De genealogiis deorum gentilium/Liber nonus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber octavus Liber decimus Fairytale right blue.png

Liber nonus

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER NONUS INCIPIT FELICITER.

In precedenti arbore, cuius in radice Juno est, describitur tam in ramis quam in frondibus omnis eiusdem Junonis tantum posteritas.

Index

Prohemium.

Mitiori iam celo partem posteritatis Saturni, quam cepissem, in Laurentum litus peregeram, et ecce, seu maris estu factum sit, seu occiduo impellente flatu, repente in Egeum usque mare delatus sum, et in conspectu Samos, iamdudum splendide insule, quasi iniectis ancoris, serenissime rex, firmatum me comperi. Ibi dum partim in celum usque delata vetustissimi templi semesa fastigia cernerem, et partim disiectas in frusta columnas mirabiles, evulsas e sedibus bases, dirutas testudines, equatas fere solo parietum longissimas alas, humo infixos tholos, et omnem ingentis, imo monstruosi edificii solutam compaginem atque ruinarum demersam cumulis, vepribus atque silvestribus arboribus, sua sponte nascentibus, muscoque occupatis turpi, mirabundus intuerer, mecumque perquirerem, cuius ob obsequium tam grandis potuerit evo suo moles extolli, sumptusque veterum magnificos laudarem, venit in mentem Samiam fuisse Junonem, et a Samiis pre ceteris deitatibus honoratam, et evestigio comprehendi templum illud, olim inter cetera orbis mirabile et vetustissima fama celebre, eidem Junoni ab incolis fuisse constructum. O quam grandes diuturnique labores exhausti, quot architectorum emuncta ingenia, quot pontificum instituta sacra, quot ingentium virorum matronarumque ornatus appositi, ut dyabulo prestaretur obsequium, periere? Et hinc in cogitationem longiusculam perseverans, emisso e profundissimo pectoris arcano suspirio, mecum inqui: Erubescant miseri Christiani, quibus hac tempestate facillimum est, ut rem domesticam augeant, montium terebrare viscera, maris et fluminum alveos uncis piscatoriis radere, Arthoas transire nives, Ethyopum experiri soles, Yperboreas fallere gryphes, Hyrcanas cursu superare tygres, Lybicos sopire serpentes, Marmaricos leones excludere, Occeanum sulcare ratibus, elephantos Yndos prostrare, et, si daretur iter, in celum usque transcendere! Heu, miser, quid defleo? Aliqua forte cum honestate possunt hi labores assummi; sed quid dicam, cernens pyrratica infestare maria, itinera obsidere, ianuas infringere, falsas signare tabellas, venena porrigere, bella iniusta movere, iustum sanguinem fundere, fidem frangere, insidias tendere, et in cunctos, dum modo suppetant vires, tyrannidem et violentiam exercere, ut ampliusculam possimus facere substantiam perituram. Ingemiscendum equidem est, et compatiendum cecitati nostre! Quid, queso, si detur cumulasse, quod cupimus, refert palatia erigere, thalamos ornare, equos ministrosque parare, convivia festosque dies ducere, auro, gemmis et purpura illustres apparere, alea ludere, possessiones amplissimas facere, viridaria lacusque componere, in lasciviam ire et inepte Veneri maximos sumptus impendere, si noster honor, nostrum decus, nostra gloria ab indignioribus occupatur? Potuere gentiles in suam famam Junoni tam ineffabile templum construere, Christiani Deo vero et Redemptori suo debitum persolvere negligunt. Si classem in mare trahere, arma summere, naves conscendere, bellum hostibus catholice fidei movere, imo inferre, vitam vulneribus mortique supponere, et salvatoris nostri Christi Jhesu parvulum terre spatium, in qua passus mortuusque brevi iacuit tempore, effeminati recuperare, colere, venerari ingrati inertisque nolumus, saltem templum, quod excederet cetera, ad quandam singularem honorificentiam impendendam, si Christo pusillanimes nolumus, extolleremus Virgini genitrici. Heu christiani nominis inexpiabile dedecus! Potuerunt insule unius et parve incole e montibus columnas excidere, ingentia evellere saxa, et in amplissimum opus deducere, architectos undique evocare precipuos, thesauros erogare suos, sudores impendere, ut in suam perniciem sempiternam Junoni, scelestissimi hominis coniugi, plurimis inmixte lasciviis mulieri, iracunde impatientique femine, inhonestorum hominum matri, templum insigne construerent, Christiani autem et miseri et tristi, avaritia perditi, sacre virgini, Jhesu matri, cui nulla fuit libido, nulla peccati labes, vicium nullum, cui semper integra et illibata virginitas, humilitas vera, incomparabilis sanctitas, et honestas laudanda pre ceteris, cui soli contigit divina dispositione auribus celeste verbum, angelo nuntiante, concipere, inmaculato utero illud idem, carnem factum, in partum usque servare, mammis intactis et suis in ulnis, quem absque dolore peperat, virgo educare, ignavia et avaritia obsistente, nequeunt utiles fructuososque labores impendere, quibus gentilium superemus opera. Non inficiar grande satis atque splendidum templum esse cor contritum et humiliatum; quod si sufficeret, frustra tot parvas fecissemus ecclesias. Nec equidem hoc suadeo tanquam gloriose Virgini oportunum ipsa enim a dextris filii, agminibus angelicis circumdata, celi regina perenne solium habet in celis, sed ut nostra solum mostraretur affectio erga tam bene meritam matrem, erga mortalium spem certam et unicam, erga humani generis patronam, erga gratiarum pietatisque inexhaustum fontem, cuius profecto precibus adiuvamur, a periculis eripimur et in bona dispositione servamur; et postremo confidentes in eam in eternam usque gloriam evocamur et ducimur, si meremur. Sed quid verbis forte superfluis auras verbero? Segnes puniet Deus, et avaros divites dimittet inanes! Nos autem in propositum revertamur. Dum igitur ruinas inspicio, nequeuntes auferre adhuc loci veterem maiestatem, quin imo sua inextimabile magnitudine servantes, satis adverti a delatrice fortuna moneri, quoniam Jovis atque Neptunni, quos ex prole Saturni ex proposito in finem servaveram, sermonem paululum differendum, ut Iunonis fabulosamprogeniem in medium traherem, in qua et belligeri Martis omnis profusa continetur prosapia. Cuius inter strepitus atque furores queso, me mitis deus, qui Davit docuit manus adbellum, sua pietate deducat in pacem.

CAP. I. De Junone VIIIa Saturni filia, que absque viro concepit et peperit Hebem et Martem.

Iuno, errore gentilium regina deorum, Saturni et Opis fuit filia, ante Jovem nata, eodem tamen partu. Fuit preterea et Jovis coniunx, ut dicit Ovidius: Si genus aspicitur Saturnum prima parentem Feci Saturni sors ego prima fui etc. Inde dicit Virgilius: Junonem interea compellat Juppiter ultro: O germana michi atque eadem gratissima coniunx etc. Et alibi: Ast ego, que divum incedo regina, Jovisque Et soror et coniunx etc. Educatam autem illam a Thetide dicit Servius.Eamque Neptunnum educasse asserit Albericus. Sic Martianus illam dicit nutrisse Mercurium, Maie filium. Eam preterea regnorum atque divitiarum faciunt deam. Sic et coniugii, ut scribit Virgilius: Junoni ante omnes, cui vincla iugalia cure. Et alibi: Devenient; adero et, tua si michi certa voluntas, Coniugio iungam stabili propriamque dicabo etc. Preterea et parturientibus preesse volunt, ut per Plautum patet in Aulularia dicentem: Perii mea nutrix obsecro te uterum dolet Juno Lucina tuam fidem etc. Sic et in Adelphis Terrentius parturientem ait dicere: Miseram me differor doloribus, Juno Lucina fer opem, serva me obsecro etc. Illi insuper insignem currum et arma attribuunt, ut in Yliade demonstrat Omerus. Et ne deorum regina sola procedat, pedissequas illi XIIII nynphas ascribunt, ut in persona eius ait Virgilius: Sunt michi bis septem prestanti corpore nynphe etc. Inter quas illi Yris precipue famulatur. Avem etiam pavonem in tutelam eius dixere, caude cuius, eam, Argi pastoris sui, occisi a Mercurio, oculos apposuisse dicit Ovidius. Vocant etiam illam preter Junonem et reginam nominibus multis, ut puta Lucinam, Matronam, Curitim, Deum matrem, Fluoniam, Februam, Interducam, Domiducam, Unxiam, Cinthiam, Soticenam, Populoniam, et Proserpinam. Eamque dicunt comestis lactucis silvestribus Hebem filiam concepisse. Sic et percusso flore Martem. Ex Jove vero viro suo peperisse Vulcanum. Et alia de ea referunt plurima. Circa predicta, sicuti multa sunt, sic et multa dixere diversi. Dicit autem Barlam Junonem Saturni et Opis filiam arbitratos, qui Saturnum rerum opificem esse, et Opim materiam, et Junonem terram credidere, vel aquam. Sic et Macrobius, ubi De somnio Scipionis, illam Jovis dicit esse sororem, quia ex eisdem seminibus, quibus Juppiter, producta sit, cum Jovem celum asserat, et aerem dicat esse Junonem. Quam ideo ante Jovem natam dicunt, quia cum Juppiter ignis sit, et hec aer, non videtur apud nos quod absque spiritu, qui aer est, ignis deduci possit in flammam, nec sublato aere usquam vivere, et ideo oportunum aerem esse si ignem velis, vel quod ignis motu aeris accendatur, ut in silvis locisque palustribus sepe vidimus contigisse; et sic aer natus ante quam ignis. Eam autem educatam a Thetide ideo fictum est, quia humiditate aque restauratur quicquid aeris extenuati in ignem vertitur. Eam autem educasse Neptunnum et Mercurium, ubi de eis fiet mentio exprimetur. Jovis autem coniunx ideo dicta est, quia sic aer celo seu igni supponitur. Servius autem dicit Jovem aliquando pro igne et aere, et non nunquam pro igne tamen summi. Sic et Junonem pro terra et aqua, et aliquando pro aere solo, et ideo quando pro igne et aere accipitur Juppiter, et Juno pro terra et aqua, merito coniuges dicuntur, cum ignis et aer habeant agere, et terra et aqua pati; et sic superioribus in inferioribus agentibus suffragantibus supercelestibus corporibus apud nos cuncta gignuntur. Quando vero, ut idem Servius ait, Juppiter pro igne tantum et Juno pro aere ponitur, tam ratione contiguitatis, quam etiam tenuitatis et levitatis, similitudine fratres esse dicuntur. Theopompus vero in Cipriaco carmine, et Ellanicus in Dyospoltichia, dicunt Junonem a Jove vinctam cathenis aureis, et depravatam incudibus ferreis. Quos nil aliud sentire voluisse arbitror, nisi aerem a frigiditate et duricie terre depravatum, cathenis aureis, id est, per continuatas lucis successiones igni iunctum esse. Tullius vero dicit circa hanc materiam sic: Aer autem, Stoyci disputant, interiectus inter mare et celum Junonis nomine consecratus, que est soror et coniunx Jovis, quod et similitudo est etheris, et cum eo summa coniunctio. Effeminarunt autem eum Junonique tribuerunt, quidem nichil est mollius etc. Reginam et deam regnorum atque divitiarum insuper dixere Junonem, quam Fulgentius velato et capite et sceptrum manu tenentem designat, nil aliud, ut ipse, credo, volentes ostendere quam, qua in parte regna consistant et divitie. Diximus enim Junonem terram esse, in qua regna mundi consistere satis patet. Ergo si ipsa in se regna tenet, regnorum regina est; quod quidem per sceptrum demonstratur. Et hac eadem ratione divitiarum est dea; nam autem in visceribus metalla omnia et preciosas lapides tenet, quod per velatum caput ostenditur, aut in superficie segetes fructusque omnes et pecora, in quibus profecto consistunt divitie terrenorum, ostendit et prebet. Coniugiorum autem deam volunt, eo quod ut plurimum dote media eatur in coniugium, que dos iuris Junonis est. Preterea Junonem in aliquibus lunam esse credidere, eamque circa humanos actus multa posse, et potissime circa motus de loco ad locum, et hinc arbitrati sunt Junonem puellas nubentes et de domibus parentum ad sponsos euntes per iter ducere, et inde Interduca vocitata est. Seu alia ratione, quia veteri more nocte virgines ad sponsos mittere consuevere, eis erubescentibus ire palam virginitatem deponere; et quoniam luna dum luceret, ducatum prestare videretur itineris, Interduca dicta est. Et quoniam hoc ducatu illas primo in domos virorum videtur deducere, etiam Domiduca dicta est. Et quoniam virgines sub ducatu Junonis venientes ad limina sponsorum, ritu veteri variis unctionibus postes ungebant, Juno ab unctionibus illis Unxia appellata est, et sponse deinde vocitate unxores; et deinde, ut dicit Albericus, eo ventum est, ut dicantur uxores. Parturientium autem deam ideo illam dixere dicit Fulgentius, quia divitie, quibus ipsa preest, semper de se alias pariant, quod quidem non est simpliciter verum de omnibus et semper; quin imo parturientibus dea dicta est, quia luna, quam idem cum Junone voluere a parturientibus sub Lucine et Junonis nomine invocari consuevit, et eius muneris esse dicebant, ut ait Macrobius, distendere et laxare rimas corporum, et meatibus viam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, et tunc vocitatur Artemia Grece, quasi aerem secans Latine. Currus illi ideo attributus est, ut per eum designetur circumitio aeris continua circa terram. Arma vero ideo illi data sunt, quod bellantibus et maxime divitiarum et regnorum causa ea suadere aut prestare et preparare videatur. Nynphas illi obsequiosas dicunt esse XIIII, ut noscamus totidem in aere accidentia variis ex causis generari, ut puta Serenitas, Ventorum impetus, Nubes, Pluvia, Grando, Nix, Pruina, Ros, Coruscatio, Tonitruum, Yris, Cometes, Vapores incensi, et Nebula. Non nulli tamen alias describunt esse, dementes ex dictis aliquas et alias superaddentes, que terre videntur contingentia, ut terremotus, exalantia ex terris incendia, et huiusmodi. Porro ex his que Junoni famulantur familiarior describitur a poetis Yris, quam Taumantis fuisse filiam voluere, id est admirationis, eo quod sit coloribus et apparitione mirabilis. Hanc enim Junoni divitiarum dea ideo attribuunt, ut per eius picturatam variis coloribus curvaturam opum ornamenta designent, que quidem fulgore suo admiranda sunt, sic descendentia ut ascendunt, et uti hec tam pulchra repente dissolvitur, sic et divitum splendores in momento resolvuuntur in nichilum. Voluntque eam Yrim dici, quasi erim, quod certamen est, eo quod propter divitias multa oriantur certamina. Et hinc aiunt quidam Yrim semper missam ad discordiam excitandam. Pavonem vero illi in tutelam tribuunt, ut qualitates ostendantur divitum. Est enim clamosa avis pavo, in quo clamores, elatas voces, iactantiam, boatusque intelligunt divitum. Incolit et pavo tecta et edificiorum semper celsiora conscendit, ut appareat divites preminentias omnes appetere, atque si non dentur arripere. Picta insuper penna nitet undique, et laudibus delectatur, et ad ostentationem sui adeo trahitur, ut erecta in girum oculata cauda, nuda atque turpia posteriora relinquat. Per que purpura divitum, et vestis aurea, et inanis gloria, et futilis pompa, aures adulationibus patule designantur, in quas quotiens minus advertentes incurrunt, evenit ut, quod forsan sordidum latere poterat, detegatur, et appareat splendore sub illo cor miserum, curis anxiis lacessitum, ignavia, stultia, morum ineptia, viciorum spurcities, et non nunquam cadavera turpi marcentia tabo. Superest de nominibus et potissime de his, de quibus nil dictum est, ponere rationem. Vult igitur Tullius eam vocari Junonem, quasi iuvans omnibus, quod proprium Jovis est. Rabanus autem dicit Junonem, quasi ianonem, id est ianuam pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matris natis pandat et nubentium maritis. Leontius autem dicit quod Juno Grece dicitur Ηρη, quod quidem venit ab era, quod est terra et fit mutatio E in H, et fit Ηρα, cui mutata alpha in H fit Ηρη. Unde proprie Juno terra est. Sotigena vero appellatur, eo quod mares societ iungatque connubio feminis. Sic et Populonia ob id quod ex coniunxionibus hominum atque mulierum a se factis populi procreentur. Et inde Cinthia, quod lune nomen est, Cynthia dicebatur, quod ipsa a virginibus cingulum castitatis, dum viris iungerentur, exolveret, quod, quicquid dicant isti, Veneris hoc officium puto, quam, Alberico teste, dicebant Junonem Domiducam in nuptiis sequi, eo quod Junonis esset officium primo ad matrimonium spectantia agere. Veneris vero virum et virginem in coitum iungere, et cingulum virginitatis solvere, quod ipsi Veneri tribuunt, et ceston vocant. Matrona vero dicitur, quia his tantum presit mulieribus, que viris mature sint, aptisque conceptui, que et ipse etiam si non nubant matrone sunt, aut dici possunt, eo quod secundum etatem matres esse possint. Curitim vero dicit Albericus eam vocari, quasi regalem, vel fortem, vel potentem, vel, iuxta Servium, a curru, eo quod bellantes curribus uterentur, quibus illam ratione cause bellorum preesse volunt. Deum etiam matrem vocant, eo quod illam terram intelligant omnium matrem. Fluoniam autem dictam dicit Albericus a fluoribus seminum, seu quod feminas in partu liberet. Ego autem a menstruali mulierum fluxu, qui a luna causaria nonnullis creditur, dictam puto Fluoniam. Sic et a purgationibus Februam, quod feminas post partum secundis exeuntibus purget, et idem in menstruis; nam februo idem est quod purgo. Dicta sunt ea que sub aliquo figmento poetico quantum ad naturalem sensum abscondi posse visum est. Restat dicere quid sub parte fictionum secundum hystoriam tectum sit. Inhystoria quidem sacra legitur Junonem ex Saturno rege et hominum genitam, et ab Ope Saturni coniuge uno et eodem partu cum Jove, prius tamen, editam, eamque, ut scribit Varro, apud insulam Samum prius Partheniam appellatam atque educatam. Et cum ibi adolevisset, Jovi nuptam, et ob id Sami nobilissimum et antiquissimum fuisse templum, et in eo simulacrum Junonis in habitu nubentis puelle figuratum, eiusque sacra anniversaria nuptiarum ritu celebrari consueta.

