se studia, diversosque mores convenire. Similitudo enim morum facit voluntatum societatem, et cognata studia sibi nectit. Nequissimos homines qui latrocinio sumptum exercerent suum, arrogassesibi ut Idumaeos sibi socios accerserent: tantum abhorrentes ab eorum proposito, a quibus rogarentur, ut illi patriae suae bellum intulerint; vos vero obsecraverint, quasi alienam urbem defensum venire. Nihil vobis commune innoxiis cum praedonibus: nihil commune sobriis cum se inebriantibus: utinamque vini esset illa ebrietas, et non furoris. Qui ubi se flagitiis ingurgitarunt, dissipando proprias successiones, diripiunt aliena; et male parta nequius dissipant, deterius effundunt. Nullus rapiendi finis, quia nullus abliguriendi modus. Ubi se vino infuderint et impleverint ebrietate, publicorum eructant crapulam negotiorum, ut nostro rursus sanguine inebrientur, et sacrae illudant religioni, quae vobis semper venerationi atque reverentiae adfuit. Fugite igitur coetus parricidales, et ausus sacrilegos destituite, deserite latronum conciliabula. Vocati estis ad consortium sceleris, venitis ad remedium patriae. Videmus ornatissimum populum, quem venire decuit publico rogatum consilio, ut urbi Judaeorum praestantissimae (quae totius gentis metropolis habeatur) adversum hostes auxilio foret. Sed etsi nos defuimus petitioni, dum pacem speravimus, et fatigare vos propere voluimus, qui excitatoribus belli pacem offerebamus: tamen vos quasi divino arbitrio veneritis, consulite in medium, et exhibete partis utriusque arbitros. Quaerite unde coeperunt exordia tumultus, qui cecinerint quietae urbi classicum, qui effuderint praestantissimorum civium sanguinem, quibus auctoribus poena exacta de indemnatis sit: qui nobis ante Romanos exitio fuerint, adversum illos bellum parabamus, et hos jam hostes patiebamur: quorum igitur cum Romanis suspecta gratia? eorum qui Romanos vindicant, an eorum qui Romanos repellunt? Graviora haec certe nobis, quam Romanorum praelia: ab illis enim pro libertate morimur, ab istis quasi pro scelere jugulamur. Simulantur innoxii criminum proditionis, et post mortem calumnia componitur: cum cognitio poenam praevenire soleat, non poena cognitionem. Quid enim prodest defuncto absolvi, cum judicio jam nihil debeat? Suscepimus tamen etiam sortem hujusmodi, ut post necem de innocentia quaeratur: et libenter apud vos quoque causam agimus nostrae defunctorumque integritatis, qui statis armati pro adversariis: ita nulla argumenta calumniantibus suppetunt, ut apud vos quoque graviorem causam habeant, qui tam cito credidistis: bonus enim judex circumseptum se esse mendaciis dolet, et eo est fallenti infestior, quam appetitior, quod temere se impulsum, ut falsis crederet, ulciscendum arbitratur. Igitur nobis integrum examen servate, et colligite veritatem, non ex contexione verborum, sed ex serie negotiorum. Primo omnium, cur Romanis proderemus patriam, quos potuimus et non lacessere, et forte oportuit fieri, ut non excitaremus universarum victores gentium: sed hoc non est jam praesentium partium deliberare. Superioris fuit temporis eligere, quid sequeremur: nunc oportet pro libertate occumbere: praestat enim pro patria mori. Commodius fuit ante bellum pacem morti praeferre: sed quia bellum in cervicibus, multi jam fratribus capti, alii necati, aliis dolor ex mortuis, gemitus ex revinctis: eligenda magis libera mors, quam vita captivitatis. Suppetit tamen morituris, falsi criminis abolere infamiam proditionis. Apud vos, Idumaei, causam agimus: prodantur conscii, deducantur in medium nuntiorum interpretes. Si tenent, vindices prodant: si non tenent qui accusant, et vanis insimulant suspicionibus quas ipsi sibi composuerint, non debent arguere, quod non possunt probare. Sed quia accusare non audent, dissipare per vulgus desiderant: et ideo ad bellum prosiliunt, ne in judicium vocentur. In bello enim contentus furor est, in pace veritatis examinatio. Adsumus: en primis suppliciis nos spontanei offerimus, si tamen aliquis accusator prodeat; aut si in populum invidia torquetur, quaerite diligentius quid consilii fuerit in coetu publico. Nonne ut bello instructa pararentur agmina, aut pro libertate unusquisque patriam juvaret? Adversus ipsos certe latrones quid deliberatum fuerat, nisi ut pax conveniret? Exasperaverat publicam indignationem dolor singulorum, innocentium sanguis, mulierum gemitus, paternorum statutorum praevaricatio: increpuit gemitus universorum, quia unusquisque sibi similia pertimescebat. Ad indignissimos sacerdotia deferebantur, peti coeperunt vocibus; illi lapidibus plebem caedere, telis necare; exarsit publicus dolor: illi in templo latronum receptacula constituerunt. Itaque pacis locus reverendus etiam gentibus, et domicilium sanctitatis factum est praedonum conciliabulum; et quo ex omnibus terrarum partibus confluebatur ad cultum festae celebritatis, ibi nunc stabula quaedam ferarum sunt, humano cruore madentia: licet nobis haec quaerere, vel armatis sine lege belli. Tamen fuit plerumque inter arma judicium, et justitia deposuit belli instrumenta, compescuit turbas aequitatis sententia. Potestis haec arma ad defensionem urbis convertere, quae sumpsistis ad eversionem. Licet etiam introire sine armis, audire et percontari omnia: si quod remissum adversus hostem reperitis, proditionem putate. Quod si neque vindices vos, neque arbitros exhibere vultis, quid miramini, si portae armatis non aperiuntur? Non istae adversum cognatos, sed adversus arma clausae sunt. Bellum deponite, et portae patebunt.

CAPUT VIII. Haec ubi sacerdotes locuti sunt, et maxime Jesus caeteris senior, post Ananum tamen qui secundo loco fungebatur, indignantibus Idumaeis, quod non continuo urbe recepti forent: Simon unus de ducibus Idumaeorum: Minime, inquit, mirum, si cives saeviunt, et clausos tenent qui nationi sociae portas clausere, et non patiuntur consortes et participes suos ingredi: nobis de muro loquuntur, et quasi adversarios muris repellunt quos amicos habebant. Quis dubitet quod parent suscipere Romanos et forte coronare portas, quando illi ingredientur? quae major injuria? Patere nempe omnibus hominibus ista civitas solet causa cultus et observantiae: nobis solis intercluditur, quasi hostibus, soli abdicamur, soli repellimur. Simulant se nostrum petere judicium, quos ne limine quidem dignos urbis putarunt. Lateant quae adversum illos gesserunt: nostrae injuriae testes et judices sumus. Advertimus quid clausi patiantur, quando nos arma jubemur deponere: et credibile esse potest, quod eorum exspectetur sententia, quorum suspecta est fides? Festinemus itaque eripere clausos, quibus templum carcer est factum, ne serventur usque ad adventum exercitus Romani, et captivi tradantur Vespasiano. Auferamus a templo obsidionem, custodes teterrimos removeamus, qui neminem vel ad purgandam alvum egredi sinunt. Si quis introferre cibum clausis desiderat, prohibetur: si quis exire, ad mortem rapitur: crimen factum est cultus religionis.

