De excidio urbis Hierosolymitanae/5

E Wikisource
LIBER V
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 4


LIBER QUINTUS.[recensere]

CAPUT PRIMUM.

Anno primo delati imperii Vespasiano, bellis asperis Judaea et seditionibus domesticis lacerabatur, nec per hiemem inducias malorum egerat, quando solent bellorum saeva requiescere: quin etiam tertius ei tyrannus Eleazarus accesserat, quasi emendaturus vitia superiorum; qui conjurantibus secum Juda, et Zenonis Simone, et Ezechia non ignobili juvene, quos plurimi alii comitabantur, et occupatis templi interioribus et circuitu omni, supra fores in vestibuli ipsius fronte, arma constituere. Joannes tamen conspirantium numero praestabat et factionis multitudine, sed loco inferior: quamvis nequaquam feriaretur, sed repugnaret superioribus, gravabatur tamen, quod supra verticem haberet hostes. Simon vero quem sibi tyrannum populus introduxerat, superiora urbis tenebat: inferiora quoque populo ipsius replebantur. Trino praelio laborabat intra se civitas: nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae: momentis omnibus dimicabatur. Multi ruebant, innumeri jugulabantur, manabat sanguis, foedabat universa, ipsa replebat templi limina, passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur. Inter tres medius erat Joannes, inferior Eleazaro, superior Simone: quo superabatur ab Eleazaro, eo ipso superabat Simonem: medius enim inter utrumque eum locum tenebat, ut quo plus gravaretur ab altero, et ipse plus noceret alteri, instructior tamen caeteris subsidiis machinarum, et genere telorum bellum aequabat; ita tamen, ut praeter eos qui bellum moverent, plerique etiam sacerdotum interficerentur, atque inter ipsas quas mactaverant hostias, immolarentur: quamvis enim frequens super universos rueret telorum seges, et ubique ferverent praelia; tamen sacerdotes sacrificandi ministerium solemniter obibant: nec feriabantur commisso sibi munere, et quo in interioribus erant templi, eo gravius perimebantur: quia tormento acti vehementiores ictus habebant. Plerique etiam qui de ultimo orbe precatum venerant, sperantes remedia salutis, quo magis templo inhaeserant, eo majoribus periculis involvebantur. Cerneres externos cum civibus, sacerdotes simul et profanos jacere, graves cum turpibus, luxuriosos cum abstinentibus, confusoque omnium promiscue sanguine, et quasi profluvio decurrente, interiores ipsos stagnare secessus templi: in circuitu omnia cruore tumescere, ut plerique, dum invicem propugnatores partium petunt, lubrico offensi, quassati furore, in sanguine demergerentur: nec sic tamen periculis territi abstinebant a praelio tyrannorum satellites: et quo majus periculum, eo amplius desaeviebat tempestas furoris. Si iis gravius incubuerat exitium, alii quasi ad victoriam vehementius invitabantur, ut turbatos deferrent. Et Eleazaro quidem vel Simoni cedendi potestas erat, ut quasi quibusdam vel horarum se repararent induciis: Joannes vero semper in procinctu, momentis omnibus in certamine: si superiores quieverant, urgebant inferiores ex parte Simonis: si hos perturbaverant, Eleazarus infestabat: nec ipse tamen illos quietos esse patiebatur: ubi alios depulerat, in alios prosiliebat, pervigil in certamine, et ipsa impiger crudelitate: ubi parcebant telis, ignes jaculabantur, qui comprehensis tectorum fastigiis depascebantur domos, quae refertae frugibus caeterisque subsidiis alimentorum, ad belli tolerantiam prolixioris, pariter exurebantur: majorique pabula incendio dabantur, ruebant ambusta materiarum, devolvebantur sublimium aedificiorum culmina. Ita sanguine, incendio, ruina, fame, totius urbis nervi succidebantur. Nullus locus periculo vacabat, nullum consilio tempus reperiebatur, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat. Moesta omnia, plena horroris, plena immanitatis, ubique luctus, ubique pavor, ubique clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio, ut miserabiles eos diceres, qui remanserant; beatos qui obierant.

CAPUT II.

Quomodo decepta, civitas, populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae manus tuae sunt, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores? Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti perire manibus suis. Aspice populum illum Dei, cui pervium gradienti mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum. Exsurge, Aaron, qui aliquando, cum propter offensam Dei omnipotentis mors plurimos populi depasceretur, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium. Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho sacerdotibus tuba canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi. Suscitare David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere; et vide, quemadmodum dominetur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus obsoluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem offerat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas. Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti: per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor et vox equitum et vox virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, ubi nunc istae operationes sanctorum? Nec mirum, si amiserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum: ideoque in te Judaea arma vertuntur tua, et orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua. Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non reconciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus Salvatorem tuum crucifigeres; cum tuis manibus vitam tuam exstingueres; cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares; tuis intestationibus auxiliatorem tuum interficeres? Nisi ut in te quoque tuas injiceres manus. Habes quod petisti: eripuisti tibi praesulem pacis, petisti necari vitae arbitrum, concedi tibi Barabbam, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19, 25). Ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit, data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, Jesum mortuum. Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, quam si ab alienis perires. Quid tantum tibi, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis impugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres? Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non eras Dei templum, non eras Dei civitas, nec esse poteras, qui eras mortuorum sepulcrum, et praesertim tuorum quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras. Quomodo enim vitae esse domicilium poteras, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum? Jacuerunt in te Ananus et Jesus insepulti sacerdotum principes: et illi dudum sacerdotalibus amicti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformi jacuerunt cadavere, escae volatilium, devoratio canum, membra laceri tota dispersa urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur, tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem: sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini. Ante templum jacuit Zacharias exanimis; jacuit inhumatus: hic ergo sanguis illum lavat. Quae causa autem mortis Anano, nisi quod increpavit populum tuum, quod non insurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem proditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum usu simulacrorum insensibilium et statuarum de marmore, nihil jam sentientem. Multa enim animalia referre solent vel vindictae vicissitudinem, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera: qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus. Et re vera ubi est libertas illa tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum aestimavisti? Ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit: ad postremum in parvulis et mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit, et pro observatione patriae legis mori maluit, quam regis imperiis obtemperare? Ubi est illa devotio patrum pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant? Ante et virga Aaron sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in seipsum divisus est. Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Merito ergo ex uno populo plures adversus se facti sunt, quia noluerunt sequi divisi consociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncti dividentem furoris spiritum. Solvebas igitur Hierusalem mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimina tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua: ita ut hostis misereretur, et tu occideres: ut ille parceret, et tu saevires. Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum partibus fungeretur, ut ipsa tibi inferres voluntariam proditionem. Et ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne ferventibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis quam fortitudinis aestimarentur. Ad haec nefandae caedis supplicia accedebat impiae immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bello inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat. Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria, nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas. Nam et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant alienos, cavebant ne quis illos praeriperet ad sepulturam. Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant aliis usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent. In templo igitur ipso pro unguentis bene olentibus, pro thymiamatis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quos pluvia dissolverat, quos flamma combusserat, quos sol calefecerat; omnes artus caesorum civium diro odore fetebant: hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor, sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quo duriore poena perirent: eoque servatos, ut viderent cum patria simul, solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia, criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem. Castrum in templo, bellum in limine, fumus in altaribus: ea se spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura. Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3)? Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur. Volebat aliquis defunctum humare? ipse exstinguebatur: et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam; ut illi sepulturam negaret, hunc exstinguebat: rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito. Quid illis aliud accidere poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant: non credebant futura, quae ut fierent, ipsi acceleraverunt. Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram urbem Hierosolymam, et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent: sed ne hoc quidem intellexerunt. Quoties enim excisa domus Dei, quoties seditio, quoties obsidio, quoties bellum? et numquam illa urbs periit, nisi quando verum templum Dei domesticis manibus crucifixerunt. Et quod illud templum? Audiant: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent? Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus: nam et exusta a Babyloniis, reparata postea: destructa a Pompeio, reformata iterum: sed penitus exusta, ubi Jesus venit, et Spiritus divini calore soluta evanuerunt. Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut exsequias quasdam prosequi, ac solvere juxta majorum instituta: sed veniamus ad exordium obsidionis Hierusalem.

CAPUT III.

Reverterat in Judaeam Titus, et paucis diebus interpositis, ut replerentur ordines militarium numerorum de quibus lecta manus missa fuerat in Italiam, bellum adolebat festinans comitari patrem, ne in pericula solum dimitteret, adversus Vitelliana arma conflicturum. Movit itaque iter magno decore exercitus: solitudo ubique, et parato agmine suspectans insidias, quia virtute se superiorem videbat. Venit per Samariae loca, suscepit eum Gosna, quae ad Romanos jamdudum concesserat: ventum in Aulanam, unde aberat Hierosolyma stadiis XXX nihil amplius. Inde assumptis equitibus numero sexcentis perrexit equitatum ante urbem: exploratum quoque loci situm, munimentorum qualitatem, murorum altitudinem, studia plebis, quae ferebatur latronum armis premi, et factionum stipamine circumveniri: ut invita acquiesceret obsidioni, quominus voluntatem erga Romanos proderet, si libertas daretur. Speciose igitur cum paucis equitabat in aggere publico, qui ad muros urbis dirigebatur, nec quisquam est visus progredi. Verum ubi ad obeundum murorum circuitum flexit equum in latus, cum caetera turba ducem sequeretur, erupere subito plerique de loco qui appellabatur contra Helenae sepulcrum, et exsilientes occupaverunt iter, ut includerent majorem equitum partem quae Titum sequebatur: ipse cum paucis praeterierat consulto insidiantium, ut destitutus a caeteris facilius opprimeretur: quia neque ad suos regredi facile erat, propter instantem hostium multitudinem; neque progredi ulterius fossa aut vallum sinebant, caeteraque locorum impedimenta, quibus anceps periculum inferebatur.

CAPUT IV.

Videns itaque Titus in virtute sua positum sibi remedium salutis, nec aliter nisi ferro iter aperiendum: jam enim alii reflexis equis discesserant, dum et ipsi imperatoris filium secuturum sperarent, convertit equum hortatusque clamore caeteros ut sequerentur, supra hostem irruit: impossibile hoc videretur, quomodo potuit evadere, nisi notum esset, in bello plurimum audaciam posse, quae vel sola sibi murus est: deinde quia aliis pone sequentibus, vile vulgus sibi magis in periculo consulendum putabat, quam hostem persequendum: at si qui manum extenderat, ut equum teneret, feriebatur. Denique duo tantum ex Titi sociis interfecti: cum reliquis imperatoris filius ad suos revertit. Neque sane dubitandum videtur, quod intecto capite, nudus caetera: utpote qui in excursu processerat, non ad bellum paratus, nec galeam nec loricam induerat, eo nihil exceperit vulneris, cum maxime in ipsum tela jacerentur, quod ad excidium urbis illius vir tantus reservaretur. Est, est profecto cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Itaque ne cresceret audacia Judaeis eventu fraudis et doli, profectus ad urbem cum exercitu, post noctem redit; et de specula quadam unde civitas prospectaretur et templi magnitudo amplissima, demonstrat suis, cum qua urbe sibi bellum foret; impigros et cautiores esse oportere: quod innumerabilis sibi populus expugnandus foret, et fraudi paratus. Ordinat qui muris ordines appropinquarent: quos adhuc fessos nocturno itinere cognoverat, quasi succenturiatos eminus locat. Paulatim proceditur. Ubi ventum ad montem Oliveti, vallis sub ipso media inter eum atque urbem interjacebat, cui nomen Cedron: ubi constitutum exercitum de muris aspicientes (nam sex stadiis aberat) seditionis ad tempus studia deposuere, et externis hostibus advenientibus, domestico foedere sequestrata civilium bellorum certamina. Plerumque enim etiam acerba odia metus comprimit. Denique cohortati sese invicem factionum viri, ut in unum conspirantibus studiis patriam defensarent, ne eorum discordia incruentam Romanis victoriam daret, freti numero hostem subito adoriendum putarunt, et improvisa eruptione primos turbavere. Sed ubi se Romani ipso usu veteri, et diversorum generum praeliis exercitati, confirmavere animis ordine suo nexi, caedere incursantes coeperunt, scutis repellere, proturbare jactu telorum, haudquaquam tamen sine communi exitio. Et prope jam incubuerant Judaei, et nutabat acies romana, nisi cognitis rebus advenisset Titus et occurrens adversariis, confirmans suos reparasset praelium, et erexisset animos militum, increpans Romanas acies, confusae multitudini, non sine maximae ignaviae probro victoriam cedere. Repulsisque Judaeis, qui etiam valle divisos insectabantur, ad suos se victor recepit; securusque suffragii, quod loci superioris adversum inferiores, si tentarent congredi, subsidia dabat, ad aliam partem se Romanus exercitus convertit. Discedente Caesare infundunt se de muris Judaei, et ingenti agmine super hostem irruunt: ita ut innumerae concursu multitudinis, milites fugerent, ac sese ad montium conferrent superiora: nudato latere, etiam caeteri qui praelium mallent, fugere. Interea Caesar in medio populi situs, orantibus plerisque ne se periculis daret, atque exercitu disperso summam periculi solus subiret, cum dominus esset orbis terrarum (non enim ut ante, vice militis pugnaret, sed imperatoris, in cujus periculo pernicies esset universorum) non acquievit; sed militiae decus praeponens saluti, apud quem gloriosa mors vitae opprobrio praeponderaret, adversum pectus hostibus refert, territisque quos adversum ierat, in alios sese retorquet. Sola enim spe sui et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria perturbabat hostem. Cedebant itaque quos accesserat, sed ex aliis partibus Judaei magis magisque infundebantur: ac pene concluserant Titum, nisi quia plerique militum videntes in medio belli versari Caesarem, conclamaverunt caeteris significantes, imperatoris filium periculis non relinquendum. Sic universos revocavit pudor atque armavit metus, ne deserti Caesaris ignominia inurerentur. Conversique in Judaeos, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in vallem urgebant, nec difficile fuit ascendentes relabi. Sic Titus fugientem numerum militarem bis revocavit a fuga, periculoque pariter exuit et opprobrio, virtute pari usus, et ad postremum pudore. Qui dum ignaviam declinat, virtutem invexit: primum ne Caesar relinqueretur; post etiam, ut hostis repelleretur.

CAPUT V.

Post haec ubi forense praelium paulisper quievit, internum successit. Namque paschalis interventu celebritatis, subornatis plerisque Joannes, qui quasi observationis gratia templum adirent, et tamquam sociis data ingrediendi copia, dolum patravit. Ingressi enim specie civili, sed interius armati, rejectis exuviis gladios attollunt loricato pectore, et praeliari accincti munimine. Quo terrore perculsi, qui intra templum inermes celebrati vacabant, exsilierunt, templumque vacuum dereliquerunt. Eos illis secutis, et quos potuerunt comprehendere, jugulantibus, alios ultra templi circuitum persequentibus, irrumpendi Joanni sociisque ejus occasio data. Caesi illic multi mortales; ita ut etiam qui non restiterant, affictis causis aliquibus jugularentur: nec tranquillitas quietis proderat, nec silentium tacitis, nec cedentibus patientia. Comprehensisque interioribus templi, etiam Simonem inquietabat Joannes in secundarium locum, Eleazaro caeterisque principibus factionis tertiae sibi subrogatis.

CAPUT VI.

Tertio quoque Titus progreditur in hostem, atque exercitum producit. Adveniensque offendit stipatam Judaeorum ante urbem multitudinem, specie volentium se Romanis tradere, sed quasi reformidantium. Suspicatus dolum, et maxime, quoniam proxime conspiratos inter se et pertinaces viderat: non arbitratus credibile subito mutatos, admonuit milites fraudem cavendam, nec temere nisi secundum praeceptum suum, conferto agmine muris appropinquandum: ne a tergo illi qui urbem egressi fuerant, circumfunderentur. Subito de civitate increpuit sonus, et quaedam seditio dementer resultavit: aliorum egressionem voluntariam simulantium, aliorum etiam resistentium, quod illi aperiri sibi portas poscerent, hi clausas servari juberent: alii bellum, alii pacem optarent. Militum vulgus ad subveniendum his qui subveniri sibi de muris postulavissent, proripit sese: egrediuntur plerique praeruptim, sine ordine, sine ullo modo tamquam occursuri advenientibus atque auxilium laturi, ut propiore remedio pluribus erumpendi confidentia tribueretur, vel resistentibus metus, aut inter reluctantes erumpendi sibi copia. Quibus a se tergo circumfundere coeperunt qui foris stabant, urgere circumventos: illi quasi ad murum confugere, nihil suspectantes ab his, qui pacem praetenderent. Inde quoque saxa, et tela injici, et subito ficta pax in praelium versa est. Unde conciti in hostes recurrunt, qui etsi circumvenire tentaverant progressus militum Romanorum; tamen metuebant et ipsi, ne ab omni exercitu circumvenirentur. Itaque dum universos cavent, hos plurimis licet vulneribus impressis, et ipsi majore ex parte saucii, prope de manibus amisere, quos jam captos putabant. Secuti tamen usque ad Helenae sepulcrum, sicut moris est insultantibus clypeis concrepabant, illudentes Romanis quod eos jam secundo insidiis circumvenissent.

CAPUT VII.

Caesar commotior regredientes misceri caeteris vetat, et concionem advocat, dicens: Magna cum sit virtus Romana, praestans universarum gentium populis; maxime tamen ea praecedit dispositionis ordine et praeceptorum obedientia: ea est enim disciplinae militaris custodia. Nec mirum si Judaei dolos intexant, fraudes struant: qui se judicent impares fortitudine. Sed ut inferiorum est niti insidiis, sic fortiorum cavere ne virtuti illudat dolus. Mirari itaque se, quod illi in desperatione sibi congruant: Romanis non conveniat in meliorum processu: eoque fieri, ut illis effectus fraudis in vado sit, nobis virtutis conatus in ambiguo. Quod si validior esset fortitudo hostium quam fraus, superari minus flagitiosum. A paribus enim aut fortioribus vinci opprobrio vacat. Cum vero nihil in nobis offendat, nisi sola pugnandi immoderatio, et propria quaedam manuum intemperantia, quid nequius potest esse, quam praesente Caesare disciplinam repudiari militiae? Multum arbitror ipsas ingemiscere militiae leges, tantae dissolutionis flagitio: multum imperatorem, cum haec compererit, qui semper audiri se a milite suo, quam timeri ab hoste maluit. Obedientia enim militis effectum properat; metus hostium differt victoriam. Quid judicaturum de filio patrem putatis, cujus tam vile imperium sit apud exercitum? Pronuntiatur enim de duce, cujus praeceptum dissolvitur: nec dubium quod saepius vindicatum sit in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverint, quam in eos qui secundum imperium progressi, virtuti cesserint. Nam legibus egredienti ordinem praescripta mors est. Quid igitur futurum, ubi non unus, sed passim exercitus relinquit ordinem suum, et statutum ducis negligit? Cognoscite vos milites esse Romani imperii, plebis, senatus, apud quos sine praecepti auctoritate et vicisse crimen est. Hujusmodi oratione perterruit non solum praepositos militum, sed etiam universum exercitum. Nam cum ipsos principes ordinum acrius peteret, videbatur omnes vindicaturus. Circumfusi itaque omnes rogabant, ut paucorum culpa qui primi destiterant, universis concederetur. Etsi non fuit properus ad delicti gratiam Caesar, fuit tamen exorabilis ad indulgentiam. Concessit cum summo pondere dicens: donare se omnibus, satisque in universos vindicatum invectionis auctoritate, eo quod animadversio in singulos usque ad factum procedere debeat, in multitudinem verbo tenus, illam usque ad poenam, istam usque ad correptionem. Saepe enim bonis exercitibus praeliares lapsus futurae virtutis causas dedidisse.

CAPUT VIII.

Post haec Titus in hostem iram convertit, et considerans inter tot praecipitia, tot praerupta periculosam obsidionem: cum repentinis irruptionibus praeventi, non haberent milites, quo referrent gradum, unde se in hostem proriperent, ubi machinos constituerent; jubet repleri ante urbem praecipitia: quae cum fierent, nec sic quidem Judaei exsortes erant praesentium periculorum. Afflictabantur domestico praelio, cum Romani in replendis praecipillis occuparentur. Nec exigua manus partis utriusque decem millia cum Simone erant, et quinquaginta eorum duces: Idumaei quoque ad quinque millia. Simonis partibus astipulabantur, quibus praeerat Jacobus et Simon junior. Joannes autem interioribus templi (ea fraude qua supra diximus) occupatis, sex millibus armatorum stipatus, bellum accendebat. Adjuncta sunt ei etiam duo millia, cum aliis quadringentis viris postea quam coire coepere, studiis concinentibus ad urbis defensionem, Eleazaro et Simone Arim, quibus et ante utebantur, rectoribus. Quibus certantibus inter se, praeda erat in medio populus eorum qui vicerant, et quasi praemium certaminis, huc atque illuc pro evento vario transferebatur. Paulisper inter se convenerant more induciarum, et ad primum Romanorum impetum expergefacti, in veterem morbum febris internae aegris visceribus recidebant: ubi remissior erat exteriorum morborum accessio. Foris erat plerumque bellum, intus seditio, eo jam gravior, quia et ipsa seditio bello alebatur, et bellum alebat. Duo de potentia certabant: populus inter utrumque, non de servitute anxius erat, sed ne ad dominum deteriorem perveniret.

CAPUT IX.

Urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex justus, quam primo Solymam nuncupavit: postea templum addidit, unde Hierosolyma dicta civitas est. Ea a principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum. David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea domum sibi regiam fecit. Voluit et templum Deo condere; sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit, qui templum quod ipse voluerat, aedificaret. Salomon itaque templum fundavit: reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima. Invidia ex magnificentia orta: inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere, et fulgenti marmore: in quo erat deambulatorium, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum et purpura. Non otiosa materia tantae diversitatis, sed cujus species materiam rerum latentium significaret: eo quod ejus esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret. Cocco enim igneum coelorum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, quod in ea nascitur: purpura mare, quae conchyliis maritimis inficitur, ut duo ex colore, duo ex generatione colligas. Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum, quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturus, in ejus figuram qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, qui tolleret peccatum mundi. Femora princeps sacerdotum linteo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur, et corporis castimonia quae succingere debeat carnis intemperantiam. Duo erant tabernacula sacra, unum interius, alterum exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod secundum appellabatur, semel introibat tantummodo princeps sacerdotum, non sine sanguine, quem offerret pro se et pro populi delicto. Hoc significante Spiritu sancto, venturum Jesum, qui vere solus intraret interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiae coelestis qui nosset omnia. Solus quoque Patri sanguine suo totum mundum reconciliaret, ut et coelestium et terrestrium misereretur. Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae vel in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20). Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna: Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum dirigatur maximi sacerdotis oratio (Psal. CXL, 2): mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum, unde et David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5); cujus velut duodecim panes, duodecim apostoli sint testes passionis ejus ac resurrectionis ejus. Lucerna quae supra candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, sub legis mensura; nunc est sub gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminaret. Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit, quod sacerdotalis gratia in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit. Ante templum erant quatuordecim gradus, per quos Ezechiae regis tempore umbra ascenderat, significans ei vitae finem futurum. Sed oraculo monitus, oravit et meruit mortis dilationem hoc indicio, quod iisdem gradibus sol refunderetur, qui significaret tot numero annorum commeatum ei vitae refusum.

CAPUT X.

Cum igitur munita esset undique civitas plurimorum regum operibus; et maxime Herodis, qui castrum cui nomen Antoniae ad summi operis magnificentiam communivit, et amplissimo ornavit decore, circumibat Caesar requirens, qua ex parte se posset facilius urbi infundere, inspectoque per totum circuitum muri ambitu, aestimavit in finitimo tumuli quo sepultus jacebat princeps sacerdotum Joannes, adoriendam obsidionem. Cui diligentius exploranti, adhaerens unus ex amicis Nicanor studiosius intendens muneri, sagitta percussus cadit. Propius quippe accesserat, dum putat aliquem profectum fore pacis futurae, si sibi conferendi sermonis daretur copia, qui potens ac validus ad tentandos audientium animos aestimabatur. Commotus Caesar, quod ei qui salutaria commoneret, improviso vulnere mortem irrogavissent, in praelium cogit agmina, bellumque accenditur jactu telorum diverso, missilibusque maxime: admoventur arietes, queis feriuntur valida murorum. Quo perturbati omnes qui ante de dominationis inter se studio certabant, in concordiam coeunt, dataque impunitate superiorum, unum corpus fecere, et conspirati cogente periculo, urbem tuentur. Progressi quoque tumulos, ignem super machinas jaculabantur, ut destruerent aggeres, exurerent vineas, arietes incenderent: ac pene omnia machinarum genera exusserant, nisi electi plerique militum et sociorum, maxime ex partibus Alexandrinae urbis, strenue repugnavissent. Quibus tamen valide resistentibus, addidit Caesar adjumentum equitum potentiorum. Ipse quoque acriter pugnans sternit duodecim adversi agminis propugnatores. Ita vis multitudinis reliquae exitium declinans in urbem revertit, et ab incendio Romana opera defensa. Cecidit eo praelio Joannes ductor Idumaeorum: dum ante muros, cognito sibi Romano militi sermonem conserit, ictus terga sagittae vulnere, continuo labitur. Arabum ferunt peritissimum de jaculatoribus ejus obitus auctorem: gravique moerore affectos Idumaeos, quod virum et manu promptum amiserant, et bonum consilio.