CAP. II. De Hebe Junonis filia, et iuventutis dea, et Herculis coniuge.

Hebes, ut ait Theodontius, filia fuit Junonis, cuius rei talem idem Theodontius recitat fabulam. Apollinem scilicet Junoni noverce in domo Jovis patris sui parasse convivium, eique inter alia apposuisse lactucas agrestes, quas cum comedisset cum desiderio Juno, illo usque tunc sterilis evestigio pregnans effecta est, et ex eo conceptu peperit Hebem. Que, quia formosa esset, a Jove ad officium pincernatus assumpta est, et dea iuventutis effecta. Tandem cum ipse una cum ceteris diis apud Ethyopes commensaturus ivisset, contigit quod,ministrante eis, Hebes, pocula, perque lubricum minus caute incedente, caderet, et casu, vestimentis amotis omnibus, in casu obscena Superis monstraret, quam ob causam factum est, utillam ab officio pincernatus Juppiter removeret, et loco eius Ganimedem Laomedontis regis Troie fratrem sustitueret. Postremo Herculi Oeteo iam in numerum deorum assumpto illam iunxere coniugem. Omerus autem in Odissea eam ex Jove conceptam dicit. Sane quoniam a Latinis poetis eam tantum Junonis absque patre filiam habitam invenio, Jovi non ascripsi. Quid autem ex fictione hac summendum sit, hoc arbitror. Dicebat venerabilis Andalo Jovi, quem patrem Apollinis aiunt, inter signa Zodiaci duo attributa, que eius astrologi dixere domicilia, Sagittarium scilicet atque Pisces. Verum Sole, id est Apolline, in Sagittario existente, Jovis domo, instante iam hyeme, Junoni, id est terre, lactuce apponuntur silvestres, id est frigus intensum; nam lactuce silvestres, ut aiunt physici, frigidissime sunt; frigus autem circa terre superficiem agit, ut condensatis terre poris calor terre immixtus agat circa intrinsica terre, et terre humiditate calefacta, radices graminum atque plantarum aperire faciat, et humore repleat, ex quo turgescunt et pregnantes efficiuntur. Et sic Sole intrante Sagittarium ob frigus intensum terra efficitur pregnans, que in autumno sterilis videbatur. Tandem adveniente tempore partus, id est vere novo, Hebem parit, id est iuventutem et rerum omnium renovationem, frondes, flores, et germina omnia ea emittuntur tempestate. Sic primo adveniente vere, quod calidum est et humidum, diis, id est supercelestibus corporibus, que, ut alias dictum est, secundum quorundam opinionem ex humiditate vaporum a terra surgentium pascuntur, pocula, id est humectationes, porrigere dicitur. Tandem adveniente autumno, in quo Sol incipit versus solstitium hyemale tendere, id est ad Ethyopes, qui versus antarticum sunt, virentia omnia cessare, et frondes arborum cadere incipiunt, et sic Hebes, dum deteguntur que occultaverant frondes nudari dicitur, et obscena monstrare, et a pincernatu etiam removetur, et Ganimedes substituitur, qui Aquarii signum dicitur, eo quod eo tempore pluviosa sit hyemps et habundanter humidos propinet vapores syderibus. Quod autem Herculi iungatur coniugio ideo fictum credo, quia iuventus, id est viriditas perpetua, semper iuncta sit clarorum virorum operibus, nec illa nedum in mortem, sed nec in senium cadere permittat.

