De genealogiis deorum gentilium/Liber octavus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber septimus Liber nonus Fairytale right blue.png

Liber octavus

GENEALOGE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER OCTAVUS INCIPIT FELICITER.

In arbore autem precedenti, cuius in radice Saturnus Celi filius ponitur, describitur tam in ramis quam in frondibus pars posteritatis eiusdem Saturni, cum reliqua omnis in <quinque> sequentibus describitur libris, sub Iunone et Neptuno atque Iove, filiis eius.

Prohemium.

Offuscari nebulis celum, et solis preclarum deficere iubar, turbari ventis aera, crebras coruscationes aperiri, audiri sibila, mugire solum et quodam modo in cavernis tumultuari, in summum cete maris et monstra reliqua efferri, terrisque misceri undas, querulis volucribus taciturnitatem imponi, et in umbras impelli nemorum, et in latebras silvestres abire feras, ac omnia repente tristari ceptum est. Ego autem mirari primo, demum, tam grandi rerum permutatione exterritus, in mediis Sperchii faucibus Solis adhuc inventa prospiciens, quod in Occeano minime timueram, timere cepi, ne in antiquum chaos omnia verterentur, nec, quid agerem, stabat consilium. Tandem, dum sic in pendulo essem, et ecce ex orientali Occeano quasi sese ab Inferis in altum efferens, tardum atque nubilum sydus visum est, Stygia velatum caligine. Quod dum nebulis immixtum intuerer, memor preceptorum venerabilis Andalo, odiosum atque nocuum Saturni astrum fore cognovi. Cuius dum perniciosos mores in mentem reducerem, cessit illico repentine mutationis pavor et admiratio, et quasi eo apparente suarum miseriarum a nova rerum immutatione premonitus, cum ex Celi filiis secundum cepti operis ordinem esset extremus, ad explicandam eius splendidam prolem, non uno quidem volumine, pregrandis quidem est, sed sex istis sequentibus proximo evocatum me novi. Sane cum Laberintos quatuor fuisse hystorie testentur veterum, Etruscum scilicet, et Egyptiacum, Cretensem, atque Lemniacum, ex his qui errorum et circumvolutionum plenior fuit, non dubitem quin facilius intranti atque progredienti prestiterit exitum, quam prestature sint infelices grandevi senis, cuius sermonem intraturi sumus, ambages. Nam, cum in eum fere omnis vetusti erroris inclinetur et gentilitatis insania, non erit leve ad exitum deduxisse diversitates opinantium, ac dissonantias errantium, et antiquorum relationes ambiguas, et in propositum pulsum, ac devium exulem, atque agricolam revocasse regem. Non ergo absque horrore quodam Occeani litora prolemque relinquo, inter asperos scopulos et profundos ad inferos usque hyatus aquarumque vertigines plurimas directurus fragilis navigii proram, et potissime cum nondum satis, etiam si per fuscum aerem oculos inpingam, quorsum evasurus sim, advertere possim. Spero tamen is, qui luridas Ditis domos et terribiles eterna fuligine pervias factas victor evacuavit, in optatum exitum aperiet equor immensum.

CAP. I. De Saturno XI° Celi filio

, qui X genuit filios, scilicet primum Cronim, IIam Vestam, IIIam Cererem, IIIIam Glaucam, Vum Plutonem, VIum Chyronem, VIIum Picum, VIIIam Iunonem, VIIIIum Neptunum, Xum Iovem tertium. Sane de Iunone, Neptuno et Iove non in hoc libro, sed in sequentibus quinque libris scribitur.