CAPUT XI.

Sequenti nocte accidit ut tres turres quas Titus attolli jusserat supra aggerem, quo Judaeos vel ex aequo vel ex superiore spiculis figeret: subito nulla vi hostium ruerent. Quo sonitu Romanorum exercitus omnis turbatur, ea opinione quod ab hoste destructos aggeres, succisas turres arbitrarentur, quae ruentes ingentem late stragem dedissent. Ac pene admissum erat facinus miserabile ut victores incertis per noctem hostibus fuga cederent, nisi quod tenebrae ruinaque ipsa, excito pulvere prospectum adimerent, ut quo fugerent incertum haberent. Quaerebat unusquisque de proximo quid accidisset, nec cognoscere veri poterat fidem, quia similiter ab omnibus ejusmodi casus ignorabatur, donec Caesar rebus compertis, insinuare praeciperet id quod acciderat, casus repentini, non ullius hostilis fuisse irruptionis. Sic sedatus pavor, expugnandae urbis subsidium omne in viribus locatum. Nam cum altissima murorum essent, et pleraque ferro aut aere operta, atque ipsa altitudine hostes a jaculis defenderentur, Romani admovere arietum machinas, quorum ictu frequenti muri valida laxabantur: inniti levioribus spiculis coepere et sagitis, ut propugnantes averterent, impedimenta prohibentium detorquerent. Sic paulatim quatientibus murus cedebat: unde majorem ipsum arietem, excisorem urbium Judaei appellaverunt. Soluta itaque murorum parte, dereliquere Judaei muri ipsius propugnacula, securi, quod duos alios muros interiores haberent, et concessere ad murum secundum. Illis fugientibus, Romani ingredientes per cava muri, portas aperuere: sic intromissus omnis exercitus, pene diruit murum exteriorem, ne bellantibus esset impedimento: aut si res adversae forent, claustrum refugientibus.

CAPUT XII.

Diviserunt sibi loca Joannes et Simon conjurati circa murum secundum. Joannes cum suis in castro cui nomen Antonia, praeliabatur: ei propinqua erat porticus templi, quae vergebat ad partem septentrionis. Nam et ipse locus (in quo castrum postea Antonio vocabulo conditum) inter duas jacens porticus septentrionalis, hoc est, Brios nuncupabatur; Simon vero ad Joannis sepulcrum vicem tuendae urbis susceperat: his pro salute, Romanis pro victoria certamen erat. Quibus etsi virtus potentior ad congrediendum, locus tamen inferior ad obsidionem: cum eos de muro gravaret praelium, temeritas Judaeis insolentior, fortitudo Romanis acrior erat: imminebant partibus duces; eoque major oriebatur contentio, dum quisque suis ductoribus pericula sua gestit probare. Simon suos urgebat terrore et formidine: Romanos Titus pudore sui quam maxime conveniebat, quod morte gravius arbitrantur, non exhibere pericula sua Caesari, cum ipse toties pro exercitu periculis offerre se non dubitavisset. Armabat eos vincendi consuetudo, et cedendi ignorantia: praecipueque praesens uniuscujusque virtutis arbiter Titus, a quo non remuneratio fortitudinis exspectabatur, sed supra omnia, fructus amplissimi erat praemii, illo spectante quidquam strenue gessisse, quod ei non displiceret. Eo incentivo Longinus equestris militiae vir excitus, adversas pro muris videns Judaeorum catervas, tamquam indignatus quod Romanos bello lacesserent, et ex aequo prodire auderent, desiluit equo, atque in medios se injecit hostes. Et unum more ipso parantem occurrere, telo percussit, simulque ejus vocem et animam rapit. Alteri ereptum de corpore prostrato telum infigit, et ad suos victor sese recepit. De praeeminentibus loquimur: caeterum multi imitatores utraque ex parte, sed diverso genere: Judaeis desperatio audaciam dabat, Romanis gloriae cupiditas virtutem addebat. Par tamen imparibus animis mortis contemptus: Judaeis solatium putabatur, cum hoste commori. Titus festinabat conficere bellum, sed sine suorum dispendio, qui etiam ipsos hostes servare si posset, quam perdere malebat. Nec aliud monebat militem, nisi consulto bellandum: eam solam esse veram virtutem, cui sit comes providentia: nam sine consilio fortitudinem temeritatem videri, nec usquam magis cavendum quam in victoria. Perire enim cum inferiore superiorem, victi triumphus est. Consulendum itaque ne videatur eventus fuisse, quod vicerit; ignaviae, quod consortium periculi non evaserit. Jubet itaque arietem admoveri ad medium muri septentrionalis.

CAPUT XIII.

Erat ibi Castor callidus et ad fraudem paratus, qui fugatis caeteris per jacula sagittariorum, cum aliis novae fraudis sociis praetendebat. Is ubi appulsu arietis turrim everti, murum labere ac facile ruiturum, si tormenti ictus repeteretur, animadvertit, manus tendens rogabat Caesarem voce miserabili, ut periturae urbi jam parceret, nec supremo excidio labefactandam putaret. Caesar aestimavit quod sedulo veniam deprecaretur: manus daturus ut deditio praecederet, jubet tormentorum ictus cessare, jaculatores temperare a praelio. Castori dat loquendi copiam. Ille descensum simulare, dein quasi suadere suis: alii velle, alii reniti, subitoque velut indignantes qui cogerentur, supra loricam se percutientes cecidere. Miraculum ingens, cum fraus lateret, sic tempus duxere. Inter quae unus e militibus Romanis jaculo sagittae narem Castoris percussit. Ille deplorare et conqueri apud Caesarem, poscere ut juberet aliquem sibi dextram dare, ita se perfugio usurum. Caesar Josepho mandat negotium: verum ille qui caveret Judaeorum insidias, nihil sincerum in eo intelligere se respondit. Aeneas tamen propius murum successit, et ut advenientem susciperet, occurrit. Cui Castor vociferans, ut sinum aperiret, aurum exciperet, saxum dimisit. Ille oculis vigilantibus lapidem praevidit, celerique corporis saltu lapsum evadit: alium tamen prope astantem saxi involvit immanis ruina. Hoc Caesar intuens acrius incubuit ad murorum dejectionem, praecipiens majore vi tormentorum impelli. Contra ad exurendas machinas ignes jaciebantur. Sed ubi murus solutus est, Castor cum suis quasi in ignem se dejecit, dolo praetexens animi magnitudinem in contemptu mortis, cum dolo turpi vitae effugia captaret.

CAPUT XIV.

Unus jam murus, hoc est tertius supererat, subversis duobus; adhuc tamen Caesar reservabat patientiam, qui adverterat jam sibi perire, quidquid perisset. Dum parcit, et provocat ad deditionem non exspectato agmine, cum paucis irruens supra murum secundum, congregata manu Judaei in angustiis plurimos sauciaverunt: plerique etiam utrinque mortui. Tunc Caesar eminus sagittis figebat resistentes: inter confertos jacula nusquam eludebantur, nullus ictus sine vulnere. Sic removere sese Judaei coepere: et Titus suos recepit. Et fames jam urbem graviter incesserat. Judaei tamen pro victoribus, quia se intra secundum murum receperant, quasi expulsis Romanis gloriabantur: sed neque lapsa reparare, nec lapsura defensare poterant. Restiterunt tamen aliquantulum. Pugnatum triduo ad murum secundum. Quarto die virtutem Romanam non sustinentes, refugere intra tertium murum. Caesar ab irruptione interim temperari jubet, subverti tamen praecepit secundum murum. Et quia superaret maxima belli portio, statuit ut miles sibi conveheret alimenta, ne victores inopia urgeret, afficeret indigentia. Quatuor diebus sibi miles frumenta convexit: simulque idoneum visum est tempus quod Judaei, si sibi consulerent, converterentur. Et populus quidem malebat, sed principes seditionis reputantes quae in plebem gravibus flagitiis perpetraverunt; dum nullum veniae locum sperarent, perire cum omnibus levius arbitrabantur, quam si soli auctores perirent. Quinto itaque die, quia nihil a Judaeis pacificum deferebatur, gemino agmine Caesar moenia aggreditur: et duos aggeres attolli imperat, unum contra Antoniam, alterum contra murum qui erat contra Joannis sepulcrum. Eo enim superioris urbis excidia petebat: illo autem altero, si castrum expugnavisset, etiam templo facile potiretur. Quod nisi in suam potestatem deduceret, etiam urbem tenere non poterat sine periculo. Diviserat Titus exercitum in duos ordines. E diverso quoque distribuerant sibi Joannes et Simon officia defensionis. Antoniam defensabat Joannes, Simon cum armatis suis et populo Idumaeorum ad sepulcrum Joannis speculabatur; atque omnes obsidentium conatus de superiori loco, quibus poterat generibus eludebat. Et jam exercitatiores erant, malis edocti occurrere machinis obsidionis; pluraque genera sibi tormentorum et ipsi adsciverant, quibus Romanorum opera destruerent, coepta impedirent. Quorum Caesar advertens praecipitem pertinaciam, admiscere operibus sermonem voluit, ne forte desperatione veniae pervicacius obniterentur, ac spe promissorum possent desistere. Suadere itaque coepit, ne se captae urbis excidiis involverent, permitterentque eam suae potestati, quae armis jam teneretur, et circumvallata obsidione premeretur ad excidium supremum, cedentibus se veniam daturum: si modo vel sibi vel patriae consulerent, ne tota civitas dirueretur. Mandat quoque Josepho, ut ipse patrio sermone cives alloqueretur, ut forte contribules suos vel ipse inflecteret, ut furori proprio renuntiarent. Qui licet effusa Judaeorum in se odia novisset, tamen quantum a jactu sagittae longius poterat, remotus a muris, ita vero ut posset audiri profutura civibus noto sibi alloquio prosequebatur.

CAPUT XV.

Fuerat, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter ante quam res ad supremum veniret, dum putatis vos loco et notae regionis subsidiis fore superiores: licet convenerit Romanos, bello insuperabiles, armis non provocari, a quibus saepe victi sunt, qui vos vicerant: sed tamen habet hunc lapsum improvida mens hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius eventus: et ideo se unusquisque forti committit virtute inferior. Postremo de muris superatis, non putatis etiam usque ad templi progrediendum eversionem. Parcite aris, parcite altaribus, parcite domicilio quondam coelesti. Jam enim vos et Deus ipse deseruit, quia vos pietatis cultum deseruistis. In medio templi bellum pertulimus, circumfusi ignes templum oberrant: sed non quales solebant, circumsistunt armati. Adhuc tamen puras a sacrilegio manus habentes, volunt Romani parcere, nec sacros contaminare postes, nec veteres abolere ritus, si vos sinatis: quid exspectatur ulterius? duo muri eversi, tertius superest, et ipse infirmior lapsis duobus. An praesidium speratur divinum, atque auxilium de penetralibus? Sed qui nos defendebat, ad hostem migravit: quoniam quem nos colebamus, Romani venerantur, nos offendimus. Quis autem ignorat cum illis esse Deum, qui sibi omnia subjecerunt, nisi quae nimio aestu aut gelu invia sunt? Et ideo extra Romanum imperium, qui eadem extra usum humanum diversis populis Deum per vices dedisse potentiam: primo Aegyptiis, post Judaeis, Assyriis quoque et Persis auxiliatorem fuisse nullus negat: postea conversum ad Romanos, cum his perseverare: denique cessisse illis universa regna, omnem terram in possessionem datam. Quid vobis cum victoribus universae terrae, quibus secreta oceani, et extrema Indiae parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quae terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus. Quae licet belli curam videatur augere, et ipsa frequenter captiva Romanis accessit triumphis: validissimum genus hominum perhibetur, praestans caeteris: piraticis tamen myoparonibus non viribus nititur, fugae potius quam bello parata. Sed refertis, mori praestare, quam libertatem amittere. Quando vobis ista Judaei successit sententia? aut quando apud Hebraeos utilis fuit servitus, libertati inutili non praelata? Jacob ipse patriarcha in Aegyptum deduxit Hebraeos ne perirent fame. Descenderunt patriarchae, simul duodecim filii ejus, praeclara illa generis nostri exordia. Ibi Judas ille nobilis Judaeorum prosapia, qui nomen populo dedit. Ibi Joseph curru sublimis et equis, subjicere se in potestatem maluit, ut aleret suos, quam ad originis propriae libertatem redire. Ibi Benjamin pia fraude germani retentus, consensit dolo: quia non erat crimen servire potentioribus. Ibi haereditas eorum, cum vocaretur a Mose, tamen haerere desiderabat. Sic patribus vestris etiam dura servitus non displicebat, ut periculis anteferretur. Servistis ergo Aegyptiis, atque utinam semel! Sed non solum tunc servistis, quando coelestis escae pluviis alimoniam servitutis extremae praeferebatis: sed etiam postea victi atque captivi descendistis in Aegyptum, cum Assyrios refugeretis. Servistis etiam Assyriis per multa annorum curricula, et dulcis illa servitus erat. Servistis Macedonibus, Persis, Seleucensibus, Palaestinis: solos Romanos vobis graves putatis, quibus et illi serviunt, quibus vos serviebatis? Utrum igitur odium his debetis an gratiam, qui vos dominis vestris pares fecerunt? Ultionem vestri hanc, non contumeliam puto; quia vos de his vindicaverunt, quibus subjecti eratis. Servitio premitur Assyrius, qui Asiae toti imperitabat. Arat Aegyptius Romanis, ferit de suo quod ille metat. Macedonia quae usque ad Indos devicta Perside imperium diffuderat, agnoscit dominos quos ignorabat, et frustra se regibus suis Aeacidarum nomen imposuisse reminiscitur. Certe non alias cessisse, nisi ad Romanorum triumphum, quibus et ipse Pyrrhus Achilleae sobolis, et prosapiam et vocabulum praeferrens, victus armis, ita se promerendae pacis studio subjecit, ut veniam rogaret. Nam de Palaestinis quid loquar, quos unius praesidis potestas coercet? Ingrati, numquid non vestra nobilitas est cum Persis servire? hoc est enim servire vobiscum reges, regnumque maximum habere socium subjectionis. Sed quaero, quando fueritis liberi, qui nunc servitutem recusatis? Quando ergo liberi fuistis? vel cum aliis dominaremini, qui sub rege eratis? Habebatis regem Deum, repudiastis regnum ipsius, sub quo solo eratis liberi, voluistis servire hominibus. Cur patrum revellitis testamenta? haereditas et in patres contumax. Elegistis regem cui nomen Saul. Occiso illo, Palaestinus vobis populus imperitavit: successit post tempora David in totius populi regnum, mitior quidem domino, sed dominus tamen, prius quam requiesceret David, genti tamen et ipse regem imposuit. A Salomone rursus scissum in duo regnum, et divisa per longam seriem dominationis haereditas. Ut transiliam captivitates, Cyrus plerosque terris suis Judaeos et sacris suis reddidit. Sed patres vestri cum Persarum praeliis gravibus attererentur, quamvis nobiles Machabaeorum triumphis, elegerunt sibi Romanam societatem. Tenet scriptura divina multarum pacta legationum. Facti estis Romanorum amici, qui Persarum servi fuistis. Sed rursus maluistis regem habere, quam sacerdotum principem, cui populus obtemperaret, cum saevitia vestrorum regum esset intolerabilis: defuncto Herode, pulso Archelao, sub Caesare esse Romano postulavistis. Tradidistis vos Caesari cui servistis omnes ad mutandum in melius servitium. In communi enim conditione universorum servire, quaedam libertas est: quoniam dignitate dominantium honestantur obsequia servorum: quamquam Romani servitutem non exigant auctores libertatis, quia non solum immitem regem necarunt, sed etiam superbum non passi sunt; et ideo augustum apud eos nomen est imperii, quod augeat suos, non quod alienos opprimat. Sed esto, sit utile vobis, non obedire imperio Romano; videamus si liberum, si non exitiale. Urgent vos Romanae acies, urgent patriae ruinae, urget templi excidium; non quod utile sit, sed quod possibile, perpendite. Non enim votorum species, sed possibilitatis ratio pensanda. Lex nempe naturae eadem omnibus hominibus, volatilibus, feris, bestiis infusa, ut unusquisque cedat potentiori: taurus, leoni: cervus, urso: leopardo, caprea: aquilae, accipiter: accipitri, columba: ipsi tauro, juvenci inferiores: arieti, ovium greges: hirco, caper: ne diversi generis esse videatur aliqua distantia, vos potentioribus, Romani tamen neminem expellunt, vos expulistis; immo illi agunt, ne quis etiam victus de terris suis exeat: Antiocho partem regni servaverunt. Et nunc Caesar quid aliud laborat nisi ut terra vestra non deseratur, regio vestra non evacuetur, civitas non evertatur, templum non concremetur? Non omnibus victoria datur. Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare. Tauri armentis eminent, arietes gregibus. Penes paucos eminentia, penes plurimos mansuetudo. Et vos induite mansuetudinem, suscipite subjectionem, quam etiam ferae induunt. Haec cum diceret Josephus, conviciabantur de muro. Maledicebant utilia suadenti. Plerique etiam jaculabantur sagittas, si possent eum morte affligere. At ille, qui oratione non flectebat indomitos, scripturarum quoque testimoniis conveniendos arbitrabatur, maxime quia dicebant Deum templi sui praesidio non defuturum.

CAPUT XVI.

