De genealogiis deorum gentilium/Liber septimus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber sextus Liber octavus Fairytale right blue.png

Liber septimus

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER SEPTIMUS INCIPIT FELICITER.

In precedenti arbore, cuius in radice scribitur Occeanus, omnis eiusdem Occeani tam in ramis quam in frondibus posteritas ordinate apponitur, de qua in sequenti septimo libro dicetur.

Index

Prohemium.

Qui ab Elsa, Certaldensi fluvio, et Arno Tusco, eminentissime rex, paulo ante in altum vela concesseram, et per ceca impulsus Syrthium vada, Aquilone stridente sevo, et inde per late patentia scabraque Asye promontoria et crebros Euripos Egei maris, impellente Lybico, nec non et vertiginosum Sycilidum fretum, atque inter sonantia tam Yllirici quam Tyreni maris litora, spirante Notho, non minori persepe timore quam admiratione circum actus sum, tegentibus poetarum atris nubibus, hinc Phebi splendidum iubar, inde Arthoi sydus inmobile, dum minus crederem, a Vulturno raptus, postergatis Ligurum Gallorumque et Hyspanorum litoribus, et Calpe Abylaque promontoriis omissis, ad limen usque Occeani delatus sum. Et, dum circa eius ingressum constitisset cortex, quasi deliberandi prestaretur spatium, in conterminum polis pelagum oculos dedi. Dumque intuerer pregrande corpus, et incomprehensibile monstrum, preruptos aquarum in celum montes, earumque atra opacitate speluncas horrendas metirer animo, et indomitas vires, quibus terras concutit, ac incognitos scopulos, et immanes eiusdem beluas, cogitaremque eum fluviorum omnium hospitem, horrui fateor, et stetere crines, et timore quodam insolito <occupatus>, vix labantia membra continui; nec multum, quin memet ultro in litus, potius quam ad ulteriora progrederer, naufragum dederim, ludum iocumque existimans per respectum iras fore Mediterranei maris. Sed is, qui profecto certa spes et infallibile suffragium rite in se credentium atque sperantium est, vocatus affuit illico, et, igne sue caritatis, noxio frigore pulso, prostratum suscitavit animum, et in vires ampliores solitis revocavit adeo, ut parvo cortice ingenti tamen pectore auderem immensum intrare gurgitem, et insueta sulcare maria. Et expedita in precedentibus fere omni Celii prole, calamum ad longam Occeani posteritatem scribendam arripui, gubernaculo tenuissime cymbe illi commisso, qui arcam Noe ab aquis universalis diluvii servavit incolumem.

CAP. I. De Occeano Celi et Veste filio, qui genuit XXIIIIor inter filios et filias

, quorum hec sunt nomina: Prima Eurinomi, IIa Persa, IIIa Etra, IIIIa Pleyon, Va Climenes, VI Triton, VIIa Doris, VIII Protheus, VIIIIa Corusices, X Nereus, XI Achelous, XII Ynacus, XIII Peneus, XIIII Nylus, XV Alpheus, XVI Crinisus, XVII Tyberis, XVIII Axius, XVIIII Asopus, XX Cephysus, XXI Meander, XXIIa Phyllira, XXIII Sperchius, XXIIII Sol. Occeanum Celi et Veste fuisse filium voluerunt theologi, qui arbitrati sunt ex Celo, seu ex Terra, seu ex ambobus omnia a primevo producta. Quod nec credidit, nec tacuit Yonicorum phylosophorum princeps Milesius Tales, apud priscos autoritatis non minime, quin imo eidem Occeano, non minus insipide quam reliqui fecerint, divinam mentem esse insitam, et ab eo cuncta producta, seu eo causam dante, existimavit, eo forte motus, quia in omnibus, cessante humiditate, cerneret et vitam de necessitate cessare, et equo modo absque humore nil penitus gigni vel nasci posse. Et sic non genitum Occeanum, sed patrem deorum rerumque omnium asserebat. Cui aliquando adhesisse videtur Omerus, et potissime, ubi in Yliade introducit Iunonem dicentem: Ὠκέανον τὲ θεῶν γενεσίν, καὶ μητέρα Τηθύν etc. [Que latine sonant]: Occeanum deorum nationem et matrem Thetim. Et sic etiam non nunquam hos secutus Virgilius ait: Occeanumque patrem rerum. Plinius autem ubi De hystoria naturali, elementum istud aquarum extollens dicit: Quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat, terras devorant aque, flammas necant, scandunt in sublime et celum sibi quoque vendicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, que causa fulmina elidit ipso secum discordante mundo. Quid esse mirabilius potest aquis in celo stantibus, at ille ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem rapiunt fluvios cum piscium examine. Sepe etiam lapides subvehunt portantes aliena pondera. Eadem cadentes omni terra nascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in celum migrare aquas, animamque etiam vitalem inferre inita confessione, omnes quoque terre vires aquarum esse beneficii etc. Hec Plinius. A quo Vitruvius ubi De architectura non discrepat, aiens: Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Egyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere etc. Ridiculum quippe est aquas rerum credidisse principium. Sed quid ego succenseam talibus, si circa invisa rerum initia erraverint, cum adversus ea, que in oculis sunt stolide credant? Viderunt Egyptii Ysidem morientem, et conati sunt animis suis infigere eam, et si non omnipotentem, potentissimam fuisse et esse deam, non mortalem feminam. Cretenses ipsum quem, sepeliverant ipsi, libidinosissimum hominem Iovem non erubuere celi et terre predicare deum. Sic igitur cecitate mentis obducti credidere hos esse maiores, qui aliquando facti fuerant, quam qui illos fecerat aliquando. Sed de hoc alias. Qui autem Occeanum rerum putavere patrem ab eo genealogiam cepere deorum; quem cum constet secundum alios habuisse patrem iuxta cepti operis ordinem locavimus eum. Cui ne inter pregrandes deos inhonoratus incederet, currum, ut dicit Theodontius, statuere, eumque a balenis trahi per ingentia maria finxere. Sic et illi Tritones tribuere tibicines atque precursores. Et maximos etiam illi phocarum fecere greges sub custode Protheo. Eique maximas nynpharum cohortes socias obsequiosasque fecere, et designavere prolem amplissimam filiorum, et eum nominibus pluribus vocavere. Sed exenterande fictiones sunt. Curru quidem trahi Occeanum, eius circa terre rotunditatem describit ambitum, qui ideo a balenis duci dicitur, quia a balenis undique discurratur. Tritones autem eius ob causam tibicines precursoresque dicuntur, quia sui nominis significatum incessabiliter operetur; nam triton, secundum quosdam, idem sonat quod terram terens, quod assidue peragit mare, dum sese continuo impellens in litora motu terras terit; et quoniam istud absque sono non fiat, tanquam sonans tibicina nuncupatus est. Et ideo dictus precursor, quia vehementiori impulsus motu sonus in litus prenuntius est future tempestatis certissimus. Eum habere phocarum greges ideo dictum est, quia phoce ex anteriori parte speciem habeant vitulorum, et armentorum more pascuntur in terris turmatim. Pastorem autem Protheum dixere, eo quod harum phocarum habundantissimum sit mare Carpatium, quod olim fuit sub dicione Prothei. Nynpharum autem illi iuncta et obsequens cohors nil aliud est, ut arbitror, quam multiplices aquarum proprietates seu accidentia continue aquis iuncta, eisque agentibus, seu in eas impressio alia, una sese cum eis quasi obsequiosa mutantia. Vocatur insuper preter Occeanum Nereus, Neptunus, et Mare. Que nomina, quoniam cum nominibus aliorum numinum conveniunt, ubi de illis sermo fiet, convenientius exponemus. Occeanus autem quod illi proprium est, ut dicit Rabanus a Grecis et Latinis ideo dicitur, eo quod in modum circuli orbem ambiat. Item quia ut celum purpureo colore nitet. Ego autem a Cyanes, quod latine nigrum sonat, denominatum puto, tante enim profunditatis est, ut nulla possit in eo aquarum transparentia apparere.

CAP. II. De Eurinomi Occeani filia Ia.

Eurinomi Occeani fuit filia, ut asserit Omerus in Yliade dicens; Εὐρυνόμη, θυγάτηρ ἀψορρό Ὠκεανοῖο etc. [Que latine sonant]: Eurinomi filia retro fluentis Occeani. Interpretatur autem fluctuationis seu ventorum pastor. Nam aqua maris semper fluctuat, ut videmus, et ideo ab exercitio aquarum denominata est, et Occeani dicta filia. Seu secundum alios, qui ex aquis oriri ventos volunt, aqua ventos pascit, id est materiam prebet, ex qua et creantur et vigent, et sic hec rite dicitur filia Occeani. Preterea ubi de hac Omerus loquitur, inducit Vulcanum loquentem Thetidi pro Achille arma poscenti, et ut se paratum ostendat, dicit quod cum a matre de celo proiceretur, quia claudus, ab ipsa Eurinomi et Thetide susceptus atque nutritus est. Ubi vult intelligamus ignem per humidum et spiritum ali, qui si deficiant, ut exstinguatur necesse est.

CAP. III. De Persa Occeani filia IIa.

Persa filia fuit Occeani, ut in Odissea placet Omero, ubi dicit eam a Sole dilectam, eumque ex eius concubitu Oetam Colcorum regem atque Circem suscepisse, sic aiens: Ἀυτοκασιγνήτὴ ὁλοοϕρονος Αἰήταο· Ἀμϕω δ’εκγεγάτην ϕαεσιμβρὸτοι Ἠελίοιο Μητρòς τ’ἐρ Πέρσης, τὴν Ὠκεανός τὲκε πᾶιδα etc. [Que latine sonant]: Soror sagacis Oete. Ambo autem orti fuerunt a lucente mortalibus Sole, matreque a Persa quam Occeanus genuit filiam. Hanc autem Persam dicit Leontius ab Esyodo Hecathen appellatam; que cum apud nos luna sonet, satis possumus arbitrari Oetam, apud suos clarissimum regem, illud idem fecisse, quod Saturnus egerat, qui Uranium patrem Celum nuncupari iussit, et Vestam matrem Terram, ut nominibus egregiis originem ampliaret suam, sic et Oeta patrem Solem et matrem Lunam. Que ideo Occeani filia dicta est, quod a litoralibus ex Occeani fluctibus oriri videatur. Seu forsan ipsa Persa ab Occeano patri Oete venerat, et ideo Occeani filia dicta, vel imperium habuit penes Occeanum.

CAP. IV. De Ethra IIIa Occeani filia et coniuge Athlantis.

Ethra filia fuit Occeani, ut carmine corfirmatur Ovidii, asserentis, eam ex Athlante Hyadem atque sorores peperisse, dum ubi De fastis legitur: Hunc stirps Occeani maturis nixibus Ethra Edidit et nynphas etc.

CAP. V. De Pleyone IIIIa Occeani filia et Athlantis coniuge.

Pleyon filia fuit Occeani et coniunx Athlantis secundum Paulum, quod etiam confirmat Ovidius in libro Fastorum, dum dicit: Hinc sata est Plyone cum stellifero Athlante Iungitur ut fama est Plyiadesque parit etc. Pleyas enim idem est quod pluvia, que eo quod ex vaporibus humidis ex Occeano in altum consurgentibus causetur, ideo filia Occeani dicta est, uxor autem Athlantis, eo quod huiusmodi vapores humidi ex aquis consurgentibus ut plurimum circa culmen Athlantis et aliorum montium volvantur, et insidant incolis pluvias prenotantes.

CAP. VI. De Climene Va Occeani filia et matre Phetontis.