Saturnus Celi et Veste fuit filius, ut in libro Divinarum institutionum scribit Lactantius. Cui ante alia veteres Opim sororem suam sacro vinxere connubio, eique ex ea susceptos plures ascripsere filios. Quos aliqui ferunt devorasse omnes, et evestigio evomisse. Nonnulli servatum Iovem Opis fraude, et illi, loco eius, addit lapidem presentatum, quasi illum peperisset Opis. Volunt preterea illum Celo patri virilia abscidisse falce. Quod illi a Iove factum dicunt alii. Inde quidam eum regno pulsum scribunt a Iove. Alii vero apud Inferos religatum. Sunt insuper qui illum senem, mestum, sordidum, capite obvolutum, inertem, segnemque et armatum falce describant. Cur Celi Terreque dictus sit filius, rationem ostendit Lactantius, ubi in libro Divinarum institutionum, in testem Minutium Felicem inducens, ait: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Ytaliamque venisset, Celi filium dictum, quod soleamus hos, quorum virtutem miremur, aut eos, qui repentine advenerint, de Celo cecidisse dicere; Terre autem, quod ignotis parentibus natos Terre filios nominemus. Sunt hec quidem similia veri, non tamen vera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum. Potuit sic argumentari Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum celi terreque indidisse, cum hi aliis vocabulis appellentur, qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Hec Lactantius. Qui alibi dicit: Emnius quidem in Evemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranium patrem. Et alibi idem: Apparet ergo non ex Celo natum esse, quod fieri non potest, sed ex eo homine, cui Urano nomen fuit; quod esse verum Trimegistus autor est, qui cum diceret admodum pauco extitisse, in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, et Mercurium nominavit cognatos suos etc. Quem Uranum Celum a Saturno vocitatum idem testatur Lactantius dicens: legi in sacra hystoria Uranum potentem virum Vestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus cum regno potens efficeretur, patrem Uranum Celum appellavit et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret etc. De Opi autem coniuge multa supra dicta sunt. Eum devorasse filios et evomisse demum, duplicem tegit sensum, hystorialem scilicet, et naturalem. Nam in Sacra legitur hystoria, ut alias dictum est, quia Saturnus ut retineret regnum, cum Tytano fratre pactionem habuit occidendi omnem masculinam prolem, que a se gigneretur; verum qui nascebantur masculi clam ab eo a coniuge servabantur, eique presentabantur femine, et sic absumpti videntur filii quantum ad Saturnum, et tunc emisse cum in ultionem suam adversus Tytanum comparuere. Circa autem naturalem rationem dicit sic Cicero: Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis; edere enim natos fingitur, quia consumit etas temporis spatia, annisque preteritis insatiabiliter expletur etc. Et hoc quantum ad devorationem filiorum dictum; de emissione autem dicetur, de fructibus annuis e terra susceptis; nam producte in tempore fruges ex terra, esto devorentur, omnes in tempore, ab eodem tempore, agente deo, anno sequenti redduntur. Ob hanc fictionem ab ignaris minime intellectam, a nonnullis creditum est detestabilem illum sacrorum ritum apud quosdam barbaros nationes exortum, quo scilicet Saturno quidam, nedum alios, sed natos immolabant proprios, quasi ad instar illius acturi. Macrobius autem dicit in libro Saturnaliorum, quod Hercules, Gerione superato, sacrum hoc apud Ytalos immutavit, iussitque loco humanorum capitum, quibus conficiebatur, oscilla, ad humanam effigiem ex cera composita, Saturni aris accensis luminibus imponerent; quod postea diu observatum est. Dicunt insuper, nato Iove, loco eius Saturno a coniuge lapidem ostensum; de quo dicit Theodontius, eum ipsum lapidem fuisse Iovem, sed monstratum Saturno Iovem non suum, sed alterius hominis fuisse filium et Lapidem nuncupatum, quod forsan sic est. Dicit enim Eusebius, Danao Argis regnante, Lapidem quendam Cretensibus imperasse, quo tempore iam Cretensis Juppiter secundum quosdam poterat regnare cepisse. De abscisione genitalium, quam quidam a Jove Saturno factam volunt, satis supra, ubi de secunda Venere dictum est. Saturnum a Iove regno pulsum certissimum hystoriographi arbitrantur, facinoris causam Sacra declarat hystoria, in qua legitur, quod cum Iuppiter Saturnum et Opim a Tytanibus captos liberasset, comperit forte Saturnus quod regno pelleretur a Iove, et ideo ad evitandam sortem Iovi insidias tetendisse, ut illum occideret; quod cum Iuppiter comperisset, contractis copiis, arma in eum sumpsit. Qui cum nequiret resistere, et ut volunt quidam in Flegra victus, aufugit. Quod autem apud Inferos religatos fuerit a Iove falsum esse Sacra demonstrat hystoria, in qua sic scriptum est: Deinde Tytan, postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos, qui Tytani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apposuit. Et post hec paululum subditur: Iovem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atqua ita in Cretam rediisse. Hec ibi. Pro quibus, dicit Lactantius, liberatur Iuppiter summi sceleris crimine, quod, patrem iunxisse compedibus, perhibetur. Si vero eiusdem Lactantii velimus opinionem sequi, qui super Thebaide Statii dicit, Saturnum religatum a filio apud Inferos, tunc dicemus, quod cum Saturnus a Iove pulsus, ut dicetur, in Ytaliam abierit, que a Grecia inferior est, id est occasui propinquior, apud Inferos descendisse videtur, et ibidem ideo religatus, quia in regnum redire nequibat, sic et exules etiam non nunquam dicimus religatos. Quod autem mestus senex obvolutus capite, tardusque et sordidus sit, atque ornatus falce, et planete et homini conveniunt omnia. Albumasar autem, in suo maiori introductorio, dicit Saturnum complexione frigidum esse et siccum, melanconicum et fetidi oris, que ad mestum hominem spectare videntur. Dicit preterea eum comestorem pregrandem, avarum, pauperem ad inopiam usque, malitiosum, invidum, ingenio valentem, seductorem et in periculis audacem, et conversationis pauce, superbum, simulatorem, iactatorem, et cogitationis quam plurime, atque profundi consilii, tardum ad iram, sed irrevocabilem fere, bonum, nemini cupientem, populatoremque locorum. Est preterea significator operis ad agriculturam spectantis, mensurationum terrarum atque divisionum, peregrinationum longarum ac laboriosarum, carcerum, tristiarum atque merorum, et involutionum animorum, fraudum, et afflictionum, destructionum, amissionum mortuorum et eorum reliquiarum, vituperationum ac latrociniorum, effossorum etiam sepulcrorum, et vispilionum, magorum, et vilium hominum et spadonum. Que omnia quam conformia sint Saturno homini attributis, quoniam facile videbit oculatus homo, et pro parte insequentibus etiam tangentur, non appono. Sed videre superest quantum Saturno, de quo sermo, conformia sint. Mestus autem fingitur, ut melanconica complexio et exilii tristitia ostendatur. Senex, et quia tunc erat dum pulsus est, et quia turpis faciei sint senes, et ut plurimum fetidioris, et quia consilio et astutia, qua summe valent annosi, valuit ipse. Obvolutum autem capite ideo voluere, ut fuscum syderis Saturni aspectum et fugientis habitum, et occultam Saturninorum sagaciam, cogitationes, atque simulationes designarent. Tardum autem dixere, quia ob gravitatem membrorum tardi sunt senes ad incessum, tardi ad iram, tardum et ipsum planete corpus motu; nam fere in XXX annis cursu suo orbem zodiaci perficit, quod in longe minori spatio temporis ceteri faciunt. Sordidum vero ideo fictum puto, quia impuros habeat Saturnus prestare mores. Seu quia more veteri regno pulsus, et in miseria constitutus ad Janum susceptorem suum sordidatus accessit, id est vestibus miseriam pretendentibus indutus. Seu ut ostendatur agriculturam exercentes laute vivere non posse. Falce autem ideo insignitus est, ut intelligamus, quia per ipsum omnis agrorum cultus primo Ytalis traditus sit; erat enim apud nos ante adventum eius incognitus. His igitur explicatis libet apponere, quid illi pulso contigerit, quid vivens egerit, quid etiam mortuo a superstitibus inpensum sit. Cum ergo superatus atque fugatus, ubique persequeretur a filio, ad ultimum in Ytaliam fugit, ut testatur Virgilius dicens: Primus ab ethereo venit Saturnus Olympo, Arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis etc. In Ytalia autem, ut dicit Macrobius, a Iano susceptus est. Et: genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea que perhibent illo sub rege fuere Secula: sic placida populos in pace regebat etc. Apud Ytalos enim receptus multa ostendit ante non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus era signavit, et nomen signatis apposuit, numo infigens ex parte una Iani susceptoris sui caput bifrons, ex altera vero navim, eo quod venisset in navi fugiens, et hoc fecit, ut eius adventus memoria perseveraret in posteros. Hec in libro Fastorum testatur Ovidius, esto non ab eo, ut Macrobius ait, sed a posteris era signata dicat, sic: Causa ratis superest, Tuscum rate venit in amnem Ante pererrato falcifer orbe deus. Hac ego Saturnum memini tellure receptum, Celitibus regnis a Iove pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen. Dicta quoque est Latio terra, latente deo, At bona posteritas puppim formavit in ere; Hospitis adventum testificante dei etc. Aiunt insuper cum concors una cum Iano regnaret, et vicina communi opere constructa haberent oppida, Saturniam scilicet et Ianiculum, aurea fuisse secula, eo quod libera tunc esset omnibus vita, nemo servus, nemo alteri obnoxius, nullum etiam fertur in eius finibus furtum factum, nec sub illo fuit aliquid alicuius privatum. Nec signare solum aut partiri limite campum fas erat, in medium querebant. Quam ob rem respectu secutorum seculorum illa aurea dicta sunt. Et Romani apud edem Saturni erarium publicum esse voluerunt, ut apud eum locaretur pecunia communis, sub quo fuissent cunctis universa communia. Insuper ignaros docuit arva colere, semina terris dare, matura colligere, et suo tempore stercoribus agros fecundare, ex quo cum ex reliquis officiis nullum esset consecutus cognomen, Sterculius appellatus est. Deo tanto atque tali profecto splendidum et insigne nomen. Demum cum in multis hominum vitam in melius redegisset, contigit ut repente nusquam compareret. Quam ob causam excogitavit Ianus, ut Macrobius asserit, honorum eius augmentum, ac primum terram omnem dicioni sue parentem Saturniam nominavit. Aram deinde cum sacris tanquam deo condidit, que Saturnalia appellavit, iussitque eum observari maiestate religionis, quasi vite melioris autorem. Cuius rei simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Et, ut idem dicit Macrobius, hunc una cum coniuge nonnullis persuasum celum et terram esse, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de celo est, et terram Opem cuius ope humane vite alimenta queruntur, vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. Huic dee sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus appetendam. Et sic non deum solum esse Saturnum, sed etiam Celum una cum coniuge agentem volunt. Phylocorus insuper, ut appareat non solum Ytalorum hanc fuisse insaniam, dicit Saturno et Opi primo in Attica statuisse aram Cecropem, eosque deos pro Iove terramque coluisse, statuissetque ut patres familiarum et frugibus et fructibus inchoatis passim cum servis vescerentur. Sic et Apollophanes comicus dicit in epyco carmine, Saturnum quasi sacrum num, nus enim grece sensus dicitur, aut satorem num, quasi divinum sensum creantem omnia etc. Romani autem quibus plurimum cure fuit nil absque significato componere, cum huic deo templum construxissent eius in fastigio Tritonas sculpsere cum bucinis et terris earum caudas immersere, volentes per hoc intelligi, quod ab eius commemoratione in nostrum usque evum hystoria clara sit atque vocalis, que ante eum muta et obscura atque incognita est, quod per infixionem caudarum intelligunt. Et hec de Saturno dicta sint.