Temerarii, nunccine demum vobis divinum auxilium affuturum speratis, quando permiscuistis omnia bello, altaria violastis, diruistis totius urbis munimenta? Temerarii, inquam, et vestrorum immemores auxiliorum, scuta et gladios parastis, et hoc adversum Romanos. Non talibus armis vincere solebatis. Quando enim in hasta et gladio fuit Hebraeorum victoria? Recordamini unde orti, et a quibus sitis profecti, quomodo patres vestri hostes suos vicerint. Temerarii, quem vobis adjutorem eripuistis, dum aliena subsidia deposcitis? Non in multitudine populi, sed in timore Dei pater Abraham penetravit Aegyptum; et cum abductae conjugis captivam videret pudicitiam, bello tamen abstinuit, assumpsit piae orationis arma, defensorem adhibuit, qui dormiente eo vinceret, et expugnato hoste intaminatam sibi conjugem repraesentaret. Redit Sara sine armis, referens viro triumphalem victoriam. Dormiebat Abraham, et torquebatur Pharao. Metuebat Sara, et Pharao crimen negabat. Ejiciebat alienam, et damnato crimine honorabat castimoniam, quam spoliare desideraverat. Additur aurum et argentum ad Sarae pudorem, ut condemnaret voluntatem facinoris expertem. Rogabat patrem Abraham, ut pro sua ad Dominum familia deprecaretur. Erat enim infecunda domus ejus. Remeat Sara ditior salvo pudore: revertit Abraham sanctior, qui conjugalis pudicitiae remunerationem sterilitatis remedio compensavisset. Quid de filio ejus Isaac loquar? Is quoque patrio fretus munimine, adversus finitimi potentis insolentiam, non armatas produxit acies: et certe habebat CCCXVIII vernaculorum validam manum, quae reges quinque bello superaverat, spoliis exuerat, captivum Lot Abrahae patruo restituerat. Non gladium vagina exuit, sed solam adversum invidentes patientiam induit, simplicitatem retulit: venerunt rogantes, qui exterminandum denuntiaverant: poposcerunt amicitiam, qui finitimum non ferebant. Contremisco tanta patrum recensere mirabilia: Jacob sanctus, Esau fratre parricidium minitante patriam reliquit, parentes deseruit, solius secum orationis ferens viaticum; meritoque in peregrinis locis cum fratris metueret insidias, et hominum comitatu atque auxilio egeret, invenit Angelorum consilium: perductus (ut ait) ad castra Dei, colluctatus est Domino: et sicut dicit Scriptura: Praevaluit Deo, qui imparem se hominibus arbitrabatur (Gen. XXXII, 28). Quid aliud Moses adversum regem Aegyptiorum exercitumque et dracones ejus, nisi solam virgam levavit? O potens virga, quae coelum tenebris obduxerit, terram imbribus inundaverit, siccaverit maris fluctus! Cinxerant Hebraeos Aegyptii, orabat Moses et non dimicabat: divisum est mare, et populus intravit, sequebatur Pharao. Moses inter fluctus positus orabat: demersus est cum suis Pharao, cantabat Moses (Exod. XV, 4). Quis haec et talia considerans non admiretur, et non intelligat in oratione nobis meliora esse arma quam in virtute? Illa enim sibi divinum auxilium adhibet, haec corporis. Didicit haec arma quae non carnalia sunt, sed fortia Deo Mosis discipulus atque idem successor Jesus Nave, qui imitator et suppar magistri, Jordanis aquas convertit retrorsum: idemque cum inexpugnabiles Hiericho urbis muros videret, sacerdotes turba canere jussit, jubilare populum: quo facto repente cecidere muri atque exusta civitas est, et omnes necati sunt, nisi quos Rahabbonae meretricis fides a memoratae urbis excidio defendit. Gedeon quoque trecentos viros ad bellum elegit, eosdemque non arma praeferre, sed mysteria praecepit: in manu laeva hydrias aqua plenas tenere, in dextera faces: qua specie perculsi hostes fugere illico, atque ad Hebraeos victoria pervenit. Intermissa erat sacrae cura religionis Heli sacerdotis negligentia, divina imperia deserebantur: irrogatum ab Allophylis praelium, victi Hebraei, capta etiam arca Dei est, et sine armis reddita illis: quo indicio claruit, quod et sine religione arma non vincant, et religionem sine armis vincere. Ezechias rex, infuso Assyriorum populo genti Judaeae, cum voce Rabsacis imperio Sennacherib regis, quae in Deum jacerentur convicia, quae populo, quam suprema exitia denuntiarentur, satis comperisset: insinuantibus, non verba verbis, nec arma armis referenda credidit: sed exsurgens, cilicio se ut scuto induit: pro galea cinere caput texit: pro jaculis orationem intorsit. Ascendit oratio, descendit Angelus, caesa per noctem Assyriorum CLXXXV millia cadavera numeravimus; percussorem non vidimus. Praeterieram de quinque regibus, quos inconsulto Domino bellum adorsos, per desertum meantes, aquae inopia vehementer afflictare coeperat, ipsosque et equos eorum sitis vexare. Necessitas praetermissum officium reparari coegit. Erat enim rex Israel negligens circa Dei cultum: admonitus tamen ab aliis, ut Domini prophetam requireret: cognovit Elisaeum, ab iisdem in quibus degerent locis, non longe abesse: misere oratum auxilium orationis, et remedia necessitati. Licet offensus erat regi Israel, quia perfidus non credebat, promisit tamen et ubertatem aquarum, et victoriae celeritatem. Manare coepit aqua per desertum, et sponte se sine ullis imbribus infundere terris fluenta. Surgentes adversarii, quos securos victoriae somnus uberior laxata presserat sollicitudine, subito videre sole fuso rutilare aquas: fuerunt qui inter regum populos bellatum putarent, quorum sanguine terra maderet. Itaque in praedam festinantes passim sine ordine, sine modo currere, alius alium praevenire, sic praecipites in medium progressi hostium vallati, interfectique ingentem suis stragem dedere: ita hortatus propheta a patribus nostris sitim pariter et metum depulit, idemque adversus famem auxilium tulit. Nam cum obsideretur Samaria, atque in ea clausus maneret rex Israel, gravis eos urgebat fames, ut ne a nefandis quidem alimentis abstineretur: conventus propheta tantae miseriae deformitate, simulque regis nuntio qui putaret prophetae dissimulatione famem adolevisse, respondit: Sequenti die, et ubertatem frumenti, et utilitatem videbis (IV Reg. VII, 1). Non credenti nuntio, dixit: ipsum quidem, quia non crederet non visurum, promissorum tamen fidem non defuturam: subitoque per noctem in castris Syriae hinnitus equorum, curruum fragor, quadrigarum currentium fremitus, armorum sonitus auditu metum incussere victoribus, quod in auxilium Hebraeis multae ac validae gentes commeavissent, ac sese imminenti, ut arbitrabantur, periculo fuga eximere properaverunt. Nox consilium maturavit, terrorem auxit. Fugientibus itaque Assyriis, omnes quas invaserant copiae, in castris die sequenti repertae. Abundantia utilitatem creavit, utilitas fidem implevit: mors incredulo ipsi quidem fructum eripuit, publicum tamen remedium non impedivit. Liquet igitur plurimos patrum duces, cum minime praeliarentur, victoriam adeptos: alios quoque bello superiores fuisse; quibus consulentibus, bellandi jus oraculo permissum foret. Denique victus Amalech; sed cum Moses manus elevaret: vicit Jesus Nave, cum solem statueret: vicit et Gedeon, cum in aqua dimicaturos probasset: Samson etiam, cum adhuc intaminatum crinem servaret: vicit et Samuel, sed cum adjutorem lapidem figere proposuisset. Triumphavit David, cum Bethsabeam (hoc est, filiam sabbati) suo conjugio propheticis ministeriis copulavisset: vicit etiam bello civili, quod refugiebat illatum: non inferebat (nil enim bello civili foedius) solus qui potuit inferre: vicit et Asaph praelio, sed postea quam desperantibus suis, quod numero essent inferiores dixit, nihil interesse, pauci an plures sint, cum Deus paucos timentes se pluribus faciat validiores (I Reg. XIV, 6). Bonus profecto fide, si usque ad finem perseverasset. Vicit et mulier armis quae fidem Deo reservavit. At vero Saul victus est, quia Dei praeceptum non custodivit. Vulneratus Josias, quia contra imperium in hostem processit: sanctus caeterum, et ideo raptus, ne captivitatem nostris debitam peccatis videret. Clamavit Nachao: Non sum ad te missus, ferens ejus fidei testimonium; sed involvit eum, sicut ante Amasiam, consortium degeneris societatis. Denique et ab homine Dei monitus erat, ut illos quos ad belli societatem centum argenti talentis conduxerat, dimitteret, si vellet vincere. Cui dubitanti, quod tantum pretii amissurus foret, respondit propheta quod haberet Dominus plura, unde etiam argentum eidem restitueret: quo fretum conductis renuntiasse auxiliis, vicisse cum paucioribus; ne ipsum quidem Deo tantae victoriae mercedem solvisse: sed illico ipsis simulacris quae victor coeperat, detulisse sacrificia, quasi eorum beneficio vicerit, quae in praedam captivitatis redegerat. Sedechias ipse incumbentibus jam patriae ruinis, per Hieremiam conventus prophetam, cum hostili obsidione premeretur, ut urbem egredi non metueret, victorem futurum, si coelestibus imperiis obtemperaret: aut captivum si defendendum putasset, infidelitate semetipsum et suos decepit. Abductus erat ab Assyriis populus Judaeorum in Babyloniam: reliqui ad Aegyptios transferre se, qui resederant, deliberabant. Mandavit Dominus per Hieremiam prophetam et caeteros, ut unius gentis essent imperio contenti, ne geminata captivitas aerumnam augeret. Verum illi posthabentes oracula Dei, facti sunt duarum captivi gentium, qui unius gentis jugo exire impatienter desideraverant. Itaque in Aegypto exsules perseveraverunt. At vero illi qui in Assyrios ducti sunt, expleto tempore captivitatis, quod pro peccatis populi Dominus constituerat, postea Cyro imperante, remeandi facultatem adepti, reverterunt cum gratia. Renovatum Dei templum est, regum opibus Cyri et Darii caeterorumque Persarum muneribus: ipsi itaque qui everterant, reparandi sumptum dederunt, restituerunt etiam jus sacerdotum, cultumque juverunt religionis. At vero nostri dum sacerdotium inter se competunt, et apud Parthos ambiunt, conferri sibi memoratum honorem, de religione mercaturam fecerunt. Quid de Babyloniis querimur? Nostros experti sumus deteriores. Illi nobis reddiderunt omne jus religionis, illi sacerdotum creationem restituerunt, et nostri eam Persis refudere. Illi sacerdotales infulas permiserunt nostrae potestati, nostri eas Babyloniis vectigales fecerunt. Quid adjiciam cruentatum sacrarium sanguine, madere sacra limina, semiruta adhuc stare templi fastigia? Minor est circa nos ira Dei, quam nostra contentio: illa nos captivos fecit, ista sacrilegos: illa disseminavit Judaeos, haec sustulit. Conferte, si videtur, quid intersit inter captivitatem nostram et seditionem nostram. Captivitas nostra gentibus infudit nostrae religionis consortium: seditio nostra etiam Judaeis ademit religionis gratiam. Quis autem Romanos in Judaeam introduxit, nisi Hyrcani et Aristobuli contentio? Quis Sosium, nisi Herodes? Quis Antonium, nisi Sosius? Quis Caesarem imploravit sibi regem, nisi vos? Quis alius praeter vos Antipatrum regno expulit, et libertatem in Antipatro? Et tamen non reprehendo, neque abnuo Florum in vos sceleste consuluisse. Sed querela Romanis deferenda fuit, non arma inferenda. Sprevistis Neronem, sed Vespasianus successerat: qui benignus natura, benignior tamen etiam studio esse potuit, quia in Judaea imperium assumpserat: aut si non movebat pietas, virtus certe ejus vos debuit adigere, ut vobis consuleretis. Sed quomodo vobis non parceret, qui pepercit Joseph? Cui enim infestior, quam mihi esse debuit? Quis majora adversum Romanos munimenta exstruxit? Quis studiosius pro patria decernendum putavit? Postquam vobis bellando complacita conditio est, bellorum quidem initia non probabam, sed suscepta non deserebam: testantur hoc Jotapatae urbis, quae bellantem adhuc texerunt, favillae, me bello non destitisse, nisi post ejus civitatis ruinas: delituisse, quoad potui in illo eversae urbis sepulcro, pertulisse famem, ne Romanis me traderem: quaesisse veniendi ad vos effugia: sed deprehensum, non sponte egressum, maluisse perire cum meis, sed pepercisse Caesarem: optasse vobiscum potius periclitari, non quod probarem consilium, sed quod eligerem periculi vobiscum consortium. Gratias tamen Deo, quod tanti sceleris non incidi societatem, ne seditionum incentor existimarer: aut quia his misceri nequibam, parricidium quod manu declinare poteram, vel mortem implerem. Certe ne sanctissimam matrem pro me dilacerari cernerem, meorumque dispergi viscera; quae miseranda quidem, sed tamen tolerabilius est ea pati, quam fecisse. Quid igitur adhuc exspectatis? An signa majorum? Non ea nobis merita, non ea circa Dei cultum officia. Non ea Romanorum, quae Assyriorum infidelitas, qui accepto pretio discessionis fidem fregere: nec recedendum, sed acrius ingruendum putarunt. Quin etiam ut ex accidentibus colligamus divinae motum sententiae, Deum Judaeis adversari certum est. Denique Syloa quae ante bellum sicca fuerat, et omnes extra urbem fontium, venae quae diu fluere cessarunt, ut aqua nostro deesset usui, nisi pretio quaesita: nunc in usus redeunt suos, et Tito se advenienti refundunt. Scaturiunt uberes venae, atque ita aquarum redundantium omnia replentur, ut non solum exercitui large ad potum exuberent, sed etiam equis, bellatoribus ac jumentis, pecoribusque universis, hortorum quoque irriguis non desit aquarum abundantia: ut tamquam adnitentibus elementis victoriae Romanae largiores credas fundi meatus. Recognoscimus prodigia superiora, quae etiam tunc nostrae urbis praevenerunt captivitatem: cessavit aqua Judaeis, refudit se hostibus, ne siti obsidio impediretur. Nec mirum est, si recessit a Judaeis divina gratia, quos tanta flagitia circumvallarunt. An vero bonus vir plenum horroris non refugit diversorium? et domum suam deserit, si quid in ea commissum sceleris agnoverit? declinat indignae habitationis consortia, exsecratur conversantium iniquitates: et dubitamus de summo et immaculato Deo, quod abhorreat tantorum contagia flagitiorum: et funestorum scelerum aversetur atrocitatem, nec demoretur in parricidarum conciliabulis, qui Dathan et Abirom, quia Mosem et Aaron praeripiendo sacerdotii munere lacessiverant, separari ab innoxiis praecepit, ne pios aut macula contaminaret de consortio noxiorum, aut poena involveret? Sed quid ego diutius sermonibus immoror, cum plena horroris et gemitus omnia circumfundantur, templique excidium properetur? qui istud oculi spectare, qui sensus perpeti, quis tolerare potest animus? O saxis duriores, ferro rigidiores, qui in tantis rerum humanarum prodigiis adhuc inter vos tamquam ad virtutis aemulationem de scelere certatis; et quod est gravius, vos ipsi patriam destruitis, atque ejus augetis ruinam! Convertimini aliquando, aliquando resipiscite, judicate, et videte pulchritudinem patriae quam prodidistis: quae urbs, quod templum, quae sanctorum domicilia, sacrorumque penetralia, quae prophetarum opera vestris manibus eviscerantur? In haec quisquam flammas ducit, et spargit ignes et incendia ministrat, nec ullo affectu movetur? rupium, si sentiret, rigor resolveretur. Certe et insensibilia plerumque in maximis rerum acerbibitatibus sensus speciem metiuntur, ut scopuli tremant, et madentes sanguine guttae fluant: vos autem immobiles perseveratis, ut quid melius post haec supersit, quid dignius quod reservetis. Postremo si ista non movent, quia apud pios praestantiora sunt, vestrarum saltem miseremini necessitudinum: ponite ante oculos filiorum vestrorum neces, aut ferro aut fame: et his acerbiorem, uxorum et filiarum servitutem, quibus tuta libertas erit, pacto deditionis, aut captiva servitutis urbis eversione. Consulite dum licet, ne graviora post mortem relinquatis, quam ante mortem fecistis. Nec ego liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris simul periclitatur sanctissima mihi mater, et cara uxor, haud ignobile genus, et quondam domus clara. Ac fortasse propter meos haec me suadere arbitramini: occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem: libenter hanc solvam mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis.

CAPUT XVII.

Ea Josephus cum lacrymis vociferatus, plerosque de populo inflexit: ut ad Romanos confugerent, venditis quae possidebant. Quos Titus quo quisque cupiebat, direxit: ut etiam caeteri provocarentur Romanis se sine metu tradere. Confluebant itaque reperta egrediendi copia, securi salutis, si ad Romanos convenirent: nec solliciti de servitute quibus libertas reservaretur. Hi vero qui sequebantur Joannem ac Simonem arbitros et incentores seditionis, magis scelerum poenas, quam adversa belli reformidabant: ideoque intuta sibi refugia opinabantur. Nec solum ipsi non audebant egredi, sed etiam insidias praetendebant, ne cui liceret e populo urbem exire. Majorque cura erat egressionem suorum, quam Romanorum ingressus cavere. Tenebantur itaque inviti; et si quis deprehensus foret, graves poenas dabat. Suspicio tenuis, gravissimae causa mortis. Non argumentis veritas, sed suppliciis quaerebatur. Si qui pecuniosi erant, afficto crimine seditionis rapiebantur ad necem: si qui inopes, quia non habebant quo se redimerent, morti patebant.

CAPUT XVIII.

Et jam gravis fames saevire, atque amplius seditio grassari coeperat furore ac vesania: frumentum non reperiebatur, nullus panis in publico usu. Sicubi esse compertum fuerat, illico domus expugnabatur. Jugulabatur aedium dominus, ut frumenti conditor, quod occultavisset. Rursus non repertis frugibus, quasi diligentius absconditae forent, tormenta exercebantur. Optabant plerique mortis compendium, cum eos aut fames afficeret, aut crudelitas excruciaret. Denique qui seniores erant occidere dedignabantur, invidentes beneficium mortis, quibus jam vehementior carnifex fames, miserabili macie visceribus exesis nuda ossa tenuitate texerat. Spirabant semineces solo adhuc spiritu, atque aegra trahebant cadavera. Sicubi purgamenta olerum vel casu lapsa, vel quasi arida projecta adspexerant, reliqua invalidi corpore, ore lambebant jacentia humi. Aut sicubi internata parietibus visa fuerat herba, rapientes succo infelici miseram solabantur famem. Qui ditiores erant, mensuram tritici toto censu emebant. Quid enim servarent non profuturum? Qui pauperiores, vel hordei: ita ut nemo vendentem vel ementem videret. Hoc enim omni gravius scelere puniebatur. Neque vero coquendi panis usus exspectabatur, ne mors praeveniret, aut mora proditorem arcesseret. In occultis abditi, incoctum mandebant triticum, quibus ulla vel exigua frumenti copia erat. Nulla mensa, nullum sedile, nulla lux: ne quis interveniret, atque improvisos deprehenderet. Si sonus ullus, abscondebantur cibi: suspectae solitudines, frequentiae parricidales: inter suos triste certamen. Omnem enim affectum excludit fames, et maxime verecundiam; esurientibus enim pudor dispendium vitae, et detrimentum salutis est. Si quis vir cui mulier esset aut filii aut nepotes, aliquid escae haberet, vix fatebatur: similiter et mulieres. At cui mitior animus, ubi apposuisset alimoniam, de manibus ejus extorquebatur. Miserabilis erat cibus, esca lacrymabilis: rapiebant parentibus filii, parentes filiis, et de ipsis faucibus proferebatur. Plerisque aliorum vomitus esca fuit. Nec marcentia sumere ullus horor: aut verecundia, adimere suis vitae ultimae stillicidia. Et haec tam infelicis species calamitatis metus erat, ne deprehenderetur. Clausis itaque foribus exercebatur, ne quis superveniret, qui de ore alieno cibum quaereret, et canum more vomitus alienos lingua sua lamberet. Sed ne hoc quidem impune: nam ubicumque fores obseratae, suspecta fraus alimenti absconditi. Prosiliebant ministri seditionum, clausa expugnabant, intolerabilia et novae crudelitatis exigebant supplicia. Nec ab ipsis quidem pudendis corporis abstinebatur. Per ipsa quoque poena transibat, quod in his gravior sensus poenarum sit. Multi cum jam percussores irrumpentes viderent, paratos rapiebant cibos; ne vel ipsi defraudarentur supremo viatico, vel certe futuram mortem ulciscerentur: et quo gravior videbatur crudelitas, non esuriebant ipsi, qui rapiebant cibos esurientibus. Rapinis enim sibi aliorum opes coacervarant, et alienis conditis pascebantur: cum ipsi qui congesserant, esurirent, jejunioque contabescerent. Si qua materno affectu percita, miserans vagitus infantiae, succum ciborum ore proprio vellet infundere, pii operis poenas luebat, suspensoque ad cervicem, vel haerente ad mamillas pignore simul transfigebantur. Plerique etiam beneficium putantes mori, egrediebantur urbem, ut herbas vellerent, vel radices depascerentur, aut cortices arborum detraherent, si quid in his viriditas ad cibi solamina subministraret, quos invenientes Romani necabant. At qui hostem evaserat, in ipso portae ruebat limine, fame tabidus et ore invalidus, quem jam et ipsa mandendi officia destituissent. Regressos quoque excipiebat feralior manus, quae de gremiis miserorum summo quaesita periculo, per acerbissimum extorqueret nefas, nec partem reservaret pro mercede saltem periculi. Moriebantur itaque majore suorum quam hostium impressione. Ea enim quae etiam hostis indulserat, civis eripiebat: nec rapuisse tamen istius modi cibum proderat, quippe non multo post virenti corpore turgescentibus mediis, intimorum dolore viscerum quatiebantur: aut alvo soluti deficiebant exhaustis viribus, ut voti poeniteret, quod ad tempus solatio erat, post supplicio: dein lacertis viridibus, caeterisque serpentum generibus coctis exuviis, pestem addebant. Nam equorum cadavera si forte reperissent, inter se trahentes, praelio gravi decernebant: nec ab hoste quidem, quae coacervarentur exitia feriabantur. Nam cum se de urbe plurimi, cum filiis ac mulieribus egredientes in eam partem, quae praeruptorum profundo praecipitiorum sinuaverat contulissent, Romani veluti captiva ducerent mancipia, minoris praesertim aetatis velut validiorem ferirent, ne quis forte bellantibus obrepere auderet. Speculabantur, ut si quis cibi quaerendi diligentia, dum rimatur radices agrestium, ad ulteriora spatia prodiret, interciperetur. Nec tamen circumfuso licet hoste, cohibere se poterant, quibus fames audaciam dabat: cum parvos liberos macie consumi, et aperta fame ora frustra extendi, ferre non posset affectus parentum, quos socios sibi adsciverant ad periculum, ne pro se quasi fugae suae obsides, a seditionis auctoribus occiderentur. Cogebat fames egredi, quibus beneficium erat ferro perire jejunii comparatione. Contra Romani, quia contemptores mortis eos arbitrabantur, urgebant genera suppliciorum, verberantes prius, affligentes quoque patibulo crucis, quemcumque offenderant, quo vel caeterorum temeritas cruciatuum specie a lacessendi insolentia revocaretur. Miseranda itaque passio Tito videbatur, tantarum acerbitas calamitatum. Capiebantur innumeri, quingenti ferme ad diem cruciabantur, camposque ante urbem miserabilis pompae ordine praetexebant, ut de muris aspicerentur. Miserabantur Romani, non movebantur Judaei: compatiebantur hostes, socii non flectebantur: facilius apud adversarios pietas, quam apud socios reperiebatur. Tamen accendebantur plerique indignatione, quod in tantis malis deteriores fiebant, diversis modis afflictos cerneres: variasque poenarum species, formas suppliciorum tam innumerabili multitudine, ut jam locus patibulis deesset, patibula corporibus. Furebat intus Simon, fremebat Joannes, insidiabantur singulis per ministros suos: si quis fugere tentaret, tractus per humum discerpebatur. Eorum quoque qui abierant proximi cruciabantur, aut cruci affixa plerorumque cadavera suis qui elapsi fuerant, ostentabantur. E diverso etiam ipsi murum quadam patibulorum segete praetexuerant, quasi de adversariis triumphantes, si quos de suis ad Romanos velle confugere deprehendissent, ut caeteros transgrediendi metus incesseret. Nullus locus immunis acerbitatis, foris captivitas, intus fames, formido utrobique; minus tamen timebantur arma, quam tormenta, leviusque erat confici tumultu potius hostico, quam parricidio. Nec intermittebat tamen Caesar invitare factionum principes ad spem deditionis. Namque structis aggeribus denuntiabat, non longe abfuturum operis effectum: imminere urbi excidia; consulerent sibi, ut et salutem lucrarentur, et templum incendiis eriperetur. Id quo facilius crederent, amputatis plerique Judaeorum manibus dirigebantur, ne voluntario transfugio transisse ad Romanos aestimarentur, et quasi perfidis non deferrent fidem, vel eos ipsi necarent. At vero illi pro admonitione sedula gravia retorquebant convicia: funestiorem sibi humanitatem Caesaris, quam crudelitatem videri; quod altera libertatem eriperet, altera vitam auferret: malle se liberos mori quam servos vivere: devovisse animam suam in templo. Immortalitatem futuram, si cum templo exusti, aris ac focis patriis immorerentur. Nihil egisse Titum, eripuisse parva, dedisse plura: pro templo sibi paradisum succedere, illosque se qui pro templo Dei pugnaverint, transferendos: tantum, ne oculis suis triumphos Romanos viderent, et captiva jugo colla subjicerent. Consecrari parvulos suos, non interfici, quorum parentes coelestium propugnatores fuerint sacramentorum. Quo commotior, Titus, eos saltem eriperet qui inviti attinebantur, admoveri jussit machinas.

CAPUT XIX.

Erat in exercitu Antiochi Comageni filius, qui venerat ad belli societatem, impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus, qui moderationem Romani exercitus lentiorem ratus, nec considerans muneris difficultatem, insinuavit Caesari, mirari se, quod cunctarentur Romani murum succidere. Risit Titus, et ait: Commune est opus. Eo sermone juvenis sese proripuit cum his, quos armatos Macedonicum in morem promptiores habebat ad bellandum: namque et aliis subnixus advenerat. Cohors tamen quae appellabatur Macedonum, et viribus corporis, et proceritate ipsa praestare aestimabatur. Quibus appropinquantibus bellum adolevit. Contra de muro promptius decernentibus, quos extrema urgebant pericula, et successus praesentis certaminis animabat: cum inferiores a superioribus frequentius transfigerentur, ad superiores non omnia pervenirent spicula; filius tamen regis juventa alacris, armis munitior, comitatu succinctior, alios eludebat ictus, repellebat alios, quos etiam ut caveret suggerentibus sociis, instruebatur: et ideo integer a vulneribus perseveravit: sed de Macedonum cohorte plerique (quoniam pudori putabant, etiam naturae aut munimentis cedere) pertinacius praeliantes, vulnerantur. Itaque conatu irrito cessere superioribus: docti etiam viris Macedonibus si vellent vincere, et alacritatem Alexandri ad praeliandum esse necessariam, et vincendi eventum. Namque ille cum obsideret urbem morantibus caeteris, et circa solemnes machinas immorante exercitu, appositis impiger scalis murum ascendit: fugatisque praesentibus qui de muro repugnabant, solus se in urbem dejecit. Nec erat temporis, ut ipse sibi sine comite portas aperiret, cum urgerent pericula: sed immodicus animus ac victoriae avidus, in hostem prosiluit. Cessere agmina, sed quantos poterat solus prosternere! Deinde per diversas urbis plateas circumfundebantur hostes: si in unam partem Alexander incumberet, aliis post se circumvallandi copiam daret. Retorquebat itaque victor ingressum suum, ne a populo circumdaretur. At illi conferti inter se urgere coeperunt, inhorrescere super eum telorum vis maxima, resultabat galea tinnitu, clypeus fragore saxorum. Ac ni metuentes duci irrupissent Macedones, victor innumerabilium gentium intra urbem exiguam fuerat oppressus. Fuit igitur alacritatis, quod murum insilivit, hostem dejecit, in urbem solus triumphali saltu sese proripuit, impetu suo fugavit populos: fuit-tamen etiam eventus qui maxime duci, necessarius est, quod tantis ingruentibus populis, tot sagittarum jaculis, tot ruentibus spiculis, nullus fuit lethali vulneri locus. Periculum itaque virtus attulerat, mortem quoque alacritas invexerat, si eventus bellantem deseruisset. Ingressi sunt Macedones prorupta porta; sic temeritas victoriam invenit, et eventus periculum in gloriam vertit. Noster quoque David cum pugnaret adversum gigantes, invectus in hostem a tergo percussorem habebat; sed librantem ictus suos comes regis Abisai praevenit. Verum Alexandrum eventus servavit, prophetam gratia.

CAPUT XX.

Cedente itaque Antiochi regis Comageni filio, et cognoscente non quod formidinis, sed cautionis esset Romani exercitus perpensa moderatio, ut aggeribus et vineis, arietibus quoque et caeteris machinamentis murum adorirentur, exstruebantur aggeres per numeros opere diviso: praecipui quatuor insurrexerant, ex quibus unus e regione munitionis (cui nomen Antonia) per mediam ductus erat piscinam, quam Struthiam vocabant. Hunc aggerem quintus numerus triginta cubitorum in altitudinem fecerat, juxta Joannis sepulcrum. Quibus e diverso Joannes princeps seditionum cuniculum suffodit; et Romanorum opera suspendit: ignorantibus his, qui latenti cuniculo Judaei machinati forent, quia fulturis tabularum materia aeque subjecta, superiora cuniculorum suspenderant, fraus omnis latebat. Itaque ubi opportunitas visa, ignem apposuere, qui adultus sulphure et pice, quibus illita erat materies quae fulturam cuniculo dabat, ligna omnia facile consumpsit incendium, subjectorum ruina secuta est. Itaque Romanorum opera subito lapsa, sonitum ingentem dedere. Pulvere itaque et fumo repleta omnia, plurimum tenebrarum obduxerant, majoremque terrorem induxerat latens causa. Deinde ubi consumptis alimentis caeteris quibus primo opertus erat, liber postea ignis erupit, dolum prodidit, et Romanis ad praesens quidem formido periculi diminuta, sed evacuati laboris grave successit taedium; simul quod insultabant Judaei, non mediocris angebat pudor: et in reliquum parandae expugnationis spes refrixit. At in parte alia biduo post, cum jam murus ariete quateretur, Teptheus de Galilaea, Magassalus, et Jabenus, et Agyras direptis facibus in machinamenta muralia prosiluerunt. Nihil his viris audacius, nihil terribilius eo bello ex urbe in hostem processit. In medium namque hostium proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt, sed tanquam familiarium suorum consortiis immorati, non ante remeandum putarunt, cum undique in eos pila, sagittae, spicula jacerentur, quam subjectis ignibus adolerent obsidialium instrumenta machinarum. Concursus ingens Romani exercitus, ut incendium restingueretur: Judaeorum quoque clamor et studium quo subtexerent impedimenta, Romanis ne subveniretur. Illi arietes properabant flammis subducere: isti adhuc spargebant incendia. Unde comprehensis omnibus quae uri poterant, Romanos flammae circumvallaverant, nisi mature consuluissent. Instabant enim acriter Judaei, atque hoc ipso quod in ea parte conatus irritos non habuerant, successus audaciam alebat. Denique non contenti jam munimentis muralibus, ultra progrediebantur, atque ipsas Romanorum incessebant custodias, et ad castellum in quo praetendebant Romani ultro eversum, perrexerant. Et nisi Romani nominis gloria et militiae vetus disciplina, quae munia hujusmodi deserere gravioris poenae arceret formidine, furentibus repugnavisset, expugnatores urbium ipsi propriis cesserant munitionibus. Versa itaque species belli, et usus obsidionis: catapultis, et velocioris generis jaculis sese defensabant Romani, ut Judaeos repellerent, quo ipsis ante genere resistebatur. Inter quae Titus advenit, clamore excitus, et accersitus ad remedium; Romanis continuo vires additae praesente Caesare, et pudor aluit audaciam: Clamante Tito grave Romani nominis opprobrium, si versa vice suos amitterent, quibus jam hostium muri qui diruerentur, defecerant: diffidentes Judaeos munitionibus, sola niti temeritate: starent tantummodo Romani, victoriam non defuturam. Itaque hortando pariter ac praeliando Titus statuit suos, avertit Judaeos, qui non solum animis ad mortem parati, sed ipso nisu corporis ingruebant, ut Romanos gradu moverent. Nec mediocre fuit periculum Caesaris inter confusa omnia, cum ab hoste socius non discerneretur: inter quae Titus in medio versabatur: audax juventa, et gloriae cupiditate ad praeliandum acrior, quo celerius victoria consummaretur, in secundis triumphi ponens curam salutis.