Climenes, ut Theodontio placet, filia fuit Occeani et Thetidis. Que cum forma valeret, Soli placuisse volunt, in cuius ipse concubitum veniens ex ea Phetontem suscepit et sorores. Paulus autem dicit eam fuisse Meropis Egyptii coniugem, et apud extremos Egyptios Ethyopibus imperasse cum viro, et ex eo Eridanum, qui et Pheton dictus est, et sorores concepisse. Leontius autem eam dicit filiam fuisse Minyi et Eurianassis, et ex Merope viro peperisse Yphiclum et Phylacem, et Phetontem cum sororibus. Circa quas varietates advertendum est, quod in quantum Occeani dicitur filia, et a Sole dilecta, potest intelligi humiditas; nam Climenes interpretatur humiditas, et sic Occeani tanquam omnium humiditatum fontis merito dicetur filia. Que a sole diligitur, eo quod, ut Tullius recitat, ubi De naturis deorum, sol et astra reliqua de humiditate pascuntur. Seu et melius eo quod solis calor in humiditate agens suscitat nebulas, que Phytonem conficiunt, ut ubi de Latona dictum est, et arbores etiam quasdam ex locis palustribus elicit, de quibus infra ubi de Phetonte et sororibus latius. Eam autem fuisse feminam et Meropis coniugem si velimus, tunc eam nobilem aliquam in littore Occeani dominam fuisse dicemus, et exinde filiationem huiusmodi consecutam, nec aufertur ob hoc quin Minii et Eurianassis in partibus forsan illis imperantibus fuerit filia, sed a loco tanquam a nobiliori parte denominata.

CAP. VII. De Tritone VI° Occeani filio.

Tritonem Occeani et Thetidis filium dicit Theodontius. Servius autem eum Neptuni filium dicit et Salatie coniugis eiusdem. Paulus autem eum Tritonam vocat, et feminam asserit. Tandem seu masculus, seu femina sit, omnes in hoc conveniunt, eum scilicet esse seu Occeani, seu Neptuni Tibicinem, sed cum magis in Neptunum videantur inclinari, credo Neptunum et Occeanum unum et idem existimantes, in testimonium Ovidium trahunt dicentem: Nec maris ira manet, positoque in cuspide telo Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Extantem atque humeros innato murice tinctum Ceruleum Tritona vocat, concaque sonanti Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo Iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi Tortilis, in latum que turbine crescit ab imo, Buccina, que medio concepit ubi <aera> ponto, Litora voce replet sub utroque iacentia Sole. Tunc quoque ut ora dei madida rorantia barba Contigit, et cecinit iussos inflata recessus, Omnibus audita est telluris et equoris undis, Et quibus est undas audita, coercuit omnes etc. In his autem apparet Tritonis officium et quod masculus sit, ut dicebat Theodontius. Quod autem Occeani seu Neptuni sit filius, satis in hoc ostenditur, quod ab eorum sonoro motu causetur; intellexerunt autem theologi pro Tritone ipsum estuantis maris et in litora ferientis clamorem, cum Triton sonus secundum quosdam interpretetur. Alii vero bene voluerunt Tritonem maris sonum, sed non eum quem dum se ipsum in se frangit, sed illum tamen quem facit litora percutiens, et ideo dixere Tritonem quasi terras terens, et inde tam secundum primos quam etiam secundum sequentes, voluere ex illo sono comprehendi futurum maris maiorem solito estum, ut sono illo adventantem maiori cum impetu dominum suum ostendat Triton, uti et tibicines imperatorem de proximo advenire designant tibiarum cantu. Sane Plinius ubi De naturali hystoria videtur arbitrari Tritones, non solum ficto nomine poetis deservire, sed etiam veros Occeani pisces existere, dicens de eis sic: Tyberio principi nuntiavit Olisipolentium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu conca canentem Tritonem, qua nascitur forma. De hoc etiam Lucanus ait: Torrentem Tritones adit inlesa paludem. Hanc ut fama deus quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura conca etc.

CAP. VIII. De Dori VIIa filia Occeani et Nerei coniuge.

Doris secundum Paulum et Theodontium, filia fuit Occeani, Thetidis, et Nerei fratris sui coniunx, atque nynpharum mater, ut dicit Servius. Huius Virgilius in Buccolico carmine meminit, dicens: Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sycanos, Doris amara suam non inter misceat undam. Hanc aliqui volunt munus interpretari, eo quod aqua oportunissima mortalibus loco muneris a deo illis exhibita sit. Alii vero dicunt amaritudinem intelligi, et id circo Nereo marino deo nuptam, quia amarum sit mare, ut appareat uti viro perpetuo iuncta coniunx est, sic et aque marine amaritudo coniugio stabili iuncta sit. Occeani autem ideo filia dicta, quia ex aqua Occeani, sole agente, amaritudo nascatur, que postea mari miscetur Mediterraneo, in quo Nereus deus est.

CAP. IX. De Protheo sene VIII° Occeani filio, qui genuit Melantonem et Ydotheam.

Protheus marinus deus, et insignis, ut aiunt, vates, ut Theodontio placet, filius fuit Occeani et Thetidis. Quod autem vates fuerit, post Omerum in Odissea, testatur Virgilius in Georgicis, dicens: Est in Carpatio Neptuni gurgite vates Ceruleus Protheus, magnum qui piscibus equor Et iuncto bipedum curru metitur equorum. Et paulo infra: Novit namque omnia vates, Que sint, que fuerint, que mox ventura trahantur; Quippe ita Neptuno visum est, immania cuius Armenta et turpes pascit sub gurgite focas etc. Hunc ait Omerus a Menelao ab excidio Troie redeunte et percontante quidnam de sociis perditis contigisset, vi coactum ad vaticinium reddendum. Sic et Virgilius dicit ab Aristeo de restauratione apium exquirente. Verum Menelaum docuit Ydothea filia Prothei, ubi a <Cyrene> matre instructus fuit de agendis Aristeus. Et, ut Omerus dicit, eum ante responsum varias dum cogitur sumere formas, ut dimictatur, sic et Virgilius: Fit enim subito sus horridus atraque tygris Squamosusque draco et fulva cervice leena Aut acrem flamme sonitum dabit atque ita vinclis Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. Hunc Theodontius origine ex Pallene insula seu monte fuisse dicit, et apud Egyptios regnasse, eique Helenam adhuc virginem a Theseo raptam et commendatam, atque ad eum tempestate impulsum, post excidium Troianorum Menelaum cum eadem Helena divertisse. Senem atque circumspectum virum, et rerum experientia doctissimum, et eo quod animadversione sua nedum presentia nosceret, et integram preteritorum haberet memoriam, sed per coniecturas etiam preteritorum non nunquam, ut sepe faciunt sapientes, de futuris predicebat eventum. Et hinc fabule locum datum, quod vates fuerit Protheus, arbitrabatur. Formas vero, quas eum sumere consuetum aiunt, et abicere, eas existimo passiones, quibus anguntur homines, eius rei similitudinem gerentes, cui possunt merito similari. Que passiones, ut amoveantur ab eo, cui consilium poscimus, si recte velit prestare consilium, necesse est, ut tranquillus remaneat animus ad interrogata. Potest insuper hec fictio aliter aperiri, Protheum scilicet accipi loco divinationis ydromantice, et tunc quod Occeani Thetidisque sit filius, poterit non inconvenienter exponi, cum talis divinatio fiat in aqua, ut ipsum sonat nomen ydromantia, abydros quod est aqua, et mantia divinatio, et omnis aqua ex Occeano et Thetide est. Quod autem varias sumat formas, eo potest dici, quia fit sacrilegium istud circa flumina, que sui cursus murmure plurimas imitantur formas. Seu forsan in hac operatione ad habendum quod queritur, est de necessitate aquas moveri, quo in motu et murmur aliquod auditur, et varie videntur forme, quibus in quietem positis vaticinium sumitur. Quod autem eum pastorem Neptuni seu Occeani dicunt, causa supra ostensa est, ubi de Occeano. Currum illi attribuunt ad designandas aquarum illius maris circumvolutiones. Quod autem ab equis bipedibus trahatur, ideo dictum est, quia mare illud habundat phocis, quibus et pedes et caput et totum fere corpus ab umbilico supra est ad instar vituli, deorsum vero pisces sunt, et sic cum tantum duo sint illis pedes, bipedes equos vocant.

CAP. X. De Melanthone filia Prothei.

Melantho, ut Theodontius asserit, filia fuit Prothei senis. Cui consuetudo fuit, positis vestibus, delphynes inequitans vagari per maria patris. Que cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui in delphynem mutatus, illi applaudens, eam in conscensum sui traxit, et transportatam etiam violavit. Asserit Barlaam rei huius veritatem fuisse, puellam hanc in gratiam suam allexisse delphynem, et eam solitam non nunquam dorso eius insidere, atque ab eo per mare deferri, et demum ad locum ubi conscenderat ad ultimum referri, tamen quacunque ex causa factum sit, eam in mari necatam. Miraberis forsan, serenissime rex, feminam a delphyne illesam ferri, atque referri, quod ne fabulosum putes, de quibusdam libet apponere. Legimus enim, Plinio gravissimo viro scribente, in Affrico litore apud Ypponem Diarutim delphynem fuisse ex hominum manu cibum sumentem, seque tractandum manibus prebentem, et nautibus alludentem, atque conscendentes portantem, et a Flaviano proconsole Affrice unctum unguentis, odore quorum novitate sopitum aliquandiu more exanimis fluctuatum, ac deinde expergefactum, quasi iniuriam passum per menses aliquos secessisse. Qui cum demum rediisset, et fere omnis provincia ad hoc miraculum spectura concurreret, ab Ypponensibus venientium amicorum sumptibus gravatis, occisus est. Preterea et Alexandri Macedonis evo fuit in Asye litore puer adeo a delphyne uno dilectus, ut eo discedente eum sequeretur in litus, et in harenam usque invectus expiravit. Similiter, ut scribit Iaso Egesidemus, puerum Hermem nomine delphynem super maria equitantem, quem cum repentina procella fluctibus exanimasset, a delphyne mortuus in litus reductus est, qui cum liquido se mortis pueri causam fuisse fateretur, non in maria retrocessit, sed in litore expiravit. Quid multa dicam? non est novum neque inusitatum delphynes cum hominibus amicitias habuisse. Sed redeuntes unde divertimus, sunt qui dicant, quod Melantho albedo interpretetur, que ex assidua maris fluctuatione oritur, et supra delphynes piscesque alios fertur, et a Neptuno, id est a mari violatur, quia ingurgitatur, et denuo restauratur. Ego autem unde hoc ab his sumptum sit nescio, cum sciam melan grece nigrum sonare latine.

CAP. XI. De Ydothea Prothei filia.

Ydothea Prothei senis fuit filia, ut in Odissea testatur Omerus, dicens: Πρωτέος ἰφθίμοη θὐγατηρ ἁλίοιο γἐνοντος. Εἰδoθέη [Que latine sonant]: Prothei fortis filia marini senis Ydothea. Et paulo infra ubi eam de Protheo patre suo loquentem Menelao regi introducit atque dicentem Ἀθάνατος Пρωτεὐς Ἀιγυπτϊος ὄς τε θαλασης Пάσης Βένθεα οἶδε, Ποσειδἀωνος ὑποδμός Τὸν δέ τ᾽ἐμον ϕασὶν πατήῤ ἔμμεναι ἠδε τεκέσται etc. [Que latine sonant]: Immortalis Protheus Egyptius, qui maris totius profunditates scit, Neptuni famulus, hunc autem meum fantur patrem esse, atque genuisse me. Hanc dicit Omerus obviasse Menelao in insula Pharos, que in conspectu Egyptie Alexandrie est, in qua ventorum contrarietate invitus detinebatur, et ei consilium primo dedisse, ut ad Protheum accederet, et quid ageret deberet ostendisse; demum eum sub coriis phocarum, antro Prothei cum tribus sociis abscondisse. Ydothea, ut quidam volunt, formosa interpretatur dea, per quam maris tranquillitatem intellegi volunt, ea enim tranquillitate factum est, ut posset Menelaus accedere ad Protheum.