CAP. II. De Croni Ia Saturni filia.

Cronis, secundum Barlaam, filia fuit Saturni. Lactantius vero non feminam sed marem dicit et latine Serpentarium appellari, et ab Egyptiis inter sydera collocatum. Sed cum sonet latine tempus, ne videatur quod tempus nascatur ex tempore, pro certa temporis dimensione accipiendam puto. Et quoniam Greci a Croni cronicas vocant libros gestorum, quos nos vocamus annales, hanc dimensionem Cronim veteres annum intellexisse puto, quod etiam anni vetus Egyptiorum descriptio, Serpentarius scilicet, satis videtur ostendere. Est enim Serpentarius homo serpentem manibus tenens in se in modum circuli adeo revolutum, ut devorare ore caudam videatur. Hoc enim signo pro anno utebantur Egyptii, ante quam eius licterarum caractheres traderentur ab Yside vel Mercurio; et sic Cronis erit illa temporis dimensio, quam annum vocitamus. Ad hunc annum designandum Censorinus, in libro quem De natali die scripsit ad Cerellum, longam describit hystoriam intercalationes annorum atque mensium et dierum diminutiones additionesque plurimas apponens et diversorum insuper phylosophorum opiniones, quas ego curiosis exquirendas omittam, ut brevitati obsequar, oportuna summens tantummodo. Est igitur annus duplex, vertens scilicet atque magnus; vertentem olim Egyptii habuere bimenstrem, trimestrem Archadas, decem mensium inequalium veteres habuere Romani sub Romulo rege primo, cui Numa Pompilius duos addidit, ut XII esset mensium, dierum vero CCCLIIII, qui antiquissimus Hebreorum fuit annus, et ab Ysraaelitis in hodiernum usque servatur. Sane cum multas intercalationes annus talis exquireret, ne ferie messium hiemales esse contingeret, aut sacra hiemalia efficerentur estiva, Gaius Iulius Cesar, consulatu suo III°, annum ad solis cursum equavit, eumque dierum CCCLXV cum quadrante esse constituit, eo quod comperisset hoc in spatio solem fere zodiacum omnem circumisse. Et quoniam quadrantem illum singulis apponere annis videbatur difficile, instituit ut quarto anno annus esset semper dierum CCCLXVI, diem illam Februario mensi addens, hac in forma, ne auctus videretur, ut VI Kal. Martii bis diceretur, scilicet duobus continuis diebus in quibus venire contingeret, et hic bisextus est. Hunc autem annum Romani a mense Martio incepere ob Martis reverentiam, a quo mensis ille denominatus est, alii vero aliter. Magnus autem annus is est secundum Aristotilem, quem sol et luna ceterique planete in eundem punctum, unde iuncti omnes discesserint, invicem redeuntes conficiunt, ut si omnes sint in principio Arietis, et inde cursum ceperint, quandocunque contingat eosdem omnes in principio Arietis invicem repperiri, annus tunc magnus erit perfectus. Hoc fieri diversimode putaverunt antiqui, ut idem Censorinus ostendit. Dicit enim Aristarcum putasse hunc annum confici ex annis vertentibus īīCCCCLXXXIIII, Arethem vero Dyracinum ex VDLII, Heraclitum et Lynum ex XDCCC, Clionem ex XDCCCCLXXXIIII, Orpheum ex cxx, Cassandrum ex tricies sexies centum milibus. Hec ille. Tullius quidem arbitrari videtur ex XV annis confici. Sed Servius ex duodecim milibus nongentis quinquaginta quattuor. Senex autem venerabilis Andalo et Paulus geometra Florentinus, astrologi ambo insignes, ex XXXVI expleri dicebant. Ex his quippe, apud quosdam exortus est error, asserentibus eis si contingat supercelestia corpora in eundem locum, unde alias cursum cepere, reverti et reassummere cursum, eosdem de necessitate productura effectus, quos alias produxere, et sic nos iterum et iterum et infinitum usque, hanc in vitam redituros, quod quidem credere ridiculum est.

CAP. III. De Vesta Saturni IIa filia.

Vestam Saturni et Opis Ovidius fuisse filiam dicit: Ex Ope Junonem memorant Cereremque creatam Semine Saturni tercia Vesta fuit etc. Et sic due fuere Veste, Saturni mater et filia. De his confuse loquuntur autores, non nunquam unam ponentes pro altera. Et ideo dicentes Vestam terram esse, quia floribus et herbis vestita est, de matre Saturni dictum sumendum est. Quando autem eam dicunt virginem, Saturni filia designatur, quam ignem esse voluere, ut ait Ovidius: Nec aliud Vestam, quam vivam intellige flammam, Nataque de flamma corpora nulla vides. Jure igitur virgo est, que semina nulla remittit, Nec rapit etc. Hanc dicit Albericus nutricem fuisse Jovis, exponens quod ex igne inferiori celestis alatur ignis. Ego autem contrarium credo, elementatum scilicet ab elemento, quod sublimius est nutriri. Jovem autem a Vesta nutritum ad hystoriam pertinere reor, cum ut supra dictum est, Jovem natum Saturni aspectui subtractum et Veste avie sue commendatum et ab ea clam nutritum. Dicunt et hanc a Priapo, ortorum deo, fuisse dilectam, quod credibile est, cum dicat Ovidius: Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum. Vestam enim virginem volunt, et virgines obsequio suo deputavere Romani, quas semper eo quod cautiori servarentur custodia, libidinosi appetivere. Seu quia absque igne, id est calore, iaceat Priapus. Huius preterea nunquam visam dicunt effigiem, quod dicunt, eo quod incognita sit; nam si flammam videamus, quam illi dicemus esse effigiem? Dicit insuper Augustinus veteres non nunquam et Vestam dixisse Venerem, quod et si inhonestum videatur virginem deturpare meretricis nomine, potuit hec fictio rationis aliquid habuisse. Dicimus enim in Venerem, seu libidinem venientes, in ignem incurrere, ut Virgilius. In furias ignesque ruunt, id est luxuriam; ergo et hic calor a similitudine Vesta vocari poterit, nec omnino erit a toto sensu fictionis huius extraneum, cum Vestam dicamus Saturni filiam, id est saturitatis, ex qua saturitate non minus oritur venereus ignis, quam virgineus pudor. Hanc Romani summe coluerunt, et eius in templo obsequentibus virginibus perpetuum servabant ignem, quem semper summa celebritate die prima Martii innovabant, et sacrum istud inter alia a Troianis habuerunt.

CAP. IV. De Cerere IIIa Saturni filia et matre Proserpine.