CAP. III. De Marte Junonis filio

, cuius XV fuere filii, quorum nomina sunt hec: Primus Cupido, II Enomaus, III Thereus, IIII Ascalaphus, V Ialmenus, VI Parthaon, VII Zesius, VIII Flegias, VIIIIa Brictona, Xa Euannes, XIa Hermiona, XII Hiperius, XIII Etholus, XIIII Remus, XV Romulus. Martem sunt qui velint Jovis et Junonis filium, sed Ovidius, ubi De Fastis, eum Junonis absque patre filium tantum esse demonstrat. Dicens, quod Juno turbata, eo quod Juppiter ex se ipso tanto, nullo mulieris adhibito obsequio, Minervam procreasset, Occeanum querebat, sumptura consilium, qualiter et ipsa absque viri commixtione posset filium concipere atque parere, et cum fessa secus fores Flore dee coniugis Zephyri quievisset, a Flora quorsum pergeret interrogata, narravit. Cui Flora, si Jovi esset occultum, promisit auxilium salutare, eamque, cum iurasset per undas Stygias se nemini dicturam, docuit in campis Oleneis florem esse, quo tacto, confestim absque viro conciperet. Quod experta Juno, illico absque viro concepit et peperit filium, quem Martem appellavit. Alii vero dicunt quod Juno, percussa vulva, Martem concepit. Hunc omnes ferocissimum deum et armigerum dicunt, et ob id bellis armisque preesse asserunt. Describit illi Statius in Thebaide regionem, domum atque ministros, sic dicens: At Tracum Cylenius arva subibat; Atque illum hyberne labentem cardine porte Tempestas eterna plage pretentaque celo Agmina nymborum primique aquilonis hyatus In diversa ferunt: crepat aurea grandinem ulta Palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri. Hic steriles delubra notat Mavortia silvas. Horrescitque tuens etc. Et designata non absque misterio regione, domum describit atque familiam, dicens: Ubi mille furoribus illi Cingitur adverso domus immansueta sub Hemo. Ferrea compago laterum, ferro arta teruntur Limina, ferratis incumbunt tecta columnis. Leditur adversum Phebi iubar, ipsaque sedem Lux timet, et durus contristat sydera fulgor. Digna loco statio: primis salit Impetus amens E foribus cecumque Nephas Ireque rubentes, Exanguesque Metus, occultisque ensibus instant Insidie, geminumque tenens Discordia ferrum. Innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus Stat medio, letusque Furor, vultuque cruento Mors armata sedet, Bellorum solus in aris Sanguis, et incensis qui captus ab urbibus ignis. Terrarum exuvie circum et fastigia templi Capte insignibant gentes, celataque ferro Fragmina portarum bellatricesque carine, Et vacui currus protritaque curribus ora, Pone etiam gemitus: adeo vis omnis et omne Vulnus; ubique ipsum, sed non usquam ore remisso Cernere erat, talem divina Mulciber arte Ediderat; nondum radiis monstratus adulter Feda catenato luerat conubia lecto etc. Preteria eius dicunt Bellonam fuisse sororem, quam currui eius attribuunt aurigam, ut idem Statius testatur, dicens: Ipse subit curru, diraque aspergine latos Mutat agros, spolia a tergo, flentesque caterve: Dant silve nixque alta locum, regit atra iugales Sanguinea Bellona manu longaque fatigat Cuspide etc. Et ut incessus eius ferocitas ostendatur omnis, dicit et alibi Statius idem: Comunt Furor Iraque cristas, Frena ministrat equis Pavor armiger; at vigil omni Fama sono, varios rerum succincta tumultus Ante volat currum, flatuque impulsa gementum Alipedum trepidas denso cum murmure plumas Excutit: urget enim stimulis auriga cruentis Facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto Terga comasque dee Scithica pater increpat hasta etc. Hunc insuper tam dirum tamque cruentum deum amantem fuisse volunt, et inter alias ab eo dilectam Venerem Vulcani precipue dicunt, et eius usum concubitu. Ex quo talem fabulam Omerus VIII recitat Odissee. Dicit enim Martem supreme Venerem dilexisse, et cum ei aliquando misceretur, a Sole visus, Vulcano Veneris coniugi accusatus est, qui clam catenas invisibiles circa lectum suum apposuit, finxitque se Lemnum ire, quod arbitratus Mars accessit ad Venerem, et cum nudi lectum intrassent, et se fallaciis Vulcani iam captos adverterent, rediit Vulcanus ex composito. Qui cum ob illatam iniuriam clamaret, advenere dii, et inter alios Neptunnus, Mercurius et Apollo, dee vero ob verecundiam non venerunt, et cum omnes riderent, captos nudosque videntes, solus Neptunnus pro captivis interpellavit, ac tam diu oravit, donec Vulcanum in suas preces flecteret, et captos liberari faceret. Huic insuper tam acri deo lupum attribuunt in tutelam, et ex avibus picum. Sic etiam ex herbis gramen. Multa etiam de hoc recitantur, que suis servata locis nunc omittere censui, ut quid contegant que dicta sunt deducamus in medium. Veteres Jovem Martis patrem ideo voluere, ne adeo filius degener videretur a patre, mitem quippe atque benignum Jovem sepe diximus, ubi Mars crudelis atque immitis est. Junonem autem Occeanum petere, et Flore consilium summere, ad colorandam originis rationem quam ob aliud positam reor, et ideo florem Olenium seu in campis Oleneis natum menstruum existimo, quod solum femine patiuntur, eiusque feditatem ipse vocabuli pulchritudine conantur tegere, florem vocantes suum, quem ex Oleneis arvis ideo dicit Ovidius, seu quia olidus sit, seu quod ex olido manet loco. De quo sic scribit Ysidorus: Mulier solum animal menstruale est, cuius cruoris tactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbe, amittunt arbores fetus, ferrum corrumpit rubigine, nigrescunt era, si qui canes ederint, in rabiem efferantur, glutinum aspalti, quod nec ferro, nec aqua dissolvitur, cruore ipso pollutum dissolvitur etc. Cuius igitur si sane considerentur effectus, ex alia nulla materia tam sevum animal tam immane creari poterat, ut cum genitore genitum conveniret. Marte, id est bello furente, nedum non germinent fruges, sed nec seruntur; ubi bellicus personet furor, vineta negliguntur, et sic in acetum versa videntur, moriuntur herbe presse discursibus, fructus arvorum pereunt omnes, agentibus violentiis atque rapinis, ferrum iniquo attritum usu consumitur, era decolorantur et arva sanguine occisorum, castra sequentes in nimiam occupandi rabiem efferantur, dissolvuntur, aut seva pugna aut longis obsidionibus menia civitatum, oppida et arces excelses, et quicquid hominum seu etiam nature arte munitum est; bene ergo convenit cum semine fructus. Seu alia ratione Junonis dicetur filius, quam sepe terram diximus et regnorum atque divitiarum dominam, cum ambitione hominum insatiabili circa talia litigia, iurgia, dissensiones oriantur et bella. Si autem ad percussionem genitalium Junonis intueri voluerimus, dicemus tunc illa percuti, quando appetitus ad superflua excitatur, ex quo questio sepissime oritur, per quam et in bellum non nunquam itur, et sic Mars nascitur. Is igitur sic genitus quod apud Bystonas Tracesque habitet, ut describit Statius, evidenti ratione cognoscitur. Sub Arthoo quidem cardine, eo quod frigidissima sit regio, qui ibidem nascuntur sunt homines sanguine pleni, nec hoc a natura discretissima frustra factum; exangues enim frigori non possent obsistere; sunt hi sanguine abundantes obtruncatores ciborum, vini ingurgitatores immoderati, consilio segnes, fraudibus copiosi, in precipitia faciles, clamosi, furiosi, nil nisi per certamen optantes, sanguinis prodigi, et ridentes vulnera, que omnia Marti competunt; quam ob rem apte apud tales eius regia descripta est; tempestatum agminumque nymborum, et stridentium aquilonum et grandinum circumdata, ut sentiamus impetus, furores, rabiem, atque rumores et tumultus vacantium bellis. Preterea ferrea describitur domus, ut locorum munitiones, circa que bellum geritur, sentiamus, que ferree sunt, id est armatorum hominum plene, et gladiorum atque telorum; que quidem, eo quod in malum ut plurimum agantur, solis contristant iubar, quia in bonum lux creata sit. Insuper radiorum solis ab armis reflexorum aliquantulum livescit splendor, ex qua livedine aurea solis lux tristari et offuscari paululum videtur. Demum ex ministris Martis primus ex regia prosiliens Impetus est, quo impatientes miseri postquam verbis semina belli videntur iniecta, ad arma discurrimus, et hunc cecum sequitur Nephas, eo quod dum furioso agimur impetu, aufertur omnis rationis animadversio, qua sublata inconsiderate itur in homicidium, in incendium, in dispersionem bonorum et ruinas urbium; et sicuti rotatus ignis in ampliorem deducitur flammam, sic et inchoatum facinus, iras acuit et accendit male agentium animos; quos ideo rubentes describit, quia facies irati hominis ignea videatur, seu quia ex incenso sanguine oriantur. Sunt preterea hac in domo Martis, que ubicunque bellum geritur intelligenda est, exanguis Metus, quos ideo exangues dixit, quia consueverunt pallere metuentes, eo quod sanguis totus revocatus ad cor metuentis, liquerit partes exteriores exangues. Qui quidem metus, cum dubius sit eventus belli, non solum segnes occupat, sed aliquando strenuos pugiles atque duces variis agentibus causis. Sunt et ibidem Insidie, ideo tectos gerentes gladios, ut intelligatur insidiatis fraus; circa has plurimum artis oportet habere duces, cum nil palam nisi maximo suo commodo insidiantes faciant. Dicit et inter Martis ministros esse Discordiam duplici gladio accinctam, ut sentiamus cum in hoc veniunt homines, ut non eque sentiant, sed in diversas tendant sententias, ab hac animorum diversitate unicuique parti arma suaderi et bellum in reliquam. Sunt et ibi innumerabiles Mine, que inflatorum hominum tela sunt, adeo ut non nunquam his tantum conficiantur bella, cum sepe minus faciunt homines qui magna minantur. Sic et ibidem tristissima Virtus est, quod ideo dicit, quia esto homo bellorum sit oculatus plurimum, sit robustus, et valens, sit audax et adversus incumbentia fortis, et constans, quoniam he virtutes in effusionem sanguinis, in dirutiones urbium, in predam tendunt, tristes esse videntur, eo quod in aliorum tristitiam operantur. Est cum aliis et letus Furor, et hoc ideo, quia sepissime bellis interveniat, quem letum dicit, eo quod inter plenos cibo et potu et hinc letos, oriri consueverit. Raro enim ieiuno stomaco furentes cernimus. Mors etiam inter hos armata est, et cruento vultu, volens per hoc intendere crebras occisiones que in bellis fiunt, et sanguinis amplam effusionem, dum illam armatam et cruento vultu describit. Superest et ornatus templi, qui omnis tendit ad ostendendam victorum miseriam et triunphantium gloriam, qui quoniam satis patet omittendus est. Sic et Bellona de qua satis supra dictum est, ubi de Minerva armigera. Superest de incessu Martis pauca dicere, cuius initium a furore et ira, qui eius comunt cristas, esse videtur, quod his urgentibus absque impetu esse non potest, et hoc supra descriptum est, sed hos ideo Martis comere, id est ornatas reddere cristas, id est arma, dicit, ut intelligamus quod cum arma ad inferendam et peragendam pugnam facta sint, tunc splendida videntur cum impetuose operantur. Nam in segni et miti milite flere dicuntur. Pavorem autem dicit equos Marti parare, et eius esse armigerum, eo quod seu advenientium hostium, seu circa strepentium timore equos summamus et arma. Fama autem equos Martis, id est advenientis belli, precedit, fere semper facta et infecta referens, que omnia a timidis expectantibus creduntur facile et augentur. Hunc tam immanem trucemque virum amore Veneris fuisse implicitum volunt, seu velint armigerorum morem, seu naturalem huius passionis vim, seu hystoriam sub fictionis huius fabule tegere, de quibus omnibus tangentes expediemur paucis. Bellicosos homines hac urgeri peste multos legimus. Centauri volentes Perithoi coniugem rapere, bellum cum Lapithis habuere. Nessus ob dilectam nimium Deyaniram ab Hercule occisus est. Et Hercules ipse monstrorum domitor amori Yolis succubuit. Sino Jovis ineptias potius quam amores. Initium discordie Agamenonis et Achillis subtracta ab Agamenone Achilli Briseida causa fuit. Pyrrus ob nimium dilectam Hermionem Horestis gladio periit. Sanson victus amore Dalile orbatus est et in servitutem redactus. Davit ob amorem Bersabee Dei oblitus adulterium commisit et homicidium. Salomon ob Egyptiam, cultu veri Dei omisso, ydolis immolavit. Cleopatra Antonium funditus depravavit. Quid multa ex antiquis referam? Vidi ego duces bellorum plures, dummodo suaderet etas adeo mulierum quarundam amore deperditos, ut fere videretur monstrum, tam grandem muliebris amoris mollitiem inter tam continuas et asperas bellorum curas in eodem pectore simul posse consistere, quod volentes veteres sub fictione velare hunc fabulam bellorum patris et lasciviarum matris condidere. Si autem acutius velimus sensum huius fictionis excutere, arbitror intelligi posse pro Venere concupiscibilis appetitus, Vulcano ignis deo, id est, calori naturali, matrimonio, id est indissolubili vinculo alligatus; hic more ignis dum in maius incendium nititur, Martem tanquam ferventissimum amare dicitur, et ab eo tanquam sibi simile amatur, et in idem desiderium iunguntur lascivientes, quod a Sole, id est a sapiente viro dum cernitur redarguitur, et excedens iusto calori accusatur. Verum dum incontrarium, fervor inordinate concupiscientie fertur, fit ut occultis vinculis, id est cogitationibus atque delectationibus lascivis artius alligetur insipiens, a quibus effeminatus solvi non possit, et iam palam factis obscenis commixtionibus a sapientibus rideatur. Neptunnus autem qui solus pro captivis interponitur, lascivio fervori contrarius effectus est. Quo uti ab aqua ignis, sic ignominiosus amor extinguitur, et dum velit qui patitur catenata ratio relaxatur. Leontius dicebat Omerum non solum hos intellectos habuisse, quin imo cum illis hystoriam etiam recitasse. Vulcanum scilicet Jovis et Junonis filium et Lemni dominum Venerem Dyonis filiam speciosissimam mulierem habuisse coniugem; qui cum esset forma turpis homo et speciosissimum iuvenem haberet armigerum, quem dicit opinione quorundam Neptunni fuisse filium, contigit ut a Venere coniuge diligeretur, et in eius iret concubitum. Quod cum clam ad aures pervenisset Vulcani, voluit ante videre quam credere, et dum se longe iturum finxisset, incautos invicem cepit amantes. Sed armiger claudi manus fugiens evasit facile. Ipse autem cum perdite amaret coniugem, in eam sevi aliquid agere ausus non est, a querelis tamen nequivit desistere Quas Neptunnus patruus intuitu filii longa persuasione sopivit. Huic his explicitis ideo attribuitur currus, quia more veteri pugnantes curribus uterentur. Lupus vero ob id illi dicatus est, quia rapax et ingluviosum sit animal, ad insatiabilem voracitatem sequentium castra monstrandam. Cui ideo picus attribuitur avis, quia ut plurimum bellorum homines auguriis et auspiciis intenti sint, et quia ex quibuscunque contingentiis confestim omina summant. Seu quia, uti rostro picus assidua percussione etiam robora penetret, sic et armigeri continua demolitione aut certaminum continuatione, menia penetrent civitatum. Gramen autem illi ideo sacrum dicit Albericus, quia hec herba, secundum Plinium, ex humano sanguine procreetur, et inde ut idem dicit, Romani rem bellicam agentes, Marti sacrum facturi aram construebant gramineam; quod ego ridiculum reor, ut gramen ex sanguine tantum humano oriatur, sed aliunde illud Marti dicatum habuisse originem puto; nam cum consueverint belligeri homines in expeditis locis libentius castra locare, et ob id ut plurimum in locis gramineis, que ex consulto ab agricultoribus non coluntur, eo quod in se gramen omnem terre humorem attrahat, et satis nullum vel modicum linquat, a Romanis et forsan a priscis inventum est, ad ostentationem virtutis benemeriti pugnatoris, eos herba graminea coronare, qui armorum vi castra primi intrassent hostium. Martem preterea et aliis vocavere nominibus, ut Mavortem, et Gradivum ob id, ut ait Rabanus in libro De origine rerum, quia per viros bellatur, ut sit mas martis; et paulo post dicit: item Martem quia effectorem mortium; nam a Marte mors nuncupatur. Gradivum ideo quod gradatim bello inferantur qui pugnant aut quod impigre gradiuntur etc. Mavortem autem sunt qui dicant eum dictum, quasi magna vertentem, quia ob bellum maxima conterantur. Sane ut appareat poetas suis in fictionibus phylosophos imitari, libet apponere quid de Marte senserint olim astrologi, et is potissime qui maximi apud eos nominis fuit Albumasar. Est autem Mars iuxta huius sententiam natura igneus, calidus et siccus repentinus, laudis et glorie cupidus, iracundus, iniqui iudicii, depredator, callidus, scelestus, impius, incostans, improvidus, preceps, incompositus in loquendo atque obscenus, in respondendo festinus, ferox, incontinens, protervus, ornamentorum dilector, religionum spretor, infidus, mendax, periurus, malorum operator assiduus, dissipator bonorum, instabilis, et obstinate pertinacie, inverecundus, laboriosus, impiger, derisor, fornicator, et fedi coitus appetitor. Significat iuventutem, fortitudinem, ignem, combustiones, militiam et societates regum, instrumenta bellica, latrocinia, ruinas, abscisiones viarum, torturas, captivitates, timores, iurgia, iniurias, curatores vulnerum, magisteria ferri, effosores sepulcrorum, nudatores cadaverum, et similia. Ex quibus facile comprehenditur, quantum poesis cum phylosophia conveniat. Que quidem, rex inclite, nolo propter te putes apposita; iam diu auditu cognovi, quoniam astris familiarissimus esses et eorum optime nosceris proprietates, sed ut his obsequerer, qui, te preter, hec forsan lecturi sunt.