CAP. XII. De Corufice Occeani filia VIIIa.

Corufices, ut Ciceroni placet, fuit filia Occeani, quam ipse asserit ab Arcadibus Corion nominari, affirmans preterea eam placuisse Iovi, et Iovem ex ipsa suscepisse Minervam, eam scilicet que quadrigarum fuit inventrix. Cur autem Occeani dicatur filia, quod nonnunquam de aliis dictum est, responderi potest, nobilem scilicet fuisse mulierem natam circa litora Occeani. Seu velimus, quod etiam possibile est, Occeanum hominem insignem fuisse, ob aliquam Occeani similitudinem sic nuncupatum.

CAP. XIII. De Nereo X° Occeani filio.

Hic genuit <nynphas>, que multe sunt, verum quoniam nisi de quattuor sit singularis mentio, earum tantum nomina apponam; genuit ergo Cymodocem, Tethim minorem, Galatheam et Arethusam et alias.

Nereum marinum deum Occeani et maioris Thetidis filium prisci gentilium voluere theologi; eique Dorim sororem suam iunxere coniugio, ex qua volunt nynpharum agmen suscepisse. Is enim aqua est, vulgo enim grece neros aqua dicitur. Occeani et Thetidis filius, eo quod omnis aqua progrediatur ex illo. Quod autem alio nomine vocetur, ab illo potest esse causa, quia sinus sit maris, et sic est, non eo evo factus, quo Occeanus factus est. Refert enim Pomponius Mela, Herculis opus fuisse Abylam Mauritanie promontorium a Calpe Hyspanie monte olim separatum, cum perpetuo essent iugo coniuncti, et tunc medias in terras Occeanum intrasse, et sic Occeanus Mediterraneus factus nova potuit quesisse nomina. Introductus autem Nereus cum Doride coniuge, id est aquarum amaritudine, multas apud nos genuit nynphas, id est humiditates, que forsan ante non erant.

CAP. XIV. De <nynphis> in generali.

Nynphe generale nomen est quarumcunque humiditatum, quod ideo dico, quia humiditates secundum diversitatem rerum, quibus deserviunt nomina diversa accipiunt, ut in sequentibus apparebit. He, ut dictum est, Nerei et Doridis filie dicte sunt. eo quod a mare omnis derivetur humiditas. Harum quidem alie sunt marine, et appellantur Nereides a Nereo patre. Ex his Omerus in Yliade nominat XXXIII, quas ad concussam Tethidem ob mortem Achillis filii sui convenisse dicit. Quarum hec sunt nomina: Glaucis, Thalia, Cimodoci, Nisea, Spio, Thoi, Cimothoi, Actei, Liminoria, Meliti, Iera, Amphytoi, Agavi, Doto, Proto, Pherusa, Dinameni, Dexa, Meni, Amphynomi, Callianira, Doris, Panopi, Galathia, Nimertis, Apsedis, Callianassa, Climeni, Ianira, Dyanassa, Mera, Orithia et Amathia. Preterea et alias superesse dicit. Harum si quis haberet significata nominum, credo adverteret facile eas proprietates aquarum maris, et accidentia circa eas demonstrari. Sunt et alie que dicuntur fluminum, et he vocantur Nayades, eo quod nays interpretetur fluctus vel commotio, et ideo Nayades dicte, quia fluant flumina et in motu continuo sint. Ex his Virgilius in Georgicis XVIII nominat, videlicet Climenes, Drimo, Xancto, Logea, Phyllodoce, Nisea, Espio, Talia, Cimodoce, Cidippe, Lycoras, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Deyopea, et Arethusa et Achao. Quas ego existimo fluviorum varias designare proprietates. Nec obstat his immixtas esse, vel aliis aliquas ex nominatis inter Nereidas. Cum debeamus credere in nonnullis proprietatibus mare et flumina convenire. Sunt et alie que dicuntur fontium, et he appellantur Napee, quasi Naptee, id est aquarum fomites; nam napta apud Persas fomes est, et si non sit aquarum transumptive aliquando vocabula apponuntur. Sunt enim fontes fluviorum continuum nutrimentum. Ex his enim numerantur VIIII, quibus Castalius fons dicatus est; quarum nomina non apponam, quoniam Muse vocantur, et de eis alibi fit sermo prolixior. Sunt et alie quas nemorum dicunt, et he Dryades vocitantur, eo quod dryas arbor seu quercus sit. Ex his Claudianus, ubi De laude Stilliconis VII nominat, has scilicet: Leontadome, Nenopene, Thero, Bithomartis, Lycaste, Agaperte et Opis. Quas ego non dubitem, quin arborum proprietates in generali interpretate describant. Sunt et alie, quas arborum dixere, easque Amadriades vocavere, quasi in speciali arbores, non in generali nemora amantes. Alie vero sunt montium, quas dixere Orcades, quasi Oroncades; nam Oron grece latine mons dicitur. Sic etiam et alie Hymnides appellantur, ut placet Theodontio, quas dixit pratorum atque florum nynphas existere. Has autem omnes aliquando mori et deficere dicit Aristotiles, sicuti Panes faciunt Faunique. Sane Plinius in libro Naturalis hystorie, Nereidas non simpliciter aquas, seu aquarum proprietates esse consentit, quin imo eos habere vera corpora et animalia esse asserit, dicens: Et Nereydum falsa opinio non est, squamis modo hyspido corpore, etiam in quo humanam effigiem habent. Namque hec in eodem litore, scilicet Olisipolentium, spectata est, cuius morientis etiam cantum tristem accole audivere longe; et divo Augusto legatus Gallie complures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. Hec Plinius. Ad quam opinionem fortius roborandam subdit et ipse Plinius: Autores habeo in equestri ordine splendentes; visum ab his in Gaditano Occeano marinum hominem toto corpore, absoluta ascendere similitudine navigia nocturnis temporibus, statimque degravari quas <insiderit> partes, et, si diutus permaneat, etiam mergi. Tyberio principe, contra litus insularum Lugdunensis provincie trecentas amplius beluas reciprocans destitutas Occeanus mire varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Sanctonum litore, interque reliquas elephantos et arietes candore tantum et cornibus assimilatis, Nereydas vero multas. Hec Plinius. Quod et si claro homini atque erudito plurimum credi possit, non sic propterea deliris mulierculis et agrestibus ignaris asserentibus absque rubore vultus se ex fontibus formosissimas mulieres, quas ipse Lammias vocant, prodeuntes vidisse. Sunt preterea, ne nos nimis artemur a significato vocabuli, et alie nynphe, ut sepissime vocavere poete, ut puta Cyrces, Calisto, Climenes, et alie huiusmodi multe, que vere fuere mulieres, pro quibus nulla superior fictio intelligenda est. Quin imo tales seu pro talibus accipiende et intelligende sunt puelle virgines atque nobiles, et thalamorum colentes umbras, ideo nynphe dicte, quia ex flegmatica complexione, qua vigent, tanquam humentes, molles et delicate sunt et tenelle, et in eas tanquam in res aqueas facile omnis potest impressio. Agrestes autem femine ut plurimum exhauste laboribus atque fervore solis humide, hispide sunt et dure cutis, et ideo Nynpharum nomen merito perdidere. Et in hoc in generali de Nynphis dictum sit.

CAP. XV. De Cymodoce filia Nerei.

Cymodoce nynpha ex filiabus Nerei una est, quam dicit Servius cursus fluctuum interpretari.

CAP. XVI. De Tethide minore Nerei filia et matre Achillis.

Tethis minor, nynpharum una fuit. de qua dicit Ovidius, quod cum consuluisset Protheum de sucessibus suis, sic illi fuisse responsum. Protheus: dea, dixerit, unde, Concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus armis Acta patris vincet maiorque vocabitur illo. Tandem, cum esset speciosissima virgo, a Iove dilecta est, qui tamen a responso territus, ne forsan ex eo ipsa conciperet filium, qui eum regno pelleret, abstinuit. Ipsa autem Pelleo filio Eaci regis nupsit, et ex eo concepit et peperit Achillem filium, quem Chyroni centauro nutriendum tradidit, eique existenti in Troiano bello cum arma perdidisset in morte Patrocli amici sui, a Vulcano nova impetravit. Cuius fabule et potissime responsi Prothei evidens fortitudo Achillis causam dedit, cum post factum vaticinium adinventum sit. Hanc dicit Leontius Chyronis fuisse filiam et Thetyos insule cultricem, nec tantum ob habitatam insulam maris filiam habitam, et Thetidem appellatam, quantum a moribus filii, eo quod furiosus et impius more maris fuerit, et ideo Thetidis, id est furentis dictus est filius, et inde nomen ipsa sortita est post filii furiam, cum aliud haberet ante.

CAP. XVII. De Galathea Nerei filia.

Galathea ex nynphis una Nerei filia fuit, ut paucis ostendit Ovidius in persona eius, dicens: At michi cui pater est Nereus, quam cerula Doris Enixa est etc. Ex qua talis extat fabula: Acis pulcherrimus adolescens Syculus a Galathea dilectus est, cum illam summe diligeret Poliphemus Ciclops. Qui cum non diligeretur, Acimque die una Galathee vinctum cerneret, iratus illum saxo illixit, atque occidit, quem Galathea in fluvium Syculum sui nominis transformavit. Cuius fabule allegoria potest esse talis. Galathea albedinis dea est, per quam albedinem undarum sese frangentium intelligo. Acim autem amat, id est fluvium suscipit, quia flumina omnia in mare volvuntur. Theodontius autem dicit sub hac fictione hystoriam latitare, asserens Polyphemum immane fuisse Sycilie tyrannum, et cum Galatheam singularis pulchritudinis puellam amaret, eamque per vim constuprasset, contigit ut adverteret hanc cum Aci Syculo adolescente misceri, quam ob causam indignatus, iuvenem iussit occidi, et in fluvium deici, cuius nomen fluvio postea datum ab incolis est. Galathee autem amore non permittente nil egit.

CAP. XVIII. De Arethusa Nerei filia.