Ceres altera a superiori, et notissima dea frugum est, et Saturni filia atque Opis, ut ab Ovidio supra monstratum est. Hanc aiunt Jovi fratri suo placuisse, et ex eo concepisse Proserpinam. Quam cum rapuisset Pluto, nec reperiretur a Cerere, dicunt eam accensis facibus et maximo cum ululatu per universum orbem exquisitam; demum apud paludem Cyanis irata, cum rastros et aratra et cetera ruralia instrumenta, que ad culturam terre invenerat, fregisset, filie cingulum comperit, et ab Arethusa nynpha certior facta est, quoniam illam apud Inferos vidisset. Que cum Jovi Plutonis accusasset audaciam, ab eo eidem primo suasum est, ut papavera comederet. Que cum fessa fecisset, in soporem soluta est, et cum expergefacta astitisset Jovi, ab eo habuit se filiam rehabere posse, si nil apud Inferos comedisset, sed, accusante Ascalapho, compertum est eam tria grana mali punici ex viridario Plutonis gustasse. Qua propter Juppiter ad Cereris mitigandam tristitiam sancivit, ut sex mensibus anni Proserpina cum viro esset, et totidem apud Superos cum matre. Narrant insuper, et inter alios Lactantius, quod cum perquirens Ceres filiam ad Eleusium regem pervenisset, cuius erat uxor Hyonia, et ea peperisset parvulum nomine Tryptolemum, quereretque illi nutricem, ultro se Cererem altricem infantulo obtulisse, et cum suscepta esset volens alumnum facere immortalem, interdiu lacte divino nutriebat, noctu clam igne obruebat, itaque preter quam soliti erant mortales crescebat puer. Quod cum miraretur pater, clam nocturno tempore observavit, quid in puerum nutrix ageret, et cum vidisset eum igni obrui, exclamavit, ex quo irata Ceres Eleusium exanimavit, ac Triptolemo eternum contulit benificium; nam fruges ei propagandas et currum draconibus iunctum dedit. Quibus ille victor orbem terrarum frugibus obsevit. Postquam autem domum rediit, Cepheus rex eum tanquam emulum occidere conatus est, sed, re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit, qui ibidem oppidum constituit, quod ex patris sui nomine appellavit Eleusium, et Cerere sacra primus instituit, que thesmophoria Greci nuncupavere. Ovidius vero dicit Triptholemum infirmum fuisse puerum, et cuiusdam pauperis mulieris filium, quem Ceres in retribuitionem benificii illum curavit, et demum illi currum tradidit, et cum frumento misit. Postremo in Scithia a Lynceo rege fere occisus est. Quem Ceres in animal sui nominis transformavit. Sunt insuper qui dicant, et Omerus potissime in Odissea, Cererem Iasionem quendam amasse, et sese illi amicitia et lecto iunxisse. Et Leontius addebat Cererem ex Iasione Plutonem filium peperisse, et tandem Iasionem a Jove invidia fulminatum. Recitantur preterea et alia, nos autem sensum eliciamus ex dictis. Est igitur Ceres aliquando Luna, aliquando Terra, et nonnunquam terre fructus, et persepe femina, et ideo quando Saturni et Opis dicitur filia femina est, et Sycani Sycilie regis coniunx, ut Theodontius asserit, quando autem ex Jove Proserpinam parit, tunc Terra est, ex qua primo Proserpina, id est luna nascitur, secundum opinionem eorum, qui ex terra omnia creata arbitrati sunt, seu potius ideo credita est Luna Terre filia, quia, dum ab inferiori hemisperio ad superius ascendit, visum est priscis eam ex terra exire, et sic illam Terre dixere filiam. Hanc rapit Pluto, qui et terra est, sed inferioris hemisperii, quando post diem XVam incipit sole cadente non apparere, et hinc fit ut appareat eam tantundem esse apud hemisperium inferius quantum apud superius, ex quo sumptum est fabulosum illud, Jovem sanxisse ut anni medium apud Inferos cum viro esset, et tantundem apud Superos cum matre. Seu aliter. Est quidem Proserpina loco frugis habenda, que ex iacto sulcis semine, nisi celi temperies agat, incrementum habere non potest, et nisi eiusdem iuvetur calore, in maturitatem venire non posset. Juppiter autem et celi temperies est, et calor, cuius opere suis temporibus et crescunt segetes, et maturitatem suscipiunt; et sic ex Jove et Cerere Proserpina nascitur. Que tunc a Plutone, id est terra rapitur, quando semen sulcis iniectum non redditur, quod aliquando contingit ob nimium frequentatam sationem, ex qua adeo terra bono humore emungitur, ut exhausta nequeat dare iniectis seminibus nutrimentum. Hinc turbata Ceres, id est agricultores, qui terrei dici possunt homines, strumenta frangit ruralia, id est frustra operata cognoscit et negligit, et ululatu femineo, id est agricultorum querela, incensis facibus, id est exustione agrorum, per quam humores adversi, qui sunt circa terre superficiem, exalant, et utiles ab inferiori terra evocantur in altum; et suadetur a Jove Cereri ut papavera comedat, id est ut in quietem vadat, habent enim papavera somni quietem prestare, per quam quietem intermissio culture intelligenda est, ut possit terra ob intermissionem emunctos humores reassummere. Redire autem ad Superos rapta Proserpina, id est habundantia frugum, non potest incontinenti, quia grana mali punici gustaverat, per que intelligenda sunt vegetative vite principia, que tunc initiantur, quando ex humore terre humectatur et calefit semen iniectum, et inde putrefactum prosilit in radices, quarum opere segetes vegetantur. Que principia ideo per grana mali punici designantur, ut intelligatur, quia sanguini similia sint, sicut sanguis nutrimentum est animalis sensitivi, sic et illa principia vegetativi, et uti, ut placet Empedocli, in sanguine vita consistit animalium sensitivorum, sic et segetum in humore terrestri. Sed Iovis sententia, id est celi dispositione, agitur, ut post sextum mensem, qui anni dimidium signat, ad Superos redeat Proserpina, id est segetum habundantia, eo quod a die sationis seu a mense in mense septimo incipiant spice segetum apparere et grana suscipere, et in maturitatem etiam devenire, que grana usque ad sationis nove tempus apud superos commorantur. Theodontius ex Cerere ista vetustissimam refert hystoriam, ex qua videtur multum cause fictionis superioris assumptum, et dicit: Cererem Saturni filiam Sycani regis fuisse coniugem, et Sycilie reginam, ingenio clarissimo preditam. Que cum per insulam cerneret homines vagos glandes et mala silvestria comedentes, nec ullis obnoxios legibus, prima in Sycilia terre culturam excogitavit, et adinventis instrumentis ruralibus boves iunxit, et terris semina dedit, ex quo homines cepere inter se campos dividere, et in unum convenire, et humano ritu vivere; ex quo ab Ovidio dictum est: Prima Ceres unco terram dimovit aratro, Prima dedit fruges alimentaque mitia terris, Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus etc. Proserpinam vero dicit speciosissimam fuisse virginem Cereris regine filiam, et ob insignem eius pulchritudinis famam, ab Orco Molossorum rege raptam et in coniugem sumptam. Quod etiam testatur in libro Temporum Eusebius. Verum de hoc infra prolixior fiet sermo. De Triptholemo autem scribit Phylocorus vetustissimum fuisse regem apud Atticam regionem. Qui cum tempore ingentis penurie occiso a concursu populi patre Eleusio, quia, pereunte fame plebe, filium aluisset habunde, aufugit, et longa navi, cuius serpens erat insigne, abiit ad exteras regiones, et quesita frumenti copia in patriam rediit, ex qua pulso Celeo, qui terram occupaverat, seu secundum alios, Lynceo Trace, in regnum paternum restitutus est, et non solum restitutus alimenta tribuit subditis, sed illos docuit, facto aratro, terram colere, ex quo Cereris alumnus est habitus. Sunt tamen qui velint non Triptholemum, sed Buzigem quendam Atheniensem Atticis bovem et aratrum comperisse. Dicit tamen Philocorus Triptholemum multis seculis ante fuisse quam fuerit Ceres regina Syculorum. Quod autem Ceres Iasonium amaverit, dicit Leontius etiam hystoriam fuisse talem, cum tempore diluvii Ogigii, Iasonius quidam Cretensis multum frumenti congregasset, illud patientibus peniuriam ob diluvium pro libito vendidit, et sic ex frumento maximam conflavit pecuniam, et hinc locus fabule datus, quod ex Cerere, id est ex frumento, Plutonem divitiarum deum, id est divitias susceperit. Iasonius autem a Jove invidia fulminatus dicitur, quia ab amicis, quibus oportunus erat, visum est, quod ante tempus subtractus sit.