CAPUT IX. Haec audiens cessit Joannes, considerans adversa Dei voluntate frustra sese obniti: quandoquidem domi forisque hostilia streperent agmina, et gemina ex parte civitas oppugnaretur. Fremebant Idumaei quod excluderentur. Machinabantur in templo siti, quomodo jungerentur Idumeis: hos angebat metus, ne Idumaei ante effectum abirent: illis extorquebat pudor propositum regrediendi. Et jam pene obrepserat diffidentia, cum subito nocte oritur procella intolerabilis, tempestas atra, fremunt venti, coelum inhorrescit, vis imbrium multa infunditur, terribiles coruscationes, tonitrua immania, terrarum mugitus, ut solvi mundus aestimaretur. Quis crederet plus nocuisse istud intra urbem positis, quam extra urbem degentibus? cum utique hi tectis muniti forent, illi objecti ad imbres: sed amplius terruit injuriae metus, quam ipsa injuria. Denique illi qui nulla habebant refugia tectorum, clypeis sese tegebant manentes in officio, nec dilabentes: isti circa domos suas quisque dispersi, locum dederunt, ut ab his qui intra templum erant, portae aperirentur. Anceps tamen et diversa populi sententia. Alii Deum summum indignantem Idumaeis, tempestates movisse arbitrabantur, quod adversum participes suos armati venerant: Ananus et profundiora seniorum ingenia, conjectabant Idumaeos injuria sui amplius excitari in sociorum perniciem. Denique sollicitior caeteris noctibus, Ananus illa nocte non fatigatione corporis, sed animi magis desperatione solutus, cessit rebus adversum se fluctuantibus, et militantibus in excidium suum mundi procellis: nec revisendas putavit custodias, quasi daret auctoritatem dilabendi, quo cuique esset sententia. Quam occasionem nacti qui in templum refugerant, surgentes secuerunt vectes portarum. Cooperatus est illis fragor coeli, ut serarum sonus non audiretur, et tumultus egredientium. Deinde venientes ad murum, portam quae vicina erat Idumaeorum coelibus, reseravere. Ultimus ille dies universo populo fuisset, si non ad templum prius quam urbis signum dirigendum putassent. Sed quia metuentes sibi, qui intra templum clausi tenebantur, ne cognito ingressu Idumaeorum, in ipsos circumfusae plebis impetus fieret, ut vindictam morituri exposceret, rogaverunt, ut ipsi primitus cladi eximerentur: tunc postea liberatis ipsis, et conjunctis viribus, in populum effunderentur. Deflexere ad eos qui legatos miserant oratum auxilia saluti, simul ut insperatae merces irruptionis, auctoribus ejus hoc munere potissimum rependerent. Quod ubi processit ex sententia, simul omnes a templo quasi quodam castro effusi, extenta acie quoscumque repererant dormientes alios, perterritos alios, totis caedebant viis. Nihil proderant preces, nihil lacrymae, nil insignia honoris, nullorum meritorum gratia, omnes passim jugulabantur. Denique videntes bestialem in persequentibus immanitatem, quod nulli parceretur, ipsi sese illaquebant miserabiliore (ut mihi videtur) exitu, quam si ab hoste perimerentur: quia voluntaria mors immanitati ascribitur, informis laquei nodus etiam probro datur. Sed quis consilio locus, ubi tantus erat metus suppliciorum, cum metueret unusquisque non mortem, sed cruciatus ante mortem, quibus mors remedio foret? Redundabat undique sanguis, et maxime circa templum: quia ibi congregati erant, qui clausos custodiebant. Reperta itaque illo die caesorum octo millia quingenti viri. Inde conversi ad urbem, sicut gregem quemdam pecorum, ita homines, quoscumque obvios habuere, interimebant. Erat miserabile spectaculum, intra urbem omnibus ante reverendam, bellum geri, perniciem injustam pauperibus ac debilibus inferri. Sane juvenes ac validiores in carcerem retrudebantur, quos factioni idoneos arbitrabantur; sed magna virtute plerique omnia supplicia malebant subire, quam ut perditis sociarentur. Nec modus erat ullus, nec pudor: ita furebat rabies immanitatis. Post ubi defuere visi processu temporis, causas sibi simulare coeperunt perimendorum, quo ad judicia reos ducerent, non ut requireretur justitia, sed ut crudelitas excitaretur.

CAPUT X.

Erat in civitate Zacharias, qui odisset improbos, nec se misceret flagitiosis, dives opum, quarum illi abundantiam, vel ad dissolvendam factionem suam efficacem opinabantur, vel ad praedam sibi uberem: hunc proditionis crimine accersendum putarunt. At ille ab hujusmodi integer conscientia, adesse sibi coepit cum libertate, ut non solum dilueret objecta, verum etiam reos ipsos maximorum astrueret flagitiorum: apud septuaginta viros dicebatur negotium. Absolvunt omnes, quia nihil, quod affine esset sceleri, proferebatur. Verum illi irruentes, et ipsum praecipitant in profundum, et perturbant judices, non solum cum injuria, sed etiam cum periculo: ut eorum exemplo caeteri in reliquum caverent, constantiam in judicando adversa eorum voluntate assumere. Rursus tamen ne quis absolveretur, ipsi irarum suarum exsecutores, quos libitum erat, sine judicio necabant. Caesus Gorgon, vir gratus et amabilis: Niger Pereites, qui inter propugnatores Judaeae ad tuendam rei summam fuerat electus bellator vir, ut etiam vulnerum cicatricibus virtutis insignia praeferret, rapitur ad mortem: et cum se extra urbem duci videret, non jam pro vita, sed pro sepultura coepit rogare. Ac ne hujus quidem tam miserabilis petitionis responsum accepit conveniens misericordiae. Fingebantur calumniae: si quis se redimebat, innocens erat: qui non offerebat pecuniam, tamquam reus feriebatur.

CAPUT XI.

Dum haec Hierosolymis aguntur, Vespasianus interea partes alias gentis Judaeae debellabat. Persenit ad eum, quae seditio esset Hierosolymis, quae domesticis praeliis neces sibi ipsi irrogavissent, quae supplicia civium exacta a civibus: hortari plerique, ut eo pergeret, ne quid triumpho Romano et suae gloriae decerperetur. At ille moderatus et providas vir, qui non id quod ex usu vulgi accommodum existimaret, sed quod altiore consilio rei summae conducere arbitraretur, referre illa suadentibus coepit: Non semper praeliis juvari rempublicam, sed plerumque etiam armis depositis laudem parari, et debitum patriae solvi. Quid interest, quomodo vincatur hostis, nostrone an suo ferro? nisi quod suo sine Romana invidia prosternitur. Non enim possunt de nobis queri, cum se ipsi consauciaverint: simul quam justa nobis bella moverint, significant, quando nec ipsi sibi parcunt: vindictam hanc de coelo videri, ut furore insaniant qui Romanos lacessiverint. Sed si quis derogari aliquid gloriae nostrae asserit, cognoscat praeponderare saepe remedium cum silentio, quam praelium cum periculo. Denique noster Maximus cunctando magis fregit Annibalem, quam praeliando. Etsi Scipiones subegerunt Africam, tamen communis bellorum cum multis victoria: Maximo soli datum, quod cunctando restituerit rempublicam. Plus itaque est servasse Romanum imperium quam propagasse. Aequemus tamen merita virtutum. Non minora utique in ipso bello sapientiae commenta sunt, quam insignia fortitudinis. Pereant ergo suis armis: nihil laudis diminuit, et plurimum victoriae nostrae adjungitur. Nesciunt suos servare, quibus nos parcimus. Quid, quod si imminere. coeperimus, fortasse inter se resipiscant, atque in gratiam redeant? quod non vereor, sed adversus vestram sententiam profero: aut si permaneat seditio, videantur ipsi sese expugnasse, nihil Romanum egisse exercitum, manus nostras otiosas fuisse, victoriam non virtute nostra, sed hostili internecione inter se paratam. Itaque hoc prudentius consilium, ut absentibus nobis saeviant in exitium sui, ne quis putet eos nostris magis quam suis exercitos factionibus. Tunc melius appropinquabimus, ubi victor superfuerit, qui nostro accedat triumpho. Certe veniant ad nos, qui fugiunt suos; inveniant apud nos salutem sibi, quos suorum pestis exagitaverit.

CAPUT XII.

Nec fefellit opinio Vespasianum: nam qui poterant pretio se redimere, ut dimitterentur, ad Romanos confugiebant. Repleta erant dilabantium strata viarum omnia, omnes semitae: relaxabantur divites, pauperes interficiebantur, quibus pecunia deerat ad redemptionem. Multi etiam extra urbem insidias et latrocinia pertimescebant, et maxime inopes quibus comitatus deerat. Pari itaque foris et domi proposito sibi periculo, utrobique pernicioso, plerisque tamen patrii spe sepulcri, mors apud suos tolerabilior aestimabatur.

CAPUT XIII.