Arethusas fuisse duas comperi, quarum altera Nerei et Doris fuit filia. De qua talis fertur fabula. Dicunt enim hanc Elydis fuisse nynpham et Diane comitem, quam cum fessam et vestimentis nudam, ac se in Alphei undis lavantem Alpheus Elydis fluvius vidisset, confestim desiderio sui captus, illam tenere voluit, verum ipsa territa cepit fugam, et cum sequeretur illam fluvius, nec iam sibi videretur posse evadere, oravit Dianam dominam suam, ut illi opem ferret; que illam nube texit, quam cum circumiret fluvius, Arethusa timore sudans, in fontem versa est; cuius undis cum suas miscere conaretur Alpheus, ipsa a terra absorpta est, et in Ortigiam usque insulam delata, et inde in Syciliam, usque quo etiam Alpheum eam secutum dicunt. In qua fabula monstrum designatur apparens. Nam certum est Alpheum Elydis fluvium esse, et apud Syragusas Sycilie habere exitum. Quod probare videtur Seneca phylosophus, ubi De questionibus naturalibus sic dicens: Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sycilia, quinta quaque estate per Olympia, inde opinio est Alpheon ex Achaya eo usque penetrare, et agere sub mare cursum, nec antequam in Syragusano litore emergere, ideoque his diebus quibus Olympia sunt, victimarum stercus secundo traditum flumini, illic redundare. Hec Seneca. Ab hoc igitur eventu fabule locus adinventus est. Ovidius tamen agit carmine suo, ut maius videatur miraculum, dum dicit in eodem Arethusa: Pars ego nynpharum, que sunt in Achaide, dixit, Una sui etc. Verum hanc, etsi absorptam a terra ostendat, non in Syciliam venisse dicit, sed in Orthygiam insulam erupisse; qualiter autem postea in Syciliam venerit non habetur, sed qualitercunque fuerit, vel venerit hanc eandem videtur esse, que se fatetur in Elyde ab Alpheo dilectam; et sic per subterraneos meatus in Syciliam devenisse, ut etiam testari videtur Virgilius illi dicens: Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sycanos, Doris amara suam non intermisceat undam. Et sic fons et inde fluvius ex Elyde in Syciliam venit, et ob insecutionem fluminis amor fluminis in fontem presumptus est. Altera vero Arethusa in Ytachia insula fons est, de qua sic dicit Omerus: Πὰρ Κὸρακος πέτρη επί τε κρηνη Ἀρεθούση . [Que latine sonant]: Penes Corachi petram ac fontem Arethusam. Leontius vero ex hac Arethusa refert: Quendam fuisse in Ytachia venatorem, cui Corax nomen, qui furore impulsus ex petra quadam precipitem sese dedit in mare, et ob id petra illa ab eo Corax denominata est. Mater autem eius, cui Arethusa nomen, hoc videns dolore percita in vicinum petre fontem se proiciens enecta est, et sic de se nomen fonti dedit, et sic duo sunt fontes Arethusa vocati. Solinus autem ubi De mirabilibus mundi tertium addit, asserens apud Thebas fontem esse, cui etiam Arethusa nomen, sed apud quas Thebas non dicit.

CAP. XIX. De Acheloo flumine Occeani XI° figlio, qui genuit Syrenas.

Achelous fluvius, ut dicit Paulus, filius fuit Occeani et Terre; Servius vero dicit eius matrem fuisse Tethidem; Theodontius eum Solis et Terre filium vocat. Omerus autem in Yliade non tantum Acheloum, sed omnes fluvios dicit Occeani filios, sic aiens: Οὑδὲ βαδϋρῤείταο μέγα σθενος Ὠκεανοῖο, Ἐξ ὀυ περ πὰντες ποταμὸі καὶ πασα νὰουσἵν etc. [Que latine sonant]: Neque profundissimi magna potentia Occeani, a quo omnes fluvii et totum mare et omnes fontes et putei longi fluunt. Terram autem fluviorum matrem esse per Virgilii carmen in Georgicis comprehendi potest, dum dicit: Iamque domum mirans genitricis et humida regna Speluncisque lacus clausos lucosque sonantes Ibat et ingenti motu stupefactus aquarum, Omnia sub magna labentia flumina terra, Spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque Et caput, unde altus primum se erumpit Enipheus, Unde pater Tyberinus et unde Aniena fluenta Soxosusque sonans Ypanis Misusque Caycus Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus etc. Cum ergo in ventre terre ante ortum consistant flumina, et eius ex ventre affluant, bene Terra mater dicitur fluviorum. Quod autem dicebat Theodontius ratione non caret. Volunt enim physici a tractu solis non nullas aquas in terre cavernas deduci per humiditatem vaporum solis calorem sequentium, qui in frigidis terre visceribus evaporantes in aquam vertuntur, que per occultos meatus in superficiem veniens, erumpit in fontem, et quandoque fluvium conficit. Quod autem de origine huius dictum est, de reliquis etiam intelligatur necesse est, ne oporteat replicare quotiens de aliquo flumine sermo fieret. Is autem fluvius, ut ait Ovidius, gemino cornu olim erat insignis tandem ob petitam Deyaniram Oenei regis Calidonie filiam, in coniugium Herculi desponsatam, cum eo in certamen devenit, et cum sese in varias transformasset figuras, ad ultimum victus et spe coniugii et uno cornu privatus est. Primumque preterea Lactantius et Servius dicunt hunc fuisse qui vinum poculis miscuerit. Quod etiam testatur Virgilius: Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis. Eumque Syrenarum patrem esse voluerunt. Quid per hoc sentiendum sit exquirentes, sciendum Acheloum fluvium e Pindo monte fluere, ut scribit Plinius, et ut Vibius Sequester de fluminibus asserit, primus fuit qui terram erupit, et, ut idem Plinius ait, Acarnaniam ab Etholia dividit et per fines Perebiorum affluens in Maliacum sinum effunditur, hostio obiectas habens insulas Thynnidas, ex quibus assiduo terre invectu continenti quasdam iunxit. Certamen autem eius et Herculis, quoniam in gloriam Herculis cessit, ubi eiusdem labores in sequentibus scribemus, ut dabitur, exponemus. Vinum autem poculis miscuisse, nil aliud intellexisse veteres puto, nisi quia primo penes eum in Grecia vinee plantate sunt, que in usu ante non erant, et sic ex eo loco primo vinum propinatum est. De Syrenis autem dicetur in proximo.

CAP. XX. De Syrenis filiabus Acheloi.

Syrenas tres fuisse Servius et Fulgentius asserunt, et Acheloi atque Caliopis muse filias, cantantesque dicunt alteram voce, alteram cythara, et tibiis tertiam. Leontius vero illas dicit fuisse quattuor sic nuncupatas: Aglaosi, Telciepi, Pisinoi et Iligi; easque filias Acheloi et Thersicoris muse, quartam timpano canere superaddens. Has dicit Ovidius socias fuisse Proserpine, eamque raptam diu quesisse, quam cum non reperissent, in marina monstra fuisse conversas, ora virginum habentia, et corpus ad umbilicum usque femineum, abinde infra pisces existentia, quos elatos Albericus dicit, et eis gallinacios pedes addit, et retenta modulationis doctrina, qua ante mutationes utebantur, dulcissimam canunt melodiam. Eas preterea dicit Servius iuxta Pelorum Sycilie promontorium primo, deinde ad Capream insulam secessisse. Plinius vero dicit, Neapolim Calchidiensium, et ipsam Parthenopem a tumulo Syrenis appellatam. Et sic iam quinque Syrenas habemus. Deinde paulo post dicit idem Plinius: Nuceria, Surrentum cum promontorio Minerve, Syrenum quondam etc. Aristotiles autem, ubi De mirabilium auditu, dicit: In extremo Ytalie ubi Pelorus scissus ab Appennino iter Tyreno mari in Adriacum prebet, Syrenicas autem insulas residere, eisque ibidem sacrum consistere templum, in quo plurimum ab indiginis sacrificiis honorantur. Que cum tres sint, non absurdum est nominum meminisse. Una ex his igitur Parthenopia appellatur, secunda Laucosia, tercia Ligia nuncupatur. Hec ille. Has autem insuper aiunt sui cantus dulcedine nautas in somnum trahere, sopitos mergere, mersos ultimo devorare, quam ob rem in pratis inter occisorum ossa illas pingebant veteres. Eas nonnulli mortuas dicunt dolore, quod ad se Ulixem pretereuntem trahere nequiverint, ut in Odissea describit Omerus. Hec de his legisse memini, in quibus quid fingentes senserint advertendum est. Palefatus ante alios in libro Incredibilium scribit has meretrices fuisse, solitas decipere navigantes. Et Leontius asserit vetustissima haberi fama apud Etholos prima Grecorum fuisse meretricia, et tantum lenocinio facundie valuisse, ut fere omnem Achayam in suam vertissent predam; et ex hoc arbitrari fabule originis Syrenarum locum fuisse concessum. Et sic illis Etholie fluvius pater est dictus, eo quod eum penes primo sua scelesta cepere servitia; et ut intelligamus per labentem fluvium patrem, lascivam et effluentem concupiscentiam meretricum. Quibus ob blandam fere omnium facundiam Caliopes, id est bona sonoritas, mater ascribitur. Demum prima vocatur Parthenopia a parthenos, quod est virgo. Consuevere quidem meretrices docte volentes exteros irretire, virginum seu pudicarum matronarum mores fingere, oculos scilicet in terram deicere, verba pauca facere, erubescere, tactum fugere, petulcis etiam gesticulationibus ludere, et huiusmodi, ut ex his arbitrentur insipidi hostem honestatis hospitem esse, et incognitum appetant, quod erat cognitum fugiendum. Secunda dicitur Leucosia a leucos, quod est album; ex quo sumendum reor oris formositatem, et corporis decentiam, atque vestium et ornamentorum splendidam apparentiam, quibus compte incedunt illecebres; nam si desint ista cum ab ignaris per exteriora iudicentur intrinseca, non facile devenient ad intentum, cum de sui natura turpes vilipendantur et pauperes. Tercia dicitur Ligia ab iligi, quod est circulus, seu girum, ex quo insipientis captivitas assumenda, que adeo irretitos tenet astrictos, ut etiam si noverint scelestissimas esse quas amant, nequeant volentes vincla dissolvere. Harum autem cantus voce, fidibus et tibiis, quid aliud putandi sunt, nisi melliflua verba, blanditie, gannitus, risusque lascivi et petulantie, quibus carcerati naute, id est exteri, trahuntur in somnum a talibus, id est in sui oblivionem se ipsos, spe stolida decipientes, donec his ligurrientibus mercimonia omnia, facultates et navigia dederint; et sic demersi non in mare, sed in sterquilinio obscene libidinis, devorentur ab his marinis imo infernalibus monstris, que, eis nudatis atque repulsis in pratis, id est in deliciis, ossibus miserorum, id est exinanitis memoriis nudatorum insident, seu eosdem infami servitute premunt. Ab umbilico autem infra ideo pisces esse dixere, ut cognoscamus ad decorem eo usque virgineum corpus, id est pulchrum atque decens mulieribus esse concessum, ut appareat homo; in umbilico autem omnem libidinosam mulierum concupiscientiam esse credunt, cui soli, quod corporis deorsum restat, deservit, ex quo non absurde piscibus similantur, qui animalia sunt lubrica et facile in aquis huc illuc discurrentia; sic et meretrices cernimus in coitum discurrere variorum, quod per alas etiam designatur. Eas autem habere gallinacios pedes ideo voluere, quia prodige et inconsiderate credentium eis dispergunt substantias. Socias autem has fuisse Proserpine ideo fictum puto, quia pro Proserpina Sycula habundantia rerum summenda sit, ex qua ut plurimum libidinis pruritus subsequitur, et ciborum ociorumque delicie ministrantur. Hec autem dum subtrahitur, ut fit, remanente ob consuetudinem appetitu, dum perquiritur, nec invenitur, et ob penuriam appetitus acuitur, fit ut a multis in lupanar usque queratur. Dicunt insuper has incolere insulas et litoralia loca, quod ideo dictum est, quia sic sit; nequeunt enim huiusmodi femine ubi cognite aucupium facere, et ideo he ex proposito incolunt loca, ad que crebro forenses adveniant, ut illos possint incognite laqueare. De his quidem Syrenis deo plenus Ysaias dixit: Syrene et demonia saltabunt in Babilone; quod forsan evo nostro in nova Babilone contigisse vidimus. Sunt autem Syrene dicte a seiron, quod est tractus; trahunt enim ut premonstratum est.

CAP. XXI. De Ynaco fluvio XII° filio Occeani, qui genuit Yonem, Phoroneum et Phegeum.

Ynacus Achaye grandis est fluvius, irrigans, ut ait Pomponius, Argolicos campos. Hic, ut ceteri, Occeani et Terre dicitur filius. Pro quo sentiatur, volunt veteres, de Ynaco rege Sycionorum, a quo denominatus est. Qui, ut ait Eusebius, regnavit, regnante apud Assyrios Balameo seu Xerxe, circa annos mundi īīīcccxlvii, qua tempestate Jacob natus est.