CAP. V. De Glauca IIIIa Saturni filia.

Glauca Saturni et Opis fuit filia, et, ut Sacra narrat hystoria, uno partu cum Plutone edita, et Saturno sola presentata, clam Plutone servato atque nutrito, que adhuc parvula diem clausit.

CAP. VI. De Plutone V° Saturni filio, qui genuit Venerationem.

Pluto, qui latine Dispater dicitur, Saturni filius et Opis uno eodemque partu, ut supra dicitur, cum Glauca editus est, et clam a Saturno servatus. Hunc veteres Infernorum finxere regem, eique civitatem dedere Ditem, de qua sic Virgilius: Respicit Eneas: subito et sub rupe sinistra Menia lata videt, triplici circundata muro, Que rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Flegeton, torquetque sonantia stagna. Porta adversa ingens solidoque adamante columne. Vis ut nulla virum, non ipsi excindere ferro Celicole valeant; stat ferrea turris ad auras, Thesiphoneque sedens, palla succincta cruenta, Vestibulum exomnis servat noctesque diesque etc. Eius inde aulam atque maiestatem sic describit Statius: Forte sedens media regni infelicis in arce, Dux Herebi, populos poscebat crimina vite, Nil hominum miserans, iratus omnibus umbris, Stant Furie circum, varieque ex ordine Mortes, Sevaque multisonans exercet Pena catenas. Fata ferunt animas, et eorum pollice damnant: Vincit opus. Iuxta Minos cum fratre verendo Jura bonus meliora monet, regemque cruentum Temperat, assistunt lacrimis atque igne timentes Cociton Flegetonque et Stix periuria divum Arguit etc. Currum illi insuper trium rotarum statuere, qui triga dicitur, trahique illum a tribus equis voluere, a Metheo scilicet, et Abastro, et Novio. Qui ne celebs viveret, sic uxorem sibi quesisse dicit Ovidius. Nam cum die quadam ingentibus viribus tentasset Typheus superimpositam sibi Trinacriam abicere, visum est Plutoni si hoc contingeret, possibile ad eum usque lucem diei penetrare; quam ob rem conscenso curru exploraturus qualia essent Trinacrie fundamenta, exivit Infernum et dum insulam circumiret, haud longe a Syragusis vidit Proserpinam cum virginibus sociis legentem flores. Que cum Veneris sperneret ignes, factum ut repente Pluto sua pulchritudine caperetur, et ob id flexo curru virginem nil tale timentem rapuit, et ad Inferos detulit, et sibi coniugio copulavit. Huic insuper Venerationem seu Reverentiam filiam fuisse dicunt, et Tricerberum canem regni custodem attribuunt. Quem aiunt tricipitem fuisse et inaudite ferocitatis, et cuncta vorantem. De quo sic tragedus Seneca, in tragedia Herculis furentis: Post hec avari Ditis apparet domus: Hic sevus umbras territat Stigius canis, Qui terna vasto capita concutiens sono Regnum tuetur. Sordidum tabo caput Lambunt colubre, viperis horrent iube Longusque torta sibilat cauda draco. Par ira forme etc. Hec ego sic intelligenda existimo, cum iuxta Fulgentium Pluto latine sonet divitias, et ideo Dispiter, quasi divitiarum pater a latinis appelletur, et divitias perituras in terris consistere, aut ex terris effodi clarum sit, et terra vocetur Opis, ut supra sepius dictum est, merito Pluto Opis dicitur filius. Verum quoniam divitie prime pro parte ex cultura terre patuere, nondum auro comperto, et Saturnus terram colere docuerit, Plutonis dictus est pater. Divitiis ferrea civitas et custos Thesiphon ideo datur, ut ferreas avarorum mentes et truculentias eorundem circa custodiam et tenacitatem earum cognoscamus. Hanc civitatem intrare neminem iustum dicit Virgilius: Nulli fas casto sceleratum insistere limen etc., ut appareat aut querere aut servare divitias absque iniustitia non posse. In hac civitate scribit Dantes noster obstinatis inferri supplicia, quibus nulla proximi caritas, nullusque fuit amor in Deum. Per aulam autem atque circumstantes multiplicium curarum anxietates, et augende rei labores execrabiles, atque perdendi formidines, quibus anguntur in divitias hyulco tendentes gutture, intelligendi sunt. Currus autem circumitiones optantium ditari designat triplici vectus rota, ut labor circumeuntium periculum et futurorum incertitudo monstretur. Sic et equi trahentes tres esse dicuntur. Quorum primus Metheus dicitur, qui interpretatur obscurus, ut per eum intelligatur insana deliberatio acquirendi, quod minime oportunum est, qua trahitur seu impellitur cupidus. Secundus Abaster dictus est, qui idem quod niger sonat, ut appareat discurrentis meror et tristitia circa incumbentia fere semper pericula et pavores. Tertius Novius nuncupatur, quem intellexere sonare tepentem, ut per eum advertamus, quoniam ob timorem periculorum ardor ferventissimus acquirendi tepescat aliquando. Coniugium vero Proserpine quam supra habundantiam diximus, nulli dubium est cum divitibus fieri, et potissime iudicio prospectantis vulgi, cuius sepe falsa est extimatio; arbitratur quidem sepe dum divitis intuentur horrea plena, ibi habundantiam fore, ubi fames est, et peniuria, avaritia procurante. Ex hoc quippe coniugio nil gignitur, laudabile scilicet aut memoratu dignum. Cerberus, ut nonnulli arbitrantur, verus fuit canis, triceps dictus, eo quod esset latratu sonorus, mordax nimium, et in tenendo fortissimus. Senserunt tamen veteres, ut reor, sensus alios hac sub veritate repostos, eo quod custos fingatur Ditis, et ideo cum pro Dite divitie intelligende sint, ut premonstratum est, nullum earum rite dicemus custodem preter avarum; et sic pro Cerbero avarus intelligendus est, cui ideo tria descripsere capita, ut triplicem avarorum denotarent speciem. Sunt enim qui aurum cupiunt, et in omne lucrum etiam inhonestum volentes irruunt, ut quesitum dissipent et expendant, qui si divitiarum custodes dici non possint, pernitiosi tamen et damnosi sunt homines. Sunt qui maximo labore atque periculo suo congregent undique et quomodocunque, ut teneant, servent atque custodiant, nec ex quesitis sibi prosint vel aliis, et hi hominum genus inutile. Sunt qui nullo suo opere, sed maiorum quesita sudoribus tam studiosa vigilantia servent, ut non aliter quam alienum depositum contingere audeant; et hi segnes atque tristissimi sunt et Ditis custodis certissimi. Serpentes vero Cerbero additi, tacite atque mordaces avaritie cure sunt. Plutonem hunc insuper vocavere Orcum, ut in Verrinis Cicero, dum dicit: Ut alter Orcus venisse Ethnam, et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videbatur etc. Quem ideo sic vocari dicit Rabanus, quasi receptorem mortium, quia recipiat quacunque morte morientes. Februum preterea dictum volunt, non a febre, ut multi stolide arbitrantur, sed a lustro quodam sacro a veteribus ei constituto, per quod Manes purgari credebantur, et hoc in mense Februarii fiebat, et inde mensis ille nomen sortitus est, quod a Macrobio in libro Saturnaliorum dicitur sic: Secundum dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur; lustrare autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iuxta diis Manibus solverentur etc. His prelibatis, quid hec fictio hystorie tegat apponendum est. Refert ergo Lactantius de Plutone in libro Divinarum institutionum sic: Ergo illud in vero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium Jovi cederet, Plutoni, cui cognomen fuit Agesilao, pars occidentis obtingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur superior, occidentis autem inferior videatur etc. Theodontius autem paululum plenius de hoc inquit: Saturno scilicet Jovem, Neptunnum et Plutonem fuisse filios, qui eo mortuo cum eius partirentur imperium, contigit Plutoni iuniori in occiduam regni partem regnare, apud ea loca, in quibus postea mansere Molossi, secus inferum mare, et is a circumadiacentibus regno suo populis Orcus appellatus est, eo quod sevus et receptator scelestorum esset hominum, et quod ingenti cani suo, quem Cerberum appellabat, consuetus esset vivos homines trucidandos apponere. Hinc Proserpinam virginem Syculam, cum intercepisset, rapuit et in regnum deportavit suum, eamque sibi coniugem copulavit. Hec ille. Eusebius autem in libro Temporum hunc appellatum Aydoneum ait et, tempore Lyncei regis Argivorum atque Ericthei Atheniensium, regnasse.