CAP. IV. De Cupidine I° Martis filio, qui genuit Voluptatem.

Cupido, ut ait Tullius in libro De naturis deorum, Martis et Veneris fuit filius. Quem insipide veteres modernique ingentis potentie deum volunt. Quod satis patet carmine Senece tragedi, qui de eo in tragedia Ypoliti sic dicit: Et iubet celo Superos relicto Vultibus falsis habitare terras: Thessali Phebus pecoris magister Egit armentum, positoque plectro Impari tauros calamo vocavit. Induit formas quotiens minores Ipse qui celum nebulasque ducit: Candidas ales modo movit alas etc. In quibus satis, quam grandis sit Cupidinis potentia, designatur. Nec minus ostenditur ea in fabula, quam de eo refert Ovidius; dum illum dicit ob Danis pulchritudinem Apollinem Phytonis victorem aurea vulnerasse sagitta et Danem plumbea, ut amaret ille hanc, illa autem hunc haberet odio. Eius autem formam sic describit Servius: Etate puerum, nudum, et alatum, et accinctum pharetra, arcum sagittasque gestantem. Rabanus addit et facem. Franciscus autem de Barbarino non postponendus homo, in quibusdam suis poematibus vulgaribus, huic oculos fascea velat, et gryphis pedes attribuit, atque cingulo cordium pleno circundat. Apuleius autem, ubi De asino aureo, eum describit formosissimum dormientem sic: Cum videlicet capitis aurei genialem cesariem, ambrosiam temulentiam, cervices lacteas, genasque purpureas, pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios ante pendulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante et ipsum lumen lucerne vacillabat per humeros volatilis dei, penne roscide micanti flore candicant, et quamvis alis quiescentibus eximie plumule tenelle ac delicate tremule resultantes inquiete lasciviunt, ceterum corpus glabellum atque luculentum, et quale peperisse Venerem non peniteret etc. Refert preterea Auxonius ex hoc fabulam satis longo carmine scriptam, quam pictam ait Treviris in triclinio Zoyli; Cupidinem scilicet inter myrteta Herebi casu evolasse, quem cum cognovissent Heroides mulieres, eius ob causam dira supplicia, et inhonesta desideria atque mortes passe, facto agmine confestim in eum surrexere, et frustra conantem exercere vires, eum cepere, atque in excelsam ibidem myrtum cruci affixere, suas inde pendenti ignominias inicientes, quas inter dicit et advenisse Venerem increpantem eum eique Vulcani catenas improperantem, et supplicia seva minantem; quibus commotis aliis, remissis suis iniuriis, a Venere veniam illi impetravere, eumque sustulere de cruce, et ipse evolavit ad Superos. Referuntur et insuper plura, quibus omissis, dictorum perscrutandus est sensus. Fuisse enim Cupidinem Martis et Veneris filium et insignem pulchritudine lascivique moris satis possibile reor. Verum de hoc minime sensere fingentes, et id circo quis talis ex his oriri potuerit inter opiniones maiorum investigandum est. Est igitur hic, quem Cupidinem dicimus, mentis quedam passio ab exterioribus illata, et per sensus corporeos introducta et intrinsicarum virtutum approbata, prestantibus ad hoc supercelestibus corporibus aptitudinem. Volunt namque astrologi, ut meus asserebat venerabilis Andalo, quod, quando contingat Martem in nativitate alicuius in domo Veneris, in Tauro scilicet vel in Libra reperiri, et significatorem nativitatis esse, pretendere hunc, qui tunc nascitur, futurum luxuriosum, fornicatorem, et venereorum omnium abusivum, et scelestum circa talia hominem. Et ob id a phylosopho quodam, cui nomen fuit Aly, in Commento quadripartiti, dictum est, quod quandocunque in nativitate alicuius Venus una cum Marte participat, habet nascenti concedere dispositionem phylocaptionibus, fornicationibus atque luxuriis aptam. Que quidem aptitudo agit, ut quam cito talis videt mulierem aliquam, que a sensibus exterioribus commendatur, confestim ad virtutes sensitivas interiores defertur, quod placuit; et id primo devenit ad fantasiam, ab hac autem ad cogitativam transmittitur, et inde ad memorativam; ab istis autem sensitivis ad eam virtutis speciem transportatur, que inter virtutes apprehensivas nobilior est, id est ad intellectum possibilem. Hic autem receptaculum est specierum, ut in libro De anima testatur Aristotiles. Ibi autem cognita et intellecta, si per voluntatem patientis fit, in qua libertas eiciendi et retinendi est, ut tanquam approbata retineatur, tunc firmata in memoria hec rei approbate passio, que iam amor seu cupido dicitur, in appetitu sensitivo ponit sedem, et ibidem variis agentibus causis, aliquando adeo grandis et potens efficitur, ut Jovem Olympum relinquere, et tauri formam summere cogat; aliquando autem minus probata seu firmata labitur et adnichilatur; et sic ex Marte et Venere non generatur passio, sed, secundum quod supra dictum est, homines apti ad passionem suscipiendam secundum corpoream dispositionem producuntur; quibus non existentibus, passio non generaretur, et sic large summendo a Marte et Venere tanquam a remotiori paululum causa Cupido generatur. Sane in excusationem sue imbecillitatis hanc pestem mortales miseri pressi passione hac potentissimum finxere deum, quos in Ypolito Seneca poeta tragicus detestatur, dicens: Deum esse amorem turpi servitio favens Finxit libido, quoque liberior foret Titulum furori numinis falsi addidit, Natum per omnes et celerem terras vagum Ericina mittit; ille volans per celum Proterva tenera tela molitur manu Regnumque tantum minimus in superis habet. Vana ista demens animus ascivit sibi Venerisque numen finxit atque arcus dei. Quisquis secundis rebus exultat nimis Fluitque luxu etc. Hunc insuper puerum fingunt, ut etatem suscipientium passionem hanc et mores designent; iuvenes enim ut plurimum sunt, et more puerorum lasciviunt, nec satis sui compotes, quo passionis impellit impetus, potius quam quo ratio iusserit, efferuntur. Alatus preterea dicitur, ut passionati instabilitas demonstretur; facile enim credentes cupientesque de passione in passionem evolant. Arcum atque sagittas ideo ferre fingitur, ut insipientium repentina captivitas ostendatur; nam in ictu fere oculi capiuntur. Has aureas esse dicunt et plumbeas, et aureis amorem, plumbeis autem odium inferri, ut amantium ostendatur opinio. Volunt enim nonnulli ob passionem hanc iuvenes alias torpentes et exotici, in virtutem moresque claros conari, facetiis et urbanitatibus vacare, lautos comptosque incedere, cantu et choreis delectari, liberales effici, et huiusmodi que ad splendorem vite videntur spectare, et ideo auream hanc, quia splendidum aurum sit, et vice versa plumbum, eo quod grave et quodam modo iners metallum videatur et obscurum, habet odium procreare, ex quo tristitia et animorum afflictio nascitur, et iuvenum torpor, eo quod intra limen teneantur, metu seu cogitationibus graventur noxiis, et huiusmodi. De gestis autem reliquis in Phebum et Danem, ubi de Dane supra dictum est. Facem autem id illi superaddunt, ut ostendatur quia hec passio non nunquam tanto fervore incendat patientium animos, ut illos non solum ad suspiria cogat, sed etiam in anxietatem exustioni similem impellat. Oculos vero illi fascia tegunt, ut advertamus amantes ignorare quo tendant, nulla eorum esse iudicia, nulle rerum distinctiones, sed sola passione duci. Pedes autem gryphis illi ideo apponuntur ut declaretur quoniam tenacissima sit passio, nec facile inerti impressa ocio solvitur. Eum cruci affixum, si sapimus documentum est, quod quidem sequimur, quotiens animo in vires revocato, laudabili exercitio molliciem superamus nostram et, apertis oculis, prospectamus quo trahebamur ignavia. Quod si ceperimus nec perficiemus, erit error novissimus peior priore.

CAP. V. De Voluptate filia Cupidinis.

Voluptas, ut ait Apuleius, Cupidinis atque Psycis filia fuit, cuius generationis fabula supra, ubi de Psyce, latissime dicta est. Cuius figmenti ratio aperietur facile. Cum enim contingit nos aliquid optare, et optato potimur, procul dubio obtinuisse delectamur; hanc delectationem prisci voluptatem vocavere.

CAP. VI. De Enomao II° Martis filio, qui genuit Hyppodamiam.

Enomaus rex fuit Elydis atque Pise, et, ut Servio placet atque Lactantio, Martis fuit filius. Sane ego bellicosum fuisse hominem arbitror, et ob id fictum Martis filium. Constat enim eum adversus Pelopem bellum habuisse, et a Pelope superatum, et cum secum venisset in pacem, eidem Hyppodamiam filiam suam concessit in coniugem.

CAP. VII. De Hyppodamia Enomai filia et Pelopis coniuge.

Hyppodamiam dicit Servius filiam fuisse Enomai regis, et cum formosissima peteretur a multis, essentque Enomao velocissimi equi, ut qui ex ventorum flatu creati fuerant, ab Enomao petentibus talis apposita condicio est, ut scilicet curule deberent inire certamen, et superati necarentur, victor autem potiretur optato. Et cum iam multos in mortem dedisset, advenit Pelops Tantali regis filius, clara floridus iuventute, petiitque coniugium virginis, dispositus subire certamen. Hyppodamia autem cum vidisset Pelopem, formositate eius capta, Myrtilum aurigam patris pactione primi coitus corrupit. Alii vero dicunt clam a Pelope fuisse hac eadem pactione corruptum. Myrtilus autem axem currus fecit ex cera, et sic, dum essent in stadio, fracto axe currus Enomai Pelops victor evasit; et sic coniugio Hyppodamie potitus est. Dicit Barlaam in annalibus Grecorum legisse Pelopem ob negatam sibi Hyppodamiam, adversum Enomaum inisse bellum, et Enomaum fraude Myrtili prefecti sui superatum. Qui Myrtilus cum precium fraudis postularet a Pelope, ab eodem in mare deiectus periit. Hec Pelopi viro suo peperit Atridem, Thyestem, Phystenem et alios.

CAP. VIII. De Thereo III° Martis filio, qui genuit Ythim.

Thereus rex Tracum fuit, et, ut ait Theodontius, filius fuit Martis ex nynpha Bystonide per vim ab eo oppressa, quod in parte scribit Ovidius dicens: Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem Et genus a magno ducentem forte Gradivo Connubio Progne iunxit etc. Ex hoc talis hystoria cum fabuloso fine narratur. Cum fatigasset Thereus bello Pandionem Athenarum regem, et in pacem tandem venisset, ut firmior esset, Prognem eius filiam, natu maiorem, sumpsit in coniugem. Que cum iam illi Ythim filium peperisset, venissetque in desiderium videndi Phylomenam sororem suam, oravit ut mitteretur Athenas, aut ab Athenis accersiretur Phylomena. Thereus autem Athenas vadens a Pandione impetravit, ut Phylomenam ad Prognem duceret. Quam speciosissimam virginem cum adamasset Thereus, eam in pastorali domo violenter oppressit; et minitanti se eum accusaturam Progni linguam abscidit, et in domo illa clausa servavit, et veniens sordidatus ad Prognem Phylomenam maris nausea mortuam dixit. Phylomena vero, carceris affecta tedio, in tela que sibi contigissent omnia acu scripsit et per ancillulam sorori misit. Que cum ficta letitia dolorem occultasset suum, instantibus orgiis Bachi, noctu, nam eo tempore a Bystoniis mulieribus celebrabantur, tyrsis et pellibus ornata intravit silvas, et Phylomenam eque ornatam eduxit in regiam, et accensa furore, cum multa excogitasset in virum, in Ythim parvulum filium illi applaudentem evomit iras, eumque secto iugulo interemit, et coctum viro mane de more epulanti apposuit. Qui cum sepius rei inscius illum vocasset, eique respondisset continue Prognes: adest; nec intelligeret ille, antequam a mensa consurgeret, Phylomena ex conclavi exiens illi in hoc servatum filii caput apposuit. Qui repente hinc inde commotus, dum illas insequeretur gladio, factum est miseratione deorum, ut Prognes in irundinem verteretur, et pullo in habitu propria tecta servaret. Altera vero, in avem sui nominis mutata, silvas petiit quas nocte reliquerat. Thereus autem upupa factus est; et sic omnis regia transformata. Sensus autem fictionum, secundum Barlaam sententiam, talis est. Fuit Thereus homo impius et ferox, nil nisi per bellum cupiens aut summens, et ob id Martem meruit in patrem, cum filius fuit Astogiri Bystonidum principis. Qui quidem cum ob suum facinus nil auderet in coniugem, et ipsa ob ruborem perpetrate sevitie nunquam in regiam descendisset, sed nigra tecta veste in sublimiori domus parte suum defleret scelus, et sororis infortunium. Huius mutationis causam dedit, sicuti et Phylomena tam nomine quam reditu in silvas. Thereum autem ideo in upupam versum dixere, quia et cristata sit avis, et ululare cantus eius sit, et stercora cibus, ut per cristam insigne regii capitis designetur, et per ululatum filii perditi lamentationes, et per fetidum cibum aspernanda atque fastidiosa memoria comesti nati.