CAP. XXII. De Yone Ynachi filia et matre Epaphi.

Yo, ut dicit Ovidius, filia fuit Ynachi, ex qua talem recitat fabulam. Quod cum esset formosissima virgo, a Jove dilecta est, qui illam a paternis undis redeuntem atque iam fugientem, orantemque tenebris superinductis detinuit, et oppressit; et cum Juno ex alto vidisset tenebras, suspicata descendit in terras, et tenebras solvit. Quod Juppiter videns ne pateret crimen, puellam transformavit in vaccam, eamque laudanti atque deposcenti Junoni egre dono concessit, que illico Argo filio Aristidis, cui centum erant oculi bini et bini dormientes vicissim, servandam tradidit. Cui compatiens Juppiter misit Mercurium, ut illam custodia liberaret. Qui, pastoris sumpta forma, Argo iunctus est. Cui dum redderet fistule rationem, eum tetigit caduceo, et in profundissimum somnum omnes una oculos eius astrinxit, et inde dormientem gladio interemit. Quod videns Juno, Argi oculos summens, illos caude pavonis avis sue apposuit, et vacce immisit oestrum, quo infestata cursum rapuit, et peragratis locis plurimis, non ante destitit quam ad Egyptios perveniret, ubi quievit, et prece Jovis a Junone eidem forma pristina restituta est; et, ut volunt plurimi, Jovi peperit Epaphum, nupsitque Api nepoti suo, et ex Yone ab Egyptiis Ysis dicta est. Huius fabule duplicem esse sensum puto, naturalem scilicet et hystoriographum; quorum talem naturalem existimo, ut hic iuxta Macrobii sententiam pro sole Juppiter accipiendus est; qui Sol Ynaci fluvii filiam amat, id est humani seminis vitalem humiditatem, ut in eam agat fiatque, quod ait Aristotiles: Homo hominem generat et sol; quam quidem humiditatem Ynaci, iuxta fictionem, filiam tunc tenebris circundat, cum in utero matris suo opere conceptum fetum auget et conservat; quas quidem tenebras tunc Juno, id est luna, ad quam spectat meatus ampliare corporum, resolvit, cum invocata more veteri, eo quod dea parturientium haberetur, illum iam maturum deducit in lucem, quem iam sol in vaccam transformaverat, id est ex humiditate humani seminis concreta animal fecerat. Et ideo in vaccam transformatus dicitur homo, quia uti vacca laboriosum et fructuosum sit animal, sic et homo; qui quidem, uti ad volatum avis, sic et ipse nascitur ad laborem; quorum autem fructuosus sit labor, deus ipse cognovit. Demum hic iam natus Argo servandus committitur, id est rationi, cui profecto multa sunt lumina semper, et in salutem nostram vigilantia. Sane Mercurius, id est blande carnis astutia, caduceo, id est suasuonibus pessimis, in somnum rationem deducit atque interimit, eaque superata atque deiecta, Juno, id est regnorum preminentiorum atque divitiarum concupiscentia, vacce, id est humano appetitui, summittit oestrum, id est sollicitudinis acquirendi stimulum; hinc miseri cursum rapimus, vagamur, et circum agimur fluctuantes, quietem eis in rebus querentes, in quibus ne dum sit quies, sed continuus labor inest talis, ut anxios nos ad ultimum deducat in Egyptum, id est in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium; et ni nobis divino munere suffragium prestetur, Ysis effici efficimur, id est terra, sic enim Ysis interpretatur, et a cunctis, tanquam res vilis atque deiecta calcamur. Et hec quantum ad naturalem et misticum sensum dicta sint. Ad hystorialem autem videntur sufficere que supra de Yside Promethei filia dicta sunt, si hanc potius quam illam Egyptiam Ysidem esse velimus. Theodontius vero et Leontius apertissime negant hanc Yonem in Egyptum transfretasse, aut unquam Ysidis habuisse nomen, quin imo dicit alter eorum eam apud Yonas regnasse, eosque de suo nomine nuncupasse. Quibus et si multum Ovidii ostet autoritas, multum tamen fidei affert inconvenientia temporum. Eusebio enim teste in libro Temporum, Ynacus apud Argos regnavit circa annos mundi īīīcccxlvii, eumque annis quinquaginta regnasse dicit Eusebius idem, infra quod tempus Yonem natam necesse est. Potuit hac tempestate Jovem Etheris filium esse, ex quo et Nyobe Phoronei filia, natum Apym non Epaphum; reliqui vero Joves diu fuere post istum, ex quibus secundus Ysidi Promethei filie contemporaneus est; nam regnante Argivis Phorbante, Ysis ipsa Promethei filia floruit etate, et eadem tempestate constat Argum fuisse cuncta cernentem. Inde idem Eusebius et in eodem libro, anno mundi īīīdcxlvii, regnante Cecrope Athenis, dicit Yonem Ynachi fuisse filiam, eidemque Jovem immixtum, et eam anno regni Cecropis XLVIII in Egyptum transfretasse. Subsequenter adhuc Eusebius, et in eodem libro, dicit anno mundi īīīDCCXXVIIII Danaum regem Argivorum fuisse, et eius filiam Ypermestram et eandem Ysidem seu Yonem esse. Postremo in eodem volumine asserit, anno mundi īīīdcclxxiii, regnante Lynceo Argis et Athenis Pandione, Ypermestram, quam Ysidem vocavere, fuisse. Quod quidem tempus satis competit Jovi Cretensi, qui Juppiter IIIus fuit. Quibus tam diversis hystoriograforum opinionibus fere stupefactus, quid teneam de hac Yside nescio. Hoc tamen scio, quia temporis conformitas Ysidis Promethei cum Jone et hystoria, que si non vera est, vero tamen similis est, me magis quam ad aliquam aliarum trahit. Sane, ut ad aliqua circa allegoriam huius Yonis per alios dicta revertar, aliis omissis, dicunt hanc ideo in vaccam fingi mutatam, quia in navi, cuius erat insigne vacca, in Egyptum transfretasset. Que postmodum diu, ut dicit Fulgentius, ab Egyptiis in summa reverentia habita est, et ibi licteras Egyptiis tradidisse, qui primo signis loco licterarum utebantur, eosque terre docuisse culturam, et, ut placet Martiano, lini usum sementemque primam ibidem adinvenisse, atque seri fecisse, et multa eis etiam commoda demonstrasse. Esto Augustinus, in libro De civitate dei, dicat quosdam scribere eam ex Ethyopia in Egyptum venisse reginam, Preterea eam Api nepoti suo, qui post eam, et aliqui ante eam dicunt, in Egyptum etiam transfretavit, nupsisse. Eusebius vero eam cuidam nupsisse Telegono scribit, et ex quocunque habuerit seu ex Jove, seu ex Api vel Telegono, Epaphum filium peperisse volunt. Hec insuper propter concessa commoda doctrinis suis Egyptiis ab omnibus dea habita est, et dum viveret omni divino cultu honorata, et post mortem, ut ait Augustinus, ubi supra, adeo fuit illis grata, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.

CAP. XXIII. De Phoroneo Ynaci filio, qui genuit Egyaleum et Nyobem.

Phoroneus, ut Eusebius in libro Temporum scribit, filius fuit Ynachi et secundus apud Argos tenuit regnum, Beloco regnante Assyriis, et Sycioniis Leucippo. Fuit quippe homo insignis industria et sapientia conspicuus, cuius tempore primo legum et iudiciorum Argos clarior facta est. Nam ab hoc iuris civilis periti dicunt eum locum, quem forum dicimus, in quo scilicet petentibus iura redduntur, denominari. Cuius preterea filios Egyaleum atque Nyobem fuisse dicit Eusebius. Asserit insuper Lactantius hunc primo Junoni sacrificasse.

CAP. XXIV. De Egyaleo Phoronei filio.

Egyaleus, ut testatur Eusebius, Phoronei fuit filius. Huic Apis, quem Phoronei filium quidam dicunt, quod etiam velle idem videtur Eusebius, dato dicat eum ex Nyobe filia Phoronei Jovis filium primum, ex mortali femina susceptum fore, postquam Argis regnasset, in Egyptum transiturus Achaye regnum liquit, sed cui imperaverit regioni non dicit. Eusebium autem in se discordantem de Api, quem et Jovis et Phoronei dicit filium, ut verum scripsisse videatur, est possibile duos fuisse quibus nomen idem, quorum alter Jovis, alter Phoronei fuit filius, et sic identitas nominis veritatem hystorie intricavit. Quod autem duo fuerint per Eusebium apparet, quorum unus, ut ipse ait, Sycioniorum rex fuit, circa annos mundi īīīCCXXVIIII. Alter vero apud Egyptios deificatus est anno mundi īīīCCCLXVII, et hunc idem dicit Eusebius regem Argivorum fuisse anno mundi īīīCCCCLVII, et cum Egyaleum fratrem suum regem fecisset Achaye, ad Egyptum navigasse. Preterea, idem Eusebius scribit, anno mundi īīīCCCCXIII Jovem Nyobi filie Phoronei immixtum, et ex eo concubitu natum Apim, quem postea Serapim Egyptii vocavere. Deus rei huius videat veritatem, ego quidem has intricationes non intelligo, nedum explicare queam.

CAP. XXV. De Nyobe filia Phoronei que peperit Apim.

Nyobes, ut Eusebio placet, fuit filia Phoronei, esto Gervasius Tileboriensis in libro Ociorum imperialium asserat hanc matrem Phoronei, non filiam, quod quidem non est impossibile idem nomen avie et nepti fuisse. Cum hac autem dicit Eusebius, et post eum Lactantius, immixtum Jovem, cum ante mortalium nulli fuisset immistus, et ex ea suscepisse Apim, qui post Phoroneum regnavit Argivis, et ab Egyptiis postmodum Serapis dictus est.

CAP. XXVI. De Phegeo Ynaci fluminis filio.

Phegeus, si Augustino credimus, Ynaci fuit filius. Qui cum adhuc iuvenculus moreretur, ad eius tumulum templum constructum est, et sacra ordinata, ut tanquam deus etiam coleretur. Primus quidam sacella diis instituerat, et honores divinos impenderat, docueratque regni sui rudes homines tempora per menses et annos distinguere. Quibus meritis a suis deus habitus est.

CAP. XXVII. De Peneo flumine XIII Occeani filio, qui genuit Cyrenem et Danem.

Peneus Thesalie fluvius est, eque Occeani sicuti et reliqui filius, celebris quidem poetarum carminibus et hystoriographorum licteris. Cui due fuere filie Cyrenes et Danes.

CAP. XXVIII. De Cyrene Penei filia, que peperit Aristeum et fratres.

Cyrenes, teste Virgilio, filia fuit Penei fluminis; dicit enim: Cyrene soror ipse tibi, tua maxima cura, Tristis Aristeus Penei genitoris ad undam etc. Hanc dicit Justinus ab Apolline raptam, et ei Aristeum et fratres peperisse. Huius autem, que secundum rei veritatem spei regis apud Peneum regnantis fuit filia, et fabula et hystoria plene habetur in precedentibus, ubi de Aristeo dictum est.

CAP. XXIX. De Dane Penei filia.