Ubi strage maxima populorum, metus in omnes sparsus, subditos factioni fecit universos. Non contentus communem cum principibus factionis exercere Joannes potentiam, tyrannidem affectare coepit et parem indignabatur. Destruere itaque aliorum statuta: nihil nisi quod libitum foret, ratum habere: paulatimque sibi adsciscere stipatores: artifex dolo, quos vellet, et fraude circumvenire, obligare pecunia, terrere potentia, quibus artibus plurimos sibi associaverat. Rursus non deerant, qui vel periculoso studio servitium detrectarent, cum praesertim dominationi assueti, tolerare servitutem nequirent. Decernebant itaque in una urbe tria genera exitialium calamitatum: tyrannides, bellum, seditio: quarum unaquaeque non unam, sed plurimas urbes deleret. Ex tribus tamen levius bellum erat; et justus hostis tyranno aut factione tolerabilior videbatur. Accessit his quartum genus sicariorum, qui occupatam tyrannicis motibus aut seditionis tumultibus urbem videntes, vicina omnia populabantur, et asportabant omnia. Mulieres et parvulos qui laborem itineris, vel sexus vel aetatis infirmitate perpeti non poterant, neci dabant. Septingenti itaque numero perempti: convectatum in castella frumentum: irruebant agris, urbibus, templis, praedas agebant: necandorum occasio non praetermittebatur: agminis specie latrocinium excitabant, plures quam usus habebat latrocinandi. Latrocinii saevitia bellum acerbabant, sine venia deditionis aut susceptionis indulgentia.

CAPUT XIV.

Rogatur itaque Vespasianus, ut ad remedium veniat, a quo excidium metuebatur. Contendit Gadaram, ubi opulenti plurimi, qui patrimonii sui causa, magis magisque latronum insidias et incursus pertimescebant; et ideo ad Vespasianum occulte miserant, ut ad se appropinquaret, quo civitas a latronibus erueretur. Adfuit exercitus Romanus, quem videntes Gadarenses, confugiendi votum habebant; sed qua via inexitiabile id sibi afforet, non reperiebant, ne in discedentes insurgeret factio, atque universos deleret. Non praeteriit tamen legatione Gadarensium invitatum Vespasianum, ejus legationis conscium, ut pote urbis primorem, nomine Dolesum, quem capientes interemerunt; atque ulti injuriam, egressique urbem, in abdita et munitiora sese contulerunt; Gadara Romanis tradita: cum ingenti plausu susceptus est Vespasianus. Is continuo ad persequendos qui refugerant, Placidum direxit: ipse revertitur in Caesaream.

CAPUT XV.

Placidus praemissis quingentis equitibus, fugientes insecutus, coegit eos in vicum qui proximus erat, concedere: in quo electorum pube juvenum reperta, audaciam sumpsere, ut insurgerent in Romanos. Quae res illis cladi fuit. Nam circumfusis equitibus, a vico exclusi, sine ullo caedebantur impedimento. Et dum alii conferti sese reciperent, ante limina portarum trucidabantur. Caesorum cadaveribus aggregata moles adaequaverat murorum altitudinem. Romani alios sagittis figebant, alios sauciabant diversis missilibus: ad postremum castellum expugnavere, ibique omnes, nisi quibus elabendi facultas fuit, interfecti. Alii fugientes, ingentem famam Romanae virtutis suis sermonibus exaggerabant, majora sibi quam hominum visa corpora, nullam resistendi cuiquam adversum invictos fiduciam. Unde perterriti omnes, fugere illico; nec solum vicina et finitima, sed etiam Hierico urbs, quae propter incolae multitudinis agmina spem caeterorum fovebat, relinquebatur. Placidus, rebus ex sententia fluentibus, eos quoque per equites insectatus, alios confertos, alios palantes sternit usque ad flumen Jordanem: maximum quoque numerum ad ripam fluminis reperit impeditum transitu, quod tunc forte praedictus amnis imbribus auctus, aut resolutis nivibus intumuerat. At illi ubi Romanos adesse viderunt, parant sese, et ad fluminis oram stipant. Necessitas intercluso fugae subsidio, remedium in manus vertit, et impetu facto, multi supra pauciores equites arietantur: illi arte nota et veteri militiae more interequitantes dissecare hostium cuneum, dissolvere globos, fessos urgere, cedentes sequi coepere: hinc alii ferro hostium, alii suo, quod conferti in unum atque in se relisi incurrerant, interficiebantur. Alii in flumen ruebant, qui ipsa sui ruina, et alius alio impliciti demergebantur. Plerique etiam aestimantes, quod possent praetergredi, sese fluvio dabant. Quos paululum progressos sorbebat gurgitum vis aut fluminum ictus abripiebat. Et si qui natandi usu super aquas processerant, aut fluentis subterlabentibus se suspenderant, aut arborum ramis impediti, qui fluvio deducebantur, aut ipsis caudicibus oppressi, animam ponebant in flumine. Saepe etiam nandi indoctus, ubi natantem apprehendisset, tenebat, ut ipse pariter evaderet, et astrictum brachiis defatigabat, donec uterque mersus, alteri exitio foret. At si qui forte secundo amne decurrens evasurus aestimaretur, irruebatur sagittis, ac subito resupinus, cessantibus brachiorum remigiis, interibat. Fuere etiam, qui natare nescii, dum expertem doloris mortem requirunt, edito riparum toro, in fluvium se excuterent voluntarii. Alii arenoso ingressi littore, merso vestigio deprimebantur: plerique etiam saxorum teretium lubrico aut vadosis offensi locis, instabili fluctuantes gradu, fluentis sequentibus obruebantur. Caesa ferro tredecim millia: innumerabilis autem multitudo fluvio consumpta, praeda ingens de ovium gregibus, et camelorum atque asinorum et boum parta; quae licet strages hominum maxima fuerit, tum vero major aestimabatur, quia non solum regio omnis repleta erat cadaveribus humanis (cum dispersi ac palantes quibuscumque in locis comprehensi fuerant, interimerentur), verum etiam ut Jordanis ipse defunctorum corporibus obstructus, cursus proprios dirigere non posset. Asphaltites quoque lacus cruore et visceribus defunctorum mutaret naturae suae speciem, in quem omnia, quaecumque Jordanis attraxerat, invehebantur. Denique nonaginta duo millia et ducenti illa die Judaeorum periisse aestimati, a quingentis tantummodo equitibus, et tribus millibus exercitus pedestris. Progressus quoque ad ulteriora Placidus, Abilam et Juliadem et Betesmon, et omnes vicos loci ipsius usque ad Asphaltitem lacum Romano imperio restituit. Scaphis quoque imposuit milites, a quibus universi qui in lacum memoratum confugerant, exstinguerentur.

CAPUT XVI.

Itaque et haec omnia usque ad Macheruntem recepta: Vespasianus tamen tempus praelii opperiebatur, quo metropolim totius Judaeae exercitu Romano adoriretur: inter quae, occupato rebus sibi creditis, motus novi ex Gallicanis partibus insinuantur, quod a Nerone potentes quidam Romanae militiae viri descivissent. Quo comperto, cupiens intestina bella ac summae rei totiusque Romani imperii periculum, confecto in oriente bellorum tumultu, levare: ut rerum secundarum nuntiis, motus omnes Italiae vel comprimeret, vel praeveniret; ubi primum saeva hiems temperata veris principio, cum majore parte exercitus de Caesarea iter movit. Excepit eum Antipatris nomine civitas appellata. Inde procedens, exurebat vicos, necabat eos quos reperiebat alienos: ac maxime Idumaeis vicina, quaecumque offenderat, depopulabatur; quod inquietum genus hominum potius bellis quam otio vel quieti amicum foret. Duos quoque Idumaeae vicos Ligarum et Capartorem, eorumque incolas comprehendens maxima strage labefactavit. Siquidem supra decem millia virorum peremit, mille captivos abduxit, reliquum vulgus expulit, ut ibi constitueret manum suorum: quia montana locorum regionis ejus latrociniis infestabantur. Ipse cum exercitu Amathunta repetit, quae de aquis calidis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syro sermone Amathus appellari fertur. Thermae ergo Graece dicitur, eo quod calidum fontem habeat intra muros. Deinde per Samariam juxta Neapolim in Hiericho contendit, ubi occurrit ei Trajanus multam manum agens, ex his qui ultra Jordanem siti Peraeae regionis populi, in ditionem Romanam victi reverterant. Nuntio itaque advenientis Romani exercitus plerique ex urbe Hiericho, quod eam intutam viderent, in montana Hierosolymitanae regionis sese contulerant. Residentium turba omnis consumitur. Neque enim difficile fuit urbem properato capi, quae nec naturali fulta esset munimine, et a suis esset dilabentibus deserta ac destituta. Urbs condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium. Namque secundum septentrionalem plagam, usque ad Scythopolis urbis terram extenditur, ex parte meridiana usque ad regionem Sodomitanam et Asphaltitis fines diffusus habetur. Aegrum autem et jejunum solum, et ideo desertum ab incolis, quod sine ullo usu esset cultoribus naturali sterilitate. Adversus huic mons supra Jordanem, cujus exordium a Juliade et plaga septentrionali assurgit: ipse autem praetendit in meridianum usque ad Sobaros, Arabiae Petraeae conterminos, ubi etiam mons est, usu veterum ferreus nuncupatus. Inter hos duos montes campus jacet, quem propter magnitudinem, quod in multa spatia dirigatur (veteri usu) incolae Magnum appellaverunt, cujus longitudo triginta et ducentorum stadiorum, latitudo centum viginti. Exordium a vico Gennabar, finis usque ad Asphaltitem lacum. Jordanis eum medium intersecat campum non solum inoffensa, sed etiam adjuncta gratia viridantibus ripis fluminis alluvione, et succedentibus Asphaltite et Tiberiade unius fontis, et utroque diversae qualitatis lacu. Namque alterius aquae saper salsus, et sterilis usus; Tiberiadis autem dulcis atque genitalis. Sane in diebus aestatis immodicus per spatia campi exaestuat vapor, unde coalescente vitio nimiae siccitatis, atque humo arida corruptior aer, miserandas accolis conficit aegritudines. Arida sunt enim omnia praeter oras fluminis. Denique in remotioribus aegrescit et fructus arborum; siquidem et copia uberior, et fructus palmarum opimior est, qui supra ripas Jordanis fluminis gignitur, alius longe exilior.