CAP. IX. De Ythi Therei filio.

Ythis Therei et Prognes fuit filius, cuius etas et infortunium satis supra scriptum est. Aiunt enim eum in aviculam quam carduelem vocant mutatum, et hoc potius ab habitu infantie sue sumptum credo, quam aliunde; picta quidem avis est carduelis, uti et picturatas acu vestes ferre videmus infantes nobilium.

CAP. X. De Ascalapho IIII° et Jalmeno V° filiis Martis.

Ascalaphus et Jalmenus fratres, filii fuerunt Martis ex Astochia, ut in Yliade placet Omero dicenti sic: Τῶν ἦρχ᾽ Ἀσκαλαφος καὶ Ἰάλμενος ὖιες Ἄρηος, Οὕς τέκεν Ἀστυόση δόμο Ἄκτορος Ἀζείδαο, Παρθέ ἀιδοίη ὑπερώων εἶσαναβάσα Ἂρηϊ κρατερῶ. ὁ δέ παρελεξατο λάθρη, etc. [Que latine sonant]: Illis dominabatur Ascalaphus et Jalmenus, filii Martis, quos genuit Astiochi in domo Actoris Azidao virgo venerabilis: Palatium cum ascendit Mars fortis, hic autem cum ipsa iacuit clam. Hos autem dicit Omerus, ubi supra, dominos fuisse Asplidonis et Orcomeni, ac Mimionis civitatibus, et cum Grecis Troiam venisse cum XXX navibus. Ego autem, ut de reliquis dictum est, pugnaces fuisse iuvenes arbitror, et ideo Martis filios habitos ab antiquis.

CAP. XI. De Parthaone VI° Martis filio, qui genuit Agrium et Melam e Thestium et Oeneum.

Parthaon, ut ait Theodontius, filius fuit Martis ex Meroe, patremque eius alio nomine Meleagrum appellatum, et Calidonie regem. Paulus autem dicit hunc Martis fuisse filium ex Sterope filia Athlantis. Lactantius autem dicit hunc non Martis fuisse filium, sed Meleagri Martis filii. Tandem Theodontius dicit verum esse Parthaonem filium fuisse Meleagri ex Merope Ethola virgine, sed quoniam Meleager primus armis sibi occupaverit Calidoniam atque tenuerit, cum Jovis Archadis filius fuerit, Mars a rudibus incolis et creditus et appellatus est, et inde Parthaon Martis filius dictus. Huius quidem genologiam Omerus in Yliade, introducens Dyomedem loquentem, designat, ostenditque Parthaonem tres filios habuisse, Agrium, Melam, et Oeneum, sed Theodontius his superaddit quartum, Testium scilicet, ab Omero minime nominatum.

CAP. XII. De Agrio et Mela filiis Parthaonis.

Agrius et Melas, ut supra dictum est, Omero teste, fuerunt filii Parthaonis. De quibus nil preter nudum nomen ad nos usque pervenit.

CAP. XIII. De Testio Parthaonis filio, qui genuit Thoseum et Plexippum et Alteam.

Testius, ut dicit Theodontius, filius fuit Parthaonis ex Calidone nynpha. Paulus vero dicit ex Altea, et Alteam filiam sic dictam, quia dum nasceretur ipsa, labore partus mortua mater sit, nec de eo preter hoc habetur ulterius, nisi quod Alteam genuerit et Thoseum et Plexippum.

CAP. XIV. De Thoseo et Plexippo Thestii filiis.

Thoseus et Plexippus Testii fuerunt filii, ut predictum est. Qui quidem cum iuvenes essent robusti, etate valentes et animo, una cum reliquis nobilibus iuvenibus Grecie in venationem apri Calidonii cuncta, ut refert Ovidius, vastantis venere; ibique, cum post longum laborem beluam interemissent, cernentes quod Meleager Oenei regis filius eorum nepos et venationis princeps caput apri Athlanti virgini, quia prima vulnerasset illum, dedisset, ut tanquam prima feriens ritu venantium precipuo venationis decoraretur honore, illud illi indignantes, quod tanti laboris inter tot nobiles iuvenes femina primo insigniretur honore, eripuere. Quam ob causam turbatus Meleager in illos irruens, subtracto capite, eos interemit renitentes, et virgini sublatum honorem restituit.

CAP. XV. De Althea filia Testii et matre Meleagri.

Altea Testii fuit filia, et de matris nomine pereuntis, dum eam pareret, nuncupata est, ut satis predictum est. Hec Oeneo regi Calidonie nupsit, cui cum inter alios filios Meleagrum peperisset, eo nato vidit audivitque Fata circa ignem dicentia: tam diu natum victurum quam diu stipes unus, qui tunc ardebat in igne, permaneret inconsuptus ab igne; quo dicto discedentibus Fatis, Altea, e lecto surgens, confestim subtraxit ab igne atque servavit. Porro cum sacrificans ob onorem Meleagro ex venatione consecutum, et interim audisset ab eodem fratres occisos, furore percita, in vindictam se dedit precipitem, et arrepto fatali stipite, quem caute illo usque servaverat, igni comburendum exhibuit, quo consumpto, filius Meleager occubuit. Quod cum audisset infelix, facti penitens, in gladium irruit, et vitam miserrime terminavit. Stipitem hunc ego radicalem humidum arbitror, nature lege factum, ut eo durante vita nascentium perseveret, qui a matre, id est a rerum natura, igni, id est siccitati impositus, ut pereat natus necesse est.

CAP. XVI. De Oeneo Parthaonis filio, qui genuit Deyaniram, Gorgem et Meleagrum et Tydeum ac Menalippum.

Oeneus Calidonie rex, ut supra dictum est, Parthaonis filius fuit, longe magis apud nos filiorum opere quam suo cognitus. Huic coniunx fuit Altea, et plures illi fuere nati, sed utrum ex Altea omnes non satis michi notum est, cum de alio quam de Meleagro legisse non recolam.

CAP. XVII. De Deyanira Oenei filia, et Herculis coniuge.

Deyanira Oenei regis fuit filia, ut in morte Meleagri testatur Ovidius, dicens: Quas postquam Oenie tandem Latoida clade Exatiata domus preter Gorgemque nurumque Nobilis Alcmene etc. Hec virgo prestantissime forme fuit, adeo ut multi illam in coniugem exoptarent atque peterent; tandem cum Acheloo flumini promissa fuisset, et postremo Herculi poscenti desponsata, ortum ob ipsius nuptias certamen est, et superato Acheloo, Herculi cessit. Hec preterea a Nesso centauro summe adamata, et in transitu fluminis rapta, ut clarius ubi de Nesso. Qui cum sagitta ab insequente Hercule letaliter vulneratum se sciret, in amoris premium vestem Deyanire venenato sanguine respersam dilecte dedit, asserens vestimento vim esse revocandi Herculem a quibuscunque amoribus. Que cum credula clam servasset, capto amore Yolis Herculi transmisit induendum, ut illum ad se revocaret; attamen cum illud Hercules induisset et sudore siccum cruorem resolvisset, porisque hausisset apertis, vi urgente veneni, in rabiem versus, sese dimisit in ignem, et mortuus est. Et sic Deyanire uxoris munere interiit. Theodontius dicit bellum habitum cum Acheloo huiusmodi fuisse, quod cum desideraret Hercules Deyaniram, et Achelous fluvius Calidoniam duobus alveis fere omnem aliquando irrigaret, et sata omnia secum traheret, ab Oeneo Herculi petenti hac sub condicione concessam, si Acheloum in unum cogeret alveum, et illum sepiret aggeribus; quod cum non absque maximo labore fecisset Hercules, Acheloo superato, Deyaniram obtinuit.

CAP. XVIII. De Gorge Oenei filia.

Gorgem Oenei fuisse filiam testimonio Ovidii premonstratum est. Theodontius vero dicit Gorgem non feminam, sed hominem fuisse, et in bello Thebano occubuisse.

CAP. XIX. De Meleagro Oenei filio, qui genuit Parthenopeum.

Meleager filius fuit Oenei regis Calidonie et Altee, in nativitate cuius refert Ovidius Parcas tres ab Altea iam labore partus soluta visas, circa ignem stamina nentes, et cum flammis ligni stipitem posuissent, dixere: O nunc nate, erit equa tibi cum hoc stipite vita. Quod cum audisset Altea, eis discedentibus, surgens stipitem igni subtraxit, illumque ne combureretur cum diligentia servavit. Fuit hic Meleager iuvenis insignis, et evo suo fama clarissimus; et eodem Ovidio referente contigit, quod Oeneus pater ex susceptis frugibus cunctis Superis sacro instituto honores impenderet, Diana tantum, seu indignatione seu oblivione omissa. Que adversus eum turbata, aprum immanem agris Calidoniis immisit cuncta vastantem. Ad quem conficiendum, cum vocatu Meleagri convenissent omnes adiacentium civitatum insignes iuvenes contigit ut et Athlas virgo Cenei filia, seu secundum alios Jasii regis, forma et etate conspicua, et venationum experta etiam advocata veniret. Quam cum extemplo Meleager adamasset, factum est, ut inita venatione, cum omnes in aprum irruerent, hec ante alios omnes illum iaculo vulneraret. Qui postquam captus et occisus est, Meleager venationis princeps seu amore ductus, seu quia sic expetebat usus, Athlanti, que illum prima vulneraverat, apri caput transmisit; Lactantius addit et pellem, qui precipuus apud venatores habebatur honor. Quod egre ferentes Plexippus et Thoseus, seu ut dicit Lactantius, Agenor, fratres Altee, eidem Athlanti caput oblatum abstulerunt, seu auferre conati sunt. Quam ob rem iratus Meleager in eos irruit et illos occidit. Ceterum cum Calidones ob mortem apri festum ingens celebrarent, et dona portarent templis, et inter eos Altea tam ob mortem hostis quam ob gloriam filii letabunda incederet, audita fratrum cede, repente turbata est, et in vindictam potius quam in lacrimas irruens, fatali sumpto stipite, eum in flammas iniecit. Quo consumpto et Meleager consumptus occubuit. Omerus in Yliade, ea in oratione, in qua Phenix conatur persuadere Achilli, ut arma capiat adversus Troianos, longum de Meleagro Oenei filio sermonem facit, et dicit, quod, cum ob homicidium avunculorum suorum plurimum ab Altea matre obsecraretur, indignatus, cum venirent hostes usque in vallum Calidonie civitatis nollet arma summere, sed cum Cleopatra Marsippe Ydei Eiunei filia, quam etiam Alcionem vocant, eo quod Alcionem aviam suam persepe ploraret, delectabatur inclusus thalamo, que post mortem fieri non poterant. Attamen ex his, qui eum ob cedem avunculorum mortuum putant, sunt qui credant eum non stipite consumpto, sed matris conspiratione occisum. Barlaam ab ea fuste dum dormiret occisum dicit. Paulus vero casu eum post gloriam interempti apri mortuum putat, et inde fabule locum adinventum fatati stipitis, quem dicit radicalem humidum arbitrari, quo deficiente, deficit et vita. Quacunque tamen morte, vel quandocunque absumptus sit ab omnibus, arbitrari videtur eum Athlantis amicitia usum, et ex ea Parthenopeum filium suscepisse. Fuit enim Meleager et venatio hec famosa, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Atreo et Thieste regnantibus Micenis anno mundi IIIIi°.

CAP. XX. De Parthenopeo Meleagri filio.

Parthenopeus filius fuit Meleagri et Athlantis. Quam dicit Theodontius filiam fuisse Jasii regis Archadie, et cum esset acris propositi virgo, coniugiumque renueret, Dianam in venationibus secuta est, tandem probitate victa Meleagri eius usa contubernio, illi Parthenopeum peperit, quem eo quod diu celaverit sic appellatus a matris putata virginitate; nam Grece parthenias virgo seu virginitas sonat. De pulchritudine huius et matris eventu, re cognita, sic scribit Statius: Pulchrior haud illi triste [ad] discrimen ituro Vultus et egregie tanta indulgentia forme; Nec desunt animi, veniat nunc fortior etas, Quas non ille duces nemorum fluviisque dicata Numina, quas magno non impulit igne Napeas? Ipsam, Menalia puerum cum vidit in umbra, Dianam, tenero signantem gramina passu, Ignovisse ferunt comiti, Dicteaque tela Ipsam et Amicleas humeris aptasse pharetras etc. Huic autem cum plus esset animi quam virium, adolescentulus nondum pubes, plurimo belli succensus amore, audiens Argivos duces in Thebas ituros, ignara matre, convocatis populis cum Adrasto rege reliquisque in obsidionem Thebarum venit, et ibidem in pugna vulneratus occubuit. Ceterum de isto longe aliter sentit Servius. Dicit enim eum Melanippe et Martis, sive Melamonis fuisse filium et Arcadie regem, et puerum admodum Thebana bella secutum, ut dictum est.

CAP. XXI. De Tydeo Oenei filio qui genuit Dyomedem.