Danem Penei fluminis fuisse filiam vulgatissima fama est, et fere delire iam anicule, eam et speciosissimam virginem, et a Phebo dilectam novere, eumque dum fugeret, miseratione deorum in laurum fuisse conversam, et inde ab Apolline ad suas cytharas et pharetras ornandas assumptam. Qua fabula, ni fallor, ratio tegitur naturalis. Pro Dane quidem humiditas, que circa Penei ripam ex ipso Peneo procedit, summenda est, quam ideo Apollinem dixere diligere, eo quod illam fervore radiorum suorum in sublime trahat, eamque non nunquam resolvit in aerem, et ob id humiditas, ut natura fit, quia una queque res fugit et renuit id, per quod de esse ad non esse trahatur, sese ad intrinseca terre trahit; ibi autem cum eam in altum trahere nequeat Apollo, agit in eam, et cum habundet regio illa semine laurorum, et licit lauros, et sic Danes, id est humiditas, Penei filia in laurum versa videtur. Sed ratio videnda est, cur huius, frondes suis citharis et pharetris dicarit Apollo, que potest esse talis. Mos Grecorum vetustissimus fuit, secundum qualitates agonum, quos varios in suis solemnitatibus peragebant, inter alia munera sertis frondium honorare victores, et cum inter ceteros tanquam dignior Phitius celebraretur agon, qui in memoria superati Phitonis ab Apolline, cura solertioris fieret, victori eiusdem laureum decernebatur sertum. Equo modo et poetis, his potissime, qui heroyco carmine gesta maiorum perpetue commendabant memorie; videbantur enim hos non posse absque Apollinis facundia tam sublimes versus componere, et sicuti per pharetram Apollinis pugiles et athletas designare volebant, sic per cytharam demonstrari poetas, et hinc tractum Apollinis cytharas et pharetras ornari lauro. Qui mos postmodum cum universali rerum gloria ad Romanos delatus est, tanteque apud eos fuit existimationis, ut nisi quibus decerneretur triunphus, decerneretur et laurea, poetis exceptis, qui, superato laudabili labore, meriti viderentur. Quod vir inclitus Franciscus Petrarca, cui iam quidem fuit honor iste delatus, in Epistulis testatur dicens: Florea virginibus sunt laurea serta poetis Cesaribusque simul, parque est ea gloria utrisque. Nec erat decernere cuiquam lauream vulgate autoritatis. Solius senatus fuit ista potestas, quam sibi postea ut reliqua surripuere principes. Que autem ratio tam exquisiti moris inventores moverit, non latet. Dicunt enim Ysidorus et Rabanus, quod laurus a verbo laudis dicta sit, cum prisco tempore laudus vocaretur, et inde quia victores, per quos et servabatur et augebatur respublica, et poete per quos hominum merita miris extollebantur laudibus, frondium laudem significantium ornabantur. Viret preterea arbor hec perpetuo, ut ostendatur per eius viriditatem bene meritorum perpetuo virere famam, et quoniam sola non fulminetur, sic talium glorie viriditatem ab invidie fulmine ledi non posse. Sacra insuper hec arbor Apollini ideo est, eo quod occultam quandam divinationis videatur habere virtutem. Nam aiunt, si quis huius frondes capiti dormientis supponat, eum vera visurum somnia, et ideo Apollini divinationis deo dicata est.

CAP. XXX.De Nylo flumine XIIII° Occeani filio, qui genuit Minervam, Herculem, Dyonisium, Mercurium et Vulcanum.

Nylus fluvius est meridionalis, Egyptum ab Ethyopia separans, Occeani et Terre filius. Huic secundum quosdam latine nomen est Melo, eumque nostri theologi in sacris libris appellari Geon dicunt. De hoc multa et mirabilia referuntur. Composuit enim ex eo libellum Aristotiles, et Seneca phylosophus ubi De questionibus naturalibus multa dixit, et post eum Lucanus, sic et ego ubi De montibus et fluminibus; de quo quoniam hic preter simplex nomen ponitur, si quis amplius videre desiderat prealligata volumina querat. Nos autem de filiis eidem attributis prosequamur.

CAP. XXXI. De Minerva Nyli filia.

Minerva alia a superioribus, ut dicit Tullius De naturis deorum, filia fuit Nyli, eamque, ut ipse idem testatur, Egyptii Salete colunt. Credo ego hanc prudentia et artificio insignem fuisse mulierem, ideo Nyli filiam dictam, quia penes eum forte gessit imperium.

CAP. XXXII. De Hercule Nyli filio.

Hercules a superioribus alius, ut placet Tullio, Nyli fuit filius. Hunc aiunt licteras Frigiis conscripsisse. Eumque dicit Theodontius, qui cum Antheo luctam egit. Quem arbitror illustrem aliquem fuisse virum, Nyli accolam, et inde ille in filium attributum.

CAP. XXXIII. ==De Dyonisio Nyli filio.

Dyonisius, ut dicit Cicero, Nyli filius fuit, non tamen idem cum reliquis, cum dicat eum Nysam interemisse; que autem hec fuerit Nysa, ego non repperi. Sunt tamen qui velint hunc eum esse Dyonisium, qui adversus Yndos habuit bellum et a Perseo superatus et occisus est. Hunc preterea non nulli putant eum esse, qui cum Antheo pugnavit, et ob victoriam habitam Herculis meruisse cognomen.

CAP. XXXIV. De Mercurio IIII° Nyli filio, qui genuit Mercurium quintum et Daphnim.

Mercurius a superioribus quartus Nyli fuit filius, ut legitur apud Tullium De naturis deorum. Hunc dicit Theodontius Hermetem Trimegistum fuisse, pium quidem hominem, et plurimis imbutum doctrinis, et, tanquam gentilis homo, de vero Deo mirabiliter bene sentit eo in libro, quem De ydolo ad Asclepium scripsit. Hic apud Egyptios in maxima veneratione fuit, adeo ut apud eos nephas fuerit ipsum proprio nomine nuncupare. Credo ob reverentiam numinis, ne forte internominando de eius humanitate et mortalitate sermo contigeret, et sic videretur deitati eiusdem in aliquo derogari. Nyli autem filius dictus est ad extollendam fluminis et eius gloriam. Volentes eum insuper quosdam seu genitos, seu attributos habuisse filios.

CAP. XXXV. De Daphni Mercurii IIIIi filio.

Daphnis, ut Servius asserit, filius fuit Mercurii, utrum huius an potius alterius ignoro; ego autem quoniam sub hoc appositum comperi, sic apposui. Fuit quidem iuvenis forma speciosissimus et, ut aiunt, primus in silvis pastor.

CAP. XXXVI. De Mercurio V°, filio Mercurii IIIIi, qui genuit Noracem.

Mercurius qui a primo quintus est, ut dicit Theodontius, Mercurii filii Nyli fuit filius, et cum a patre Cath fuerit nominatus, ob insignem eius et artificiosam scientiam meruit cognominari Mercurius atque coli.sdzx Qui dicit eum, cum illi videretur a fama proavi atque patris locum preripi, in extremum occiduum abiisse, et ibi in maxima occidentalium extimatione fuisse; et cum illos multa docuisset ad mercimonia spectantia, et mensuras, et pondera mercatorum, deum ab eis nuncupatum fuisse. Cuius nominis interpretatio a preclaro viro Francisco Petrarca facta optime convenit cum titulo deitatis; dicit enim in libro Invectivarum in medicum sic: Unde et Mercurium. quem sermonis deum vocant, inde dictum volunt, quod mercatorum Kyrius hoc est, dominus esse videatur. Hec ille. Gallum autem illi addidisse, ut omittamus reliqua, ut nocturnam mercatorum solertiam designaret, qua eo tempore potissime utuntur in componendis mercimoniis, in revidendis rationibus, in itineribus peragendis, et huiusmodi. Hunc eundem Trophonum, id est conversibilem, appellant, quod aptissime mercatorum est, se scilicet ad mores quarumcunque nationum, ad quas vadunt vertere, et negocia sua omnia quadam astuta sermonis circumvolutione peragere, et ingenio et sagacitate tractare. Et quoniam ad occiduos abierit, ab Egyptiis et Grecis eum abiisse sub terras fictum est. De hoc Julius Celsus in libro Belli gallici a Cesare confecti, dicit sic: Hunc Galli maxime colunt, et multarum inventorem artium volunt, et viarum atque itinerum ducem dicunt, et ad questum pecunie et mercaturas habere vim maximam arbitrantur. Cicero autem ubi De naturis deorum, hunc Mercurium, qui Trophon appellatus est, filium dicit fuisse Valentis et Coronidis. Leontius autem addit, dicens eum uterinum fratrem fuisse Esculapii medici fulminati, et ob dolorem fraterne mortis ad occiduos secessisse. Eusebius vero in libro Temporum cum Theodontio concordat, dicens eum fuisse filium Trimegesti, et, regnante Argis Steleno, floruisse.

CAP. XXXVII. De Norace Mercurii quinti filio.

Norax, ut dicit Theodontius, filius fuit Mercurii quinti ex Oschyra nynpha Pyrenei filia. Quod etiam testari videtur Solinus ubi De mirabilibus mundi, qui, eque cum Theodontio, dicit hunc Noracem a Tharsaso Hyspanie oppido venisse Sardiniam, ubi cum Sardus Herculis filius universam insulam ex suo nomine dixisset Sardiniam, ipse oppido constructo Nore de suo nomine nuncupavit.

CAP. XXXVIII. De Vulcano Nyli filio, qui genuit Ethyopem et Solem.

Vulcanus, non is qui prefuit Lemno, sed alter, ut Cicero De naturis deorum scribit, filius fuit Nyli. Hunc Opim Egyptii appellant, eumque esse custodem Egypti volunt. Et cum nil aliud de eo legerim, credo eum aliquem insignem fuisse virum circa fabrefactiones et architectonicam, et secus Nylum imperium habuisse, et ob id Nylo in filium attributum.

CAP. XXXIX. De Ethyope Vulcani filio.

Ethyops, ut Plinio placet in libro De hystoria naturali, filius fuit Vulcani, et ut ipse idem ait, cum omnis gens eius regionis, que postea Ethyopia dicta est, appellaretur Etheria, et deinde Athlantia, postremo, ab isto Ethyope, Ethyopia nuncupata est, non parvum equidem argumentum, eum potentissimum fuisse hominem.

CAP. XL. De Sole Vulcani filio, qui genuit Phetontem, Phethusam, Lampethusam et Iapetiam.

Sol, ut scribit Tullius, Vulcani Egyptii fuit filius, et ut idem dicit Cicero, Egyptii volunt eius urbem fuisse Elyopolim, nam grece elyos, sol dicitur. Theodontius autem dicit eum in ea civitate regnasse, et splendidissimum fuisse regem, et Meropem vero nomine nuncupatum et in coniugem Clymenem habuisse, et ex ea Eridanum, quem Phetontem vocavere, et alios filios suscepisse. Leontius vero putabat eum idem cum Ethyope fuisse, et, ob splendorem occupate Ethyopie, Solem ab amicis et subditis nuncupatum.

CAP. XLI. De Phetonte solis filio, qui genuit Lygum.