CAPUT XXI.

Depulsis tamen hostibus anceps consilium: alii reformandos aggeres, reparanda machinamenta muralia opinabantur: alii absistendum obsidionis periculis suggerebant: deesse reparandi materiam: commune cum multis periculum: muro claudendam urbem consultius arbitrabantur, ut conficeret fames, defectis subsidiis alimentorum. Praeponderavit hujusmodi sententia, ut clauderentur, ne liberos excursus haberent, quo amplius et desperatione fugiendi, et indigentia cibi conficerentur. Divisis itaque per numerum portionibus, propere murus surrexit, quo per circuitum omnem inclusa est civitas. Distribuit officia suis Caesar, ut noctibus quoque custodiendi vices non omitterent. Prima vigilia ipse obeundi singulos custodiarum ordines munia curabat: secundam vigiliam Alexandro deputavit: denique per ordinem tribunis (prout cujusque erat solertia comperta) vices mandatae. Castellis erat murus per intervalla intextus, in his manus militum praetendebat: vigiles ex aequo sibi somnos et tempora vigiliarum sortiebantur. Circumibant momentis omnibus murum, per spatia quisque praescripta suo muneri, de castello in castellum: per ordinem, et munerum vices nox frequentabatur. Praecisa undique spes Judaeorum, clausisque se infunderat fames, atque in ipsas populi medullas descenderat. Personabant omnia gemitibus deplorantium miserabilis mortis supplicia. Repleta erant universa cum semine cadaverum: et si paululum exspectares, intra momentum deficiebant, quos viventes repereras. Ipsi quoque qui adhuc spirabant, macie confecti imaginem mortis gerebant. Exhausti fame et tabe luridi, nec oculos quidem faciles attollere; quia nullum vigorem naturalis motus, consumpta jejunio substantia dabat. Figura sola hominis remanserat, usus interciderat. Simulacra cerneres, officia desiderares. Arida cutis siccis haerebat ossibus. Si levis motus viventem proderet, fetor redarguebat: exiles artus et color ita niger, ut umbram putares. Nec humandi miseris officia suppeditabant, exhaustis primo omnibus et continuo morituris. Et si cui vires aliquas recentior cibus dabat, congestio cadaverum spem ademerat, impossibilitatem incusserat. Plerique etiam condendis suorum funeribus immoriebantur, et inexpleta supremi muneris officia, suo quoque obitu derelinquebant. Ruebant super defunctos, quos susceperant muniendos, ut ipse quoque oneri accederet, cui levando advenerat, indigens ejus ministerio quod alii deferebat. Nec erat ullus dolori locus in communi omnium calamitate, nisi quod auctores tantae miseriae superviverent, nec tempus querelae liberis quidem jam vocibus, si loqui possent. Quid enim sibi jam morientes timerent, sed tamen mutis jam sensibus aspicientes templum, quasi inde ultio tam diri exitus deposceretur? Aruerant supremorum numerum lacrymae, quia omnem affectum vis mali clauserat. Obriguerat animus, omnis sensus haerebat, plus quam lacrymanda tolerantibus: deerat jam terra tumulis, defossis omnibus intra urbem locis, quae potuerunt dare usum sepulcri. Tentabant aliqui inter duos muros, novum ostium, veteremque urbis procedere nocturno silentio: periculosa licet, pia tamen furta persuaserant. Itaque pro uno plures insepulti jacebant, et eo quod uni deferre gestierant pro bonorum munere defraudabantur: sed etiam ubi hostis deerat, fames operabatur. Sepultor plerumque praeveniebat sepeliendum, et tumulo eo quem alii paraverat, includebatur subito exanimis: et lapsus cum defodit, velut quodam studio operis sui, jus vindicabat. Et ubi terra deerat, tabulata innectebantur, ut defunctorum cadavera loculis includerentur. Plerique eos sibi ipsi parabant manibus suis, ne deficeret hujusmodi ministerium; atque in his sese saepe sponte condebant, suspecti ne mors praeveniret, et sepultor deesset. Silebant omnia metu, inedia vocem ademerat, civitas plena mortis, et nullus ejulatus in exsequiis totius urbis: et cum sensus quidem doloris interierat, injuria non desistebat. Non deerant etiam in tantis malis, deteriores omnibus, violatores etiam sepultorum. Quid dicam non horruisse cum illuderent mortuis, et gladiorum suorum aciem in defunctorum cadaveribus praetentarent? Nonnulli etiam viventium adhuc urgendis corporibus experirentur, si tela sibi acuta forent: et hic tamen usus plerisque rogantibus denegabatur, ut miseros ad graviora supplicia fames depasceretur. Nequaquam tamen ultio morituris deerat: nam quod vivi non potuerant, vindicabant se mortui, ultorem sui foetorem creantes, quo se de latronibus ulciscerentur. Qui graviter saevientes quaerentesque remedium, speciem quamdam pietatis induerant, etiam ipsi qui latrocinabantur, ut eos de publico aerario sepeliri juberent. Sed ubi nequitum occurrere, de muro defunctorum reliquias in profunda praecipitia dejiciebant. Itaque aspiciens Titus praeruptos specus plenos cadaverum, saniem de laceratis visceribus innatantem, alte ingemuit; et manus ad coelum elevans, testabatur haudquaquam illud sibi ascribendum, qui voluisset veniam dare, si deditio procederet: exspectasse se ut pacem rogarent: paratum se ut incolumes servaret, si bellum deposuissent: jubet itaque aggeres rursus jacere, etiam non propinquantibus silvis, quia succisa erant omnia suburbana nemora silvarum. Vehebant materiam milites, spe victoriae solantes laborem. Nec tamen frangebantur animis principes seditionum. Furebat Simon, nec tantorum mortibus exsaturatus cedebat; et quia inimici deesse coeperant, in socios convertebatur.

CAPUT XXII.

Denique nec Matthiam quidem, quo auctore in urbem receptus est excruciatum necavit, nullius apud se convictum flagitii, sed insimulatum proditionis, et suspectum consilii, quod in usum plebis sedulo et sine ulla fraude, tamquam familiari crediderat insinuandum. Id alte impressum aliquamdiu tenuit, nec jam se ut amico credidit, sed aluit indignationem, indicio dissimulato. Ergo insimulatum apud se, quod cum Romanis studio congrueret et conveniret, rapi cum filiis jubet. Accersitur, nec defensionis ulla copia datur: ante examen adjudicatur supplicio, nec ejus soboles excipitur, sed poenae adjungitur. Orabat non vitae usuram, sed mortis celeritatem, naturae ordinem; ut prior occideretur, ne filiorum neces spectaret, nec superstes esset funeribus liberorum suorum, ipse continuo funus futurus: non impetravit, quod ipsa pietas exigebat, etiamsi non rogaret. Hoc rogabat sibi reddi pro munere, quod ei urbem aperuisset: reus quidem patriae, sed conciliator Simonis. Debuerit ille hanc poenam civibus, debebat tamen ei Simon gratiam. Quo crudelior, qui nec amico pepercit, nec patrono receptionis suae poenam relaxavit. Ducitur ad supplicium pater cum tribus liberis: nam quartus fuga se exemerat. Statuitur in conspectu romani exercitus insultationis specie, ut supplicium ejus viderent, ad quos egredi desiderasset. Liberent te itaque si possunt amici tui. Deducuntur et filii, nec suprema liberis oscula dare, nec ultimo complexu filios suscipere permissus: non fraudatus tamen vocis paternae libertate, miserabili filios alloquio prosequebatur. Ego, filii, vobis hostem induxi, ego carnifices adhibui, quando Simonem ingredi in urbem rogavi. Ille dies nobis mortis hujus, ille parricidalis causa spectaculi. Merui, fateor, nec culpam excuso: dum unum reprimere gestio, accersivi deteriorem. Ad auxilium Simon petitus, et ad parricidium patriae conversus: sedula consilia in crimen deduxit. Rei fuimus patriae, qui defensorem quaesivimus. Et recte quidem solvimus poenam imprudentiae, non tamen perfidiae. Absolvit nos Simon ipse, dum perimit: qui pronuntiat non sibi a me donatum, sed patriae contuitu petitum, ut contra Joannis saevitiam auxilio futurus, quam primum adesset, et Idumaeos induceret. Putabamus, duobus inter se conferentibus, liberam plebem futuram. Quis mihi crederet, non tibi id meo studio detulisse, sed de malis, hoc tolerabilius aestimavisse, nisi tu occideres? Sed quid ego sic loquor, quasi crimen excusem? Nihil sane mea sententia gravius facere potui, quam quod te in cervicibus nostris locavi. Sed in eo patriae reus, non tibi fuerim. Debuerim ego civibus mortem, sed tu mihi gratiam. Debuerim patriae poenam proditionis, quod te induxerim. Tibi quando proditor esse coepi? Si fugiendum putassem, consulueram mihi, non violaveram patriae necessitudinem. Quis enim hostem non defugit, et hostem internum? At te civem putavimus, sed hostem invenimus. Ad auxilium petitus, quid rependisti? Quid ante pollicitus? et quo postea conversus? Ingressus eras, ut hostem expelleres, non ut hostem exerceres: ut ferocem ipsius impetum reprimeres, non ut ad bellum provocares: ut prohiberes civium neces, non ut ipse adjungeres: ut latrocinium repelleres, non ut ipse latrocinareris, sed ut subvenires innocenti populo. Cur in ipsum tua arma vertisti? Ante latrocinio appetebantur, tu bellum intulisti. Ante pauciores ad mortem rapiebantur, tu stragem populorum fecisti. Quis proditor patriae, quis Romana arma plus juvit, nisi qui exstinxit patriae propugnatores? Nisi qui eripuit tantorum civium defensionem? Nisi qui ab hoste in socios detorsit mucronem? Hostis extra muros pacem offerebat, tu intra muros praeliabare: ille obsidionem volebat solvere, tu expugnationem approperabas: ille prohibebat incendia nostrae urbis, tu flammas in ipsa templi jaciebas fastigia: ille nostrorum contuitu sacramentorum inducias dabat, tu per ipsos sacrorum dies altaria Dei supremo urbis excidio, sacerdotum quoque sanguine restinguebas: ille muros, tu templum obsederas. Coacerbabo crimina mea. Ego patriae manus intuli, ego tuum furorem armavi, ego haec universa deliramento quodam senectutis initia impressi. Agnosco dementis aetatis imprudentiam. Confessione levemus pudorem, quoniam negando peccatum exuere non possumus. Duo prae caeteris excidium patriae acceleravimus: ego errore consilii, tu proposito parricidii. Pendo igitur, patria, tibi deditas poenas: et hoc ipso Simoni gratias ago, quod cineribus tuis superstes non ero. Atque utinam non liberis essem superstes! Sed ad sceleris tui, Simon, acerbitatem, filiorum necis spectator assisto. Merui, fateor. quia Joannem pictum videre non potui, et te armatum elegi. O praecipitem senectutem! imaginem timuimus, tyrannum expetivimus. Ego fidejussor tuus, ego deprecator tuus legationem pertuli. Ego te dominum rogavi, percussorem introduxi. Spectemus ergo quae fecimus: Joannis nos cera terruit, Simonis latrocinia delectaverunt. Acceleretur itaque pompa funebris, veniat carnifex, filios ante ora patris, patremque obtruncet super filiorum cadavera. Hauriam miserabilis senex ictum carnificis, super colla pignorum vibrantis securim. Quo spectaculo nihil funestius, nisi ille qui jubet. Crudelis, sceleste, facio quod praecipis, facio, sed invitus. Habeo tamen consolationem tantae calamitatis. Patior quidquid miserrimum est dum tu jusseris: quidquid est immanissimum subeo libenter, te arbitro. Implesti mensuram scelerum saevissimorum: liceat saltem affari liberos, extremum pignoribus valedicere. Sit ultimus locus osculis, quae nobis etiam cum feris communia sunt. Non prohibeatur miserabilis amplexus naturae, quem etiam defunctis potest casus donare. Quod igitur ad poenam praecepisti, proficiat ad pietatem mihi. Cadam super funera mea, et insepulta adhuc velut quodam corporis mei cespite, legam, ne discerpant volucres, aut ferae devorent. Lambam lingua patria sanguinem meorum pignorum, et meum diluam, ne lambant bestiae: et fortasse addet hoc pietas, et miseratio naturae ipsius, ut arctissimo amplexu moriens, liberos meos stringam: ne tu separare possis, cum velis. Certe si separabis corpora, animas tamen non separabis. Sed satis jam lacrymarum viaticum sumpsimus: Praeite, filii, et secuturo patri viam parate. Si potuero consequi, comitabor simul, et erit illic impedimento senectus, quo viventes juvenes minus consequar. Ad mansionem praecedite, ut fessum patrem suscipiatis diuturno hospitio. Volui quidem praecedere ipse, et rogavi, sed non impetravi; tamen quod innoxii estis, eo meliora vobis hospitia deferentur, quam si ipse accersitor Simonis praevenirem. Gravat me illa legatio, licet a civibus mandata, petente populo suspecta. Praecedite ergo, filii, mundiore supernum iter carpentes vestigio. Et Macchabaei matrem praevenerunt: sed illi ad praemium, vos ad supplicium. Spectavit tamen pia mater morientes filios, et supra suorum se volutans sanguinem, vidit complectentes se invicem fratres naturae necessitudine; et suo laetabatur triumpho, quem de tyranno consequebatur. Diversa quidem patientium merita, sed eadem saevitia utriusque praecipientis. Invenit hoc Antiochus Persica immanitate; apud ipsos enim novorum sunt commenta suppliciorum. Tu exsecutus es: ille tamen servavit ultimam matrem ad persuasionem regiae voluntatis; tu servari jussisti patrem ad cruciatum paterni doloris. Consolamini vos, filii charissimi: patimur nos quod passi sunt martyres. Simon statuit, quod persecutor barbarus invenit, tyrannus praecepit. Proficiscamur igitur volentes, et fugiamus conventus latronum. Sane cum in illam perpetuam domum discesserimus; si qui ad nos venerit qui requirant quid agit ille quondam Dei populus; quid illis respondebimus? Maxime si vobis, utpote junioribus, integer aevi Jonathas, mihi Saul, utpote peccatori occurrerit. Quid (inquam) dicemus, nisi populum illum Juda novellum dilectum, quem mare fugit, cui sol stetit, cessit Jordanis: populum (inquam) illum, cui pervius fluctus fuit, aer fertilis, terra coelestis: quae non ut vestra haec terra, speciem corruptionis induerit, sed resurrectionis gratiam assumpserit: servire nunc Idumaeis, et subjectum esse Simoni latronum principi, nec servitutem ipsam habere securam, nec periculum cum libertate. Quid ad haec responsuros putamus, qui elegerunt bello perire, quam libertati patriae supervivere? Quid etiam Matathiam responsurum Macchabaeorum auctorem, qui voluit observando legem sabbato feriatus mori, quam praeliatus vivere? Si audierit quomodo Simon, non solum sabbato caedes civium innumeras agitaverit, sed ipsos sacerdotes Domini, neomeniis et omnibus sanctis festae celebritatis diebus jugulare coegerit? Quantum ingemiscet Jechonias, cum audierit Simonem, qui seditionibus primo urbem everterit, caede civium violaverit templi vetustam religionem, conventum toties, ut sui deditione, urbem exueret incendio, malle perire omnia excidio, urbem, templum exuri, plebem totam interfici, ne occupatae inclinet dominationis fastigium! Quantum (inquam) dolebit Jechonias, licet tempore malorum urgentium minus felix imperio, melior tamen filio? Pater enim sibi minus felix esse quam patriae, licet miserabiliter, pie tamen maluit. Itaque se cum sua prosapia, egressus urbem, Babyloniis obsidentibus in servitium dedit, ne eversam patriam, ne populum Dei captivum videret. Filius autem aerumna pari, sed affectu impari: dum sibi metuit, et se in exsilium et urbem in excidium deduxit. Hic itaque infelix patriae, nec sibi felix, qui et liberos suos et oculos amisit: ille autem prudentior, qui captivitatem civium sua redemit captivitate. Denique id exitus docuit: iste in regno senior, ille junior in servitio defecit, quamvis ei postea thronum regium Babylonius rex juxta se constituerit, et consilii detulerit praerogativam, miserae calamitatis solatio. Denique tolerabilior jam mea sors est, post liberorum necem mori, quam vivere: ut scias, quam crudelis sit, qui filios ante ora patris jugulet. Cujus etiam regalia munera deteriora sunt, quam pietatis vulnera. Aut enim tam impia inferre primo non debuit, aut tam honorata postea substituere, quasi quaevis dignitas redemi possit filiorum amissione, aut compensari caedes sobolis quovis usu honoris: nulla profecto, nulla dignitas tantum dolorem allevat. Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat. Festina ergo, percussor: remorare tamen, dum liberos video, dum prius quam moriantur, aspicio: ne quis aetatis forsitan immaturitate turbatus, mortem timeat, cum saeviorem evadat tyrannum. Beneficium est, filii, mori, ne patriae videamus captivitatem: tolerabiliora corporis quam mentis vulnera. Jam tolerabilius et vestras neces specto quas refugiebam, ne spectem neces in commune omnium, ne videam patriae bustum et totam urbem sepulcrum eorum. Beatior tamen, qui mortuus fuerit, quam qui reservatus. Summe Deus, ne inter innoxiorum greges sternatur Simon cum liberis suis; spectet captivus quem intulit: immo minime, minime, inquam; nam quem potest cogitare, potest ferre, nec tamen ea imprecor. Consideret quam grande nefas sit, quod non potest vel voto retorquere qui patitur; quam acerba ultio, quam saeva commissi sceleris immanitas, quod optat patriae captivus superstes, quia pejora sunt vitae ludibria, quam mortis supplicia. Sed jam finis verborum sit. Festina, carnifex, dum cruentatum sanguine filiorum gladium geris; percute patrem, ut nullus refrigeret. Hoc solum morituro medicamentum est; hoc solo non sentitur ictus mucronis, dolor vulneris. Percute sub conspectu Romani exercitus, sicut imperatum est, ut spectent vindicaturi. Misereatur hostis, quia socius non miseretur: judicent Romani, quia Simon occidit sine judicio: testes sunt ipsi, me non proditorem patriae, sed defensorem fuisse, qui pugnantem viderunt, non deserentem. Liberis ego meis, si potuissem, hostem avertissem, non hostem accersissem: atque utinam nec Simonem accersissem! Nec finis ullus adhibitus tantae crudelitati. Jacebant adhuc cum patre insepulti liberi: adjungitur et sacrilegium spectaculo parricidali. Caeditur Ananias sacerdos, claro genere ortus, licet nemo clarior sit splendore generis, quam munere religionis. Illo enim affectatur nobilitas, hoc non desideratur. Habeat sibi vetus prosapia diversorum fasces honorum, habent et sacerdotia suos fasces, qui elevantur non humeris, sed moribus: et attolluntur non virgarum proceritate, sed laborum perseverantia, fidei altitudine, pietatis fastigio. Percussus est etiam scriba Aristaeus clarae et ipse originis: et cum ipsis alii de plebe quindecim praeeminentes caeteris; licet injustam necem, non nobilitas faciat, sed innocentia. Praeoccupantur etiam viri undecim, qui pariter conspiraverant, commoti scelerum ejus atrocitate; et sibi quisque metuens, quae in alios exerceri videbat, quod infidelis etiam amicis foret, et spes adempta, populante universos fame, Romanis jam jamque irrupturis: turbato Simone ad opem defensionis, bacchante ad officinam crudelitatis, facilique illecebra proditionis, quod Judas unus ex ipsis turrim tuendam susceperat. Is igitur cum Romanos vocaret, traditurum se pollicens turrim, fastidientibus aliis quod tam sero proditio procederet, aliis dubitantibus, quia frequenter promissa deditione dolum paraverat, praevenit Simon, et de universis conspirationis sociis poenam exegit: corpora quoque eorum de muro praecipitata.

CAPUT XXIII.

Clausus tenebatur Josephi pater, nec ullus ad eum accessus patebat. Eo studiosius Josephus ad deditionem invitabat Judaeos, et inconsultius murum successerat, ut liberaret patriam cum patre. Quo loci saxo caput percussus concidit, ac pene jactatis desuper telis oppressus fuerat, ni praecepto Caesaris missi forent, qui eum protectum clypeis eriperent neci. Comperto mater filii sui vulnere, et insultantium latronum consternata vocibus, mortis ejus formidinem simul et fidem induit: miserabiliter quoque deplorare occoepit: ad hos fructus fecunditatis se reservatam, ut nec officio viventis filii potiretur, nec sepeliret defunctum. Voti quidem sui fuisse, ut ipse potius matri sepulturam daret: inter ejus manus supremum exhalaret spiritum: ille frigidos artus deficientis foveret, ille ultimos ore anhelitus legeret, ille oculos morientis clauderet, ille spirantia adhuc ora componeret. Sed quia voto exciderat, solatium fuisse, si vel ipsa interesse potuisset filii morientis supremis, miserabili quidem sorte, sed tolerabili tamen, ut quem superstitem optaverat, ejus vel funus teneret. Verumtamen vel de muro, inquit, spectare mihi mea funera liceat: et si contingere non licet, utinam quidem nemo arceret! Sed quem metuam tanto destituta filio? Quid pertimescam, cui beneficium est mori? Utinam in me tela sua omnes contorqueant, omnes gladio me transfigant! quod vivens non potui, mortua saltem filii mei corpus veste mea protegam. Abundat unius vestimentum ad sepulturam duorum: et fortasse quisquam hostium miserebitur, ut amictu filii matris oculos tegat, et oculos oculis, manus manibus, ori ora connectat. Proripiens itaque se ad muros, coelum ipsum miserabili questu replebat. Insultabant sui, flebant Romani: apud socios crudelitas, apud hostes misericordia. Figite (inquit) me, si qua est pietas: ego genui quem persequendum putatis. Ego infelicia ubera dedi: me exstinguite, si de illo vindictam quaeritis.

CAPUT XXIV.