CAPUT XVII.

Est etiam juxta Hiericho urbem fons abundans, atque idem uberior ad potum, pinguior ad irrigandum, quem Jesus Nave natione Hebraeus, manu validus, primum genti eripuit Chananaeorum. Is in principio corruptior habitus ac sterilis ad generandum, potantibus et usui parum salubris. Unde rogatus ab incolis Elisaeus propheta, idemque Eliae discipulus, et tanto successor nequaquam indignus magistro, ut hospitalitatis suae mercedem relinqueret, quos visitaverat, locis, et corruptelam aquarum levaret, remedium dedit sicut Regnorum vetus Scriptura edocet, praecipiens vas fictile cum sale deferri sibi, quod accipiens, dejecit in fontem sal, et dixit: Sanavi aquas istas, et non erit in his moriens, neque sterilis ab eis: et sanatae sunt aquae, secundum verbum, inquit, Elisaei prophetae (IV Reg. II, 21 et 22). Ex illa itaque benedicti salis infusione temperatae aquae, reserataque ora fontis, sanctificati sunt aquarum meatus, ut dulciores potus venarum scaturigo effunderet, et omnis illa dulcesceret aquarum amaritudo; uberiores fructus terra daret. Generandae quoque sobolis optima successio, largam posteritatis copiam subministraret, nec deficeret genitalis aqua: cum divina gratia pro justorum fidelibus studiis tanti prophetae benedictionibus aspiravisset. Convertit itaque naturam aquarum ad preces prophetae coelestis oraculi resultatio, continuoque sterilitatem depulit, fecunditatem infudit. Coepere illic crebrescere generationes hominum, fructus terrarum, succusque aquarum, ante jejunus et amarus internecare solitus sata, tristiaque bibentium ora torquere, fertilitatem solo, potantibus suavitatem infundere, ut si breviter culta contingat plus prosit, quam ubi diutius irrigaverit. Est enim nova gratia, ut profectus redundantior sit, ubi usus minor: et ubi amplius quisquam usus fuerit, ibi minor fructus sit: eoque plus caeteris fontibus rigat, quia vel exiguum ejus abundat ad ubertatem. Denique campus eum circumjacet septuaginta stadiorum in longitudinem, viginti in latitudinem patens. In eo mirabilem hortorum gratiam cernas, varia palmarum genera, tantamque dactylorum dulcedinem, ut mella defluere putes haud caeteris inferiora. Sunt etiam illic praestantissimi apum fetus: nec mirum, ubi tam diversis inhalantes floribus, paradisi suaves fundunt odores. Illic opobalsamum gignitur. Quod ideo cum adjectione significamus, quia agricolae cortice tenus virgulas incidunt, eas in quibus balsama gignantur, ut per illas cavernas paulatim distillans humor se colligat. Caverna autem Graeco nomine ὀπὴ dicitur. Illic cypreum, illic mirabolanum nasci ferunt, et alia istiusmodi, quae in aliis locis haudquaquam reperiuntur. Aqua ut caetera fontium, illic tamen praestantior, aestate frigida, hieme tepens. Aer mollior, ut summa hieme lineis incolae exuviis utantur indumentorum.

CAPUT XVIII.

Nunc Asphaltitis lacus qualitatem spectemus. Melius est enim in locorum veterum descriptionibus, vel caeterorum elementorum miraculo, quam in Judaeorum seditionibus stylum occupare. Siquidem ista flagitia mentem exasperant; illa demulcent animum, dum recensentur, et ad veteris historiae revocant cognitionem. Nobis autem quibus incultius ingenium est, cordi est patrum ex Aegypto regredientium, usque in terram repromissionis repetere vestigia, ut si cui forte nostra in manus veniant, non nostra legat, sed patrum relegat. Dulce est enim inter majorum versari habitacula, et veterum dicta factaque recensere memoria, atque eorum inhaerere gratiae. Sed jam sive naturam, sive qualitatem aquarum exprimamus, ne noster quoque in eo lacu projiciatur stylus, ex quo omnia quaecumque mergenda putaveris, viventia tamen resilire opinio est: et quamvis vehementer, allisa, statim excuti. Aqua ipsa amara et sterilis, nihil recipiens generum viventium. Denique neque pisces, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves. Lucernam accensam ferunt aquis supernatare, sine ulla conversatione exstincto demergi lumine: et quamvis demersum arte, quod vivat, difficile in profundo haerere. Denique Vespasianum ferunt praecepisse natandi ignaros revinctis manibus in profundum dejici, eosque omnes illico supernatasse, quasi spiritu quodam venti levatos, et ad superiora vi magna repulsos resiliisse. Multa fabulosa de hoc lacu plerique aestimaverunt, quae nobis inexpertis veritate rei, promere numquam consilium fuit. Mutare etiam ter in die colorem aquae, et ad radios solis varie refulgere non placuit pro vero locare, cum sit ipsius aquae lacus obscurior caeteris aquis, et quasi adustae praeferens similitudinem. Certe si ad radium solis et ipsa resplendeat, nihil novum, et quasi pro miraculo promendum: cum hoc commune sit aquis omnibus. Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quas scaphis appropinquantes colligunt, quibus id muneris est: haerere sibi fertur bitumen, ut ferro haudquaquam, vel alia praeacuta metalli specie recidatur. Sanguini sane cedit mulierum, quo menstrua solventes levari feruntur. Cujus attactu vel urina (ut allegant, quibus experiendi usus fuit) interrumpi proditur: utilis autem ad compagem navium fertur, et corporibus hominum salubris admixta medicamentis. Longitudo lacus ejus usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta: latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum, qui quondam uberrimam regionem inhabitabant: abundantem fructibus, distinctam quoque urbibus splendidissimis. Nunc autem ea locorum deserta, atque exusta sunt incendio. Nam cum omnia illis Deus suo contulisset munere, arva frugum feracia, et vineis caeterisque fructuosis arboribus rus consitum; ingrati, nec prae oculis habentes potentiam Dei summi, quasi non omnia cerneret, omnia prospectaret flagitia, nihilque esset quod illum latere aut praeterire posset: ita intemperantiae suae probris miscere universa ac polluere coepere, quibus divinam traxere offensam, et pro scelerum pretio de coelo descendit ignis, qui regionem illam exureret. Quinque itaque urbes incensae, quarum umbra quaedam et species in favillis videtur. Arsere terrae, ardent aquae, in quibus coelestis ignis reliquiae recognoscuntur, atque adhuc manent. Spectes illis ad speciem poma viridantia, formatos uvarum racemos, ut edendi generent spectantibus cupiditatem: si carpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant. Haec propter supplicia impiorum de Sodomitano territorio comperta, silentio obducere non oportuit. His enim decursis, remunerationem piis fore dubitari non potest.

CAPUT XIX.