Pheton filius fuit Solis Egyptii et Clymenis, ut carmine patet Ovidii in persona Clymenis dicentis: Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis, Nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum etc. De hoc talem recitat Ovidius fabulam. Contigisse scilicet, quod non cedente Phetonte Epapho Jovis et Ysidis filio, ab illo illi dictum sit, eum Solis non esse filium, quam ob causam Pheton matri conquestus, ab ea in regiam usque Solis deductus est, ubi a patre benigne susceptus, petiit quod iam se daturum iuraverat donum, scilicet ut lucis currum illi ducere permitteret; quod cum illi Sol diu frustra dissuasisset, instanti concessit; ipse vero, non sufficientibus viribus ad regendum equos, territus visione Scorpionis dimisit habenas, quam ob causam equi, omisso consueto itinere, nunc in celum ascendentes, nunc versus terram etiam declinantes, omnem illam celi regionem exuxerunt et fere terram omnem multis desiccatis fontibus et fluminibus incenderunt, quo incendio Terra commota oravit Jovem ut auxiliaretur ei, quibus precibus motus Juppiter fulminavit Phetontem, qui in Padum cecidit, ibique a sororibus defletus atque sepultus est, et sepulcro appositum epythaphium tale: Hic situs est Pheton currus auriga paterni, Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis. Fictio hec iudicio meo subspisso cortice hystoriam et naturalem rationem tegit. Creditum enim ab antiquis est, ut in libro Temporum asserit Eusebius et post eum Orosius presbyter in Cronicis suis, incendium quoddam permaximum in partibus Grece et orientis fuisse, regnante Cecrope primo Atheniensium rege, nec hoc humano opere factum, sed corporum supercelestium infusione emissum, et id omnes incendium vocavere Phetontis. Huius enim longe lateque vagantis opere factum est, ut desiccarentur fontes et flumina multa, sata omnia redigerentur in cineres, arescerent silve, et arbusta quecunque, relinquerentur ab incolis urbes et a populis regiones, et mare fere fervescere videretur omne; et cum mensibus perseverasset pluribus, contigit ut circa medium autumni, cadentibus immensis imbribus, extingueretur. Que sub figmento tali ratione ponuntur. Pheton ante alia, ut ait Leontius Thessalus, latine sonat incendium; hic ideo Solis dicitur filius, quia sol caloris fons et origo sit, et sic cum a Sole causare videatur calor omnis, non incongrue incendii pater fictus est. Climenes autem grece, latine sonat humiditas, que ideo Phetontis mater dicta est, quia non possit perseverare calor, nisi congrua subsistat humiditas, et sic ab humiditate tanquam a matre filius ali videtur, et in esse perseverare. Quod autem Pheton petat a patre, ut lucis currum ducat, nil aliud sentire debemus quam innatum quoddam etiam insensibilibus creaturis permanendi et augendi desiderium, ut de insensibilibus tanquam de rationalibus loquar; quod etiam de Terra orante dicere possumus. Quod autem inseritur, eum viso Scorpione timuisse atque habenas equorum liquisse, et in eos ultra solitum ascendisse, et celi partem, illam exussisse, et terram equo modo descendentes incendisse, ab ordine nature continuo suntum est. Est in Zodiaco spatium XX graduum, a XX° scilicet gradu libre usque ad X scorpionis, quod phylosophi viam vocavere combustam, eo quod singulis annis, gradiente sole per spatium illud, omnia in terris videantur exuri; nam arescunt herbe, frondes albescunt et decidunt, aque ad interiora terre retrahuntur, nec aliquid penitus ea tempestate gignitur, et sic ab effectu celi pars illa denominatur. Preterea Phetontem circa medium autumni fulminatum fingunt, quia eo tempore ex opposito Scorpioni occidente sole surgunt in oriente cum signo Tauri Pliades, Orion et Eridanus astra, habentia provocare pluvias et exundationes aquarum, a quibus extinguuntur incendia; quas pluvias videmus ut plurimum cadentes circa medium autumni, vel ante, et diu perseverare, et sic eorum opere omnis terre superficialis calor extinguitur. Eum autem in Eridanum cecidisse sic sentiendum puto. Dicit enim Iginus in libro De astrologia poetarum, Eridanum a non nullis nuncupari Nilum, et ab aliis Occeanum, pro quibus ingentem aquarum copiam debemus accipere, et sic intelligere incendia in ingenti aquarum copia cadere, id est estingui, et sic non in Padum simpliciter, ut non nulli minus advertenter arbitrantur. Quod autem a Jove fulminatus sit, sic intelligendum reor. Intelligunt enim poete non nunquam pro Jove ignem et aliquando aerem, qui hic pro aere accipiendus est, in quo ascendentes vapores humidi conglomerantur in nubes; que, si impulsu alicuius venti extollantur usque ad frigidam aeris regionem, confestim vertuntur in aquas, quas cadentes pluvias dicimus; et sic fulminatus est, id est extinctus a Jove, id est ab aere causante pluvias. Possemus insuper dicere, omissa historia veteri, estivum calorem a temperie supervenientis autumni extingui, et in imbres deici. Asserit tamen Paulus Perusinus secundum nescio quem Eustachium, quod, regnante Spareto apud Assirios, Eridanus qui et Pheton Solis Egyptii filius, cum copia suorum, duce Nylo navigiis devenit in mare, et ventis adiutus in sinum, quem Lygustinum dicimus, venit; ibi, cum suis longa fatigatus navigatione, descendit in litus, et cum suasionibus suorum in Mediterranea pergeret, Genuinum ex sociis suis unum, nausea maris debilitatum, cum parte suorum navium custodem liquit in litore; qui iunctus accolis loci, silvestribus hominibus oppidum condit, et Genuam de suo nomine nuncupavit; Eridanus autem, superatis montibus, cum in amplissimam atque fertilem devenisset planiciem, hominesque rudes et agrestes feroces tamen comperisset, ratus se ingenio superaturum ferociam, secus Padum consedit, et, ut idem refert Paulus, videtur Eustachium velle Taurinum oppidum suum fuisse opus, sed Eridanum nuncupatum. Ibidem autem cum aliquandiu regnasset, relicto Lygure filio, in Pado periit, a quo Padus Eridanus appellatus est. Quem veteres Egyptii in memoriam compatriote sui inter celi ymagines locavere. Et sic aliquid videntur arbitrari hoc fabule dedisse causam, et potissime, quod fulminatus sit Pheton et in Padum deiectus. Addebat huic Leontius fratres duos, Yphyclum scilicet et Phylacem, eosque natu maiores Phetonte, de quibus quoniam nil aliud, illos apponere non curavi.

CAP. XLII. De Lygo seu Lygure filio Phetontis.

Lygus, ut ex dictis patet, filius fuit Phetontis, eique mortuo successit; qui, quos habuit in dicione populos, Ligures de suo nomine nuncupavit.

CAP. XLIII. De Phetusa, Lampethusa et Iapetia filiabus Solis.

Phethusa, Lampethusa et Iapetia, ut ait Ovidius, filie fuere Solis, et secus Padum mortem Phetontis flentes, in arbores verse electrum lacrimantes sunt. Cuius figmenti si causam exquiramus, non arbitror has fuisse feminas, quin imo diversas arborum species circa Padi palustria agente sole sua sponte nascentium, et circa estatis extremum, dum incipit solis fervor, decrescere, sudantium humorem croceum in modum lacrimarum, qui si colligantur, arte solidatur in electrum, et quia, ut dictum est, agente sole nascuntur in locis humidis, Solis et Climenes, id est humiditatis, filie dicte sunt, et a Sole Elyades nuncupate.

CAP. XLIV. De Alpheo fluvio Occeani filio XV°, qui genuit Orsilocum.

Alpheus Occeani et Terre fuit filius, quem Servius fluvium Elydis esse dicit, eo quod apud Pisam Elydis civitatem effluat. Hunc autem amasse Arethusam nynpham, que in fontem versa est, eamque in Sicyliam usque secutum dicit Virgilius: Sicanio pretenta sinu iacet insula contra Plenurium undosum, nomen dixere priores Ortigiam. Alpheum fama est huc Elydis amnem Occultas egisse vias subter mare, qui nunc Ore, Arethusa, tuo Syculis confundit undis etc. De hoc supra ubi de Arethusa satis dictum est; verum Servius amoris huius flammas, his aperit verbis: Elis et Pisa civitates sunt Archadie, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam, unde fit ut fingatur coniungi in exitu quos origo non iunxit. Huius autem filium dicunt fuisse Orsilocum.

CAP. XLV. De Orsiloco filio Alphei fluvi, qui genuit Dyocleum.

Orsiloco filius fuit Alphei fluminis, ut liquido testatur Omerus in Yliade, dicens: γένος δʹ ἦν ἐκ ποταμοῖο Ἀλφειοῦ, ὄς τʹ εὐρὺ ῥέει Πυλίων διὰ γαίης, Ὃς τέκετʹ Ὀρτίλοχον πολέεσσʹ ἄνδρεσσιν ἄνακτα· Ὀρτίλοχος δʹ ἄρʹ ἔτικτε Διοκλῆα μεγάθυμον͵ Ἐκ δὲ Διοκλῆος διδυμάονε παῖδε γενέσθην͵ Κρήθων Ὀρσίλοχός τε͵ μάχης εὖ εἰδότε πάσης etc. [Que latine sonant]: Generatio autem erat a fluvio Alpheo, qui ample fluit per terram Pylon. Qui genuit Orsilocum multorum virorum regem. Orsilocus autem genuit Dyoclea magnanimum. A Dyocleo gemelli filii nati sunt Crito Orsilocusque, omnis pugne bene scientes. Hunc Orsilocum dicit Omerus in Phiri civitate, que secus Alpheum est, habitasse, ex quo satis patet que sit huius filiationis causa.

CAP. XLVI. De Dyocleo filio Orsiloci, qui genuit Crithonem et Orsilocum.

Dyocleus, ut satis per Omerum ostensum est, filius fuit Orsiloci, ex quo preter nomen et genus, et quod Crithonem et Orsilocum filios genuerit, nil habeo.

CAP. XLVII. De Crithone et Orsiloco filiis Dyoclei.

Critho et Orsilocus, ut ostensum est, fuerunt filii Dyoclei. Hii quidem insurgentibus Grecis adversus Troianos, una cum reliquis Grecorum principibus coniurantes, venere ex Phyri civitate ad exterminium Ylionis. Ibi autem cum ingentis essent animi, et plurimum in corporeis viribus confiderent, die quadam, inito certamine, ausi sunt adversus Eneam armis insurgere, aquo ambo occisi sunt, et maximo Menelai et Anthiloci Nestoris filii labore, e manibus hostium eorum cadavera subtracta sunt, et concessa sepulcro.

CAP. XLVIII. De Criniso fluvio XVI° Occeani filio, qui genuit Acestem.

Crinisus fluvius Occeani et Terre fuit filius. Is quidem per Syciliam fluit, et ex eo talem refert Servius fabulam. Nam cum Laumedon promissam Neptuno et Apollini mercedem pro edificatione murorum Ylionis non persolveret, et Neptunus iratus Troie cetos immisisset, ut eam vastarent, consultus Apollo etiam, indignatus, dicunt contraria respondisse, scilicet obiciendas esse puellas nobiles belue; quod cum fieret, Yppotes Troianus quidam nobilis, cum cerneret Hesyonam, Laumedontis filiam, non absque seditione religatam, timens ne sic Egeste filie sue contingeret, clam illam navi imposuit, fortuneque commisit, volens potius ut, se non vidente, a fluctibus sorberetur, quam se coram devoraretur a belua. Hec autem ventorum vi in Syciliam delata est, ubi Crinisus fluvius, eius forte formositate captus, in canem seu in ursum versus eam cepit atque oppressit, et ex ea Acestem filium suscepit. Huius fabule medium hystoria est. Quod autem circa principium fictum legitur, ubi de Laumedonte exponitur. Quod autem in fine est, dicit Theodontius per coniecturas oportere summi, cum nil traditum inveniat ab antiquis. Et idcirco dicit possibile fuisse hanc virginem minis alicuius potentis circa Crinisum, ubi devenerat, pavefactam eius in amplexus venisse; nam minantium boatus latratibus canum simillimi sunt, seu audaci alicuius complexu, quod ad ursum spectare videtur, virginem captam atque oppressam fuisse.

CAP. XLIX. De Aceste filio Crinisii fluminis.