Dum illa deplorat, ecce ad vocem matris procesit Josephus et deflere coepit quod evaserit, cui dulce fuerat ante patriam mori, et pro patria, dum salutaria suadet, procumbere. Sed jam non pro parentum contendere salute, qui depositi aevo cum in carcere vitae finem supremum exigant, liberantur, si moriantur: sed pro ara, pro templo, pro semirutis adhuc urbis moenibus trepidare. Obtulisse se vulneri, ne patriam everti videret. Qua excitati querela, plerique ad Romanos transeundum rati, qua potuerunt via, subtraxerunt sese insidiis latrocinantium, et custodia protendentium. Quibus quidem Titus misericordiam promissam servavit, sed alia gravior aerumna accidit. Namque ubi data alimenti copia, coepit oneri esse cibus qui prius usui erat, desuetisque edendi officiis, ministerium feriabatur. Nulla vis dentium, ut cibum manderent, nulla arteriarum subsistentia, panem arrodere nullo poterant modo. Si quid sane sorbuissent mollioris alimoniae, interclusis jam faucium meatibus strangulabantur. Obriguerant interiora viscerum, obstructi erant ductus ciborum. Aruerant jecoris venae, quae cibos attrahunt. Perierat usus, aviditas cumulabatur, virtus defecerat, appetentia manebat. Ruebant supra cibos miseri, et invalidos morsus, more infantium meditabantur. Plerique visis alimentis, ipso gaudio deficiebant, atque inter exoptatos sibi cibos moriebantur: solati miseriam, quod votum impleverant. Sed erat pompa lacrymabilis, cum plures a cibo ad periculum surgerent, quam ad salutem, ut et victus noceret. Inflabantur enim insolito cibo corpora potius, quam reficiebantur, et quasi quodam hydropisis morbo, distenta cute poenas dabant. Et si quibus ulla adhuc virtus edendi, aviditas modum nescia, quod ferre non poterant, supra mensuram ingerebant, repentino cibo farti disrumpebantur. Quid enim grave non erat, quibus erat gravis et solus affectus, ut obesset vidisse, quod desideraverant? Incapaces enim affectuum per longam famem, oppressit etiam sensus naturae: et ipse gaudii motus gravavit. Nihil igitur mirum, si exhaustis periculo cibus est. Denique post biduanum jejunium, si quid avidius sumpseris, statim crudescit. Unde plerisque moris est, ut succum lactis infirmis visceribus infundant, eoque cum melle permixto temperent humorum exasperatam jejuniis intemperantiam, et defectionem corporis, velut infantiam quamdam molliore cibo nutriant. Sic ergo nonnulli Judaeorum qui ad Romanos confugerant, poterant evadere, quadam arte pensantes moderamina cibi, donec desueta edendi caro, in suos rediret usus. Nec hoc tamen profuit miseris, sed causa majoris exitii fuit. Nam cum ex his plerique accepto cibo alvum purgarent, egesserant aliqui bimones aureos quos absorbuerant, cum adornarent fugam: ne deprensi, quia insidiatores omnia perscrutabantur, non solum dispendio, sed etiam periculo forent: scelus enim ducebatur, aurum quemquam praeter latrones habere. Hoc itaque postea Judaei, specie miserabili inter inquinamenta alvi aurum legebant. Comperit id quidam Assyrius, et ab uno in omnes opinio manavit. Quod genus hominum praeceps ad avaritiam, et paratum ad versutiam, ut nihil tam atrox sit, quod refugiat, nihil tam turpe, quod erubescat studio pecuniae, A Syris in Arabas diffusa fama est, quibus et non minor avaritia, et feritas barbaricae propior immanitati, eo quod farti auro Judaei forent: diripiunt quoscumque offenderant advenientes, contra fas, contra leges deditionis, contra promissum Caesaris, quod occidi non licebat: incidunt adhuc viventes, cruentisque manibus eviscerant ventris secreta. Alvum scrutantur, et inter ejus manantia purgamenta aurum requirunt, non minus turpiter quam illi quos adigebat fames: insuper etiam saeva crudelitate. Multa acerba eo commissa praelio, nihil hoc uno acerbius. Denique una nocte duo millia fere virorum discissa sunt tali flagitio, divisisque visceribus, quaestus suos Syria numerabat: Arabia negotiationis recensebat emolumenta, quae sine transfretati maris periculis novo crudelitatis commento in usum lucri verterant, et mercem putabant. Quod etiam nunc in hujusmodi hominum genere reperias, et nonnullis saepe Aegyptiorum, ut curandis funeribus negotientur, et officia humanitatis vendant mercaturae compendiis. Misera fames auri; nihil sequendum putat, nisi quod ad praesens lucrosum: nihil honestum, quod pecuniae vacuum. Gravis jam dudum, gravis inolevit humanis affectibus quaerendi cupido, et mercatura facta est vita hominum: veno et empto vivitur. Serpsit itaque vitium in innumeros; ut jam tolerabilior commutatio mercium sit, quam morum animorumque. Infecit Syrorum avaritia etiam Romanum exercitum. Nihil enim facilius in alterum transit, quam amor pecuniae, et desiderium habendi: praesertim finitimas opes, quibus vicinus abundaverat. Nec est ulla passio, quae magis virtutem animi effeminet, quam cupiditas divitiarum. Denique versutia laudi datur, paupertas probro habetur. Impedivit hoc vindictae severitatem, quia innumeri reperti tanto furori obnoxii: ideoque Titus qui vallare circumfuso exercitu Syros et Arabes proposuerat, contemplatione multitudinis revocavit sententiam: ut superioris delicti gratiam faceret, et ne postea committeretur, poenam denuntiaret, verborumque austeritate graviori suos argueret, quod auro succincti et argento, pretiosisque telis nitentes, nec arma sua erubescerent, ut tanto se dedecore dehonestarent. At vero Syros et Arabes increpare, quod immemores Romani nominis, dictu quoque horrida excogitassent: venisse eos ad belli societatem, non ad exercitium flagitiorum. In exercitu Romano non solum virtutem corporis, sed etiam mentis requiri: nec tantummodo fortitudinem in hostem, sed etiam disciplinae normam spectari: ne crudelis, ne impius, ne insolens miles sit: sed ne praedae potius quam victoriae intentus. Ea gravia videri militiae flagitia et vindicari atrociter. Inter arma quoque leges valere: fide melius bella geri, quae servetur etiam hostibus. Si ergo et armatis debetur, quanto magis precantibus! Proinde caverent ab hujusmodi flagitiis, ne et victoriae exsortes, et salutis fierent. Neque se diutius passurum, ut eorum scelesta flagitia Romanis ascriberentur, qui plus oneri, quam usui forent. Itaque repressit aliquantulum, non exsecuit avaritiam Syrorum, ut arbitrum fugerent, non ut praeceptum foverent. Denique explorato prius si forte Romani militis deesset praesentia, de miserorum visceribus exsecrabile lucrum proferebatur, nec tamen in omnibus sequebatur etiam praedae eventus, sed in paucis, quo crudelior feritas: quia non solum propter opes, sed etiam propter spem lucri plurimi exstinguebantur: cum latrones ipsi, et saeviores piratae latronibus, a latrocinio temperent, ubi praedam non senserant. Solius enim barbaricae immanitatis est, gratis nocere. Nam et ipsae ferae, ut interficiant, praedam sequuntur. Foris itaque poenae acerbae, intus immanior Joannes.

CAPUT XXV.

Denique cum talia gererentur a Syris, etiamsi aliis qui revocarentur, indicio comperto, transfugere tamen alii non desinebant. Inter quos Manneus Lazari qui asserebat per unam portam sibi creditam centum quindecim millia mortuorum elata, additis adhuc octingentis octoginta funeribus, quod ipse tuendi vicem hujusmodi recepisset muneris: idque solo eorum numero collectum, qui ex mercede publica sepulti forent, praeter eos quos sepelierant sui. Quae autem sepulcra, nisi ut de muro cadavera dejicerentur? Post ipsum plerique non ignobiles viri, confugientes ad Titum; sexcenta millia defunctorum fuisse, quae per portas elata numerata sint, commemorabant. Eorum vero cadaverum quae propter infinitam pauperum multitudinem efferri nequiverint, atque in maximis domibus diversorumque operum spatiis constipata sint, numerum fuisse inaestimabilem. Et adhuc erat processus malorum, quae jam superiorum omnium finem vicerant. Adhuc saeva obsidio, bellum grave: majoribus jam tamen Judaeorum animis, quam viribus. Super omnia vero fames tetrior, quae insidiaretur jumentis alvum purgantibus, et vetusta rimaretur boum stercora: ut quod visu erat horribile, hoc fieret esca esurientibus. Miserabilis congeries insepultorum corporum, et circuitu longo terra ipsa tecta cadaveribus, repleta ante muros omnia, terribilis species, horror gravis, odor pestilens; qui nec victores, nec victos discerneret: utrisque simul noxius, et majore Romanis impedimento, quibus necesse erat jacentes reliquias cruentato proterere vestigio: terra ipsius inculta, succisis omnibus quae ad usum militis et machinarum necessario conveherentur. Per tredecim ferme in circuitu urbis milliaria longe lateque vastata humus, et nudum gignentium solum. Omne illud pomarium, in quo ante nemora viridantia, horti inhalantes floribus, diversa pomaria, suburbana praedia gratam sui speciem dabant, si quis postea vidit hospes, ingemuit: incola non recognovit, et ad genitalem regressus locum, cum praesens adesset, patriam quaerebat.

CAPUT XXVI.

Reparatis itaque aggeribus et vineis, caeterisque machinis obsidionis, renovatus est belli furor; quasi ad extremam operis manum utrimque studiis conspiratum. Totius enim periculo certaminis decernebatur; quia et Romanis solvenda obsidio foret, si aggeres et arietes incenderentur, quibus per inopiam silvarum reparationis subsidia non suppetebant: et Judaeis excidium patriae incumberet, si manu cederent, cum quassata murorum repetitis arietum ictibus resolverentur. Processere itaque Judaei cum facibus adeo feroces; ut tamquam cessuro sibi Romano exercitu, incendia in machinas spargerent, obsidionem solverent. Sed exhaustae jam vires fame et res fractae, priores successus negarunt; substantia defecerat, audacia manebat. Contra, Romanis major pudor, si ab his qui extremum fame spiritum traherent, victoria de manibus diriperetur. Conserto itaque praelio, repulsi principes seditionis, ad murorum subsidia bello impares recurrerunt. Sed ubi dubia murorum caesura repetitis ictibus, Joannes haud incuriosus extremi subsidii, circumspexit: interiorem murum quasi in C litteram duxit. Postero itaque die convulsa parte murali, fragor labentis beneficii, et clamor Romani exercitus simul increpuit, quasi patrato excidio muri prolapsione. Sed ubi conclamatae urbis insultavit sonus, versa vice rerum, novi muri species, improvisa Romanorum gaudia restrinxit, judaeorum audacia successit, quia periculum differebatur. Tunc Caesar exercitum adhortari coepit, ut novum illum murum sine ulla cunctatione adoriendum putarent, quem constructio recens infirmum et facile solubilem proderet: auderent modo animis procedere, fragmenta muralia ascendendi facilitatem datura, ut praeliantes Romani, Judaeis de superiori loco decernentibus, adaequarentur. Et quia cunctantes videbat rei difficultate, validissimos quosque juxta se congregans, in bellum accendebat tali oratione:

CAPUT XXVII.

Omnium rerum exitus plus negotii, quam principia habere, nulli incognitum est, fortissimi commilitones, quia consummatio suscepti muneris majorem quaerit laborem: siquidem toto libera mari currit navis, etsi non semper a puppe ventorum aspirent flamina, gubernator tamen obliquat velorum sinus, et sine refragio scinditur fretum. Sed ubi ad portum venitur, opportuna aurarum temperies necessaria est, et angusto ingressus navium coercetur limite. Major itaque periculi cura, ubi spes propinqua; aedificantibus quoque plana exordia fundamentorum, sed ardua celsorum opera fastigiorum. Et plerumque in ipso operis claudendi fine, mercedis suae munere defraudatur miserandus faber, aut culminis lapsu obrutus, aut instabili deceptus vestigio, ut ad inferiora decidat. De agricola quid dicam, cui procinetus laboriosior messis quam segetis, vindemiae quam putationis: et adultis fructibus graviora semper metuenda pericula? Nihil ergo novum, si adhuc nos in ipso portu consummandi cursus periculum manet: quia per angustiora viarum scandendum est ad Antoniam: quo dejectis inde adversariis, superiorem occupantes locum, ac supra verticem locati hostium, ipsos quodammodo anhelitus eorum intercludamus. Sed difficile hoc nobis videtur, commilitones, quasi vero ad ludum, non ad bellum convenimus: in quo aut vincendum, aut moriendum sit viris. Tunc ergo debueratis excusare, quando ad praelium veniebatis, ut vindicaretis cladem Romani exercitus, et maculatae militiae probrum dilueretis. Si Neronis tempore ulciscendam injuriam Romani nominis aestimabatis, quid vos decet velle Vespasiano imperatore? Lavemus superioris imperii notam, ne nostro adhaereat: quam Nero quidem remoturus per Vespasianum aestimabatur, Vespasianus per Titum in se transfuderit, nisi vicerimus: exsequenda nobis tantummodo supplementa victoriae pater reliquit: quo fusis in cassum tantis laboribus, dedecores inultique referemus gradum, victoriam derelinquentes? quasi non levius crimen sit de militia decedere, quam victoriam deserere: illud enim formidinis, hoc proditionis est. Sed periculosum putatis in hostem descendere, et murum armis circumsonare: quasi vero muliebria de nobis, et non virilia opera ipsa natura expetat, quae nobis ideo vitalem infudit spiritum, ut eum pro gloria libenter refundamus. Ad quae igitur, nisi ad maxima quaeque a duce suo bellator adhortandus est? Nam usitati operis adhortatio, non solum conventis, sed etiam convenientibus affert pudorem, ut exigas, quod sponte debetur: id enim de se militem praestare oportet. Et tamen quid immoderatum a vobis exigo? Nonne praestat mori per virtutem, quam vivere ad ignominiam? In medias Romanorum acies frequenter Judaeus excurrit, ac sese hostilibus cuneis impavidus infundit, non ad spem victoriae, sed ad indicium fortitudinis, et ostentationem gloriae? Vos, quibus terra et mari nemo impune adhuc restitit, quibus non est novum vincere, et crimen non vicisse, cum tanta habeatis vincendi suffragia, nec semel quidem proripuisse in hostem gradum non pudet? sed armatos otium tenere, et procinctu positos, feriatis animis exspectare, ut fames pro nobis dimicet, atque inedia potius sua, quam nostris fusi gladiis, in opprobium nobis erubescendos vertant trumphos? Non pudet, inquam, strenui commilitones, universarum victores gentium, nihil de armis sperare, nihil de viribus, sed de sola obsidione, et operiri quando hostis morbo consenescat, atque in suo moriatur lectulo? Et quae potest esse sine bello victoria? omnia sunt repleta cadaveribus, deformes exuviae jacent, exsangues reliquiae defunctorum, nisi quos ipsi inter se suis manibus trucidaverunt. Quid timemus eos, quos jam fames, ignis, latrocinium, seditio exstinxit? Quid destituimus divina beneficia? Cujus enim nisi Dei nutu in sua collisi arma sunt? Destituti quoque subsidiis alimentorum, nec ullus domestici finis furoris. Vereor ne jam et religionum videamur rebelles, qui et nostris, et suis religionibus infidos tam diu reservamus. Verum esto, sit atrox bellum et formidolosum. Quid enim vos belli demulceo facilitate? Sit victoria incerta, certum periculum. Nonne apud eos mihi sermo est, qui humana prudentia noverint, in periculis promptiorem esse omnium animantium fortitudinem, quam in remissioribus contentionibus? Ferae ipsae cum se circumvallatas armis viderint majore in eos impetu ruunt, ut vi sibi aperiant iter. Et atrociora serpens latibulis excussus, infundit venena. Sunt etiam, quae natura innoxia, in periculis tamen suis ad nocendum fortiora sunt. Habent cervi sua arma, si quis se obvium ferat, et mortem cornibus repellunt. Habent et laesae apiculae suos morsus. Quid autem de viris bellatoribus apud Romanos loquar? cum Leonides ille Lacedaemone genitus, praeliaturus adversus innumerabilem Persarum exercitum, dixerit: Prandeamus in terris, apud inferos coenaturi. Tantum valuit apud Graecos hic sermo, ut non solum de trecentis illis Lacedaemoniis viris quibus ipse praeerat, se nemo subtraxerit, praeter unum tantum, quem superstitem postea nullus recepit: sed etiam de caeteris qui simul ad bellandum processerant, nisi quos Leonides tanto degeneres bello repudiavit. Quid de Romanorum integris legionibus loquar? quos Cato Romanae assertor facundiae, et veritatis sincerus interpres, asseruit cum exsultatione ad bellum processisse: sed quo se redituros arbitrarentur, universosque libenter procubuisse, ne mutarent sententiam. Beati quorum nemo suis hostium victoriam fuga annuntiavit. De trecentis tamen Lacedaemoniis vir unus subterfugit: illi in angustiis praeliabantur, ne circumvenirentur. De Romanis legionibus nullus vitam elegit, sed omnes mortis haereditatem, quorum vos posteri estis: si contemptu periculorum, quasi gloriosa indoles, virtutis prosapiam non abnuatis. Quis enim fortium virorum esse se mortalem non noverit, omnibusque positum finem vivendi? Quanto igitur melius patriae impendere, quod naturae debeas, et necessitatem commutare gloria: nec anhelae senectutis suspiriis obnoxiam vitam dejicere, nec ferventis aegritudinis casus reformidare, cum depositis aevo quotidiana fastidia sint? Illorum autem, qui languore marcescunt, deficientibus viribus pariter ac sensibus, ut multorum opinio habet, animae simul cum corpore sepulcro adjudicentur. At vero bellatorum et strenuissimorum virorum, qui se pro patria, pro liberis, pro religione morti devoverint animas de vinculis corporis hujus ferro absolutas nulli dubium, quin purum illud aethereum elementum stellarum lumine refulgens, in coelestibus suscipiat habitaculis, hospitio quodam supernae quietis: in terris quoque remanere, insigne aliquod est gratiae vel injuriae, ut et languore commaceratos oblivio abscondat: et adversum pectus in hostem ferentes, si mors convenerit, sequatur gloria. Ad haec vos invito praemia, commilitones, ut in hostem pergamus, quem clausum tenemus: ascendamus in murum per ruinam muri validioris, quae nobis velut quemdam aggerem praestat, et aequatur muro inferiori. Quisquis virtutis vexillum praeferens, primus in murum ascenderit, vel secundus, vel tertius, vel pluribus comes; haudquaquam mihi non donatus opimo abibit munere: etsi nulla major remuneratio quam fortitudinis gloria, quae plerumque est tutior. Nam ubi primum animis et viribus confidentissimus quis ascenderit, fugient qui resistebant aut ad inferiora se conferent, aut latibulis abscondent: ita quod maximo nunc periculo sit, si in inferioribus quaerimus; sine labore magno sequetur, ut dejectis hostibus bellum conficiatur.

CAPUT XXVIII.

Vix sermonem Titus clauserat, et Sabinus se obtulit ex Syriae viris, egregius bellator, et ante Caesarem consistens, ait: Obedire se imperiis, ascensioni paratum, si eventus sibi adesset, ut Caesari placeret: si destrueretur secundis, nihil praeter spem sibi accidere, qui judicio proprio delegisset pro Caesare mori. His dictis laevam extendens, clypeum supra caput extulit, et dextera vibrans gladium, immane quantum in arma insurrexerit: ut quivis eum non cognosceret, quem paulo ante exilis corporis specie despicabilem putaverat, subito cum videret pergere in adversum, et hostibus pariter et muris minantem sese extendere, quasi jam celsior in subjectos praeliaretur, et murum quateret manu. Sequebantur eum undecim viri studiosi ad imitandum, sed impares ad consequendum. Repugnabant de muro judaei spiculis, saxis, sagittis: et quod cujusque manus invenerat telum, in Sabinum dejiciebatur. At ille interritus, cursu concito insiliit in fragmentorum aggerem, et in summo locatus, hostem avertit, dum proximus quisque formidat periculum. Sed dum se librat in murum attollens, et securus victoriae in hostem intendit, lapsus in faciem, cum maximo sonitu ruit. Quo revocati Judaei, coeperunt jacentem missilibus urgere. Ille genu nixus, et se protegens scuto quam diu potuit, a vulnere defendit, nec immunem reliquit, quem proximum reperit. Ad postremum tamen consertus vulneribus, spiritum prius quam bellum deposuit, nec dejectus gradu, nec muro excussus est, nisi mortuus: tribus quoque aliis necatis, octo semineces, licet a caeteris tamen exitio subtracti.

CAPUT XXIX.

Nec tantum non terrori reliquis mors Sabini, sed incentivo fuit. Nam Romani viri qui praetenderant vigiliarum munia, compensare cupientes operis effectu, quod Sabini studio praeventi forent, viginti numero ineunt consilium magnum et memorabile: ut advocato quinti ordinis signifero, et duobus equestris militiae viris quos promptiores arbitrabantur, atque uno tubicine, quinta hora noctis silentio per aggeres sese fragmentorum muralium in superiora attollerent, caesisque custodibus, Antoniae murum occuparent. Quo peracto, terribilior solito sonitus increpuit tubae, ut fessi labore Judaei et somno soluti, de improviso perturbarentur, quia omnia repleta hostibus crederent. Ante itaque fugere coeperunt, quam veri fides pateret. Neque enim periculi sors tenebrosaeque noctis caligo patiebatur, ut quanti essent, cognosceretur. Et Caesar audito fragore tubae, armari exercitum jubet: ipse cum electis primus in murum ascendit, suis auxilio, hostibus impedimento. Illuxit dies, et jam Caesar conspicuus e muro suos adhortabatur: alii manibus suorum in murum elevabantur, alii per cuniculum, quem Joannes ad subvertendos Romanorum aggeres defoderat, in urbem se deferebant. Versa in perniciem perfidis subsidia sua, exclusi undique in templum se conferunt. Eo quoque volentes Romani irruere, cohibentur augustiis armisque repelluntur. Fit in vestibulo grave praelium, nec jam spiculis aut sagittis, sed gladiis cominus geritur, manus ad vulnera, gladius super gladium, ictus super ictum, percussor caesorum sanguine perfundebatur, ut ipse potius percussus aestimaretur. In ipso templo furor bellicus dominabatur. Natabant pavimenta sanguine: morientium gemitus, vincentium clamores sine ordine et modo personabant: Romanos perficiendi certaminis spes accenderat, Judaeis suprema patriae excidia ademerant mortis formidinem. Hi sumptu gloriae virtutem alebant, illi desperatione salutis omne effindebant virtutis viaticum, nec reservabant.

CAPUT XXX.

Pulcherrimum quoque facinus adorsus est Julianus centurio, vir armis maximus, ex Bithynia profectus provincia, sed Romanis assuefactus disciplinis bellisque exercitus, et honoratae militiae clarus stipendiis. Qui cum prope Caesarem adstaret, ubi adversos vidit Romanos, quia Judaei numero praestabant, et adhuc Romani pauciores aderant, subito de Antonia se proripuit, et insequentes avertit: nec sunt ausi resistere, ipsa specie praecellentissimi viri, et superba quadam ultra humanam formam virtutis auctoritate, ita ut ipse Caesar miraretur. O varia atque incerta, velut quaedam bellorum alea! quae sicut jactu quodam, ita casu quodam potius quam virtute, plerumque inopinatis ludit eventibus, sufficiens novos exitus. Namque et hic jactus sunt, non tesserarum quidem, sed sagittarum, telorumque plurium, lapidum quoque, quibus saepe victor sternitur alieno vulnere. Et dum aliena spolia rapit, ipse dispoliatur: velut hic Julianus, qui tergo imminebat hostium, dum alios perimit, et claustro coercet, ipsa alacritate incautior, confixum clavis calceamentum gerens, usu militarium virorum: non consideravit polito lapide solum stratum, quod cavendum foret; sed quasi in campo praeliaretur securus, labitur, et ingentem strage sua sonitum dedit. Nec potuit assurgere lubrico solo fusus, genu tamen se sustinens, regressum hostem repellebat ut appropinquantes caederet, jaculantes quantum posset, caveret. Sed ipsa fatigatus atque oppressus multitudine, solus licet, quia nullus tanto se inserere periculo auderet, non despicabilis tamen, neque inultus, impigre occubuit. Haud equidem, ut arbitror, tali dignus exitu fuit, ut tanta virtus viri sic deciperetur. Sed plurimum in bello prudentia valet, quae cauta semper et perspicax incertorum providet casus. Solus se de Antonia proripuit, solus in hostilia agmina ruit, solus se armatis miscuit, solus in templum Judaeos redire compulit. Vereor ne istud obfuerit magis, quia de templo fuerunt exterminandi Deo infideles, ideo lapsus non invenit remedium. Spectabat Titus vincentem cum gaudio, periclitantem cum ingenti dolore: volebat subvenire, sed longe aberat. Revocabatur a suis, quia in milite unius sors est, in imperatore universorum periculum: docebat exemplum, quid cavendum potius, quam sequendum Caesari foret. Denique sic consternati fuerunt socii, sic elati adversarii, ut et corpus Juliani in potestatem veniret hostium, quasi adhuc et defunctum timerent, si Romanis restitueretur. Caeteri Juliano caeso, facili negotio cessere. Nondum enim ascenderant numerosi, et Judaeis occasio necis ejus virtutem auxerat: promptissimis eo praelio ad repellendos Romanos Alexa et Gitteo Joannis conjuratis, qui factionis ejus propugnatores forent: ex Simonis quoque parte Melchio et Jacobo Idumaeorum duce egregiis bellatoribus: Arsimone quoque et Juda tertiae factionis viris pariter adnitentibus, qui conjuncta manu pulsos Romanos intra Antoniam clausere.