Vespasianus itaque proxima quaeque Hierosolymitanae urbis castella vel urbium munimenta, distributo exercitus Romani vel sociorum subsidio replebat, ut adversa sibi omnia cognoscerent, quae ante conspiratura secum ad bellum contra Romanos gerendum arbitrabantur. Nihilominus Lucio Annio Geresam destinato, insidiis urbem cepit: mille etiam juvenes interfecit, quibus praeventis exempta est fuga. Captivi abducti plurimi, atque universa eorum patrimonia a militibus invasa. Praecepto ducis possessiones quae repertae fuerant, exurebantur, rapinae exercebantur licentia. Vastabant Romani montana atque campestria, quibus Hierosolymitana civitas circumfusa bello undique ardebat. Nec feriati erant Hierosolymitani a suorum sensu periculorum, quibus omnes interclusi erant exitus, ne quis fuga periculo eximeretur. Intus malum intestinum, foris clausa omnia, neque manendi voluntas, neque fugiendi erat copia. Et si qui a Romanis veniam transfugio speraverant, a suis egredi prohibebantur.

CAPUT XX.

Regressus erat Vespasianus in urbem Caesaream, ut inde collectis omnibus viribus adoriretur Hierosolymitanae urbis obsidionem. Nuntiusque advenit caesum Neronem tertio decimo exacto imperii sui anno, cum jam de anno sequenti octavum diem degeret. Dignus ea poena, qui non solum fidem sacrilegio, pietatem parricidio, pudicitiam incesto violaverat, sed ipsam quoque potestatem Romani imperii, cujus vel officia vel negotia improbissimis libertorum commiserat. Cum enim ipse nulli fidem servaret, omnes suspectos habebat: et ideo nequissimis Nymphidio, et Gemellino praecipue credendum putavit, quos vilis conditio obnoxios fecerat. Sed et ipsi exemplum crudelitatis ejus aliquando exhorruere. Et quia charissimos sibi quosque interemerat, cavendum in se rati, praevenire voluerunt quod metuebant. Itaque facta cum caeteris conspiratione, parricidam deserunt. Cui enim parciturus aestimabatur, qui matri non pepercisset? Desertus ergo ab omnibus suis, fugit ex urbe cum quatuor libertis suis. Et cum se urgeri imminentibus conjuratis atque agmine adverso videret, in suburbanum rus clanculo concessit: discissus et dilaceratus sentibus, dum formidat a quoquam videri, ne proderetur: deinde cum se circumseptum intelligeret, ne graves poenae exigerentur, maganum quoddam sibi de ligno paravit, et manibus composuit suis, quo se necaret. Et ad libertos conversus: Qualis, inquit, artifex moritur? Itaque acerbissimus parricida dignum meritis suis vitae exitum tulit, ut qui matrem ac suos occiderat, nec sibi parceret. Vere bonus necis suae artifex, qui commentus est, ut sic periret, ne vel mors suo scelere vacaret.

CAPUT XXI.

Fama itaque interfecti Neronis praevenerat more ingenii humani: cui satis est, ubi cupita acceperit, caetera non requirere, sed statim dissipare, atque inexploratum in vulgus mittere quod delectaverit. Nec multo post tamen Galbam Romano imperio praeesse innotuit. Unde sententia novi principis de bello Judaeorum sciscitari, Vespasiano consilium fuit, misitque Titum filium et regem Agrippam. Titus de Achaia revertitur, comperto, quod etiam Galba septimo mense ac die assumptae potestatis exutus insignibus, poenas luisset in medio urbis sinu, id est, Romano foro, et Otho potiretur rebus secundis ac successu imperiali. Agrippa Romam contendit, ut apud novum principem locaret gratiam. Tito pluris visa est paternae pietatis reverentia, quam principalis potestatis, quod inconsulto patre si praetenderet, ne ipsi quidem placiturum putaret. Certe exitus docuit: opportune eum rediisse ad patrem, rebus novis, et incertum quo vergerent. Denique etiam Vespasianus anxius de totius imperii Romani ac patriae statu, bellum suspendit, atque imperium tenuit suum, posthabitis quae in Judaea gerebantur, prae totius summae cura et pia erga patriam sollicitudine.

CAPUT XXII.

Sed Judaea non feriabatur, quae gravius bellum inter suos, quam adversum externos gerebat. Nam cum Joannis factio esset intolerabilis, insurrexit praeterea Simon, inferior quidem morum improbitate, sed forma corporis magis fretus ad omne audendum nefas, et latrociniis assuefactus ad usum et tentamentum flagitiorum. Civis erat Gerasenus, robustus juvenis, quem princeps sacerdotum Ananus perculerat propter nequitiae commenta, pulsumque eo quem inhabitabat loco, in alias regiones concedere coegit. At ille, cui nullus inter quietos et modestos locus, contulit sese ad consortia latronum, ipsis quoque in principio suspectus, ne eos factione circumveniret; facile postea morum se infudit societate. Populabatur cum his ea quae essent finitima munitionibus, quod illi ulteriora petere non praesumebant; sed quasi in foveis latitantes, insidiabantur praetermeantibus, sine ullo excursu, quasi domestico latrocinio contenti. Id Simon animi immodicus tolerare diu nequivit, brevique sibi multorum quaesivit manum, pollicens servis libertatem, liberis praemia, perditis remunerationem. Ita confluentibus plurimis ad depraedandi licentiam, expugnare munitiones, occupare urbium populos ausus, terribilis omnibus erat; receptaculum sibi in vico, cui nomen Ajacis murus, paravit. Jamque viginti millibus armatorum stipatus incedebat, cum subito metuentes Hierosolymitani quotidianos ejus processus, et adversum se futuros rati, si diutius adolevissent, succidendos putarunt, repentinoque excursu armati Simonem adoriuntur. Nec ille incautus atque imparatus insidiis patuit, sed excepit advenientes, et plerosque fudit, alios coegit in urbem sese recipere bello fugatos.

CAPUT XXIII.

Idumaeis quoque congressus aequalis recessit, et quasi victus, quia non vicerat angebatur. Rursus cum congrediendum foret, commodius arbitratus dolo experiri, reperit spontaneum fraudis ministrum. Nam ubi intellectum est, quid iste affectaret, Jacobus, unus ex principibus Idumaeorum, vafer et callidus ad hujusmodi negotia, venit ad Simonem clanculo, et obtulit patriae suae proditionem. Ut fidem daret, quod universos Idumaeos circumveniret, postulataque mercede futurae societatis quo potissimus et apud eum fidissimus foret, pollicetur universorum proditionem: convivio foederata gratia promissisque ingentibus Simonis firmata inter utrumque est pactio. Ubi ad suos revertitur Jacobus, jactare primo paucioribus coepit, exploratum processisse vires adversariorum, vidisse validam manum, expertos belli viros, multitudinem maximam, et bello insuperabilem: inferre paulatim sermonem istiusmodi principibus: postremo infundere per numeros ipsum Simonem admodum strenuum, qui regio more exercitum instituisset, ordines servaret, numeros distributos haberet, ductores idoneos praefecisset: consulere sibi Idumaeos oportere, ut talem virum amicum potius quam hostem experirentur. Certe in congressu superiorem viderent, cederent sine periculo, caverent praelium. Ubi plurimorum inclinata in sententiam suam studia cognovit, edocto Simone ut in aciem prodiret, securus futurae dispersionis Idumaeorum: ille non distulit: hic velut antesignanus cum suis, et quasi ad praeliandum promptior: ubi ferentariis tentatum praelium vidit, priusquam in manus veniretur, converso equo fugae dedit se: idem sui fecere. Ita convertit, dispersitque acies universas, et victoriam Simoni sine certamine belli tradidit. Simon vero potitus tantae gentis triumpho, insolentior in caeteros factus, Chebron vetustam urbem, celebrem populis, opum divitem, ante exspectatum cepit, multamque in ea praedam reperit, dirupit fructus uberrimos. Fertur enim antiquissima, non solum Palaestinae urbium civitas, sed etiam omnium quae sunt in Aegypto a vetustis condita: ut etiam Memphim, quae antiquissima habetur, posteriorem plerique existiment. Fuere etiam, qui habitasse in ea patrem Abraham dixerunt, postea quam de Mesopotamia Syriae profectus, Aegyptum petiit filiosque ejus illic sepulcrum habere pulcherrimo exstructum marmore et opere elegantissimo, septimo a civitate stadio. Terebinthus illic magna arbor a constitutione mundi fuisse asseveratur. Nunc tamen, utrum adhuc maneat, incertum nobis est. Inde progrediens, vastabat territoria, expugnabat urbes, congregabat populos, quadraginta millibus armatorum stipatus, exinanibat omnia quocumque vel quasi amicus et socius accesserat. Quis enim locus tantorum suppeteret alimentis? Solo pedum vestigio in modum pavimenti proterebantur universa, in quibus tantus constiterat numerus praeliatorum. Nec solum quicumque erat fructus auferebatur, quasi quibusdam exesus locustis, sed etiam in posterum protrita humus fructus negabat. Terrebat Joannem, quod Simonis augebatur potentia, et totius factionis socii quatiebantur. Volebant perditum, sed bello non audebant lacessere. Iterum insidias parant, et obsidentes itinera, uxorem ejus cum omni comitatu muliebri, et paucis virorum prosecutoribus rapiunt: jactabant se, quasi omnem confecissent victoriam, ac velut ipsum Simonem captum tenerent, supplicaturum sibi arbitrabantur. At ille durus, immitis, qui nullius affectu commoveretur, nihil sanctum carumve haberet, inflammatur quasi accepta injuria potius quam erepta gratia; multoque saevior graviorque gravibus excruciabat, quos reperiebat, tormentis. Plerisque manus incidebat, quos ad hostem truncato corpore remittebat ut ejus annuntiarent crudelitatem, insinuarent minari, quod muros subverteret, urbem excideret, nisi sibi ocius uxor propria restitueretur. Similiter manus et viscera truncaturum omnibus, qui intra urbem degerent, nisi mature consuluissent. Ita perterrefacti, uxorem ejus ad eum dirigunt: quo mitigatus furor ejus, aliquantum requiescendi copiam clausis dedit, ut non urgeret obsidionem civilem.