CAP. VII. De Veneratione Plutonis filia et Honoris coniuge.

Venerationem filiam fuisse Plutonis Servius affirmat. Theodontius autem hanc Reverentiam vocat, ur et non diis, Plutonis fuit filia, ideo dicens venerari deos oportere, maiores autem homines revereri; et quoniam ea, que hominibus exhibetReverentia non Veneratio appellari. Ex qua autem concepta sit matre non habetur, cum Proserpinam sterilem fuisse omnes affirment. Hanc Honori nuptam Paulus et Theodontius dicunt, et ex eo peperisse Maiestatem, ut supra monstratum est. Ego ex hoc figmento id sentio quod intuor; diximus supra Plutonem divitiarum deum, e quibus divitiis oriri reverentiam satis cernimus, cum reverentia solis exhibeatur divitibus, etiam si inertes, degeneres, inscii, privatique sint homines, tante sunt apud mortales existimationis divitie.

CAP. VIII. De Chyrone VI° Saturni filio, qui genuit Ochyroem.

Chyronem centaurum Saturni et Phyllare filium voluere. Lactantius tamen dicit eum ex Pelopea conceptum; cuius originis talis extat fabula. Saturnum scilicet venustate Phyllare captum eam intercepisse, et dum eius, ut ait Servius, uteretur concubitu, interveniente Opi coniuge, confestim se vertit inequum, ne cognosceretur in culpa. Phyllara autem ex eo concubitu Chyronem concepit, peperitque animal, ab umbilico supra hominem, ab inde vero infra equum. Qui cum excrevisset, in silvas abiit, easque coluit. Huic aiunt a Thetide Achillem puerum commendatum, quem ipse nutrivit et docuit, et similiter Esculapium. Postremo cum eum visitasset Hercules, casu factum est, ut una sagittarum eius Lerneo veneno perlita super pedem eius caderet; attamen cum a parentibus fuisset genitus immortalis, ut Ochyroes filie vaticinium impleretur, quo predixerat eum optaturum esse mortalem, gravi vexatus morbo mori cupiens, oravit Superos ut illi mori concederent. Quo concesso, ab eisdem in celum translatus est, et in zodiaco locatus et Sagittarius appellatus; et quoniam valuerit auspicio, eo coram celestis ara apposita est. Ex his fictionibus Theodontius et Barlaam sensum exprimebant huiusmodi. Chyronem ideo Saturni filium dictum, quia circa agriculturam plurimum valuerit, et quia ortorum adaquationem invenerit, Phyllare dictus est filius, quasi Phyllidros, id est aque custos vel amator, eo quod ad irrigationem ortorum plurima uteretur. Quod autem in conceptione eius Saturnus a coniuge repertus verteretur in equum, dictum est, eo quod causam suam apud turbatam coniugem iustificaverit, dicens, quod ob id aliarum mulierum concubitum quereret, si forte filios masculos suscipere posset, cum sibi prolem melioris sexus ex ea conceptam ob promissum Tytano factum servare non posset, et sic ob hoc eque agere visum est, et inde equus, id est iustus. Alii vero volunt fabulam a precedentibus causam habuisse. Nam cum vidissent illum mortales, ut dicit Ysidorus, hominum pariter et iumentorum medicinam invenisse, hominis et equi filius dictus est, et Chyron denominatus, ut intelligeretur quia cyrugiam non physicam reperisset, que levi doctaque manu operatur; nam chyros grece manus est. Quod a sagitta Herculis vulneratus sit, hystoriographum dicunt, et cum letalem morbum arte sua aliquandiu curasset, visum est amicis eum immortalem creatum, quem veneni vis non occideret. Tandem cum venisset in mortem, ob meritum virtutis sue, quia iustissimus fuerit homo, ut in Yliade dicit Homerus, ad perpetuam sui nominis memoriam ab antiquis inter astra locatus est.

CAP. IX. De Ochyroe filia Chyronis.

Ochyroe filia fuit Chyronis ex quadam nynpha Cayci fluminis suscepta, ut ait Ovidius: Ecce venit rutilis humeros protecta capillis Filia Centauri, quam quondam nynpha Cayci Fluminis in rapidis ripis enixa vocavit <Ochyroem>, non hec artes contenta paternas Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat etc. Hec Esculapium orbi toto profuturum predixit, et patrem optaturum mortem, et se equam futuram. Que omnia evenere. Rei huius significatum potest esse, cum dicat Theodontius eam Thetim Achillis matrem fuisse, ideo in equam versam dici, quia genuerit equum, id est hominem bellicosum, uti Achilles fuit, a furore cuius et ipsa Thetis, ut dicit Leontius, aquarum dea nuncupata est. Equi autem ubique apud antiquos bellorum erant presagium, ut Virgilius dicit: Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi Tondentes late campum, candore nivali. Et pater Anchises: bellum, o terra hospita, portas: Bello armantur equi, bellum hec armenta minantur, etc.

CAP. X. De Pyco VII° Saturni filio, qui genuit Faunum et Sentam Faunam.

Pycus, Auxonie rex, Saturni fuit filius, ut asserere videtur Ovidius, dum dicit: Pycus in Auxoniis, proles Saturnia, terris Rex fuit, utilium bello studiosus equorum etc. Et Virgilius: Accepimus; Fauno Pycus pater isque parentem Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus autor etc. Hunc dicit Servius a Pomona, pomorum dea, dilectum ac eius sortitum coniugium. Demum, ut ait Ovidius, cum die quadam venaretur, a Circe, Solis filia, visus et adamatus est, quam cum ipse parvipenderet, ab ea irata in avem sui nominis versus est. Sane Ovidius a Servio discrepat, Pycum virum fuisse Cyrcis dicens, eumque dilexisse Pomonam, et ob id Cyrces, zelo commota, aurea illum tetigit virga et in pycum avem mutavit. Huius autem fictionis effectus talis a Servio arbitrari videtur, Pycum scilicet regem eo in pycum avem mutatum dici, quia augur fuerit, et domi pycum habuerit per quem futura prenosceret, et sic in pontificalibus libris haberi. Nonnulli dicunt hunc Pycum Cyrcis fuisse virum et, cum ob singulare studium domandorum equorum alias rudis esset homo, ab ea doctus eloquentissimus factus est. Qua eloquentia in commodum suum multos traxit agrestes, eosque sibi fecit obsequiosos, et ob id fictum eum in avem sui nominis fuisse conversum. Est enim pyco avi inter alias proprietates hec, ut cum habeat longissimam linguam, estivo tempore exquirit loca formicarum plena, et emissa inter eas lingua, patitur eas illam conscendere, et morsu prehendere; tandem cum illam formicarum plenam sentit, retrahit et adherentes una secum formicas, ex quibus sic pastus evolat. Sic Pycus rex, lingua, id est eloquentia, trahebat agrestes, qui formicis similes sunt, et in suum, ut dictum est, vertebat commodum. Augustinus autem, ubi De civitate dei, dato que ad hystoriam spectant, quasi poeticam fictionem floccifaciat incipit: Exortum est Laurentum regnum, ubi Saturni filius Pycus regnum primus accepit. Et paulo post sequitur: Sed hec poetica opinentur esse figmenta, et Pyci patrem Stercen potius fuisse asseverent, a quo peritissimo agricola inventum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus dictum est. Hunc quidam Stercutium vocatum ferunt, qua autem ex causa eum Saturnum appellare voluerunt. Certe tamen hunc Stercen seu Stercutium, merito agriculture fecerunt deum, Pycum quoque similiter eius filium etc. Et sic videtur per Augustinum ostendi Pycum filium non fuisse Saturni. Sane cum Pyci plures esse potuerint, et Augustino credimus Pycum quendam Stercen fuisse filium, et alium Pycum filium fuisse Saturni. Huius insuper inventum lusoriam pilam in libro Naturalis hystorie Plinius asserit fuisse.