CAPUT XXXI.

Contra Titus non munimento sibi, sed impedimento angustias Antoniae ratus, jubet dirui munitionem ejus funditus, ut congressuris iter in hostem aperiretur. Compertoque quod solemnitas Judaeis festorum dierum appropinquasset, praecepit interpretari Josephum Hebraeo sermone, quae ipse alloqueretur. Quae, malum! ratio Joanni suaderet, ut Romanos lacesseret. Si virtutis fiduciam gereret, eligeret alium pugnae locum: eo progrederetur, dummodo urbi parceret: templum non contaminaret, sacrificia festorum dierum non impediret: relinqueret quos idoneos sacrificiorum ministeriis aestimavisset; fortitudinis suae documentum ubi vellet praeter urbem et templum, ederet: congressioni milites Caesaris non defuturos: invitum se cogi ad totius urbis eversionem: cujus reliquias servare vellet, si pateretur Joannes: imminere templo faces, non quod templum Romani festinarent exurere, sed e templo educere belli incitatores. Si victos se crederent, manus darent: at si victores futuros sperarent, non intra claustra se reciperent, sed in campis defenderent, quo templum labentibus jam incendiis eriperetur, vacaret purificationibus. Et interpretante Judaeis Josepho, cum silentio audita, tacitum vulgus probabat, sed metuebat sententiam suam pandere: quibus respondet Joannes, nullum praestabilius Deo esse sacrificium, quam pro aris, pro focis, pro templo ponere animam, viros Deo sacratos: et ideo si necesse sit, libenter procumbere pro libertate, tamen sperare se, quod excidium perpeti non possit civitas Dei. Titus ad haec: Merito igitur puram Deo servatis urbem et sanctum immaculatum, necando cives, interficiendo innoxios, perimendo sacerdotes? Talibus flagitiis non placantur divina, sed offenduntur. Abdicastis Deum vestrum sacrificiorum cultibus. Si tibi aliquis negaret cibum, Joannes, quaereres eum: Deo vestro suae hostiae non immolantur, non redduntur sua munera, jugulantur homines, et adhuc putas Deum auxiliari? Revera sic gesta edocent, testificatur caesorum congeries, et cumuli vestrarum calamitatum. Quis haec videns, non ingemiscat? Nec reprehenderem, quod pugnares pro patria, si nollem parcere, si nollem patriam vestram aut templum reservare. Neque enim digna Carthago, aut metuendus Hebraeus Annibali, qui partem mediam orbis Romani subegerat: et tamen ipsa quoque reparata Carthago, quae usque ad excidium sui rebelles civium animos tulit. Fide mea, salva haec omnia tibi futura spondeo, veniam tibi salutis polliceor, non pro mercede sceleris, sed pro redemptione urbis, ut a te redimam periturorum culminum statum. Desinas moneo latrociniis tuis conturbare propositum pietatis Romanae. Non formidabitur Hierosolyma, ut diruatur: quando potior viribus reservata est Antiochia. Certe Jechonias vester et Persis credidit, et urbem egressus, commisit se cum suis proximis barbarico furori, ne propter se civitas everteretur. Celebratur a vobis ejus memoria, sicuti vestri asserunt: id est Josephus assertor ejus, celebritatisque testis, qua honoratis virum, qui pro patria se captivitati obtulit. Servavit eum et barbarus Persa, et ego tibi spondeo impunitatem. Certe et Josephus arma Romanis adversa intulit: crede promisso, cujus et exemplum praemisimus. Vadem tibi sponsionis nostrae Josephum damus: immo jam dedimus, quem reservavimus. Loquatur vobis sermone patrio, obliget se ritu quo soletis: non pudet me vadem quaerere, fidejussorem dare, ne eversorem exhibeam, qui volo parcere. Flere ad haec Josephus, rogare Joannem, deplorare patriae statum, obsecrare sermone flebili, appellare ut civem, sed caeteris pertinaciorem: testare Dei omnipotentis gratiam, salvum fore cum suis; tantummodo desisteret excitare militem Romanum ad urbis eversionem. Quem ubi flectere nequivit: Non mirum, inquit, Joannes, si perseveras usque ad excidium patriae, cum jam reliquerint eam praesidia divina. Sed mirum quod perituram non credis, cum legeris propheticos libros, quibus excidia patriae nobis annuntiata sunt, et reparata culmina, rursus a Romano diruenda exercitu. Quid enim aliud clamat Daniel? Non enim quod jam factum erat, sed quod post futurum, prophetabat: quae est abominatio desolationis, quam vociferatus est venientibus Romanis fore, nisi ista quae nunc imminet? quod est illud oraculum, quod a nobis saepe commemoratum est, a summo denuntiatum Deo: tunc scilicet perituram urbem funditus, cum civium manibus contribulis suus fuerit exstinctus, nisi quod nunc impleri videmus? et fortasse, quia jam defendi templum non placet, interdicto maculatum sanguine, purgari incendio placet.

CAPUT XXXII.

Complevit sermonem Josephus, sed nullis Joannes movetur fletibus, nec promissis flectitur. Urgebat Deus jamdudum perfidas mentes, ex quo impio se parricidio commacularunt. CHRISTUM JESUM cruci suffigentes. Hic est ille cujus mors Judaeorum excidium est: Natus ex Maria: qui ad suos venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Quando enim suos non occiderunt Judaei? Nonne filium Saul sui occiderunt? Naboth propheta a suis utique lapidatus est: Judaea fuit Jezabel, quae jussit Judaeis, senioresque praeceptum exsecuti sunt. Judaeus Achab, qui causa mortis ejus factus est. Quanti alii a civibus cives perempti et tamen diu integra civitas mansit, etsi diruta a Babyloniis post annos innumerabiles, sed reparata postea! Hoc est supremum excidium, post quod irreparabile templum, quia averterunt sceleribus suis praesulem templi, reparationis arbitrum.

CAPUT XXXIII.

Tali affatu Caesaris et repetita oratione, inflexa est aliquorum sententia, qui se subtrahere potuerunt, ut ad Romanos convenirent. Caeteros revocavit periculi metus, qui a latronibus intendebatur (et forte quaedam inclinatio mentium erat, ne plures eriperentur futurae eversioni): quos Caesar confugientes ad se, quia erant inter eos et viri sacerdotales cum filiis, et alii splendidioris familiae viri, suscepit bona gratia, pollicens securitatem salutis, jus possessionum suarum; atque ad urbem cui nomen Gosna, direxit: ne quid offensionis oriretur ritu dispari et cultus diversitate. Quod ab his, qui in urbe positi repugnabant (seu quia hujusmodi suspicio incesserat, sive ullus composuerat dolo, ne plures dilaberentur) in argumentum est derivatum necis, ut exstincti objicerentur. Eo comperto, revocatos Titus jussit cum Josepho propius muros obire, ut a suis agnoscerentur. Illi cum lacrymis gemituque magno, non sua deflere, sed patriae templique excidia: rogare cives, ut sequerentur Caesaris fidem, eriperent templum parato incendio, nihil sibi adversus legem praeceptum, nihil de libertate imminutum. Acquiescerent et ipsi experirentur Romanorum clementiam, quorum insuperabilem virtutem experti sunt.

CAPUT XXXIV.

Cum talia miserabiliter deplorarent, proturbantur a suis, bellumque accenditur: insiliunt Judaei, atque in ipsa irrumpunt temeritate penetralia. Omnes recessus, omnia secreta occupant, quae inaccessa viris erant sacrorum exsortibus. Romani quoque se praelio parant: temerantur interdicta patrum belli necessitate, majore tamen Romanorum, quam suorum reverentia. Gentiles enim cum formidine templum spectabant, Judaei cum furore ac temeritate adibant; et madidas manus humano gerentes sanguine, ipsa attractabant altaria. Titus tamen adhuc in proposito manens, alloquebatur Joannem, et invitum se deduci ad excidium urbis et templi contestabatur, dicens ad eum: Quid sibi volunt, Joannes, impressi illi ante fores templi apices elementorum? Nonne significant neminem, nisi sacratum debere templo appropinquare? Quid illa septa pro templo? Nonne, ut conspectus arceant universorum liberos, solisque mysticis pateat secretorum cognitio: atque his sit liber aspectus, quibus est legitimus ingressus? Prospectus excluditis peregrinorum, et accessus cogitis. Scribitis, ut nullus ingrediatur advena, nullus peregrinus introeat; et peregrinum sanguinem intra templum funditis, advenarumque simul et civium cruore vestra altaria commaculatis. Testificor ego non impressionis nostrae esse, sed vestrae praevaricationis, quod violatis quae vestra sunt. Ego alienus non exigo, immo obtestor, si velitis discedere, incolume templum futurum: neminem Romanorum hostiles irrogaturum manus, nihil de vestris temerandum esse sacrificiis. Servabo templum vobis et proselytis; cultus enim sacrorum diversus, sed operis communis usus: Quod cultus fuit, a vobis recessit: quod operis est, victoribus remansit.

CAPUT XXXV.

Ubi ne his quidem per Josephum insinuatis revocari Caesar advertit (factionis enim principes putabant diffidentiae potius, quam pietatis esse tam frequentem desistendi conventionem), ad praelium necessitate invitus revertit, jubet adesse Romanos. Sed quia tantae multitudini angustia impedimento erat, triginta electis viris, singula deputat bellatorum millia. Non enim totum exercitum reciperent tam densa aedificiorum obstacula. Ipse quoque simul descendere volens, revocabatur a suis, ne in angusto nocturnis etiam plerumque temporibus, quibus necesse erat insidiantium fraudi occurrere, periculi aliquid in se excitaret: cum amplius proficeret, si spectator belli adesset, quae unusquisque promptius sibi, decernendum arbitraretur, sub oculis Caesaris praeliaturo. Omnia enim quae circa templum gererentur, velut in theatro quodam, ex loco Antoniae desuper visebantur. Inflexus ad eam sententiam Caesar, Cereali mandat negotium, ut praetendentibus circa templum Judaeis, hora noctis nona superveniret, caeterosque hortatur studiose ingruere certamine; se quoque dimicantium meritis non defuturum, cum desuper aut ignaviae cujusque testis, aut virtutis arbiter pugnam examinaret. Cerealis praescripto tempore impigre adest, sed custodes vigilantes reperit: praelium conseritur. Siquidem et intra templum siti non dormiebant, et congredientibus qui excubias obibant, facile se caeteri ad bellum pararant. Conferto agmine, instabat Romanus: Judaei, dum claustris atque angustiis nituntur, ne circumvenirentur, percursabant diversa: ut frequentius sibi a suis esset periculum, dum in tenebris non cognoscerentur, et plerumque transfigerentur a sociis, dum hostes putantur. Quis enim nocte discerneret, socio an hosti occurreret? cum interrogare serum esset, cavere utile, consultum praevenire: et tolerabilior culpae exitus, errare in alieno vulnere, quam proprium eligere periculum, ubi hostis timetur. Ancipiti itaque per noctem periculo laborabant Judaei, vel quod inferret hostis, vel in quo socius erraret. Nec minore per diem Romanus vehementior aderat, quem totius spectator certaminis Titus vel tacitus urgebat. In horam quintam pugnatum est acriter: Judaeis quoque strenue rebellantibus, ut neutra pars loco cederet.

CAPUT XXXVI.

Dum haec inter se praelia gerunt, septem dierum spatia depositis omnibus usque ad fundamenta terrae, quae castro cui Antoniae nomen, Herodes immuniverat, latior facta est via quae ad templum ducebat: ut non solum percursandi militibus esset facultas, sed etiam in munimentis constituendis et coacervandis aggeribus, quantum esset necessarium locorum, pateret, quo pulsarentur etiam templi fastigiorum summa: per quae Romanis intentius immorantibus, cum intolerabilius fame urgerentur Judaei, coeperunt insidiari Romanorum jumentis: si quis bellatorum equum pabulo laxaverat, aut mulum levando oneri necessarium, rapto avertebant, nec solum cibus eis dispendio Romanorum, sed etiam flagitio, petebatur. Cujus incuriae probrum in exordio statim, praescripto necis supplicio, Caesar removit; fraudem tamen, pervicaciam non compescuit. Exclusi enim ab hujusmodi rapinae necessario esurientibus alimento, herbarum subsidia captantes, destruendum murum quem circa pomarium Titus duxerat, cogitaverunt, ut vagandi et exquirendi radices arborum, pabulorumque liberior fieret excursus, quos ad cujusdam carceris vicem circuitus muri clauserat, nec erat jam, quo famem levarent. Obrepunt itaque et excursu repentino ad montem Oliveti ingruunt praetendentibus: nec illi commisso defuere muneri, et tubae classico de caeteris castrorum aut turrium munimentis alios accerserunt ad praelii societatem. Conseritur pugna acrior in principio: dum pudor hos, illos fames urget saevo imperio ac necessario; sed confluentibus Romanis repelluntur Judaei, atque ad urbis suae muros reflectuntur. Tunc unus e turma equitum, Pedanius nomine, concito equo, dextram extendit, et se paululum inclinans, unum de Judaeis fugientem suspendit, captivum Caesari ferens, gloriosaeque victor rapinae, velut lepusculum aquila, aut accipiter fulicam ante pedes Caesaris viventem dejecit. Quo delectatus admodum Titus, laudatum eum et honoratum dimisit.

CAPUT XXXVII.

Jam circumfusae templi ardebant porticus: ubique luctus, ubique mors: foris bellum, intus supra bellum et incendium. Nec frangebantur animis Judaei: putabant vindictae perire, quidquid sine fraude gererent vel insolentia. Quando aliter jam nequibant, provocabant Romanos ad excidii celeritatem. Jonathes quidam exiguus corpore, despectu dignior, juxta Joannis sepulcrum lacessebat Romanos, ut secum qui vellet, manu decerneret. Aliis despicientibus pusillitatem hominis, aliis fastidientibus cum eo decertare, quem continuo captivum habituri forent, aliis considerantibus periculoso certamine rem geri cum viris, qui in extremis salutis non aliqua fortitudine, sed sola temeritate vindictam quaererent: nihilque laudis futurum, si vinceretur excidio finitimus: et plurimum dedecoris, si quis lapsu aliquo communem victoriam turparet. Jactabat se insolentissimus, et metum objiciebat victoribus: convicia ferens, quod non suis viribus, sed alienis auxiliis Romani inniterentur; nec Judaeos bello hostium, sed domesticis afflictos seditionibus. Erat in numero militum Romanorum Pudens nomine, qui praestrictus inanibus contumeliis, dum inconsulte pudori consulit, salutem neglexit, atque ipsa indignatione incautior, vulneri patuit, fususque in terram, incussit sociis verecundiam: insultationis quoque caussam Jonathae simul et mortis reliquit. Namque is successu laetus certaminis, et pompam attollens triumphi, dum tripudiat atque exsultat, concussoque clypeo simul et gladio proludit, excitavit in sua vulnera centurionem Priscum, qui superba et tumida jactantem non tulit, atque incautum victoria penetravit ictu sagittae. Quo stratus Jonathes, docuit in praelio neminem irrationabiliter insultare oportere: ubi victoris et victi conditio incerta, donec bellum claudatur.

CAPUT XXXVIII.

At in urbe interiore, cum hostem intra muros cernerent altissimis eminentem aggeribus, universisque imminentem moenibus, tanquam vulnus in corpore, ita periculum introrsum pergere reformidarent, intercidunt porticum septentrionalem ex ea parte qua adhaerebat Antoniae, ne per ipsam hostis in templi superiora ascenderet, vel in inferioribus sitos superior urgeret: et proxima quaeque demetunt, ne populantibus incendiis templo finitima, etiam templum ipsum ignis depasceretur, atque intercisa igni exurunt: ita quod ab hoste metuebant, priores coeperunt. Salomonis quoque porticum ad fraudem pararunt, ut culminum interiora replerent pice ac bitumine, quae infra fornicem summi laterent fastigii, simulatoque quod eam vellent defendere, et frequentes hostes incesserent, sollicitant Romanos atque in sese excitant. Illi admotis scalis, summa porticus petunt: Judaei loco paulatim cedere, quod plures Romani ascenderant. Hi certatim irrepere, tamen prudentiores suspecti doli cavere: sed vulgus intentum victoriae, praefestinare, ubi res fraude carere visa, plurimis quasi inter retia locatis, admovetur ignis fornicibus interioribus, atque additis pice et bitumine atque caeteris incendii nutrimentis, in totam diffunditur porticum. Circum vallabant flammae victores Romanos, ut nec resistendi facultas suppeteret, nec fugiendi copia: quid facerent non reperiebant. Spectabat Titus suos periclitantes, indignans quidem quod injussi ascenderant, sed miserans quod victores perirent. Plerique se praecipitio dabant: sed ubi incendium evaserant, fractis cruribus, collisi corpore moriebantur: miserius erat, si debiles superviverent. Volebat subvenire Caesar, nec poterat: hortabatur tamen proximos, clamabat ut auxilio suis essent. Has voces, hunc dolorem Caesaris, pro supremo illi habebant solatio. Hoc erat morituris viaticum, hoc se velut sublimi solantes sepulcro ad mortem festinabant, quod in visceribus Caesaris reconderentur: nec vita eorum periret, quorum viveret gloria qui morerentur pro Caesare, relinquentes sui haereditatem triumphum. Itaque alii circumveniebantur ignibus, alii praeveniebantur; nec longe hostis, qui flammas fugientem feriret.

CAPUT XXXIX.

Longinus tamen egregiae virtutis vir, cum provocaretur a Judaeis, ut sese his committeret promissa salutis securitate, maluit se solum transfigere gladio, quam maculare probro Romanae indolis fortitudinem. Artorius autem satis astute voce magna clamavit Lucium, dicens: Haeres mihi eris, si me decidentem exceperis. At ille miserandus occurrit ruenti, atque in se morituri necem transfudit. Vere bellicum testamentum, non atramento scriptum, sed sanguine; nec in charta, sed in mucrone. Quod haeredem promisit, magnum plane ingenium, ut inveniret voluntarium mortis vicarium. Incensa est itaque porticus usque ad turrim, quam Joannes cum bellum adversus Simonem gereret, exaedificaverat super portas regiae domus, quam Ezechias sibi rex ad habitandum condidit: reliquam ejus partem ipsi diruerant Judaei. Sequenti quoque die a Romanis exusta est omnis porticus septentrionalis, usque ad porticum orientalem. Nam cum suis ipsi manus injicerent aedificiis, docuerunt Romanos illis non parcere. Nuda erat jam templi facies, et saeva hominum fames: insidiabantur sibi invicem, quis cui raperet cibum. Ubi alimenti suspicio, ibi bellum inter domesticos. Pugnabatur pro cibo, necabantur charissimi, discutiebantur defuncti, ne quis intra amictus eorum cibus lateret. Simulate aliqui mortui aestimabantur, ne viventes aliquid habere alimenti suspectarentur: sed ne viventes quidem, aut vitae fungi munere, aut mortem simulare poterant. Verum aperto ore sicut rabidi canes, aurarum captantes spiramina, huc atque illuc circumferebantur inopia duce. Saepe etiam quasi ebrii in eadem domicilia regrediebantur, ut iterum quae vacua reliquerant, perscrutarentur. Et cum alia famis solatia non reperirent, detrahebant coria scutis, ut cibo essent sibi, quae praesidia non essent. Mandebant calceamentum: nec pudor erat solutum pedibus suscipere ore, et lingua lambere. Vetustae quoque paleae quae olim projectae fuerant, non mediocri studio requirebantur: et si quis repererat, grandi pretio mutuabat.

CAPUT XL.

Quid adoriar dicere factum Mariae, quod cujusvis barbari atque impii mens perhorrescat?

Ea erat de locupletioribus feminis regionis Pereae quae trans Jordanem jacet. Belli horrore oborto, cum caeteris se in Hierosolymitanam urbem contulerat, quod esset tutior: eo quoque suas devexerat opes, quas principes factionum certatim invasere. Alimentorum etiam si quid pretio quaesiverat, de manibus cruebatur. Exagitabatur a perfidis, dira imprecabatur, volebat mori, sed percussorem non inveniebat. Malebant insultare diutius, affligere gravius, quam cito perdere. Putabant quamdiu viveret, praedam fore. Defecerant jam omnia, et deliciis assueta, asperiora palearum vel coriorum dura non emolliebat. Saeva fames intimis se infudit medullis, exasperavit humores, mentem exagitavit. Habebat mulier infantulum quem genuerat. Vagitu ejus excita, cum se et parvulum commacerari videret, tantis victa immanitatibus atque impar tam atroci calamitati, affectum amisit: et pietatis genitalis usu obliterato, dolorem absorbuit, furorem assumpsit. Conversa itaque ad parvulum jam matrem oblita, et furens animi sic ait: Quid tibi faciam, parvule, quid faciam tibi? Saeva te circumstant omnia, bellum, fames, incendia, latrones, ruinae; cui te moritura credam, aut cui te tantillum relinquam? Speraveram, quod si adolevisses, me pasceres matrem, aut sepelires defunctam. Certe si praevenires obitu, quod ego te pretioso tumulo meis manibus includerem. Quid agam misera? vivendi tibi ac mihi nullum subsidium video. Omnia erepta nobis, cui te reservabo? aut certe quo condam sepulcro ne canibus alitibusve vel feris praeda sis? Omnia, inquam, erepta nobis. Potes tamen, dulcis meus, et sic matrem pascere: idoneae ad cibum manus tuae. O mihi suavia viscera tua, artus jucundi, prius quam vos penitus consumat fames, reddite matri, quod accepistis: redi, fili, in illud naturale secretum, in quo domicilio sumpsisti spiritum: in eo tibi tumulus defuncto paretur. Ipsa complectar quem genui, ipsa exosculabor: et quod impatientia amoris habet, habeat vis necessitatis, ut ipsa devorem meos artus, non simulatis, sed impressis morsibus. Ergo esto cibus mihi, furor latronibus, et vitae fabula, quae sola deest calamitatibus nostris. Quid faceres, fili, si et tu filium haberes? fecimus quod pietatis fuit, faciamus quod fames suadet. Tua tamen causa melior, et quaedam pietatis species; quia tolerabilius est, quod matri dederis cibum visceribus tuis, quam quod te mater, aut occidere potest aut devorare. Haec dicens, averso vultu gladium demersit, et in frusta filium secans igni imposuit, partem comedit, partem operuit, ne quis superveniret: sed nidor incensi pervenit ad principes seditionis; continuoque odorem secuti, introierunt mulieris hospitium, minantes necem, quod ausa esset jejunantibus ipsis edere atque exsortes eos facere cibi, quem reperisset. At illa, partem inquit, vestram vobis servavi: non fui avara nec inhumana: nolite indignari, habetis quod et vos edatis, de meis vobis visceribus cibum paravi. Considete ocius: mensam apponam: mirari habetis, et ministerium meum indicate, quod talem nullius inveneritis mulieris affectum, quae vos nec dulcis filii fraudaret gratia. Haec dicens, simul redoperuit ambusta membra, et epulanda obtulit cum adhortatione hujusmodi sermonis: Hoc est prandium meum, haec vestra portio: videte diligentius, ne vos fraudaverim. Ecce pueri manus una, ecce pes ejus unus, ecce dimidium reliqui corporis: et ne alienum putetis, filius est meus; ne alterius opus arbitremini: ego feci, ego diligenter divisi mihi quod manducarem, vobis quod reservarem. Numquam mihi fuisti dulcior, fili: tibi debeo, quod adhuc vivo. Tua suavitas animam tenuit meam, et produxit matri miserae diem mortis. Subvenisti in fame: tu munus supremum senectae, percussorum repressor. Venerunt necaturi, convivae facti sunt: habebunt ipsi quod tibi debeant, cum epulas meas sumpserint. Sed quid refertis gradum, quid horrescitis animo, cur non epulamini quod mater feci? Possunt et vos delectare, quae matrem exsaturarunt. Non esurio jam, postquam me filius meus pavit: abunde exsatiata sum, famem nescio: Gustate et videte, quia suavis filius meus. Nolite fieri molliores matre, infirmiores muliere. At si vos in meo vulnere misericordes estis, et non suscipitis hostiam meam, atque aversamini holocaustum meum; ego consummabo sacrificium meum, manducabo quod reliquum est. Videte ne vobis opprobrio sit quod fortior vobis mulier reperta sit, quae absumeret epulas virorum. Ego quidem tales paravi epulas, sed vos sic epulari matrem fecistis: me tenebat passio, sed vicit necessitas.

CAPUT XLI.