CAPUT XXIV.

Nec solum Galba interfecto, sed etiam Othone exstincto, Vitellii ducibus congredientibus, quem Gallicanus exercitus creaverat imperatorem. Et primo quidem certamine superior Otho visus est: repetito post diem praelio, cum comperisset Otho Valenti et Caecinnae Vitellii comitibus victoriam cessisse, plurimos quoque suorum interfectos, Brixiae positus, voluntaria nece eripuit se ludibrio, duobus diebus et tribus tantum mensibus rerum potitus. Victor itaque Vitellius, cum eo qui utrimque superfuerat exercitu, Romam contendit.

CAPUT XXV.

Vespasianus tunc temporis profectus ex urbe Caesarea, vastabat Judaeam, montana omnia finitima et munitiones debellabat. Interficiebat resistentes: precantibus impertiebat veniam salutis: fugabat adversarios, constituebat suos. Cerealis quoque dux Romani exercitus cum equitatu percurrebat omnia, exstinguebat alios, alios subjiciebat: captivorum cogebat agmina: omnia circa Hierosolymam exurebantur, ne ullum Judaeis esset perfugium. Sic interclusi ante obsidionem universi Judaeis exitus. At illi non solum non consulebant sibi, sed etiam domestico inter se decernebant certamine. Joannes interior tyrannus; Simon extramuranus hostis: qui recepta uxore, paulisper excurrens, Idumaeam depopulatus, validior redit, et Hierosolymitanae muros urbis armis circumsonabat. Joannes intus positus, suos ad bellum vitiis exercebat, data criminum auctoritate. Fervebant studia rapinarum, probrorum cupiditates, luxuriae effusiones, unguentorum odores, et calamistris crispabant capillos, stibio oculos depingebant, muliebrem amictum induebant. Nec solum ornatus feminarum, sed etiam muliebris mollitia affectabatur, et illicitarum libidinum passiones, viri muliebria exercere, effeminare vocem, et fluxu corporis sexum dissolvere, pascere comam, vultum dealbare, pumicare genas, vellicare barbulam, et in hac dissolutione saevitiam crudelitatis exercere intolerabilem. Denique fracto gressu incedebant, et subito momentanei bellatores reconditos sub conchyliatis chlamydibus gladios occultantes, cum repente nudassent, quaecumque repererant, diloricabant. Qui Simonem evaserat, a Joanne interficiebatur, si se intra urbem recepisset: qui Joannem fugerat, captus a Simone ante muros immolabatur. Erat dissensio gravis. Idumaei quaerebant tyrannidem Joannis exstinguere: invidebant ejus potentiae; et oderant ejus crudelitatem. Congrediuntur adversum satellites tyrannidis, avertunt eos, insectantur eos usque ad aulam regiam, quam condiderat genere proxima regis Adiabeni: irruunt exclusis propugnatoribus, templumque occupant, diripientes spolia tyrannidis, quoniam illic Joannes opum suarum condiderat receptaculum. Gravis incesserat metus, ne per noctem Idumaei de templo urbem ingressi, ferro plebem interimerent, incendio urbem delerent. Quo metu territi, de consilii sententia, dum unum tyrannum ferre nequeunt, alterum introduxere. Et Joannes fraude irrepserat in tyrannidem. Hic Simon rogatus, quasi remedium salutis daret, dominatum invexit civibus, urbi tyrannum. Missus est Matthias princeps sacerdotum, ut ejus ingressum obsecraret. At ille superbe satis dominari abnuit, et quasi gravaretur, concessit ambitus, ut se in urbem cum omni sua virtute infunderet. Aperuere portas manibus suis, ut perniciosiorem introducerent, cum infirmiorem exsecrarentur. Itaque Simon ex sententia ingressus, aeque se hostem exhibebat universis: ut et illos qui vocaverant, et illos adversum quos ejus auxilium postulatum fuerat, communi omnes odio persequeretur. Urgebat Joannes fraudibus suis, fluctuabat civitas. Certamen erat inter Joannem et Simonem, quis amplius suis noceret.

CAPUT XXVI.

Sub ea tempestate convaluit rumor civilium bellorum in exercitu Romano, de Galbae et Othonis nece manifestatus et imperio Vitellii, qui nequior superioribus, quasi faex resedisset. Conferre secum veteris militiae viri coepere, et indigne ferre, tantum usurpare Praetorianas Romae legiones, ut cum jam bellorum desuevissent experiri pericula, nomina ignorarent gentium quae bellum moverent, ipsae tamen statuerunt belli imperatorem: et in sua manu rerum Romanarum legendum arbitrum constituerunt. Deinde hujusmodi exemplo in Gallia positos milites aspiravisse, ut Vitellio imperium darent, inconsulto senatu et populo Romano; se interea quasi mercenarios haberi, qui aliena arbitria sequerentur: primos ad periculum, ad honorem ultimos, tanto tempore bellum gerere, triumphis quotidie crescentibus ab inferioribus dominos accipere; et ne eos quidem utiles, sed vel ignavissimos quosque, vel ventri deditos et turpitudini: pergendum obviam et removendam injuriam: esse sibi virum strenuum Vespasianum, quem legi decuerit ab omnibus imperatorem; aevi maturum ad consulendum, validiorem junioribus ad praeliandum: properandum maturius, ne prius ab aliis eligeretur: et his cum quibus in militia consenuerit, triumphando esset despeciui. Quando opportunius tempus, quo digna merces laboribus ejus rependeretur? Vitellianum voraginem, privatorum dedecus (non dicam imperatorem) non diutius hoc toleraturum senatum, non populum Romanum, ut opprobrium vinolentorum diutius in culmine maneat imperii cujus res Romana ad sumptum non suppetat. Quis enim ferat tyrannum regnare, cum habeat in exercitu dignum Romani imperii gubernatorem? Quae vero gentes luxui se subjiciant et vitiis dedant, cum belli incentivum sit ignavia imperatoris; et contra firmitudo pacis, in hostem virtus, sobrietas in reipublicae moderatore? Quis non suspiciat in Vespasiano adhuc privato regni decus et Romani imperii auctoritatem, cui tot militares numeri praesto sunt, et omnis Romani exercitus validior manus? Quid exspectamus? An ut nostris fultus virtutibus, aliis debeat quod imperator est, et nos aliis cedamus quod in jure nostrae potestatis est? Certe si honorare nolumus, non derogemus. Nec faciamus hanc injuriam, ut nostro judicio repudietur quasi indignus imperio, quo dignus habetur Vitellius. Postremo cum in Italia sint frater ejus et filius Domitianus, verendum profecto est, ne qui suis ornamento esse jamdudum debuit, sit periculo: aut si illi, ut arbitramur, tyrannum urgere coeperint, huic fraudi sit, quod et frater et filius rebellaverint, et incipiamus reum spectare, quem videre noluimus imperatorem. His secum milites vociferantes, adoriuntur Vespasianum, rogant ut Romani imperii suscipiat gubernaculum. Ille autem abnuere ac se indignum dicere: esse jam constitutum imperatorem, refugiendum civile bellum. Illi instare promptius, ille resistere perseverantius. Postremo reluctantem armati circumsistunt gladiis mortem minantes, qui adverterent sibi crimen manere, et grave periculum si refugisset: ita cessit potius imprimentibus, quam recepit voluntarius, quod ambire alii solent. Urgebant milites, suadebant duces: curam prius quam honorem induit, festinavit in Aegyptum, sciebat enim maximas vires illic esse Romanae reipublicae, unde alimonia ministraretur: subsidium sibi quaerendum, si vinceret: aut refragium Vitellio, si trahendum diutius bellum putaret. Esse etiam illic duos ordines militarium virorum, quos sibi adjungere properavit, ut urbs maxima, et plurimis naturae munimentis circumdata, in suo potius jure, quam in alieno maneret, ad utrumque belli eventum satis utilis. Ideoque de locorum situ, ac potissimum de ipsa urbe metropolitana, vel paucis dicendum rati.