Tydeum Oenei regis fuisse filium Statius clare confirmat, dicens: Sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno Accipies etc. Hoc etiam ceteri videntur asserere, sed de matre quidam dissentiunt. Nam Lactantius eum filium fuisse dicit Altee. Servius autem Euriboee. De hoc insuper clara recitatur hystoria. Dicit ante alia Lactantius eum e Calidonia discessisse, quia Menalippum fratrem suum in venatione minus advertenter occiderat; et hinc sequitur Statius, quod multa iam nocte ymbribus atque procellis fatigatus in Argos civitatem venerit, ubi cum neminem nosceret, et refugium perquireret, quo pernoctare posset, ad regiam porticum venit, in quam paulo ante Polynices Thebanus, pactione cum Ethyocle fratre facta de annuo imperio successive, etiam madens devenerat, et equum suum locaverat, et cum non satis capax duorum videretur locus ob mansionem, non cedente Pollynice, in iurgium devenere, et inde in certamen. Quod cum audisset Adrastus, descendens eos pacificatos deduxit in regiam; et cum advertisset Pollynicem leonis pelle tectum, et Tydeum apri, confestim ambiguum oraculi responsum quod consuluerat de nuptiis filiarum intellexit. Acceperat autem se illas daturum alteram leoni, alteram vero apro, et ideo cum iam eos cognovisset, quasi sibi missos generos, Thydeo Deyphilem iunxit, Pollynici autem Argyam. Ipsi quidem, paulo ante hostes, non solum affinitate sed amicitia integra evestigio iuncti sunt, adeo ut, veniente tempore, quo secundum pactiones Pollynices regnum a fratre debebat assummere, neminem ire legatum preter se ad repetendum pro Pollynice regnum Tydeus passus est; cui cum denegatum fuisset preter ius et fas redeunti, ut ait Omerus, et post eum fere ad literam Statius, insidie Ethyoclis apposite sunt. Et cum nocte in incautum quinquaginta milites irruissent, nulla ex parte territus, expedito gladio in eos conversus est, et post longam atque cruentam pugnam multis saucius vulneribus, uno excepto, omnes occidit. Tandem cum Adrasto et Pollynice iam uno ex Deyphile suscepto filio Dyomede ad obsidionem venit Thebarum convocatis amicis. Ibi autem, tanquam rem suam ageret, acriter sepe pugnans, die una a quodam Menalippo sagitta in mortem vulneratus est. Quod cum impatienter ferret seque acerbitate vulneris in mortem trahi nosceret, fere in rabiem versus sociis eius, qui eum vulneraverat, postulavit caput. Qui postquam illud multo sanguine fuso obtinuerunt, eique detulerunt, ipse non aliter quam canis iam deficiens cervici dentes infixit, et illam dum bestiali ritu devoraret, occubuit. Hunc preterea, ut Lactantius refert, fuerunt qui ex Marte genitum dicerent, sumpta facie Oenei, nil aliud sentientes, quam Martem in nativitate Tydei adeo potentissimum significatorem fuisse, ut ei in gestibus suis simillimus appareret.

CAP. XXII. De Dyomede Tydei filio.

Dyomedes, ut satis vulgatum est, filius fuit Tydei ex Deyphile. Hic Etolorum dux cum ceteris Grecis ad obsidionem Troianam accessit. Apud quam adeo se strenue gessit, ut post Achillem et Ayacem Grecorum omnium fortior haberetur et audacior. Nam preter occisos reges a se, et singulares pugnas adversus Hectorem et Eneam, aliosque insignes Troianorum principes, et captos Rhesi equos, atque Palladium Troianis subtractum, eo in bello Martem vulneravit, ut testatur Omerus in Yliade, sic et Venerem Eneam protegentem, ut Omerus primo, deinde dicit Virgilius. Tandem cum, obtenta victoria, in patriam remearet, dicit Leontius, quod ab Egyale coniuge, que suasione Nauplii patris Palamedis alteri adheserat homini, minime receptus est. Servius quidem dicit, quod cum ipse cognovisset Egyalem cum Cyllabaro Steleni filio concubuisse, verecundia ductus domum noluisse reverti. Dicit insuper Leontius hoc illi imprecatum a Dyone fuisse, cum filiam vulneravit. Is tamen, indicto sibi exilio, ad partes Apulie sese contulit, et occupato Gargano monte, ut volunt aliqui, eius in radicibus Sypontum condidit civitatem; alii Arpum dicunt, et ibi cum multa passus fuisset, ut dicit Virgilius, socios in aves mutatos perdidit, et eo quod ossa Anchisis oraculo secum tulerit, dicit Servius eum ista perpessum, et ob hanc causam illa restituit. Aristotiles autem, ubi scribit De mirabilium auditu, dicit, Dyomedem ab Enea per dolum occisum, et loca quibus imperaverat occupata. Eo tamen mortuo, ut asserit Augustinus, ab incolis deificatus est, eique templum constructum in insula cui Dyomedia ab eo nomen est, et post eius mortem socios ob dolorem necis eius in volucres versos, eosque templum incolere atque circumvolare; quod etiam affirmat Servius, dicens hos aves a Latinis vocari Dyomedias, a Grecis vero Erodios, dicens insuper eas Grecis ad Ytaliam venientibus applaudere atque letas occurrere, cum Latinos fugiant vehementer, eo quod sue originis memores sint, et quod a Latinis dux eorum sit occisus. Theodontius vero dicit, eas Grecis applaudere et ceteris nationibus esse infestas, et singulis annis aquam rostris portantes templum Dyomedis perfundere. Sed quid sub fictionibus lateat videndum est. Dyomedem Martem vulnerasse ideo dictum puto, quia forsan cum Hectore pugnans, qui ob insignem militarem eius virtutem merito Mars dici poterat, illum vulneravit. Sic et Venerem, quia Eneam Veneris filium vulnerasset. Socios autem in aves mutatos dicit Theodontius ideo fictum, quia pyrrate effecti sint adeo veloci cursu remorum suffragio discurrentes maria, ut volare videantur, eosque Grecis servatis reliquis nationibus fuisse infestos.

CAP. XXIII. De Menalippo Oenei filio.

Menalippus, ut Lactantio placet, Oenei regis fuit filius. Hic in silvis, dum una cum Tydeo fratre venaretur, ab eodem inadvertenter occisus est.

CAP. XXIV. De Zesio VII° Martis filio.

Zesius, ut dicit Theodontius, Martis fuit filius ex Hebe iuventutis dea susceptus, michi tamen omnino incognitus.

CAP. XXV. De Flegia VIII° Martis filio, qui genuit Coronim et Ysionem.

Flegias, ut dicit Lactantius, filius fuit Martis, homo nequam elatus et in Superos fastidiosus. Hic autem, ut ait Servius, filios habuit Ysionem et Coronidem nynpham. Quam cum sensisset ab Apolline viciatam, confestim ira percitus templum eius Delphys incendit. Quam ob rem iratus Apollo eum sagittis interemit, eiusque animam apud Inferos religavit, hac sub pena, ut sub ingenti sedeat saxo ruinam minante, et semper illud casurum suspicetur et timeat. De quo sic ait Virgilius: Flegiasque miserrimus omnes Admonet et magna testatur voce per umbras: Discite iustitiam moniti et non temnere divos etc. Flegiam combussisse templum Apollinis, ut dicit Eusebius in libro Temporum, contigit Danai regis Argivorum anno XXIII°, anno vero mundi III dcclii. Nunc quid veteres de impensa Flegie pena senserint videamus. Flegias autem dictus est a flegon, quod est flamma, et ideo Martis recte dicitur filius, quia calidus sit et siccus, et cui ardores et incendia competant. Quod autem apud Inferos <damnatus> sit, ea que dicta est pena, putat Lucretius, quod arbitrati sint veteres antequam ad corpora veniant apud Superos esse animas, et venientes in corpora, quoniam inferi sumus respective ad supercelestia corpora, eas descendere ad Inferos et ibidem varias habere penas secundum varias affectiones vel exercitia; et sic Flegias in hac vita inter mortales vivens ad hanc penam damnatus est. Quam talem intelligit Macrobius, ubi De somnio Scipionis, sic dicens: Atram silicem lapsuram, et cadenti similem, illorum capitibus iminere, qui arduas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem nunquam sine timore victuri et cogentes subiectum vulgus odisse, dum metuant, semper sibi videntur exitium excipere quod merentur.

CAP. XXVI. De Coronide nympha filia Elegie et matre Esculapii.

Coronis nympha, ut ait Servius, filia fuit Flegie, que cum forma preclara esset placuit Apollini et ab eo viciata est, atque ex eius concubitu filium concepit, qui post modum Esculapius appellatus est. Hunc videtur arbitrari Tullius, ubi De naturis deorum, Valentis fuisse filium et secundi Mercurii fratrem. Quem ego existimo, quoniam in medicina clarus evasit, ideo Apollinis dictum filium, eo quod medicine deus Apollo dictus sit.

CAP. XXVII. De Ysione filio Flege, qui genuit Centauros

, quorum hec sunt nomina: Euritus, Nessus, Astilus, Ophionides, Grineus, Rethus, Orneus, Licidas, Medon, Pysenor, Taumas, Mermeros, Pholus, Menelas, Abas, Eurinomus, Yreos, Ymbrus, Ceneus, Aphydas, Elops, Patreus, Lycus, Cromis, Dictis, Phareus, Byanor, Nedianus, Lycetus, Ypason, Thereus, Rypheus, Demoleon, Plageon, Ylon, Ephynous, Damus, Dorilas, Cyllarus, Yllonome femina, Pheo, Tomus, Theleboas, Pyretus, Ethodus, Ephydapus, Nesseus, Odites, Styphelus, Bromus, Antimacus, Elymus, Pyramus, Latreus et Monicus, et alios. Et hos preter genuit Perithoum. Ysion Flegie filius perhibetur a cunctis. Hunc aliqui volunt Jovis miseratione in celum assumptum et eius secretarium atque Junonis effectum; ubi elatus officio ausus est Junonem de stupro interpellare. Que Jovi conquesta, eius iussu nubem in sui similitudinem exornavit, Ysionique loco sui apposuit. Qui cum ea iacens, ex illa Centauros genuit. Et cum a Jove de celo fuisset deiectus in terras, ausus est apud mortales gloriari se Junonis potitum concubitu; quam ob rem ictus fulmine apud Inferos rote volubili et plene serpentum alligatus, continue revolutioni damnatus est; unde dicit Ovidius: Volvitur Ysion et se sequiturque fugitque etc. Huius autem figmenti ratio potest esse talis. Ysion Thessalus fuit et Lapitarum dominus, regni preter modum avidus, adeo ut per tyrannidem occupare conatus sit. Iunonem nunc aerem nunc terram diximus, et reginam regnorum atque divitiarum. Que in quantum terra et regnum in terris et aliquid stabilitatis videtur protendere; et in quantum aer, qui lucidus est, splendoris aliquid videtur addere regnis, qui tamen fugitivus est, et in tenebras vertitur facile. Nubes autem solis opere ex vaporibus aqueis seu humentis terre surgentibus et in aere condensatis conficitur, natura sua caliginosa, visui sensibilis, manu autem incomprensibilis, et nullis firmata radicibus, a ventis huc illuc leviter impellitur; et demum aut in aerem a calore resolvitur, aut in pluviam a frigore vertitur. Quid ergo ex dictis? Pro nube non regnum intellegimus, sed quoniam in Junonis effigiem apponitur id dicemus, quod in terris violentia possidetur, cui regni similitudo non nulla est, in quantum uti rex suis subditis dominatur, sic et is, qui violenter possidet, dum vires suppetunt, suis imperare videtur. Sed uti inter limpidum aerem et condensatam nubem grandis est differentia, sic inter regem atque tyrannum. Aer fulgidus est, sic et regium nomen, nubes obscura est, sic et caliginosa tyrannides. Regis amabile nomen, tyranni tetrum et odibile. Rex thronum conscendit suum regiis insignitus notis, tyrannus occupat dominium, armis horridis circumseptus. Rex per quietem et letitiam subditorum, tyrannus per sanguinem et miseriam subiacentium. Rex pacem augmentumque fidelium totis exquirit viribus, tyrannus rem suam curat per exterminium aliorum. Rex in sinu amicorum quiescit, tyrannus, amicis fratribusque semotis, in satellitum scelestorumque hominum animam suam ponit. Quam ob rem cum in se, ut patet, diversissima ista sint, rex splendidus aer merito fingi potest, et ei est aliquid stabilitatis annexum, si quid dici potest stabile in caducis; ubi tyrannus respective turbulenta nubes est, nulle stabilitati annexa, et que facile resolvatur, seu a furore subiacentium, seu ob desidiam amicorum. His premissis arbitror quid sibi velit fictio absque difficultate videbimus. Assummitur ergo tunc in celum Ysion, cum celsa animo contemplamur, ut puta regum purpuras, splendores egregios, eximiam gloriam, potentiam inexhaustam et que stultorum iudicio regum infinita sunt commoda. Nec immerito Jovis atque Junonis videmur secretarii facti, dum quod ad eos attinet, quasi ex specula deitatis, presumptuoso speculamur animo, et tunc in Junonis desiderium trahimur, dum hos regios fastus, aliud quam sint, stolido iudicio arbitramur. Tunc autem Junonem de stupro interpellat Ysion, quando nulla previa ratione, nullo iusto suadente titulo in id privatus homo conatus exponit, ut regno violenter presit. Sed quid sit, si forsan aliquid perinde queritur? Illi nubes Junonis effigiem habens apponitur, ex quorum concubitu, occupantis scilicet, et occupati imperii illico nascuntur Centauri. Fuere quidem Centauri homines armigeri, elati animi, et immoderati, ac in omne nephas proni, uti satellites cernimus, et stipendiarios, et ministros scelerum, ad quorum vires fidemque confestim recurrit tyrannus. Qui ideo ex nube nasci dicuntur, quia ex substantiis umbratilis regni, id est subditorum eorum emunguntur stipendia, ex quibus in eorum exterminium impii nutriuntur. Demum Ysion a Jove in terras e celo pellitur, id est a natura rerum; postquam enim cupidus intravit dominium, omissis cogitationibus splendorum, quibus spe blanda et fallaci existimatione oblectabatur, in anxias certasque trahitur curas, dum scilicet noscere incipit quibus laboribus, quantumcunque continuis et amaris plenum sit imperium. Hic insuper quoniam se cum Iunone concubuisse iactasset, id est se regem dicere ausus est, fulminatur a Jove, eo scilicet fulmine quo exuruntur insipidi, qui, dum se somniantes alis in celum evehi arbitrantur, somno excussi repente se comperiunt precipitatos in terris. Nam dum turgido spiritu elati quantumcunque violentia populorum imperium teneant, in se redeuntes stolide ambitionis somnum ab oculis pellunt, advertunt quos angores intraverint, quas ambages, quos timores, quasque incognitas ante perplexiones, qua animadvertentia non aliter quam ab ignito fulmine cruciantur. Qui cruciatus, si pacto aliquo eo tenente tyrannidem finirentur, non apud Inferos supplicio rote volubilis damnaretur, sed quoniam in pectore talis absque quiete aliqua circulari motu assidue circumvolvuntur, et veteres innovantur, et nove superadduntur, dum hinc huius insidias, inde vires illius, illinc dei iudicium timidus expavescit, rote infixus volubili dicitur, que ideo plena serpentum fingitur, quia curis non solum assiduis, sed etiam mordacibus agitatur. Seu aliter et brevius. Nubem regni dicemus fore spem sumptam, quam nonnulli sibi male suis viribus mensuratis certissimam faciunt. Que ideo similis Iunoni fingitur, quia speranti iam speratum possidere videtur, nec aliter secum quam si possideret de re sperata disponit, et hinc fit ut ex hac tam certa spe, ut effectum consequatur, sperans sibi vires preparat, et sic agente spe, id est nube, Centauri oriuntur, id est preparantur, et cum ad consequendum opere, quod iam spe tenet insipidus, intrat labores adeo ut omittat cogitationes splendidas et in turbulentas deveniat necesse sit; et sic a Jove, id est a luce et splendore cogitationum, cadit seu deicitur in terras, et fulminatus vexetur in rota, ut dictum est. De hac autem rota aliter sensisse videtur Macrobius: Illos scilicet radiis rotarum pendere destrictos, qui nichil consilio previdentes, nichil ratione moderantes, nichil virtutibus explicantes, seque et omnes actus suos fortune committentes, casibus fortuitis semper rotantur. Alii vero, ubi Ysion Jovis et Iunonis secretarius dicebatur, senserunt Ysionem augurem fuisse, eo quod in aere caperentur auguria, per que secreta, id est ea que futura sunt, solum a talibus cognosci credebantur. Quod autem ex nube genuerit Centauros, volunt nil aliud intelligi, quam quod precio satellitum fidem aucupent, que sic facile dissolvitur alio superveniente munere, ut nubes fit. Dicit preterea Fulgentius Dromocridem in Teogonia scribere, Ysionem in Grecia primum regni gloriam affectasse, et sibi centum equites primum omnium conquisisse, ex quo Centauri, id est centum armati. Sed ego miror Ysionem primum apud Grecos regnum optasse, cum constet ante tempora Ysionis multos fuisse Sycioniis et Argivis reges, qui et Greci sunt. Fuit enim Ysion, Danao imperante Argivis. Posset tamen hic responderi alios reges, qui eum precesserant sponte populorum quibus imperaverant, extitisse; Ysion autem primus fuit, qui per vim et tyrannidem regnum occupare conatus est.