Replevit continuo totam urbem tanti sceleris nefas, et utriusque tamquam ante oculos positum, parricidalis convivii ministerium perhorrescebat. Coeperunt et ipsi incentores seditionis examinare post haec, quos raperent cibos, ne similes escas invenirent, et velut imprudentes sumerent. Coeperunt universi timere, ne diu viverent, et mori vellent. Pervenit etiam ad Romanos hujus facti immanitas. Nam plerique hoc horrore perterriti, ad hostem fugerunt. Quo comperto Caesar, exsecratus infelicis terrae contagium, manus ad coelum elevans talia protestabatur: Ad bellum quidem venimus, sed non cum hominibus dimicamus; adversus omnem rabiem belluarum ac ferarum, quid sensibilium loquor? adversus omnem rupium immanitatem decernimus. Diligunt ferae fetus suos, quos etiam in fame nutriunt; et quae alienis corporibus pascuntur, a consimilium ferarum abstinent cadaveribus. Hoc ultra omnem acerbitatem est, ut membra quae genitu mater, voraret. Mundus ego ab hoc contagio: tibi me absolvo, quaecumque in coelo potestas es. Scis, scis profecto, quia intimo affectu pacem frequenter obtuli, et quod non pudet dicere, victor rogavi: quia parcere etiam ipsis tantorum flagitiorum prodigiorumque auctoribus volui, parcere populo, urbem servare: sed quid facerem repugnantibus, sed quid facerem adversus suos furentibus? Positis plerumque armis, quia illi a suorum caedibus non desinebant, in bellum reverti, ut liberarem obsessos, non perderem: ipsi nos de muris hortati saepe sunt dimicare, ne gravius a suis perirent. Quales sunt cives, quibus hostis remedio est? Audieram equidem intolerabilem hujus esse populi ferocitatem, qui incredibilibus se opinionibus in omnem excitat insolentiam. De coelo se genus ducere, ibi primum induisse corporis formam, coeli se fuisse incolas, descendisse ad cultus terrarum, de terris ad coelum redire, transisse per maria sicco pede, fugisse ante se fluctus maris, conversa Jordanis fluenta in suum fontem recurrisse; stetisse solem, ut hi hostes suos vincerent, ne nox impediret: raptos in coelum igneis curribus suos, praeliatas pro se coeli potestates, et absentibus his universas hostium fusas copias, dormientibus partam victoriam. Haec compereram, sed putabam quod divina circa se jactarent beneficia, non usquequaque audaciam extenderent, ut se nec a Romanis vinci posse arbitrarentur. Agnosco itaque cum his nobis esse praelium, qui se insuperabiles credant, cum se jactitent diluvii superstites, haeredes fluminum, terrarum hospites, viatores aequoreos, ascensores aethereos; quibus unda murus est, aer via, coelum habitatio, cedunt flammae, nec vincula tenent. Sitientibus petra solvitur, ac sese fundit in potus. Esurientibus coelum aperitur, cibus mittitur, carne volatilium castra implentur, et panem angelorum manducat homo. Stringuntur liquentia, amara dulcescunt, sol statuit, tenebrae illuminant. Postremo quid amplius potest esse, quando his audacia deesse potest? Qui, ut aiunt, mortui vivunt, et sepulti resuscitantur. Adversus divina quoque conspirasse hos homines opinio frequens, et poena indicio est. Ardent hodie quoque terrae propter incolarum impietatem: plerosque etiam ex istis hiatus soli absorbuit. Quamdiu igitur in his locis morabimur? ubi et terrarum ruina est, vidimus et mare mortuum, vidimus etiam mortua terrarum nascentia, humum aridam, virentium fructuum umbras inanes, foris gratiam, intus favillam. Quis dubitare potest, quin apud inferos versemur, apud quos etiam elementa moriuntur? Ipsa quin etiam, quae post mortem vivere solet, apud quos naturae pietas mortua et superstes defunctis religio. Quis enim parentes non etiam mortuos diligat? Quis enim amissos filios non amet, et loco pignorum teneat? Manet affectus, etsi pignus obierit, perseverat nomen naturae, gratia non intercidit. Apud hos vero nec viventem mater recognoscit filium, nec appellantem audit, nec vagientis miseretur: et propter unius horae exsecrabilem cibum, parricidales injecit pignori manus. Sed quid quasi novum arguo, cum a parricidio fraterno generis sui numerent exordia? cum ipsius Abrahae quem appellant patrem et disciplinae auctorem ac sui principem cultus, in eo maxime fidem praedicent, quod nec filio parcendum putaverit, eumque sicut hostiam aris admoverit, atque holocaustum offerre non dubitaverit. Non condemno devotionem, sed quaero pietatem. Alium quoque e suis vovisse aiunt victorem, ut quidquid sibi primum occurrisset domum revertenti, immolaret Deo suo: et cum rediret, occurrisse filiam, atque illum injecisse filiae manus. Multaque alia hujusmodi exempla. Qualis ista gens, quae religioni tribuat hominis necem, et sacrificium putet esse parricidium? Quis Deus possit hoc exigere, aut qualis sacerdos qui hoc possit deferre? Denique veterem illum quasi prudentiorem non fecisse aiunt, sed voluisse; istum quasi consultiorem perseverasse. Habeant suos ritus duriatum homines, apud quos disciplina est filios occidere. Infelix civitas, in qua talis officina, tale mysterium est. Operiant eam ruinae suae, atque abscondant invidi ipsi contagionem, ne sol videat, ne stellarum globus spectet, ne maculentur aurarum spiramina: purgatorius quoque ille exuret ignis. Thyesteas dapes fabulam putamus; flagitium videmus, veritatem cernimus atrociorem tragoediis. Ibi enim firmior sexus et partus alienus: hic mulier, cui partus proprius fuerit cibus. Ibi aliena fraus, hic propria voluntas. Ille doluit, haec insultavit: digna talibus viris esca, qui pertinaciter bellando mulieres suas ad tale perduxerunt convivium. Equidem eos tantis malorum afflictos acerbitatibus jam furere arbitror, amentesque factos, qui haec non sentiant. Quare maturius bellum conficiamus, quia emendari non queunt: ingruamus instantius, ut fugiamus regionum istarum morientes aquas, terra ruentes.

CAPUT XLII.

His dictis admoveri templo arietes jubet, sed nihil validi ictus proficiebant. Plerique tamen territi de ipsis seditionum principibus confugere ad Caesarem, quos Titus tamquam necessitate compulsos, non quasi promissum secutos dubitavit suscipere, sed fides temperavit iracundiam. Non eo loci tamen habuit quo perfugas superiores, intentiusque suos urgere coepit; ut universi hostium discederent perculsi metu. Sed ubi parietes inoffensos ab ictu arietum mole sua viderunt permanere, aluerunt audaciam: ingenio tamen Caesar praeveniens, januas argento opertas succendi jussit, quibus igne admoto argentum defluere, deinde paulatim etiam lignum ardere: sic in porticum interiorem aditus patescere. Sed miseratus Caesar, ne finitimis interioris vestibuli porticibus comprehensis, templum exureretur, ad consilium vocavit duces exercitus, dicens: non cum insensibilibus sibi certamen esse, nec bellum cum aedificiis, quae victoribus proficerent, si inexusta reservarentur: duces tamen asserebant, valetudinem parietum et munitionem templi, Judaeis in reliquum quoque incentivo futuram, quibus esset grata insolentia; radices rebellionis eruendas funditus, ne iterum temeritas recrudesceret. Distulit tamen Caesar consilii tractatum in posterum diem. Verum Judaei se infundendos putarunt: sed Romani consertis clypeis, quamvis pauciores, primum impetum sustinuere. Nutabat tamen acies concursu innumerabilis multitudinis. Unde Caesar cum equitibus propere adfuit, proterens facile quos reperisset, atque hostile agmen reflexit, eo fretus, quia jam pateret vestibulorum portio. Majore suorum manu sequenti die disposuit in hostem irrumpere, templum succendere. Quod factum eripuisset urbem incendio; nisi laeva mens populi flammas in se hostium provocasset. Jubet enim Caesar restingui ignium globos, ne irrupturis impedimento forent. Quod videntes Judaei, dum insidiantur volentibus incendia templi restinguere, caesis aliquibus, hostem accenderunt: unus de Romanis semiustam nactus materiem, quae de fastigio deciderat, adulto igne portae admovit quae aurea nuncupatur, quod auro vestitas habebat fores. Liquefactus illico flammis auri rigor lignum nudavit, quod velut intecto latere patuit incendio. Exustis itaque valvis, in interiora se templi penetralia inseruit ignis. Jamque portae ejus vestibula lucebant. Turbati omnes qui se templi munimine defensabant, trepidare illico; et quaedam jam inclinatio mentium erat, illum diem esse templo excidialem, quia in ipso die quondam Babyloniis ingruentibus fuerat incensum, quia erat decimus dies Joma mensis, quem jam dudum inter funestos annumerabant. In superiora quoque se aurarum spiramine ignis attollens, victoribus laetitiam, victis tanta labe dolorem dignum infudit. Clamor quoque universorum exortus, nec multo post nuntius hostilis excidium Caesari manifestum reddidit: qui se proripiens quanta poterat voce, restingui ignes jubebat. Sed neque per tumultum audiendi facultas erat, neque parcendi voluntas, cum Romani milites vindictae studio ferverent, notaque pietas Caesaris inobedientiae metum suis demeret, nulli fraudi suis futurum, cum etiam hostibus ignosceretur. Nutu tamen et manu Titus revocabat, quos poterat, mandabat aliquibus ut inhiberent impetus militum. Sed ira duce adolebat incendium, hostem urgebant desperatione salutis, jam sui prodigum et totum se expendentem periculis. Vulgus maxime ignobile feriebatur, ubicumque occurrerat, quia nullis munitum armis, nec repellendo vulneri, nec retorquendo idoneum erat.

CAPUT XLIII.

Fatigatus itaque clamoribus Caesar, gradum retulit, cum flamma adhuc conclavia templi depascebatur. Quibus deustis, in ipsam aedem se furens intulit. Qua specie plerique exanimati: alii se in ipsos misere ignes, quorum oculi ferre non poterant, ut superstites templo reservarentur. Rursus concurrit Titus cupiens cujusmodi aedes esset circumspectare. Cujus gratia motus, praecellentiorem omnium templorum fuisse operibus fatebatur. Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem, venustatem operis, gratiam pulchritudinis. Nec immerito tantam fuisse loci celebritatem pronuntiabat, ut eo ex locis omnibus conveniretur, quia tantum non nisi summi Dei crederetur esse domicilium. Adjungebat honos fidem religionis, quo etiam barbarorum gentes templum illud venerabantur: et inferebant munera praedones religionis, quae tamen tunc diripiebant sui, et disperdebant latrones, irruentes in omnia quae deposita viduarum fuerant vel pupillorum, tamquam de victoribus vindicaretur, si quid ex praeda Romanis minueretur. Templum quoque ardere conspicientes, ipsi incendebant caetera, ne quod excidio templi superstes esset aedificium: religioni deputantes, si omnia cum templo perirent. Nec adhuc tamen Judaei perfidiam deponebant: quae causa majoris excidii fuit. Nam cum animi multorum inflecterentur, ut se, facto agmine, Romanis traderent, pseudopropheta quidam jactare coepit in excessu mentis suae, templo divina praesidia non defutura, vocare populum ad se velut quodam oraculo, adhuc se in templo suo manere illico repulsurum hostium cuneos, flammarum incendia. Sic miseri dum infeliciter falsis circumventionibus credunt, dedecores atque inulti sicut pecora trucidabantur. Qui si voluissent credere, evidentia imminentis signa excidii habebant: quibus veluti claris vocibus admonebantur, finem sibi affore.

CAPUT XLIV.

Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes, passim ignis et gladii quamdam praeferens similitudinem, denuntiabat quoque ferro et igni gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum? Quid ignis, nisi incendium denuntiaret? Visus est autem, prius quam populus a Romanis sese dissociaret: ipsis autem Paschae diebus, Xanthici mensis octavo die, et per singulas noctes hora circiter nona, templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset, per dimidium ferme horae quotidie manens: quod vulgus interpretabatur, cumulandae gentis indicium videri, eoque impulsi sunt, tamquam tempus afforet libertatis recipiendae. Prudentiores contra opinabantur, quod id genus stellae bellum soleat denuntiare. Nec quisquam arbitretur aliena nos a cultu nostro, et disciplina locutos. Primum, quia non quid nobis videatur, astruimus; sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerunt, quid prudentes senserint, quid imprudentes. Neque cum de secta Judaeorum aliquid dictum est, ita scriptum videatur a nobis, quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemisso contexeremus, ut sequerentur perfectiora. Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25). Vitulae quoque partu asseruerunt, cum immolanda astaret altaribus, in medio templi agnum editum, in ipsis sacrorum (quae supra memoravimus) celebritatibus. Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem, quae soleret ad vesperam viginti virorum multo claudi labore, obseratam vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam. Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur. Consultiores autem aiebant, custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent, ab hostibus diriperentur: exiret cultus, introiret vastitas, evacuaretur celebritas, sacrificium destrueretur. Quod etiam ante quam crucifixissent Christum Jesum liquido significatum lectio docet. Post multos quoque dies, figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere, sicut libri Judaeorum manifestarunt: et ante solis occasum subito visi in nubibus currus et acies armatae, quibus totius Judaeae regionisque ejus urbes incursarentur. In ipsa autem Pentecostes solemnitate, ingredientes sacerdotes in templi interiora nocturno tempore, ut sacrificia assueta celebrarent, primo motum quemdam sensisse se prodiderunt, et sonum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc. Jesus quoque Ananiae filius, ruricola vir, ante annos quatuor quam bellum Judaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia, cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens, coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum: hoc noctibus et diebus vociferabatur. Quo moti primores loci, corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrescentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare. At ille nec metu ullo, nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, eadem denuntiationis perseverantia et contextione sermonum, nulla obsecrationis interpolatione in iisdem manebat, injuriae negligens, affectu immobilis. Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id locorum, publica agitabat negotia. Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit: quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubens, ut si qua secretiora futuri tumultus comperisset indicia, manifestaret. At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera non suum, sed patriae excidium flebiliter plorabat, dicens: Vae Hierosolymis. Neque, interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur. Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum, tamquam dementi furore, quid diceret, non sentientem. At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, nec aliud loqui per reliquum tempus auditus est, sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugiter resultabat: Vae Hierosolymis. Neque verberanti conviciabatur, neque cibum impartienti gratias agebat. Una erat ad omnes, eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus. Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus mansit. Itaque indefessus tanto tempore, ubi obsidio coepit, eadem illa vociferari destitit, quasi cessare oporteret denuntiari, cum adessent, quae fuerant denuntiata. Sed ubi flamma coepit pariter urbem et templum involvere, circumiens murum, clamare iterum coepit: Vae civitati, populo et templo. Et ad postremum addidit: Vae etiam mihi: et fundibulo ictus, in eadem voce emisit spiritum. Urbem quoque ipsam cum templo, vetustis litteris scriptum erat tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum circuitum templi fecerunt. Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis quas sacras vocabant, manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir, qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum. Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur. Id alii ad Vespasianum referendum putarunt; prudentiores ad Dominum Jesum, qui eorum in terris secundum carnem genitus ex Maria, regnum suum per universa terrarum spatia diffudit. Tantis itaque rebus advenientibus, non potuerunt capere, quod divinitus decernebatur.

CAPUT XLV.

Fugientibus itaque auctoribus seditionum cum templum exureretur, Romani posuerunt signa intra circuitum templi ipsius, et contra portam orientalem sacrificaverunt, imperatorem Titum summis praedicantes vocibus. Interea puer quidam eo loci, ubi etiam sacerdotes erant, quos et inopia aquae et aestus finitimi incendii commacerabat siti, rogavit unum de custodibus Romanis dexteram sibi dare, potum offerre. Porrexit illico, aetatem pariter miseratus ac necessitatem: bibit puerulus: et quia sedulo innoxiae creditum fuerat aetati, rapuit aquae vas, et cursu sese proripuit, ut etiam sacerdotibus bibendi copiam ministraret. Voluit sequi miles, sed non potuit comprehendere. Ille periculo suo sacerdotum sitim levavit. Bona fraus, quae neminem laederet, subveniret necessitati. Denique miles ipse miratus est magis affectum pueri, quam dolum detestatus, quod in illa aetate excidio totius urbis et communi periculo, quid deberetur reverentiae sacerdotibus, quod potuit ministerium, non inexpressum reliquit. Nec multo post sacerdotes confecti fame et siti, vitam rogarunt. Quos Titus jussit occidi, degeneris animi esse respondens, ut templo et muneri cuperent supervivere.

CAPUT XLVI.

Joanni autem et Simoni et caeteris principibus seditionum rogantibus, ut paulisper cessare jacula telorum et strepitum juberet; dicendique sibi potestatem daret, ab indulgentia non ahhorreret: facto silentio ita respondit: Serum, nequissimi, tempus ad misericordiam, cum jam quid reservetur, nihil relictum sit. Offerebam vobis, et despexistis, et diffidentiam putastis, non indulgentiam. At ego innoxia aedificia vestro scelere perire ingemiscebam, vulgus ignobile cogi ad mortem dolebam: parcere volebam, vos non sinebatis: suspendebam praelia, vos irruebatis: pacem offerebam, vos non recepistis: alloquebar frequenter, crebro conveniebam. Non pudet dicere, insolentiores vos feci rogando. Quid putabatis? quod Romanae acies vobis cederent, et multitudine circumveniretis victorem omnium terrarum exercitum? Quota portio orbis pugnavit, quia universum nec regio vestra sustinere poterat, nec sinebat necessitas? Melior enim cura nobis tuendi orbis, quam propagandi. Quocumque eamus nihil est novum, nihil est alienum, quibus omnis terra possessio est. Latrocinium hoc quasi naevum in corpore diu dissimulandum putavimus, aliquando crudelitati auferendum credidimus, ne fulgorem imperii Romani vestra inobedientia et quaedam interpolaret caligo. Sensistis Romanam virtutem non bellando, sed moriendo. Neque enim in campo vestra vidimus agmina, sed in muro, cum vobis nec claustra prodessent ad tutamentum salutis. Quis enim murus resisteret, quibus oceanus non restitit? Aut quae civitas nostrae obsidioni inexpugnabilis foret septa praesidio murorum, cum Britannias quoque Romana arma penetraverint, muro frementis circumvallatas elementi? Substratus est nobis ille praeruptus aquae mons. Patres vestros, ut Judaicae fabulae ferunt, Rubri maris unda, muri specie transeuntes, circumvallavit: Romana fortitudo murum Oceani perfregit. Non invideo vobis aliena beneficia. Viderit vos mare et fugerit, ut clausi ab hoste fugeritis, quia perrumpere hostem non poteratis, nec sustinere. Nobis fuga Oceani damno fuisset, si fugisset. Gessimus ante bellum cum fluctibus; insanum mare ante superavimus, quam ad hostem perveniremus. Excepit nos Britannia, victores elementorum. Quibus illi fidebant, nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse Oceanus accederet. Sed forte virtute corporis praesumebatis. Numquid vos Germanis fortiores, quos septos Alpium muro, fortitudo Romana in servitutem deduxit? Nec illa similia Tauri montis acclivis collibus, aut Canopeis agminibus Aegyptiorum, cum quibus vobis bellandi usus est. Supra nubes ascendimus, et de nube descendentes populos vicimus: aerium cunctis aperuimus iter. Iter aequoreum vobis non invidemus, dummodo illud triumphantium fuerit, hoc fugientium. Romanae itaque virtuti consederunt montes, amnes exaruerunt, amisso cursu quem natura direxerat, et inflexo quo victores jubebant. Conversus sit Jordanis vester, ut dicitis, atque in fontem reverterit, ut vobis iter panderet: non eo Cloelia Romana virgo eguit, quae ruptis vinculis hostem evasit, et fluvio decurrens Romanis se intulit castris. Nec incendia vestra miramur, de quibus Hebraeos pueros evasisse, maximos edere cantus soletis. Mucius noster nullo cogente manum admovit ignibus, nec removit, donec victor incendii, miraculum hostibus suis infunderet fortitudinis, quae flammas non senserit. Denique pacem rogarunt, qui triumphum sperabant. An vero coelestia illa vos extulere pabula, et esca pluviarum adversus virtutem Romanam? Sed considerare decuit altricem ipsam orbis terrarum Africam esse subjectam Romanae fortitudini. Nobis servit, quae omnes alit: in nostra potestate est fames omnium, et victus universorum. Quod natura omnibus dedit, virtus Romana jus suum fecit. Ipsum Annibalem perculit, in exsiliumque coegit, quem non capiebat orbis terrarum. Angustior civibus Africa fuit. Non idoneae ad demorandum visae Hispaniae; arcta vianti Gallia, indigna Italia amicitiae foedere et societatis consortio. Jactetis liceat, quod flumina militaverint vobis, et coelestes potestates pugnaverint: nos Annibalem inequitantem fluminibus vicimus atque intonantem undis. Ipsius tempestatibus quatiebatur mundus. Et ille muros nostros armis pulsabat. Neque vero necessarium fuit, ut hostes nostri, sicut Assyrii vestri dormientes exstinguerentur, sed praeliantes. Non enim in somnis victoria quaeritur, sed in praelio: non virtutis adorea est, ubi fortuita gratia. Hostes nostri non aquarum rutilo decepti renitentium ad solis exortum, in manus nostras inconsultius inciderunt, dum fusi sanguinis specie nos exstinctos putaverunt: sed scientes et ad bellum parati, campos terrarum corporibus suis texere, ac proprio sanguine repleverunt. Quae vos fortitudo in tanta posuit insolentia? Non videbatis eos servire nobis, qui vobis imperitarunt? Aegyptus quae vos affligere solebat, nobis annuum pendit tributum, et viam praebet usque ad Indicos tractus, extra orbem terrarum egredi atque alterum orbem quaerere, maris secreta, solis oceanique ultima, et alterius orbis incolas nostro imperio adjungere. Quid Antiochi regnum, qui vos gravibus suppliciis affecit? Jus quoque ipsum ereptum religionis: nos ipsi vobis refudimus, gloriosius arbitrantes imperare regibus, quam regnum tollere. Ipsa sedes dominorum vestrorum Antiochia, nonne studiose suos repudiavit, et nos dominos elegit? Vos ipsi nonne ad nos confugistis, ut illos dominos fugeritis? Non ipsi vos suscepimus, et adversum illos defendimus? Servimus vobis, ut vestris legibus viveretis: dedimus potestatem vestris inservire cultibus. Sacra vestra scire noluimus, sed honoravimus. Postea rebellandum putastis. Pompeius templum coepit, sed non diruit: urbem occupavit, sed integra omnia reservavit donaria. Pro quibus, o gratia socii! hanc vicem nobis rependistis, ut tertio rebellaretis? Fuerit Nero despiciendus, sed non in uno Romana virtus expendebatur: sed habebat militem Vespasianum, qui jam ad pacem revocaverat Gallias: tam fortis in praelio, ut per illum et Nero vinceret, per illum Nero esset hostibus formidabilis: tam fidelis domino principi, ut solus imperium non quaereret, quod solus merebatur. Sed Cestius laeserat: querelam deferri decuit, non arma irrogari. Missus pater Vespasianus, qui improvisus potuit in imparatos se effundere: Galilaeam circumibat, longinqua exurebat, ut vos deponeretis insolentiam, veniam postularetis. Ostendit virtutem, et cum universos clausos teneret, Aegyptum petiit, ut inducias resipiscendi daret. Insolentiores vos nostra absentia fecit, quia nos occupatos putastis. Sed numquam ita occupati sumus, ut absentes simus orbi terrarum. Nam et absentes adsumus, et longe positis propius assistimus. Namque ut anima in corpore omnia membra vivificat sua, sic Romana providentia omnibus imperii sui partibus adest, et totum orbem Romanum, tamquam praesens gubernat. Nam si singulis animis illa vis divina regendi corporis virtutem dedit; quanto magis Romano vigori, quo quasi unum totius imperii nostri corpus animatur, tuendi ejus vitalem quamdam substantiam subministravit! Suspensum itaque bellum vos reparastis. Profecturus itaque pater ad urbem Romam, a tyrannis recipiendam, me a sua divisit societate, ne vobis suae pietatis exsecutor deesset. Veni ad bellum specie terrentis, affectu rogantis. Quoties a moenibus vestris vocavi exercitum! Quoties postea a penetralibus templi retraxi! Quoties restinxi incendia! Quoties monui! Sed numquam audistis. Nunc me demum rogatis, quasi jam quidquam supersit, quale jam consumptum est, et tamen a caede, incendio, direptione exemi militem. Quid desideratis? quid adhuc statis armati quasi daturi leges, non accepturi? Si deditionem petitis, deponite arma, jam non metuenda victoribus, sed superba victis, et plena insolentiae: ut armati rogetis; quasi de fide nostra dubitandum vobis sit, aut adhuc virtutem lacessitis, bellum minantes? Populus exstinctus est, templum ardet, urbem tenemus. Quid reliqui speratis, nisi ut vita vobis donetur? Proinde ponite arma quasi victi; vivere vobis donabo, etsi non mereamini, quia noluistis quae vestra sunt vobis conservare. Tunc illi petere coeperunt, ut sibi obstrictis sacramento, ne umquam se Romanis traderent, egrediendi per murum potestatem daret, quo cum suis familiis in desertum pergerent, urbem Romanis cedentes. Eo commotior Titus: etiamne, inquit, conditiones nobis imperatis? Quin potius defensate patriam, adestote templo, omni virtute insurgite, servate sacramentum mortis, quando vitae repudiastis. Et simul jubet insurgere Romanos in necem hostium. Plurimi coepere graviore victorum indignatione labefactari: tradiderunt se tamen Zarae regis filii, et fratres ejus, et plurimi cum ipsis de plebe. Nec Titus, quamvis excitatus ad iracundiam, propositum suum solvit contuitu regalis fastigii, sed recepit confugientes: solius tantum pietatis (quod maximum est) lucrum fecit. Nam praedam omnem domus regiae seditionis auctores diripuere, ut nihil ex ea ad Romanos perveniret.