CAPUT XXVII.

Urbem Alexandriam condidit Alexander, cui ob virtutem inditum magni ducis cognomentum. Ea inter Aegyptum et mare quasi claustrum interjacet, civitas importuosa, ut fere pleraeque Aegypti, et ab externo difficilis accessu, cum sit in remotioribus Asiae partibus jacens. In Europa, quia ipsa Aegypti aridis Libyae conterminat; meridiana autem ejus superiora, quae disterminant ab Aethiopibus Sienem, et innavigabiles Nili fluminis cataractas. Ab oriente refunditur mare Rubrum, Clitro tenus, qui locus extremis ultimus terris, pervium ad Indos aperit iter navigaturis. Septa igitur ex una parte ferventibus incendiis solis, Indico inde atque hinc Aegyptio mari uno tantum muro septentrionali innititur terrae, quod ducit in Syriam. Caetera interclusa undique, et naturae subsidio vallata: dividuum tamen septentrionalis plagae eidem munimentum, et gemino quodam limite patens, quo vel peregrinae ad eam per maria Aegyptum devehuntur copiae, vel liberior ad terras usus diffunditur. Terra jacet in infinitum modum. Nam inter Sienem et Pelusium longitudo universa stadiorum duum millium, si fides assertis adest; et ab Plinthine usque Pelusium, stadiorum item trium millium sexcentorum: inassueta imbribus regio, nec tamen pluviarum indiga, cui Nili irrigua spontaneos imbres ministrant. Utrimque ei Nilus est, coeli ubertas, terrae fecunditas: arva temperat, solum opimat, nautis et agricolis juxta usui: hi navigant, illi serunt: isti circumvehuntur per sua rura navigiis, illi excolunt aratro serentes, viantes sine carpento. Distinctam cernas fluentis et quasi quibusdam excelsam moenibus navigiorum, totis domicilia terris vagantur, quae Nilo circumfluunt. Est enim navigabilis usque ad urbem (ut appellant) Elephantinorum: ulterius navem procedere cataractae quas diximus, non sinunt: non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitiis, et ob quamdam aquarum ruinam. Portus urbis, ut plerique maritimorum locorum aditus, difficilis accessu, et longe difficilior caeteris, quasi ad formam corporis humani in capite ipso et in statione capacior, in faucibus angustior, qua meatum maris et navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur: ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma: ita diffusio maris longe lateque distenditur. In dextra vero portus insula est brevis, et in ea turris maxima, quam Pharum in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu appellaverunt, eo quod longe videatur a navigantibus, ut prius quam in portum appropinquent, nocturno maxime tempore, terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant: ne decepti tenebris, in scopulos incidant, aut vestibuli limitem non queant comprehendere. Sunt itaque illic ministri, per quos subjectis facibus caeterisque lignorum struibus, adoletur ignis quasi terrae praenuntius, et index faucium portuensium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus, vestibuli anfractus, ne perstringat tenuis carina cautes, et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos. Itaque directum cursum paulatim inflecti oportet, ne caesis illisa saxis ibi incurrat navis periculum, ubi speratur effugium periculorum. Angustior enim aditus in portum quia a dextera parte latere arctatur, a laeva rupibus, quibus obstructum est sinistrum latus portus. Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles dejiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, cadant fundamenta insulae, atque vi nimia solvantur. Unde fit, ut illidentibus sese in partem insulae fluctibus, et currentibus in adversum inter scrupeas rupes, molesque constructas, canalis ille medius semper sit inquietus, atque exasperato transitu periculosus fiat navigiis incessus: amplitudo portus stadiorum XXX, statio tuta, placiditas maxima quamvis tempestate: quia memorati oris angustiis atque objectu insulae repellit a se undas maris, et fit intus tutissimus portus compensatione quadam ingressus periculosi: quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, et summovetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus per quos ingressus exasperantur. Nec immerito vel tutamen, vel magnitudo portus hujusmodi est, cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, convectari necessarium sit. Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum, ad usum sui expetunt totius orbis commercia, et frugum regio ferax, caeterorumque terrae munerum vel negotiorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum.

CAPUT XXVIII.

Compositis itaque erga se rebus in Alexandria Vespasianus, et studiis omnium qui rem militarem gerebant, circa suum imperium conspirantibus, securus absentiae, reditum in Syriam maturat: convento mandatis tamen Tiberio Alexandro qui tunc Aegypto praesidebat, ut ejus exercitus qui tum in superioribus partibus erat, gratiam sibi consociaret, ipse quoque necessitatem imperii Romani, quibus posset adjuvaret viribus. Quae sibi imposita forent, Tiberius per epistolam provincialibus et militibus insinuavit, idque ab omnibus cum laetitia susceptum, fides promissa, effusus favor. Vespasianum Caesarea suscipit: inde Beritos, legationibus urbium cum summo gaudio confluentibus. Illic etiam Josephus solvi praeceptus vinculis jussu imperatoris, adjuvit Titus ut frangerentur potius, quam solverentur catenae. Quod si frangerentur, ita esset quasi non fuisset ligatus. Placuit patri securim deferri, jussit frangi catenas, ut adverterent Judaei sibi quoque veniam non negandam, si converterentur et pacem rogarent: simul quia non alieno eum arbitrio jam reservabat, cum ad se rerum omnium delata arbitria forent.

CAPUT XXIX.