CAP. XI. De Fauno Pyci filio

, qui genuit Faunos, Satyros, Panes et Silvanos, Acim et Eurimedontem et Latinum et, secundum quosdam, Sentam Faunam, quam alii eius volunt sororem fuisse et coniugem. Faunus Pyci fuit filius, ut Virgilii testimonio patet, dicentis: Accepimus; Fauno Pycus pater etc. Hic etiam patri successit in regno. De quo dicit Lactantius [in] libro Divinarum institutionum primo: Quod ut Pompilius apud Romanus institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno avo nepharia sacra constituit, et sororem suam Sentam Faunam eandemque coniugem consecravit. Quam ut Crispus Clodius in eo libro, quem grece scripsit, dicit, eo quod contra mores decusque regium clam vini ollam ebiberat, et ebria facta erat, virgis mirteis ad mortem usque cecidit, postea facti penitens, cum desiderium eius ferre non posset, illi sacros detulisse honores. De Fauno vero hoc, et Fauna quod dii facti sunt videtur testari Servius sic: Quidam deus est Fatuclus, huius uxor est Fatua; idem Faunus, et eadem Fauna dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes; ergo faune et fatue nomen quasi asperum etc. Hec ille.

CAP. XII. De Senta Fauna Pyci filia et coniuge Fauni seu filia.

Senta Fauna, ut proximo supra dictum est, filia fuit Pyci regis et coniunx Fauni, fratris sui, Lactantio teste. Et quicquid Crispus Clodius minus honestum de ea scribat, Gabius Bassus dicit eam Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset, ut Faunus viris. Eandem Varro scribit tante pudicitie fuisse, ut nemo illam, dum vixerit, preter suum virum, mas viderit, nec nomen eius audierit; et ideo mulieres illi in operto sacrificare consueverant, et Bonam appellare Deam. Sed de hac Macrobius Saturnaliorum libro, autoritate Cornelii Labeonis, hanc Maiam dici dicit; eique sub nomine Bone Dee edem Kal. Maias dedicatam, eandem terram esse, et id occultiore sacrorum ritu doceri. Demum eam Opem, Bonam, Faunam et Fatuam pontificum libris appellari. Bonam quod bonorum omnium ad victum causa sit, Faunam quod omnibus animantibus faveat, Opem quod eius auxilio vita constet, Fatuam a fando, eo quod non ante infantes partu editi, vocem edant, quam terram attigerint. Et quia, cum regali sceptro figuretur, sunt qui dicant eam Junonis habere potentiam. Et alii eam arbitrari Proserpinam, eo quod illi porca ob depastas segetes sacrum fiat. Preterea eam non sororem et coniugem Fauni, ut quidam dicunt, sed filiam, eumque in amorem eius lapsum, et ob id, quod etiam oppressa vino, noluisset eius parere desiderio, ab eo virgis mirteis cesam; tandem eo in serpentem verso, cum ea concubisse creditum; et ob id in templo eius haberi virgam mirteam nephas esset, et extentam supra caput eius vitem videri, eo quod pater vino illam decipere tentasset. Quod in templo eius, suo nomine, non consuevit inferri, sed vas in quo vinum esset inditum mellarium nominari, et vinum nuncupari lac. Et serpentes in templo eius innocuos et impavidos apparere, et alia plura, quasi velit hanc Faunam terram esse. Quas quidem ego ambages et circumitiones detestor et omitto libens.

CAP. XIII. De Faunis, Satyris, Panibus et Silvanis filiis Fauni.

Faunos, Satiros, et Panes, atque Silvanos dicit Theodontius Fauni fuisse filios. Leontius vero dicebat Saturni. De quibus eo quod nullius nomen sciatur proprium, seu opus, invicem tractare de omnibus necesse est. Faunos ergo et Satyros nemorum dicebant deos, et, ut ait Rabanus, voce non signo ostendebant futura paganis exigentibus. Panes vero agrorum deos, et Silvanos silvarum, sed inproprie a poetis persepe unus pro altero assumpti sunt, ut Virgilius facit: Et vos, agrestum presentia numina, Fauni etc. Hos etiam semones, seu semideos vocari veteres voluere, ut scribit Ovidius: Sunt michi semidei, sunt rustica numina, Nynphe, Et Fauni, Satyrique et monticole Silvani: Quos, quoniam celo nondum dignamur honore, Quas dedimus certe terras habitare sinamus etc. Hos ego nec Fauni, nec Saturni filios credam, cum homines isti, illi vero quodam modo animalia bruta sint, sed possibile forsan est circa Saturni tempora vel Fauni, ex eis ortus est error, et de eis primo recitationes inter mulierculas haberi cepte. De quibus tamen ab insignibus autoribus quedam miranda narrantur. Nam Pomponius Mela ultra Athlantem, Mauritanum montem, dicit noctu lumina visa, et strepitus cimbalorum atque fistularum auditus persepe, nec die repertus quisquam, atque pro constanti habitum, hos Faunos esse atque Satyros, et huiusce generis animalia. Preterea dicit Rabanus Satyros homuntiones esse, et habere uncas nares, et cornua in frontibus, pedesque caprarum similes, et ex his unum a beato Antonio per solitudines Thebaidis, Paulum sanctissimum virum heremiticam agentem vitam exquirente, visum, atque ab eodem interrogatum respondisse, se mortalem et ex accolis heremi, unum ex his, quos stolido errore lusa gentilitas Faunos Satyrosque colit. Alii silvestres homines putant appellantque Incubones seu Ficarios. Ex quibus sic scribit Martianus, ubi De nuptiis Mercurii et phylologie: Ipsam quoque terram, que hominibus invia est, referuntur longevorum chori, qui habitant silvas, nemora, lucos, lacus, fontes atque fluvios, appellanturque Panes, Fauni, Fones, Satyri, Silvani, Nynphe, Fatui, Fatueque vel Fantue, vel etiam Fane, a quibus fana dicta, eo quod soleant divinare. Hi omnes post prolixum evum moriuntur, ut homines, sed tamen et presciendi, et incursandi, et nocendi habent promptissimam potestatem. Hec Martianus. Hos autem dicit Aristotiles post annorum milia et Nynphas et Satyros perire. Nonnulli autem gentilium inter alias stultias suas in hanc devenere, ut se horum mallent filios quam hominum dici, arbitrantes, dum matrum meretricia accusarent, sue nobilitati plurimum splendoris iniungere, ex quibus pauci apponuntur.