CAPUT XLVII.

Simul autem ut facto impetu, in aulam irruere, duos de Romanis militibus invadentes, unum pedestris militiae virum trucidaverunt: eques vero poposcit se ad Simonem duci, allegans se habere, quae memorato insinuaret principi seditionum. Sed perductus ad eum, cum vana quaedam attexeret, perimi jussus: dum percussor moratur, clausis jam fasciola oculis, sese proripuit ad Romanos. Qui cominus praeliantes suscepere fugientem, perductumque ad sese Titus quasi indignum videri morte, qui ab hoste vivus potuerit capi, exutum armis jussit dimitti: reservans ei quod per hostis ignaviam non amiserat, et auferens militiae sacramentum, quod captus prodidit, fugitivus dehonestavit. Id illi majori supplicio fuit: apud viros enim graviora militiae probra, quam mortis vulnera sunt. Repulsi tamen illico Judaei, ad superiora urbis se contulere, relicta templi et urbis defensione. Strages magna in eos qui resederunt exercebatur, seminecibus autem cadaveribus repletae viae. Jussit Caesar etiam ad superiora admoveri machinas: quod videntes Idumaei, elegerunt viros quos ad Titum mitterent, qui deditionem rogarent. Eo cognito, Simon praevenit, et electos quidem petendae deditionis viros intercepit. Sed Idumaei non multo post, quamvis destituti adjumento principum, cum sustinere diutius vim nequirent tradiderunt se exercitui Romano. Ita primum fames, et ad postremum desperatio resistendi, deditionem patravit. Nec Romani, multa caede jam fessi, abnuebant vitae indulgentiam; et studio captiva mancipia vendendi, promptiores erant ad reservandam salutem. Plurimi venales, sed pauci emptores: quia Romani habere in servitutem Judaeos dedignabantur: nec Judaei supererant qui redimerent suos, cum se evasisse unusquisque vel inopem gratularetur. Passim itaque se tradebant remoto metu, quoniam latrones aberant, Romani ignoscebant.

CAPUT XLVIII.

Denique et Jesus unus ex sacerdotibus, Thebuti filius se dedidit, et vasa sacerdotalium ministeriorum, lucernas duas, mensas, crateras, phialas et omnia vasa aurea, sed et peripetasmata, et indumenta principum sacerdotii, cum lapidibus, accepta fide salutis, volens tradidit. Comprehensus etiam Phinees custos gazophylacii demonstravit sacerdotum purpuram multam, et coccum, et alia complura quae ad usum reservabantur. Cum quibus cinnamomum, et casiam, et aromata plurima, et thymiamata, vasa quoque sacramentorum multa: etiam ipse tradidit et vestem sacratam, sed coactus metu, unde et veniabile apud suos flagitium fuit: tamen, etsi voluntas defuit, deesse virtus non debuit. Licet plerumque severius judicemus, quam praecavere possimus, si ipsi in tali versemur necessitate, refugere tamen debemus furti ministerium, et judicium proditionis.

CAPUT XLIX.

Jamque insurrexerant aggeres, sed et ferire coeperant arietes murum superiorem septima die mensis, quem Gorpiensem nuncupant: ventum ad supremum. Conturbati et perterriti ipsi quoque lactionum principes, qui in extremis insultabant periculis, genibus singulorum advolvebantur, opem orantes. Cernere erat, quam miserabilis illa mutatio foret ex illo terribili ac superbo fastigio in hanc humilem et plebeiam dejectionem, in lacrymas, fletus, pavorem. Necdum cesserat murus urbis superioris, jam illi percursabant singulos, nihil superesse praesidii ingemiscentes, hostem ingressum arbitrabantur. Plerique tamquam jam de superioribus pugnantes, Romanos videre sibi videbantur: quod metuebant animo, oculis praefigurabant, et mentis pavor fiebat imago visus. Denique pro certo jam hostem cervicibus suis incumbere credentes, quibus adhuc tres turres, Mariamne et Phaselus et Equestris supererant, caeteris validiores: deseruerunt superiora, confugientes ad hypogea vel retrusos specus. Joannes tamen non multo post fame tabidus et confectus jejunio, tradidit se Caesari, qui reservatus ad triumphum, sed perpetuis vinculis innodatus, usque ad mortem, magis trahens spiritum vitae, quam ullam voluptatem vivendi expertus, securim evasit. Simon autem latuit etiam intra exustae urbis ruinas, in hypogeis se cum paucis recondens fidelioribus. Jam Caesar discesserat cremata urbe aestimans etiam Simonem aut igni exustum, aut ruina oppressum, aut a quocumque homine interemptum. Verum ille quamdiu cibus suppeditavit, in defossis specubus defodiebat introrsum: sed ubi et cibus defecit, et nullus evadendi exitus patuit, subito ad superiora erepsit, indutus veste candida et purpureo desuper vestimento, ut terrorem quemdam incuteret aspicientibus. Qui primo stupentibus militibus Romanis mandat, ut ad ducem suum deducerent. Erat in eo loco Rufus Terentius, quem Titus loco praefectum militiae dereliquerat. Quo adveniente interrogatus, quis esset, primo alia; post, Simonem confessus est. Inde transmissus ad Caesarem, et ipse ad triumphum reservatus. Sed quia crudelia exercuerat in cives, nec se Caesari tradiderat, post triumphi pompam neci adjudicatus. Octava die Gorpiaei mensis concremata est civitas. Caesa per omne tempus obsidionis innumera millia, decies centena millia (CX myriades, ut plerique asserunt), Judaeorum tamen omnium, sed non omnium ejusdem regionis et loci, quia eo undique convenerunt tempore paschalis festivitatis. Captivi abducti ad nonaginta septem millia, latrones prope omnes perempti statim: qui validiores erant, per triumphum ducti, postea bestiis objecti caeterisque suppliciis dati, per singulas ferme urbes qua iter agebat Titus, ut per universos rebellionum supplicio metum spargeret.

CAPUT L. Per idem tempus Alani, gens fera et diu ignota nostris, quod interiorum locorum difficultate et claustro portae ferreae quam magnus Alexander praerupto Taurim ontis imposuit jugo, cum caeteris feris et indomitis introrsum gentibus cohibebantur. Incolebant Scythicum Tanaim finitimaque ejus et Maeotidis paludes, velut quodam clausi carcere memorati ingenio regis, ut suas terras exercerent, alienas non incursarent. Sed sive ob sterilitatem locorum, quod avari votis agricolae sperata culturae non responderet fecunditas, sive praedandi cupiditate regem Hyrcanorum qui locis praeerat, sollicitarunt, pretione an defensione incertum, ut reserata porta, eruptionis sibi copiam daret: quo impetrato, infudere se genti Medorum; et impetratis brevi velocibus equis et aliis pariter ad dexteram nexis; in quos per vices cum foret libitum desilirent, totam prope regionem percursavere: ut primo perturbarent omnia majorisque multitudinis speciem darent, adversus quam nullus fugae locus vacaret: deinde circumventis omnibus, quantam vellent, strage edita, praedam abducerent. Erat enim regio populo frequens et pecoris abundans; quae nullo resistente facile patuit direptioni. Siquidem ipse Pacorus Medorum rex in abstrusa loca se contulit, saluti potius quam regno consulens; ita ut uxor ejus ac liberi ac concubinae captae ab Alanis, centum talentis postea redimerentur. Nec Tyridates Armeniae rex immunis fuit periculi, sed alieno malo cautior, pestem praevidit: et viriliter quidem voluit occurrere, ut a finibus suis hostem averteret. Dum praeliatur tamen laqueo insertus, in potestatem hostium vivus concesserat, ni praeacuto gladio nodum informem velociter intercidisset. Nam insolentia quadam propriae fortitudinis et in caeteros despectu superbo, simul ut familiarem sibi eminus decernendi consuetudinem, refugiendique facultatem fraude tali praetexerent; laqueos jacere atque hostem innectere, ars Alanis bellandique mos est.

CAPUT LI. Fugit itaque Tyridates, cui evasisse satis fuit: regnum autem suum depopulandum reliquit. Nam quasi accepta injuria quod congredi ausus foret, vehementius Armeniam, quam Mediae regnum devastaverunt. Opimi itaque utriusque regni spoliis, ad propria recursum fecere. Quorum comperta incursione, Titus Antiochiam contendit: sensim tamen, ut triumphatorem decebat, causamque dissimulans, per singulas urbes pompam celebrat victoriae. Perimebantur in arena Judaei, quacumque pergebant, ac dilacerati a bestiis, pendebant merita rebellionis. Antiochiae quoque eos vetustis odiis gentilis populus insectabatur: eo quod reges Persarum quae de Hierosolymitana urbe donaria jure victoriae vindicaverant, synagogis contulerant: Antiochenis de suo quoque alia largiti. Itaque congestae opes invidiam facile movere. Nam ut illa nunc omittamus quae adversum Machabaeos gesserint sacerdotii competitores, et quantae cladi civium fuerit ambitio, sicut supra memoravimus; Antiochus postea non ignobili genere ortus, sed moribus perditus, afficto crimine quod Judaei urbem Antiochiam incendio exurere conspiravissent, patrem proprium qui esset de Judaeorum primoribus et plerosque alios insimulatos gentilis impetu multitudinis, ad mortem coegit. Nec eo parricidio multorumque caede exsaturatus quievit, sed postea quoque nactus facultatem, quod fortuito incendio acciderat, ejusdem urbis porticus, et tetragonam plateam maximamque partem aedificiorum cremari, fraude praedictae conjurationis, iterum Judaeos urgere coepit atque incessere, ac propere universorum stragem fecisset, nisi advenienti Tito reservata cognitio foret, metu ne Caesar usurpato plurimorum supplicio commoveretur. Ea res Judaeis saluti fuit.

CAPUT LII. Massadae quoque plurimi se Judaeorum freti loci munimine congregavere, cujus expugnandi negotium Titus indignum arbitratus quod imperatorem teneret, Syllae mandavit, cui summam in iisdem locis militiae Romanae, cavendique ne quid iterum rebellionis oriretur, commiserat. Ipse Alexandriam contendit, et inde navigio Romam transmisit. Sylla gnaviter insistens injuncto sibi muneri, Massadae murum ariete dissolvit. Illi interiorem ligno composuere, eo quod ad hujusmodi ictus machinamentorum muralis materies facile non cederet. Sed Romani, mutato bellandi genere, ignem jecere, qui et facile ligno inhaesit, et sine ulla adolevit mora. Magnus itaque adultus incendio flammae ferebatur fragor, qui primum boreae spiramine a munitionis partibus repellebatur, et Romanorum magis vineas exurebat. Deinde, exorto noti spiramine, in castellum sese retorsit, ita ut conflagraret omnis ille ligneus muralis objectus materiae consumptae. Romani, quoniam nox intervenerat, securi victoriae in castra sese receperant, ut sequenti die nudatos jam atque omni exutos praesidio debellarent. Sed ne quis elaberetur, intextis castellum custodiis circumvallaverunt.

CAPUT LIII. Desperatis itaque rebus Eleazarus, auctor turbarum, videns nil praesidii superesse, exorsus est sermonem, quem nos quasi epilogum quemdam claudendo operi deplorabilem, more rhetorico non praetermisimus. Quid agimus, Abrahamitae, virigenus regale, sacerdotalis gratiae virtute insuperabiles? non enim ex eventu victoriae quae frequenter incerta est, sed ex propositi constantia virtus spectatur. Unde conjicere liquet, quia hostem subjicere sortis est, non mutare mentem virtutis esse. Jure igitur insuperabiles vos dixerim, si nullus adhuc vos mortis vicerit metus. Sed non ita vos pater instituit Abraham: qui in filio unico docuit, non mortem ejus, sed immortalitatem futuram, si pro religione immolaretur. Quid Josiam praedicem, quo nemo fuit melior interpres religionis, contemptor mortis, assertor libertatis? Namque is in illo suggestu regali locatus cui liceret differre mortem; tamen quia videbat propter peccata gravia captivitatem plebis Israel futuram, bello se alieno miscuit, vitam refugit. Clamabat Nechao: Non adversus te missus sum, sed adversus regem Israel (II Paralipom. XXXV, 21, 23): ille tamen non prius recessit, quam lethalem sagittae ictum subiret. Quo fusus vulnere, indicio nobis est, utrum in bello meritum, an casus praeponderet. Victus est Josias priorum instaurator sacrorum; vicit Nechao omnium sceleratissimus: sed ille victus, nunc cum angelis est, hic victor in suppliciis. Quis enim nescit, non in hac vita repositam esse mercedem hominibus, sed post hujus absolutionem certaminis? Hic enim currimus, ut illic ad palmam perveniamus: hic certamen, ibi praemium est. Non ergo ulla hic longaevae aetatis gratia est. Denique Abel cito occiditur, Cain supervixit: ita mors innocentiae fuit, et vita aerumnae. Ex illo in eamdem sortem successimus, ut vivere miserrimum fieret, mori beatum. Quid est enim vita, nisi carcer animae quod intra hoc ergastulum clauditur, et carnali adhaeret consortio? Cujus infirmitatibus quatitur, labore affligitur, ira conteritur, accenditur cupiditatibus, vexatur furore, nec se facile attollere potest, humi nexa, concreta pulvere, stricta vinculo, nervis irretita. Non mediocris tamen potestas, ut corpus vivificet, atque infundat insensibili materiae sensus vigorem; et hoc invisibiliter singulis anima sua conferat, totumque hominem regat, atque ultra mortalem provehat fragilitatem, ut cognitionem capiat coelestium secretorum, ut mentem intendat futuris. Itaque ad imaginem similitudinemque sui Principis non videtur, cum sit in corpore sita, sed nec corporalibus oculis cernitur: nec ingressus ejus, aut exitus ejus ullo aspectu deprehenditur: instar quoddam divini muneris repraesentans. Cum ingreditur, vitam infundit: cum excedit corpore, mortem operatur. Ubi anima, ibi vita: ubi ea defuerit, ibi mors est. Quidquid inviserit, exsuscitat: quidquid reliquerit, statim solvitur et continuo marcescit: infusione animae, mortuus resurgit; discessione, vivus exanimatur. Quis ergo dubitet, quod ei inesse videatur immortalitatis operatio, cui virtus sit mortem avertere? Ea tamen sibi oneri est, quamvis aliis ad usum redundet. Et quod corpori donat, sibi detrahit: gravatur enim et quasi in terram inclinatur cum isto mortali corpore. Itaque vita corporis, mors est animae: et rursus corporis mors, animae libertas videtur: dum enim sumus in isto corpore, servit anima nostra, ac misera quidem servitute, qua de paradiso exsulat, et a suo Principe peregrinatur. Ubi autem fuerit istius carnis absoluta vinculis, in illum purum et splendidum superioremque revolat locum, atque adest Domino Deo suo, sanctorumque habitaculis fruitur et beatorum gaudet consortiis: quod nullam jam habeat cum mortuo societatem, et contubernium cadaveribus dereliquerit, aspiret ei coelestis gratia, nec ulla eam curarum humanarum sollicitet exagitatio. Indicio nobis est quies, quantam anima per obitum corporis resumat gratiam: sopito enim corpore, et quasi mortuis ejus cupiditatibus atque universis motibus, cum sanctis saepius conversamur: recipimus quos amisimus: ut nobis et absentes adsint, et mortui vivant, et omnis quiescat dolor. Appropinquemus et confabulemur Deo, cognoscamus futura. Affectis requies, servis libertas sit. Quod igitur dormientes somniamus, hoc defuncti adipiscimur: et quod in somno imago, hoc in morte veritatis passio est, et libertatis gratia. Unde nonnullis gentibus mos est, ut ortus hominum fletibus, occasus gaudiis prosequantur: quod illos ad aerumnam generatos doleant, hos ad beatitudinem rediisse gratulentur: illorum animas ad servitutem venisse ingemiscant, istorum ad libertatem remissas gaudeant. Indorum quoque sapientes feruntur, cum moriendi affectum induerint, protestari quod discedere velint, neque ullum obstrepere. Deinde ubi apparatus mortis processit, insilire laetos ardentem pyram, et astantibus valedicere: dolere mulieres, quasi subsidio destitutas, vel liberos parvulos quod derelinquantur; benedicere alios, nec invidere, quod ad meliores habitatores, ad splendidiora loca purioraque festinent consortia. Quid igitur de vobis aliud possum, cum etiam barbaris gentibus libertatem sequendi mors sit? Jam dudum itaque vos optime mihi cognitos, et institutis patriis respondere paratos, quod neque Romanis neque cuiquam genti, nisi soli Deo serviendum putetis, qui solus justus et verus omnium Dominus sit. Dies advenit, qui probare operibus voluntatem exigat; nec dehonestare veteris indolis claritudinem; ut in libertate geniti, dominationi vos hominum subjiciatis: praesertim cum licuerit vobis ante servire vel sine periculo, nunc autem necesse sit dura supplicia suscipere cum servitute: si Romanorum imperio servituros nos offeramus, quos primi omnium bello lacessivimus et ultimi adhuc armis tenemus, imperatori non dedimus manus pacem offerenti, Syllae dabimus acerbitatem minanti? O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservavimus? Esto, hostis ignoscat: quid proderit, cum offensa Dei clara sit? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia deurerentur. Quis poterit adversante Deo vivere? Nullus veniae locus, sed manifestum imperium mortis voluntariae. Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, aut deusto murali subsidio, continuo irrumperet: sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris, et necessitudinibus mori; ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi? Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino? Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? Quo enim progrediemur, ubi non sit Deus, cum ubique ipse sit? An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos conversae manus nostrae sint: pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit? Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus. Quae enim Romana arma viderunt Caesaream inhabitantes Judaei? Quorum feriato die sabbati, inter solemnes nostrorum sacrorum cultus, multitudo gentilium Caesariensium repentino quodam impetu, et misso desuper furore succensa, viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret. Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderentur, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur? Nam quid de Scythopoli loquar, quo Judaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros, exemplo caeterarum urbium, machinarentur? Itaque quos par fuit, conjunctis adversum alienigenas viribus, bello decernere; haec e contrario adversum se Judaei decreverunt, ut pars eorum adversus cognatos et proximos suos praeliaretur. Deinde ipsi pro pretio laboris et impensi sanguinis, a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri gentilibus. Damasceni nulla exsistente causa, octo millia Judaeorum straverunt. Ascalonitae duo millia quingentos. In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesa duo millia. Alexandriae vero vetus erat odium inter Judaeos et gentium populos, ex quo Alexander Magnus usus est studio Judaeorum ad Aegyptios subjiciendos: unde condita urbe ex aequo Judaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur: qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare. Hinc frequenter inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinerentur, injuria motum Judaeorum populum, adversum auctores injuriae insurrexisse; et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum, qui sexaginta Judaeorum millia intra urbem fuderit. Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis, in unius civitatis ruina deplorandum nobis sit? Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion, ubi templum mirabile, ubi secundum illud tabernaculum, sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare, non sine sanguine, quem pro se offerret et pro populi delicto? Profanatum est a gentibus, habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes? Pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore, portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes. Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant: ut non dubium sit, totum in te mundum periisse. Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta est habitatio tua deserta, nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet; et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet? Duri oculi qui haec videre possunt; immites animi qui velle possunt, ut quid tantis supersit doloribus: non quod defecerint clades, sed quod jam nulla requies. Quo enim circumferamus oculos, aut quid cernere delectet? Urbs tota sepulcrum mortuorum est, solae spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus. Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis. Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit. Quis haec videns, et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad coelum levare oculos? Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus? quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum? Utinam quidem olim defuncti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset, prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos! Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum, nil superest nisi aut nos, aut conjuges nostrae. Jam sibi filios nostros in auctione constituunt; certantque inter se, qui cujus abducat uxorem: utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, an sortibus subire cogendae miserabiles. Nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima, non solum ardentes flammae aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus. Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu miserabile, ut reservemur aut bestiis, aut fratribus praeliaturi. Quid ergo moramur? jam non est liberum nobis, quod metuimus, evadere. Si liberos interficere nolumus per misericordiam, aut nosmetipsos per virtutem; necesse erit ut per germanos aut propinquos nostros interficiamur per flagitium: hoc suadet affectus, illud victores exigunt. Si nolumus exsequi ministerium pietatis, cogemur subire pompae parricidalis ludibrium. Adoriamur ergo, quod prosit liberis conjugibusque nostris: si infirmiores sumus, auferamus eos cruciatibus futuris; si fortiores sumus, vincamus compassiones parentum, affectus necessitudinum: et in hoc vincamus hostem, cum praedam tollimus. Hoc virtus exigit, hoc suadet pudor. Non timere mortem, virtus est. Etenim ad mortem omnes nascimur, et ad mortem generamus liberos; quorum mors naturae assignatur, captivitas probro datur. Ergo quos non potuimus periculo eripere, eripiamus ludibrio. Miseremini igitur, patres, liberorum, mariti, conjugum, omnes parvulorum misereamur; quod est praecipuum nostri, dum est miserandi potestas: ut de nostro misereamur, ne ad dedecus videamur et nati et reservati. Quis enim possit perpeti patres ante ora filiorum, filios in conspectu parentum interfici? Trahi canitie fessos senes, vel ad necem, vel quod pejus est, ad servitutem, mulieres sparsis crinibus duci sub conspectu conjugum, et violenter ad opprobrium trahi? Audire vocem parvuli vagientis vocantis patrem, ut auxilio sit petenti, cum jam frustra audias revinctas manus, et captivae cervicis jugo subditos? Ergo dum adhuc liberae manus sunt, dum ferrum stringimus, aggrediamur opus, quod victor hostis miretur. Mulieres nostrae supremum conjugalis munus dilectionis, quasi dotale recipiant patrimonium. Has illis claves refundimus novo sanguinis testimonio, ut sint nostrae haeredes libertatis. Hoc ipsae hortantur, certe merentur, quae volunt: cogendae, quae refugiunt: nec parvuli ferrum pavebunt, quod per aetatem nesciunt, quod suscipere a parentibus piis debent, ut vere fiant liberi. Nobis quoque quid erit praestantius? Si exuramus prius castellum, frumenta tamen reservemus, ne putent nos fame potius coactos, quam studio virtutis invitatos, mutuae necis arripuisse ministerium. Donemus illis escas refertas sanguine; et si eas flammae exusserint, nidor ipse frugum incensarum indicio erit periisse obsidentibus, quod obsessis abundaverit. Posthaec unusquisque offerat se vulneri, et moriturus patriam tegat, supremoque amplexu obeat. Fiat nobis patria libertatis sepulcrum, quae fuit dignitatis domicilium: hic tumulus funera nostra decet, ut septo virtutis tegamur. Tali accensi oratione, caeteri gladios strictos tenebant, oscula dabant conjugibus, amplexu suscipiebant liberos, illacrymantes et simul festinantes, ut hostis praeveniretur. Haec vobis, inquiunt, amoris pignora, damus supremae praemia necessitatis, et compresso viriliter affectu, passionem excluserunt, eaedem implebant: impavidae mulieres se offerebant vulneri pro conservatione pudicitiae, mentemque suorum ipsae induerant virorum. Caesis itaque necessitudinibus, pignoribus quoque, delegere strenuos qui supplementa caedis exsequerentur. Ita fusi omnes nongenti sexaginta cum parvulis ac mulieribus: una mulier sola superfuit, quae filios quinque in aquaeductu abscondit, dum caeteri supremis intendunt necessitatibus: ea Romanis diluculo advenientibus, ad vocem excita, index negotii fuit. Opes autem eorum, appositus ab ipsis prius ignis consumpsit.