Ventum Antiochiam: ibi tractatu habito, unde oporteret ad Italiam transmittere: quia tuta in Aegypto vel Alexandria omnia consideraverat. Consultum celeritati. Dimittit itaque Mutianum cum parte multa equitum et exercitus pedestris, ut praeveniret in Italiam adventum imperatoris. Is prolixae navigationis revocatus formidine, per Cappadociam et Phrygiam iter direxit. Antonium quoque praecepit praefectum tertio ordini militari qui erat in Mysia, in imperatam se Italiam effundere, prius quam Vitelliani sese moverent. Nam Vitellius quasi crapulatus et somno demersus, convivii rem geri existimans, non imperii, in tantis positus negotiis dormiebat. Denique vix tandem excitatus nuntio advenientis Antonii, dirigit Cecinnam cum exercitus parte, et periculi sui summam alieno arbitrio committit fretus Cecinnae viribus, quod Othonis manum fuderat. Ille circa urbem Cremonensium Antonio occurrit advenienti: explorat omnia, cognoscit praevalidam manum e diversis affore, strenuam bellis, exercitatam triumphis: se contra nec viribus aequis, nec numero pares posse decernere adversum validiores: convocatis centurionibus suadet bello desistere, quod essent numero inferiores, et gloria imperatoris praeponderaret: satis in bello valere famam ducis rem summam gerentis: Vespasianum in Gallicanis partibus, et Britanniarum victoriis emicuisse: Vespasianum orientalibus succinctum adoreis, magno uti sui nominis praejudicio: Vitellium autem nihil aliud nisi vino solutum, et inter convivia pridiana semper ructantem epulas, nihil aliud exspectare, nisi ut cum hostis adveniret, ebrius pereat sine sensu doloris. Ex illo augeri militum animos tanti gloria imperatoris: ex isto dejici per opprobria ejus, et turpitudines: consulendum, ne prioris belli famam omitteret: licet vicerint Othonem Vitellio parem, adversus eum nunc esse negotium, qui totum orbem triumphis suis cinxerit; praeveniendam gratia necessitatem, ut civem potius Vespasianum eligant, quam hostem experiantur. Miserum esse bello civili vincere, quanto miserius. vinci, ut videaris hostis tuorum! Victori patria manet, victo perit: aut si manet, ad sceleris invidiam manebit, ut videamur civibus intulisse bellum pro tyranno. Qui enim vincitur non jam civis, sed tyrannus est. Quid conserimus noxias manus? Semel satis sit sceleri vicisse, ut pudeat cui vicerimus. Putavimus vel imperium sobrium fore, vel rerum molibus exspergefactum, somno perpetuo renuntiare. Quid exspectamus diutius? Pericula nostra ingrata sunt omnibus commilitonibus: omnibus populis judicia nostra reprehensa et condemnata propter electi flagitia. Qualis sit considerate, qui etiam victor repudiatus est. Consultandum certe prius de belli eventu, et sic praeliandum. Si pericula praevenerint, frustra consules; ubi consilium placuerit, recte incipies. Quod solliciti ducis esset: explorata sibi omnia, patuisse Vespasiani exercitum esse validiorem, fidem suam pro Vitellio jamdudum probatam, quando praesumpsit de belli eventu, victoriam secutam quando diffidit: in promptu esse, quid sit futurum. Neque vero mortem suam sibi esse formidini, sed exercitus Romani periculum: et quod plus dolet viris, partae jam dispendium laudis, ut videantur victi, qui solent vincere. Sibi certe cavendum, ne judicetur: et illud non fortitudinis, sed eventus fuisse, quod vicerit bello superiore, et istud ignaviae, quod victus postea sit.

CAPUT XXX.

His atque hujusmodi sermonibus abduxit in sententiam suam milites, ut secum ad Antonium pergerent voluntarii, atque ei se traderent: sed ut se habet vulgi maxime militaris mobilitas, compuncti sunt plerique per noctem in cubilibus suis, deserti ut Vitellii poenitentia: ne si superior fieret, nullus sibi veniae locus superesset, qui imperatorem proprium dereliquissent. Et surgentes primo cum obviis quibusque, deinde cum omnibus conferre coeperunt, quomodo erratum emendarent; evaginatisque gladiis, insiluerunt super Cecinnam volentes ultum ire injuriam suae prolapsionis; sed intervenientibus centurionibus et chiliarchis, a nece quidem ejus temperandum rati, victum tamen Vitellio dirigere parabant. Quo cognito, Antonius movit eos quos secum deduxerat, et armis super defectores irruit: at illi viso agmine partis adversae, paraverunt se ad praelium: sed paulisper ausi resistere, ubi se convertere ut Cremonam confugerent, cum equitibus Antonius occurrit, atque omnes praevenit aditus: ne confugientes reciperentur, clausosque ante urbem interfecit. Caesa illic multitudo maxima, reliquos in ipsam urbem persecutus peremit. Direpta omnia, plurimi incolae praedae causa necati, dum sua vindicant. Exstincta triginta millia et ducenti viri, qui aderant de exercitu Vitellii. Primusque (id enim Antonio cognomentum erat) quatuor millia quingentos de Mysiacis militibus amisit: quoniam desperatione salutis ulcisci se volentes Vitelliani, ubi circumventos se videre, haud incruentam et ipsis Antonianis victoriam cessere. Solutus vinculis Cecinna, dirigitur ad Vespasianum ab Antonio; ibique non solum salutis securitate; sed etiam praemiorum solutione consolatus est maculam proditionis.

CAPUT XXXI.

Cujus victoriae nuntio elatus Sabinus, volens et ipse commendationem sibi apud imperatorem parare, si praeveniret advenientem Antonium Vitellii vel exitio, vel expulsione: aut si resisteret Vitellius, superveniret Antonius, qui jam jamque affuturus audiebatur, congregat sibi militarem manum ex his ordinibus qui Romae positi curabant munia vigiliarum, occupat nocte et Capitolium: plurimi ad eum nobilium per diem confluxere, inter quos etiam Domitianus Vespasiani germano editus, qui metuens, ne in se quasi in Vespasiani nepotem, Vitelliana ultio derivaretur; inter duos positus Vitellios, propiorem adoritur, minus sollicitus de remotiore (plus enim propiora terrent pericula). Indignatusque immittit Germanos in Capitolium, qui praeferoces immanitate gentis, simul numero validiores, circumvenerunt rebellatricem Sabini catervam: interfecti prope omnes. Domitianus tamen cum plerisque nobilium, dum Germani ad superiora Capitolii nituntur, et a Sabino ejusque sociis loci pelluntur, suffragio fugiendi locum reperit, aut forte, quia et ipse malo publico reservabatur tyrannus futurus: Sabinum Vitellius excruciatum necat, diripiuntur omnia munera oblata Capitolio, templumque incenditur.

CAPUT XXXII

Post diem Antonius adest: e diverso occurritur, trino circa ubis moenia congressu habito: fusi caesique omnes Vitelliani: interea Vitellius epulabatur, ne amitteret moriturus prandium, et redundantioribus (ut in extremis solet) mensae sibi ultimae dapibus refertiebatur. Obruebat se vini poculis frequentioribus, ut sensum amitteret futuri vel opprobrii, vel periculi: rapitur e convivio, trahitur per multitudinem, insultatur morituro, inferuntur injuriae, quas ebrius non sentiebat. In media perimitur urbe, vina simul et sanguinem fundens, eructans crapulam; qui si diutius vixisset, luxuriae sumptibus et pretio mensarum Romani imperii opes abligurisset. Denique octo mensibus et quinque diebus imperitavit. Et jam Roma edacitate ejus defecerat. Numerata sunt alia caesorum supra quingenta millia.

CAPUT XXXIII.

Sequenti autem die Mutianus et Antonius cum exercitu pariter ingressi, vix finem necandi furentibus militibus imposuere, eo quod praesumptores constituendi imperii Vitellianos persequebantur, et explorabant privatorum domos, tanta perciti indignatione, ut cum de populo aliquos metu latentes investigassent, prius quasi Vitellianos ferirent, quam cognitio veritatem manifestaret, ut saepius vincentium furor interrogationem praeveniret. Et quia absens erat Vespasianus, quasi ad interregni vicem Domitianum publicis Mutianus praefecit negotiis, ne quid ejus deesset rebus secundis. Nondum tamen Domitiano se penitus infuderat libido flagitiorum: rudis adhuc vitiis, et tiro criminibus ut potestatibus. Vespasianus hieme retentus, atque intercluso ventis mari, cum filio Alexandriam rediit: illic victoriae nuntio plebisque Romanae comperto in se favore, profectionem maturandam constituit, ne quid absente se novaretur: nec tamen incuratum Judaeae bellum reliquit, quod filio, quasi consorti suorum operum ac successori committendum putavit: ut neque Romanis ipse deesset, neque Judaeis Vespasianus, quem filius repraesentaret. Exsecutor igitur paterni electus triumphi, cum electa manu dirigitur Titus, pedes egreditur, Nicopolim petit. Abest ea civitas ab Alexandria viginti quatuor stadiis: inde militibus classi navium majorum impositis, Nilo decurrit usque ad urbem Thoni. Unde progressus habitavit in civitate cui nomen Thamna. Secunda mansio viantibus civitas Heraclea, tertia Pelusium: duobus diebus stativorum gratia Pelusii transactis, per desertum agens iter, pervenit usque ad Casii Jovis templum: succedit ei Ostracine mansio aqua locus indigens; tamen diligentia incolae sibi subsidium paraverant, ut instituerent ductus aquarum. Exceperunt Rhinocoluri exercitum progredientem, non sine grata refectione. Occurrit urbs Raphaea, quae civitas Syriae principium est, ex Aegypto commeantibus. Ventum est Gazam, ea erat quinta civitas advenientibus. Inde in Ascalonem, deinde Jamniam ex qua transitum in Joppen, perventum in Caesaream: ubi necesse erat paulisper morari, congregare quoque militum manum, quae adhuc in hibernis agebat, et jam hiemis asperitas deficiebat.