CAP. XXVIII. De Centauris Ysionis filiis in generali.

Centauri Ysionis et Nubis filii fuere, ut premonstratum est. Hos volunt quidam apud Thesaliam equos ante alios domuisse, et insignes evasisse equites; et quoniam centum convenere invicem, Centauri dicti, quasi centum armati, vel centum Martes, nam Grece arios Mars est, seu potius centum aure; nam sicut ventus velociter evolat, sic et hi centum velociter currere videbantur. Verumtamen hec Latina ethymologia est, quam Grece dictiones minime patiuntur. Ex eis talem refert Servius fabulam: Quod cum quidam Thessalus rex, bobus oestro exagitatis, satellites suos ad eos revocandos ire iussisset, et illi cum cursu pedestri non sufficerent, ascenderunt equos, et eorum velocitate boves consecuti, eos stimulis ad tecta revocarunt. Sic hi visi, aut cum irent velociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus inclinatis, locum fabule stulta credulitas adinvenit, qua arbitratum est unum esse animal ex equo et homine compositum, et sic semper postea pictum est. Hi tandem elati homines in nuptiis Perythoi cibo pleni vinoque madentes sponsam Perythoo auferre vi conati sunt, sed resistente Theseo superati. Virgilius autem eos dicit fuisse Lapytas. Eos autem superari atque deleri Mars passus est, eo quod illi sacrum non exhibuissent, cum diis ceteris adolessent. Quasi ex hoc velint, quia omissa Martis severitate, epulis et potationibus vacantes effeminati sint, et sic superati. Si quid preter hoc ex eis hic fictionis haberetur, satis supra ubi de Ysione declaratum est.

CAP. XXIX. De Eurito Ysionis filio.

Euritus ex Centauris unus, ut refert Lactantius, in domum Oenei regis Calidonie veniens, Deyaniram, quam paulo ante Hercules petierat et fidem prestaverat se illam in uxorem ducturum, postulavit in coniugem. Oeneus vim timens spopondit, et constituto die, dum nuptias Euritius celebraret, supervenit Hercules, et inito cum Centauris ibidem existentibus certamine, eos occidit, et Deyaniram sibi matrimonio copulavit. Ovidius vero non sic, quin imo dicit quod cum Perithous duxisset Yppodamiam coniugem, et posuisset in antro mensas Centauris, et ipsi epulantes vino plurimo caluissent, in lasciviam venere et audaciam nimiam, et capiente Euritio Yppodamiam atque trahente eam, insurrexit Perythous atque Theseus, et turbati casu adversus eum et socios inivere pugnam, et cum abstulisset Theseus Yppodamiam Euritio, eum conantem manibus cratere sumpto interfecit.

CAP. XXX. De Asthylo Centauro vate, Ysionis et Nubis filio.

Astilus ex Centauris fuit unus; et quoniam augurio valebat futura prenoscens, fratres monuerat ne bellum adversus Lapitas assummerent. Tandem cum se una cum eis in nuptiis reperiret, videretque Dryantem acriter insistentem cedentemque misere quos contingere poterat, et ex suis plures etiam fugientes, timens illius virtutem et ipse fugam cepit, Nessoque Centauro fugienti dixit, ut dicit Ovidius: Astylus: ille etiam metuenti vulnera Nesso: Ne fuge, ad Herculeos, inquit, servaberis arcus etc.

CAP. XXXI. De Nesso Ysionis et Nubis filio.

Nessus ex Centauris famosissimus fuit. Hic cum versutus homo plurimum esset, et fuga manus evasisset Lapytarum, in Calidoniam abiit, et secus Ebenum eiusdem regionis fluvium moram trahens, Deyaniram filiam Oenei regis amavit. Tractu vero temporis contigit, quod eunte Hercule a Calidonia versus patriam una cum Deyanira coniuge, ab Ebeno fluvio pluviis turgidus detentus est. Cui Nessus, quasi obsequio prestaturus, obtulit se, si natans vellet, transvadere fluvium Deyaniram in ripam alteram delaturum. Quod Hercules annuit; verum cum transvadasset velociter Nessus, Hercule adhuc natante, ratus suo ardori concessum tempus, aura ocior cum Deyanira fugam arripuit. Hercules autem sumpto arcu, sagitta eum consecutus est. Qui dum se saucium cerneret et periturum agnosceret, ne inultus occumberet, novam commentus fraudem, confestim vestimentum sanguine suum perlitum exuit, et quasi munus amoris Deyanire dono dedit, hanc illi asserens esse virtutem, ut, si illotum servaretur, posset ab omni amore forensi in suum revocare Herculem, dummodo id ageret, ut illo indueretur Hercules. Quod credula Deyanira servavit, et post tempus, dum Herculem amore Yolis captum in suum revocare vellet, illum, ut latius in sequentibus exprimetur, occidit. Nessus autem vestimento dato expiravit, ut vaticinium impleretur Astyli. Statius hunc Ebenum fluvium ob mortem Nessi Centaurum cognominat. Et Lucanus de eo dicit: Et Meleagream maculatus sanguine Nessi Ebenos Calidona secat etc.

CAP. XXXII. De reliquis Centauris Ysionis filiis.

Phyonides, Grineus, Rethus, Orneus, Lycidas, Medon, Pysenor, Taumas, Mermeros, Pholus, Menelas, Abas, Eurinomus, Yreos, Ymbrus, Ceneus, Aphydas, Elops, Patreus, Lycus, Cromis, Dictis, Phareus, Byanor, Nedyanus, Lyceus, Ypason, Thereus, Rypheus, Demolcon, Plageon, Ylon, Ephynous, Damus, Dorylas, Cyllarus, Yllonome femina, Pheo, Thomus, Theleboas, Pyrethus, Ethodus, Ephydupus, Nesseus, Odites, Styphelus, Bromus, Anthimacus, Elymus, Pyramus, Latreus, et Monicus, omnes fuere Centauri Ysionis et Nubis filii, et in nuptiis Perythoi aut cesi aut fugati a Lapithis, ut late in suo maiori volumine testatur Ovidius.

CAP. XXXIII. De Perythoo Ysionis filio qui genuit Polipitem.

Perithous non ex Nube apposita, sed ex coniuge fuit Ysionis filius, ut dicit Ovidius: Duxerat Hyppodamen audaci Ysione natus etc. Hic, ut fertur, amicitia integra Theseo Atheniensi iunctus fuit, et cum Yppocatiam secundum Lactantium, secundum autem Ovidium Yppodamiam duxisset uxorem, ut ait Servius circumvicinos populos convocavit ad festum; ex quo secutum est, cum in nuptialibus sacris ceteri onorarentur dii, solus Mars omissus est; quam ob causam indignatus Centauris indignantibus furorem inmisit, qui insurgentes adversus Lapithas in pugnam, ut supra dictum est, plures ex Centauris cesi occubuere. Lactantius vero dicit hoc in certamine Lapithas fuisse deletos, quod intelligendum est de his Lapithis qui Centauri erant. Perythoum insuper volunt seu Yppodamia morta, seu ea vivente et forte repudiata, cum Theseo amico suo convenisse, qui tunc forte celebs erat, se nisi ex Jovis genitis uxores sumpturos, et cum iam Theseus Helenam rapuisset, que Jovis et Lede filia habebatur, nec altera nosceretur in terris ea tempestate a Jove genita preter Proserpinam Plutonis coniugem, cum in celum nequirent ascendere, ad Inferos eam rapturi declinaverunt; verum Cerberus adversus Perithoum insurgens, illum primo interfecit impetu, quem dum iuvare conaretur Theseus, in magno vite fuit discrimine et ultimo a Plutone detentus est. Tandem redeunte Hercule ab Hispania Gerione superato, et preda ingenti divite, audito Perithoi infortunio, et captivitate Thesei, a Trenaro specu descendit ad Inferos, ut tragedus testatur Seneca in tragedia Herculis Furentis; cui obvius Cerberus factus, ut in eadem tragedia plenius dicitur, ab Hercule victus, atque triplici ligatus catena, Theseo concessus est. Aliqui volunt Cerbero ab Hercule barbam decerptam; quem, liberato Theseo, per Trenaron ad superos triplici traxit catena etiam renitentem. Pomponius autem in Cosmographia scribit circa Euxisini sinus introitum haud longe ab Heraclea urbe Acherusiam specum esse, ad Manes usque, ut fama fert, pervium et ex eo ad superos aiunt incole Cerberum tractum. Sunt preterea nonnulli, qui ad augendam fabule fidem, cum venenosis herbis locus habundet, dicant eas primo ex spuma tracti Cerberi natas, nec in processu a quoquam evelli potuisse; quod hac in historia fictum est, eque ad historiam pertinet. Nam cum clam latronum more non tanquam strenui iuvenes rapturi Proserpinam ivissent Perithous et Theseus nocte, a Cerbero cane Perithous, ut legitur, occisus est, et ab incursantibus detentus Theseus, pro cuius liberatione Hercules ad Inferos discendens, id est in regnum Molossorum, primo clava occurrentem et omnia audentem canem domuit atque ligavit, et Theseum sub interminatione belli Plutoni repetiit, qui illi concessus est, et sic cum cane in Atticam seu Beotiam rediere. Per barbam Cerbero evulsam audaciam atque robur debemus intelligere, quibus canis privatus est; nam expertus Herculis clavam, et visa viri constantia, timidus atque mutus effectus se victum confessus est. Est enim hominibus barba a natura concessa in testimonium virilitatis, ut in Moralibus placet Gregorio; hanc enim quotiens tangimus aut videmus, nos esse viros meminisse debemus, et nobis ab his, que minime virum deceant, cavere monemur. De reliquis alibi dictum est.