CAP. XIV. De Aci Fauni filio.

Acis filius fuit Fauni et nynphe Symetridis, ut clare scribit Ovidius: Acis erat Fauno nynphaque Semetryde cretus etc. Ex hoc talis ab Ovidio fertur fabula. Quod scilicet Galatheam nynpham Syculam amaverit, et ab ea amatus sit, quam cum etiam diligeret Polyphemus ciclops, nec se diligi cerneret, eosque die quadam misceri invicem viderit, iratus in eos cursum rapuit; sed Galathea se mersit in undas impune, quia nynpha, Acis autem minus velox a Ciclope captus atque dilaceratus est. Verum precibus Galathee in flumen sui nominis miseratione deorum versus est. Cui fabule Theodontius talem tribuit sensum. Dicit enim Ciclopem tyramnum apud Syculos fuisse, cui maximum erat pecus, lacte cuius plurimum eius augebantur substantie, et ideo Galatheam, id est lactis deam, amasse dicitur. Verum Galatheam ideo amasse Acim dicit, quia ex humiditate lac procreetur. Sed cum aque Acis fluminis hanc habeant proprietatem, ut desiccent ubera potantium pecudum, non solum Ciclops ob id a flumine illo certo anni tempore amoveri greges iubebat, sed non nunquam per rivulos illud exinanire atque desiccare conatus sit, frustra tamen. Leontius vero dicebat Acim nobilem fuisse iuvenem diligentem Galatheam amasiam tyramni, et a tyramno captus in flumine necatus est, et sic dedit flumini nomen; Galathea autem, cum intrasset navim, aufugit. Ego autem non credo hunc Fauni regis fuisse filium, sed forsan alicuius alterius nobilis viri sic vocati, seu unum ex his fuisse, qui Faunorum filios dici maluere quam hominum.

CAP. XV. De Eurimedonte Fauni filio, qui genuit Periviam.

Eurimedon filius fuit Fauni, ut placet Statio in Thebaide, ubi dicit: Proximus Eurimedon, cui pastoralia Fauni Arma patris, pinusque iubas imitatur equinas, Terribilis silvis: reor et Mavorte cruento Talis erit etc. Hunc ego, ut de Aci dixi, non arbitror Fauni Laurentum regis fuisse filium, sed quoniam in silvis conversaretur, ad extollendam progeniem suam, se Fauni finxit filium. Fuit enim hic, ut idem Statius ostendit, in bello thebano partibus favens Ethioclis.

CAP. XVI. De Perivia Eurimedontis filia, et Nausithei matre.

Perivia filia fuit Eurimedontis, ut in Odissea scribit Omerus, dicens Ναυσίθοον μὲν πρῶτα Ποειδάμων ἐνοσίχθων Γείνατο καὶ Περίβοια, γυναικῶν εἶδος ἀρίστη, Ὁπλοτάτη θυγάτηρ μεγαλητορος Ἐυρυμέδοντος [Que latine sonant]: Nausitheum quidem prius Neptunnus terram movens genuit. Et Perivia feminarum specie optima, iunior filia magnanimi Eurimedontis. Dicit autem Leontius Eurimedontem Gigantum fuisse dominum, et cum eis perisse; et sic esto in tempore cum eo, de quo dictum est, convenire possit, non tamen eum credere cum patre Perivie idem esse, que Neptunno peperit Nausitheum, ut per Omerum monstratum est.

CAP. XVII. De Latino Laurentum rege, Fauni filio, qui genuit Laviniam et Prenestem.

Latinus Laurentum rex, Fauni regis et Marice nynphe Laurentis fuit filius, ut carmine patit Virgilii dicentis: Rex arva Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nynpha genitum Laurente Marica Accepimus etc. Justinus autem non Fauni filium, sed nepotem dicit ex filia. Scribit enim, redeunte Hercule ex Hispania, Gerione superato, Fauni filiam vitiasse, et ex eo concubitu suscepisse Latinum. Servius autem refert secundum Esyodum eo in libro, quem Aspidopiam vocat, Latinum Ulixis et Cyrcis fuisse filium, quam nonnulli Maricam vocant; et inde de eo dicit dixisse Virgilium: Solis avi specimen etc., eo quod Solis Cyrces fuerit filia; verum dicit Servius, quia temporum ratio non procedit; et ideo illud accipiendum esse Hyginii, qui ait Latinos plures fuisse, ut intelligamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine. Sed quicquid dicant alii, cum universalis fama Virgilio faveat, Latinum scilicet Fauni fuisse filium carmini eius obtemperandum est, credendumque Latinum Fauni fuisse filium. Est insuper et de matre Marica opinio varia. Servius autem de ea dicit: Est autem Marica dea litoris Miturnensium iuxta Lirim fluvium. Oratius: et innantem Marice Litoribus tenuisse Lirim. Quod si voluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit; dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt; sed potest dictum esse per poeticam licentiam Laurente Marica, cum sit Miturnensium. Dicunt alii per Maricam Venerem intelligi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum ΠΟΝΤΙΗ ΑΦΡΑΙΤΗ; hec Servius. Hoc tamen dubium paucis potest absolvi. Plures enim potuerunt esse Marice, ut supra de Latino etiam dictum est. Hic autem Latinus Laurentibus rex fuit, eo tempore quo Troia deleta est, habuitque Amatam Dauni regis Ardee sororem in coniugem, ut per Virgilium patet. Varro autem eo in libro, que De origine lingue latine scripsit, dicit Palantiam Evandri filiam eius fuisse uxorem, eumque volunt profugum suscepisse Eneam, et, uti ex responso susceperat, Laviniam filiam iam Turno filio Dauni promissam, dedisse uxorem. Quam ob rem bellum ingens inter Eneam et Turnum exortum est, in quo Latinum cecidisse dicit Servius.

CAP. XVIII. De Lavinia filia Latini et Enee coniuge.

Lavinia filia fuit Latini regis et Amate secundum Virgilium, quam cum, Turno regi promissam, Latinus pater daret in coniugium Enee Troiano, ingens exortum est bellum, et, ut ait Servius, in primo fere concursu Latinus occisus est; et sic patris dotata sanguine advene coniugio iuncta est. Et cum virum in eodem conflictu apud Numicum fluvium perdidisset, timens victoris privigni insolentiam, ex Enea pregnans aufugit in silvas, et, ut dicit Servius, apud Tyrum pastorem divertit, ibique peperit filium, quem Julium Silvium Postumum appellavit, eo quod post patris funus in silvis natus esset. Hanc Ascanius postea revocavit in regnum patrium, cum ipse secessisset in Albam a se conditam. Quod quidem cum regia indoles generoso mulieris in pectore ob adversas res in nullo fracta esset, adeo integre conservavit, ut, adulto Silvio, auctum quam diminutum potius resignaret. Eusebius autem in libro Temporum dicit hanc post Enee mortem Melampodi cuidam nupsisse, et ex eo concepisse filium, quem Latinum Silvium nominavit, qui etiam Latinus, Julio Silvio mortuo, imperavit.

CAP. XIX. De Preneste Latini regis filio.

Preneste Latini regis fuit filius, ut Solinus, ubi de Mirabilibus mundi scribit, videtur asserere, et hunc ait Preneste etiam civitatem fecisse, et a suo nomine nuncupasse. Dicit enim sic: Preneste, ut Zenodotus, a Preneste Ulixis nepote Latini filio etc. De eo autem nil amplius legi. De Junone, Neptunno et Jove, Saturni filiis et eorum prosapiis insequentibus scribitur, ut huic octavo libello finis imponatur.

Genealogie deorum gentilium liber VIIIus explicit feliciter.

FINE DEL VOLUME PRIMO