CAP. XXXIV. De Polypite Perythoi filio.

Polypites Perythoi fuit filius et Yppodamie, ut Omerus in Yliade, dum dicit: Τῶν αὖθ᾽ ἡγεμό νωι ὲυε μενεπτόλεμος Πολῦποιτης Ὕιος Πεϊριθοόιο τὸν ἀθανατος τὲκετο Ζεὐς Τὸν ρ᾽ὑπὸ Πειρϊθοω τέκετο κλητὴ Ἱπποδάμεια etc. [Que latine sonant]: Illos autem ducebat fortis bello Polypithes filius Perithoi, quem immortalis genuit Iuppiter. Hunc Polypithem Perithoo genuit gloriosa Yppodamia. Hic, ut per eundem Omerum patet in catalogo Grecorum, cum eis in Troianam expeditionem ivit.

CAP. XXXV. De Brictona Martis VIIIIa filia.

Brictona seu Bricton nynpha fuit Cretensis, ut Lactantius asserit, Martis filia. Que cum virgo adhesisset Diane et, perpetue facto virginitatis voto, venationibus vacaret, eo quod formosa esset, Minoi regi Cretensium placuit. Qui cum ei renuenti violentiam vellet inferre, nec aliunde virgini appareret effugium, se in mare dedit precipitem, et sic ab undis absorta est. Contigit postea, ut piscatorum retibus traheretur eius cadaver in litus. Porro seu Diane, seu Martis turbatione factum sit, pestis ingens insulis immissa est, quam, videbatur, cessare non possent incole, nisi Diane instituissent templum, et eam Dictimam appellarent, eo quod piscatorum retia, quibus in terram deductum est Brictone cadaver, dicthia nominentur.

CAP. XXXVI. De Evanne Xa Martis filia, et Capanei coniuge.

Evannes, ut Theodontio placet, Martis fuit filia ex Thebe Asopi fluminis coniuge suscepta. Que quidem Evannes coniunx fuit Capanei insolentissimi hominis, et ex eo filium peperit, quem Stelenum vocavere. Credo ego hanc ferocissimam fuisse feminam, et ideo Martis dictam filiam. Quam ferunt adeo Capaneum virum suum dilexisse, ut dum fulminatus apud Thebas eius funeralia exercerentur, ponereturque Capanei cadaver semiustum in rogum, ferre non potens tam ingentem animi dolorem, sese iniecisse flammis illud urentibus, et sic una cum viro exustam, et immixtis cineribus in urnam depositam.

CAP. XXXVII. De Hermiona XIa Martis filia et Cadmi coniuge.

Hermionam poete dicunt Martis et Veneris fuisse filiam, eamque, relicta Spynge, a Cadmo Thebarum rege in coniugem ductam. Huic Vulcanum aiunt monile fecisse pulchritudinis insigne, sed infausti ominis portanti, et hoc ob odium in eam susceptum, quod ex adulterio coniugis nata sit. Ex hac insuper Cadmus IIII suscepit filias; et postremo, ut aiunt, in serpentes versi in mortem usque mansere. Cuius fictionis absconditum hoc esse potest. Primo Veneris filia fuit Hermiona quantum ad Cadmum, quia pulchritudine seu facetia sua potens fuit in Cadmum venereas immittere flammas, id est libidinosam flagrantiam, quod Veneris est; et hoc in quantum ob ipsius desiderium Spyngem pristinam coniugem abdicavit. Martis vero ideo filia dici potest, quia eidem Cadmo causa fuit belli; nam, ut dicit Eusebius, Palefatum inducens in testem, Spyngos propter zelum Hermione a Cadmo, cuius erat uxor, discessit, et confestim in eum bella commovit. Et sic Martis filiam, id est belli causam, Cadmus assumpsit uxorem. Monile autem infaustum a Vulcano conditum accipi potest propter infaustum huiusce matrimonii exitum, eo quod ab Amphyone et Zetho regno privati et in exilium pulsi sunt. Quod autem in serpentem versa sit, potest intelligi, seu quia exul circa infima uti serpentes incedunt, se cum viro exercuit, ubi, dum regnaret, vacabat excelsis; seu quia per diversa post exilium nunc huc, nunc illuc erravere [ut] serpentes; seu quia affecti senio pectus in terram versum, uti serpentes faciunt, qui pectore gradiuntur, incessere.

CAP. XXXVIII. De Hipervio XII° Martis filio.

Hipervium Martis fuisse filium asserit in libro Naturalis hystorie Plinius fuisse. De quo nil aliud reperisse memini, nisi quod idem Plinius dicit, eum scilicet primum fuisse, qui occidit animal, et ob id puto, cum opus sevum visum sit, Martis filium dictum.

CAP. XXXIX. De Etholo XIII° Martis filio.

Etholus Martis fuit filius, ut Plinius in libro Naturalis hystorie testatur, eiusque fuisse compertum iaculum dicit. Credo ego hunc Etholum regem fuisse Etholie, et ab eo forsan denominatam fore regionem illam, in qua cum bellicosi plurimum populi sint, et ipse Etholus, ut inventum eius ostendit, cum bellicosus esset homo, ab ipsis Etholis Martis filius dictus est.

CAP. XL. De Remo XIIII° et Romulo XV° Martis filiis.

Remus et Romulus, seu Romus, ut veteres asseruere Romani, Martis fuere filii ex Ylia vestali virgine suscepti. Ex quibus, ubi De fastis, refert Ovidius. Quod cum Ylia urna sumpta iret aquam latura pro sacris, sub salice fessa consedit, et canentibus avibus in somnum soluta, a Marte visa et oppressa est; ei vero dormienti visum est se in conspectu ignium vestalium stare, et in focos victas laneas, quibus obumbratum caput habebat, cecidisse, et ex eis duas consurgere palmas, quarum altera maior ramis totum occupaverat orbem. Quas cum moliretur patruus excidere, a pyco Martia ave et lupo tutate sunt. Que cum ex eo compressu, quem dormiens passa fuerat, geminos peperisset, iussu Amulii regis Albanorum patrui sui, ut proicerentur in Tyberim delati; cum intumuisset pridiani ymbris causa flumen, nequeuntes delatores devenire ad alveum, illos in ripam deposuere, ibi aliquandiu a pyco nutriti, advenit lupa, que catulos perdiderat, et admotis labellis eorum uberibus eos educavit. Figmenti huius ratio satis summitur ex Romanorum annalibus. Habetur enim pro comperto Yliam ex incognito patre uno partu Remum et Romulum peperisse, et sic vitte virginitatis testimonium ferentes in ignem decidere. Duo nati, duo fuerunt palme, quia victoriosi fuere iuvenes, sed alter magis, scilicet Romulus, qui Romanum fundavit imperium, per quod omnis orbis suis et suorum scilicet victoriis subactus est. In has sevire voluit patruus dum abici iussit. A pyco autem educatos ideo dixere, quia pycus formicis alatur, per quas agricole intelliguntur; sic et ipsi a Faustulo pastore regio, qui et agricultor erat, collecti et servati sunt, et a lupo nutriti etiam sunt, quoniam ab Acca Laurentia Faustuli coniuge lactati et maternali solertia gubernati fuere; quam lupam vocavere, eo quod nobile scortum fuit, et talis nuncupantur lupe ob avaritiam, causa cuius pudicitiam prostravere, et inde in odiernum usque cellule talium lupanaria appellantur. Quod autem ex Marte geniti sint ad contegendam conditorum tam inclite gentis infamem originem adinventum est, convenientibus etiam moribus iuvenum figmento; nam rapaces et predones et elati animi atque bellicosi fuere. De quibus dicit Titus Livius, quod cum Amulius Numitorem fratrem regno expoliasset, Lausum eius occidit filium, et Yliam, ad auferendam spem prolis, vestalem dicavit virginem, ex qua cum nati gemini, et iussu Amulii essent expositi, a Faustulo rerum conscio educati, et ad etatem usque puberem deducti, cum rapinis et latrociniis vacarent, stirpis eorum facti consci et fraudis Amulii, ex composito cum captivus a sociis duceretur alter et alter, quasi accusator, cum consciis ad Amulium venissent. Quo consurgentibus, hinc accusatore, inde accusato in regem, eum occiderunt, et genus professi suum, avo eorum Numitori seni regnum restituere. Ipsi vero, ubi nunc Roma est, sibi condidere urbem. Et dum de se uterque nove urbi nomen vellet imponere, in hanc concordiam ex composito devenere, ut siquis faustius sumpsisset augurium ex diversis montibus, is nomen imponeret civitati. Ex quo secutum est, ut sex vultures videret Remus, XII Romulus; quam ob rem, quoniam plures vidisset, Romam a se nuncupavit urbem. Remus autem postea, quia sulcum loco muri signatum contra edictum Romuli superasset, seu aliam ob causam a Romulo iussum sit, a Fabio Romuli duce Remus cultro pastorali occisus est. Et sunt qui arbitrentur eum ibidem sepultum, ubi futuri muri vestigium transgressus est. Ostenduntque hodierni pyramidem in muro, saxis in altum egestam, cadaveri eius superedificatam.

CAP. XLI. De Romulo tantum <XV> Martis filio.

Romulus Ylie et Martis fuit filius, ut supra proximo monstratum est. Esto dicat Servius hunc Romum appellatum fuisse, verum pro Romo Romulus blandimenti causa dictum, nam gaudent diminutione blanditie. Hic quidem primus fuit Romanorum rex, bellicosissimus homo adeo, ut merito Martis filius crederetur, nulla enim illi quies unquam fuit. Hic multos ex adiacentibus urbi populos armorum vi sui dicioni subegit. Et quoniam vir bellorum fuit, pauca sacra apud novum populum, quem ex fugitivis et latronibus asylo facto congregaverat, et Sabinas mulieres fraude captas congregatis concesserat, instituerat; sed inter alia Laurentalia intulit, hanc ob causam, ut dicit Macrobius, quia, ut Macer in Hystoriarum libro refert, Faustuli coniugem Accam Laurentiam Romuli et Remi nutricem, regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti nuptam auctamque premortui Carutii hereditate, Romulum, quem nutriverat, heredem liquisset, et sic ob id pietatis causa festum Laurentalium institutum. Non nulli aliter opinantur, dicentes non a Romulo, sed ab ipsa Acca Laurentia hoc introductum sacrum, et a Romulo continuatum. Que opinio roborari videtur autoritate Fulgentii, qui in libro Antiquorum sermonum dicit sic: Acca Laurentia Romuli nutrix consuevit pro agris semel in anno sacrificare cum XII filiis suis sacrificium precedentibus; unde dum unus mortuus esset, propter nutricis gratiam Romulus invicem defuncti succedere pollicetur; unde et ritus processit cum XII, et hi XII qui sacrificarent deinceps Arvales dicti sunt fratres, sicut Rutilius Geminus in libris pontificalibus memorat. Hic insuper annum primus Romanis ex decem mensibus ordinavit, quorum primum a Marte patre Martium appellavit. Preterea centum fore patres instituit, quos senatores nuncupavit, et qui ex his nascebantur, patricii vocabantur. Inde sedato Sabinorum ob raptum mulierum bello, populum divisit in curias, et equitum tres centurias descripsit, et alia multa fecit bellica potius quam pacis tempora prospectantia. Inde multarum insignis victoriarum, dum apud Capreas paludes ad recensendum exercitum concionem haberet, cohorta subito tempestate maximo cum fragore celi et tonitruorum strepitu, ingenti atque denso nymbo contectus est, adeo ut eius conspectus auferretur a plebe, nec ulterius postea in terris visus sit; creditumque est a patribus, eo quod plebi videretur favere nimis, trucidatum, et in paludem cadaver eius deiectum. Sed postquam plebs orbitatis metu aliquandiu tacuit, a nonnullis initio facto, deum deo natum regem parentemque urbis Romane salutare cepere, et vota exhibere. Quam stolidam opinionem unius nobilis viri consilio roboratam aiunt. Nam Julius Proculus, qui ex stirpe Enee creditus cum Remo Romuloque, Alba relicta, Romam devenerat, et in civitate sollicita desiderio perditi regis in concionem prodiit: Romulus, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce celo repente delapsus, se michi obvium dedit, cum perfusus horrore venerabundus astitissem, petens contra, ut intueri fas esset: Abi, nuntia, inquit, Romanis celestis ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque, et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse; hoc, inquit, locutus sublimis abiit. Ex quo factum ut, sub nomine Quirini, sic enim quia hastatus incederet, et hasta quiris Sabina lingua diceretur, appellatus et deus habitus sit. Plinius tamen, ubi De viris illustribus, dicit Romulum a Curibus, Sabinorum oppido, Romanos appellasse Quirites. Decessit quidem postquam annis VII et XXX regnasset, et regnare cepit anno mundi IIIIccccxlv, natus annorum XV, ut scribit in libro Temporum Eusebius. Et quoniam ultimus ex compertis ex prole Martis est, libello nono secum libet finem imponere.Genealogie deorum gentilium liber VIIIIus explicit.