Acestes filius fuit Crinisi fluminis ex Egesta Troiana, ut in Eneida testatur Virgilius dicens: occurrit Acestes, Horridus in iaculis et pelle Libistridis urse, Troia Criniso conceptum flumine mater Quem genuit [Veterum] non immemor ille parentum etc. Hic iam senex primo Anchisem et Eneam Ytaliam petentes suscepit hospitio, et mortuum Anchisem una cum Enea in Erice monte Sycilie sepelivit. Demum iterum a Cartagine discedentem Eneam, quo illum venti impulerant suscepit. Ubi Eneas condita invalidis sociis civitate, eam a matre Acestis vocavit Egestam, que postea Segesta vocata est, et sub dominio reliquit Acestis; quem tam ab Enea relicti, quam indigene regem suum vocavere.

CAP. L. De Tyberi fluvio Occeani XVII° filio, qui genuit Citheonum.

Tyberis seu Tybris Occeani et Terre filius. Hic ex Appennini latere dextero effluens, Tuscos ab Umbris atque Campanis, urbem etiam Romam dividens, separat. Cui eo quod contigerit rerum dominium intueri erga se, tanto orbi et carminibus poetarum celeberrimus factus est, adeo ut Xantum atque Symoim, Grecorum memoria illustres, superaverit. Cui multa fuere nomina que, si quis appetit, videat ubi De montibus et fluminibus scripsi. Placuit preterea priscis hunc Citheonum filium genuisse.

CAP. LI. De Citheono Tyberis filio.

Citheonus filius fuit Tyberis fluvii et Mantonis, filie olim Tyresie Thebani vatis, ut in Eneida testatur Virgilius, dicens: Ille etiam patriis agmen Citheonus ab oris, Fatidice Manthos et Tusci filius amnis, Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen etc. Hunc Servius dicit in Buccolicis Bianorem vocari a Virgilio. Sane Pomponius in Cosmographia de hac Mantho seu Manthone aliter sentire videtur, sic dicens, Asyaticum litus describens: Ibi Lybedos, Clariique Apollinis fanum, quod Mantho Thyresie filia, fugiens victores Thebanorum Ephygenos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantos filius fuit etc. Ex quibus patet non in occiduum, sed in orientem solem hanc fugientem sumpsisse iter. Est tamen possibile eam tractu temporis in Ytaliam venisse, quod et si minime probetur, quis tam claro vati fidem deneget circa sue civitatis originem?

CAP. LII. De Axio fluvio, XVIII° Occeani filio, qui genuit Pelagonium.

Axius fluvius Occeani et Terre fuit filius, de quo Omerus in Yliade: τηλόθεν ἐξ Ἀμυδῶνος͵ ἀπ᾽ Ἀξίοῦ εὐρυ ρέοντος͵ Ἀξιόυ͵ οὗ κάλλιστον ὕδωρ ἐπϊκιδναται ἀιαν. Παφλαγονῶν etc. [Quel atine sonant]: Procul ab Amidona, ab Axio amplifluctus, Axio, cuius pulcherrima aqua spargitur per terram Paphlagonum. Hunc dicit Omerus amasse Perhibiam antiquiorem ex filiabus Achessomenii, et eam oppressisse, et ex ea Pelagonium suscepisse.

CAP. LIII. De Pelagonio Axii filio qui genuit Asteropium.

Pelagonius filius fuit Axii fluminis et Perhibie, ut Omerus in Yliade testatur, ex quo nil aliad legisse memini, nisi quod Asteropium filium genuit.

CAP. LIV. De Asteropio Pelagonii filio.

Asteropius, ut testatur Omerus, filius fuit Pelagonii. Qui audax iuvenis atque robustus cum Peonibus auxilio venit <Troianis>, et dum nimis ex viribus suis confideret in XIa die postquam ad Troiam venerat, Achilli irato ob occisum Patroclum occurrere ausus est, et primo verbis eum lacessire, et inde armis contendere, a quo misere cesus interiit.

CAP. LV. De Asopo fluvio Occeani XVIIII° filio, qui genuit Hypseum et Eginam.

Asopus fluvius, ut aiunt, Occeani et Terre fuit filius. Hic per Boetiam fluit, ut ait Lactantius, et in Epydagmon effluit, ut ubi de fluminibus asserit Vibius. Hunc preterea patrem asserunt fuisse Ypsei et Egyne, et cum rescisset Egynam a Jove viciatam, adeo egre tulisse, ut furore commotus undis in astra bellum moveret, ut ait Statius: Namque ferunt raptam patriis Egynam ab undis Amplexu latuisse Jovis, furit amnis, et astris Infensus bellare parat, nondum ista licebant Nec superis, stetit audaces effusus in iras, Conseruitque manum, nec quem imploraret habebat etc. Jovem autem commotum eum fulminasse aiunt. Quod idem testatur Statius dum dicit: Donec vi tonitru summotus et igne trisulco Cessit, adhuc ripis animosus gurges hanelis Fulmineum cinerem, magneque insignia pene Gaudet, et Ethneos in celum efflare vapores etc. Fictio fabule huius talem contegit veritatem. Dicit Leontius Asopum regem fuisse Boetie, et ab eo flumen denominatum, cui cum Juppiter Archas Egynam surripuisset filiam, convocatis viribus, bellum adversus eum movit, et ab eo victus atque fugatus est. Quod autem fulminatus fuerit non pertinet ad regem, sed ad flumen; quod cum per sulphureos campos transitum faciat, et undis suis ex illis fumum suscitat, apud veteres iram fulminis causavit.

CAP. LVI. De Ypseo Asopi fluminis filio.

Ypseus filius fuit Asopi fluminis, ut carmine probatur Statii, dum dicit: Sed potius celsos vibrantem hunc aspice late Ypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro Leva, ter insuto servant ingentia ferro Pectora; nam tergo nunquam metus, hasta vetustum Silvarum decus, emisse cui pervia semper Armaque pectoraque et nunquam manus irrita voti. Asopos genuisse datur dignusque videtur Tunc pater, arreptis cum torrentissimus exit Pontibus, aut nate tumidus cum virginis ultor Flumina concussit, generum indignata tonantem etc. Hic autem, ut idem ostendit Statius, auxilium tulit Ethiocli adversus Polinicem.

CAP. LVII. De Egyna filia Asopi, que peperit Eacum.

Egyna filia fuit Asopi fluminis, ut supra dictum est. Quam Juppiter amavit, ut dicit Ovidius: Aureus ut Danen Asopida luserit ignis etc. Nam in ignem versus eam decepit et oppressit, et ex ea suscepisse Eacum volunt, qui postea, ut idem ait Ovidius, insulam Enopiam, in qua regnavit, de nomine matris vocavit Egynam, que in hodiernum usque nomen servat. Quod in ignem versus sit Juppiter, dum cum Egyna concubuit, arbitror potius a virtute subsecute posteritatis, quam aliunde sumptum; enim ignei vigoris homines fuerunt Eacides, ut in Achille, Pyrro et aliis descendentibus satis videre possumus.

CAP. LVIII. De Cephyso flumine Occeani XX° filio, qui genuit Narcissum.

Cephysus filius Occeani fuit et Terre, et per Boetiam labitur, ut ostendit Lucanus: Boetii coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephysos aqua, Cadmeiaque Dyrce etc. Huius dicunt filium fuisse Narcissum, et quod cum cede Zephyri prostratus esset, Apollinis miseratione sanatus sit, ut dicit Lactantius. Circa que primo aquas Cephysi ideo vocari fatidicas credo, quia penes eum fuerit olim templum Themis, ad quod, cum nondum essent oracula Phebi, Deucalion et Pyrra consulturi deam iverunt, et quia ibi darentur responsa, et quid fato futurum esset demonstraretur, sumpsit aqua cognomen, et quod dee templi erat, aque etiam appropriatum est. Et forsan precedentia sacra responsa instituto veteri absque aqua fluminis fieri non poterant; et sic aliquid videbatur aqua illius false divinitatis habere. Quod nece Zephyri prostratus sit, posset esse intentio hec. Dicit Augustinus in libro De civitate dei, Mesappum regem Sycioniorum nonum fuisse, qui et Cephysus appellatus est. Cuius forte regia in parte erat, in qua estivo tempore, flante Zephyro, sanitas erat incolis, eo vero cessante, ut sit, et aliis supervenientibus ventis corrumpebatur aer, et sic factum est, ut nece Zephyri Cephysus infirmitatem inciderit, a qua beneficio Apollinis, id est medicine, quia medicine deus appellatus est Apollo, relevatus sit Cephysus, et sanitati restitutus. Et si hec regi attribuere volumus, attribuere possimus regioni, per quam labitur Cephysus.

CAP. LIX. De Narcisso filio Cephysi.

Narcissus filius fuit Cephysi et Lyriopis nynphe, ut satis ostendit Ovidius, dum dicit: Prima fidem votisque dare tentamina sumpsit Cerula Lyriope, quam quondam flumine curvo Implevit clauseque suis Cephysus in undis Vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno Infantem nynphe qui tunc quoque posset amari, Narcissumque vocat etc. Ex hoc eodem Narcisso satis notam fabulam Ovidius ipse refert. Dicit enim quod, nato Narcisso, ad Tyresiam vatem delatus est, ut de successu vite ipsius haberet responsum. Qui respondit percontantibus puerum victurum quam diu se videre differret. Quod quidem vaticinium primum ab audientibus risum est, sed tandem effectum non caruit. Nam cum in formosissimam adolescentiam excrevisset, venator factus a Nynphis pluribus amatus est. Sed ab Echo Parnasi nynpha potissime. Sed cum esset inexorabilis, et flocci faceret omnes diligentes se, orationibus nynpharum impetratum est, quod infra modicum temporis contigit. Nam die quadam, cum tam labore venationis quam estu temporis fessus in recentem vallem secessisset, sitiens se in limpidum reclinavit fontem, et viso ydolo suo, quod ante non viderat, existimans fontis nynpham, repente pulchritudinem probavit et captus est, et cum non posset quod arbitrabatur posse contingere, cum se ipsum stulta concupiscentia ligasset, post longam querelam sui oblitus ibidem inedia periit, et in florem sui nominis miseratione Nynpharum versus est. Hac ex fictione moralis excerpitur sensus. Nam per Echo, que nil dicit nisi post dictum, famam ego intelligo que unumquenque mortalium diligit, tanquam rem, per quam consistit. Hanc multi fugiunt et parvi pendunt, et in aquis, id est in mundanis deliciis, non aliter quam aqua labilibus se ipsos, id est suam gloriam, intuentur et adeo a suis voluptatibus capiuntur, ut spreta fama post paululum tamquam non fuissent, moriuntur; et si forsan aliquid nominis superest, in florem vertitur, qui mane purpureus et splendens est, sero autem languidus factus marcescit, et in nichilum solvitur. Sic et huius modi ad sepulcrum usque aliquid videntur habere fulgoris, sepulcro autem clauso evanescit, et in oblivionem perditur una cum nomine.

CAP. LX. De Meandro flumine Occeani XXI° filio, qui genuit Cyanem.

Meander fluvius Occeani et Terre fuit filius et genuit Cyanem nynpham. Hunc dicit Titus Livius in summa Cylenarum arce nasci, et mediam per urbem effluere, inde per Carias et Yonas in sinum maris deferri, qui inter Priennem et Miletum est, de quo sic Ovidius: Non secus ac liquidis Frigiis Menandrus in undis Ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque, Occurrensque sibi venturas aspicit undas, Et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum Incertas exercet aquas etc.

CAP. LXI. De Cyane filia <Meandri>.

Cyane Meandri filia, a Mileto Solis filio et dilecta et oppressa, ei peperit Caunum et Biblidem, ut Ovidius ait: Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam etc.

CAP. LXII. De Phyllira XXIIa filia Occeani.

Phylliram Occeani fuisse filiam dicit Paulus, et a Saturno dilectam, ei Chyronem centaurum peperisse.

CAP. LXIII. De Sperchio XXIII° Occeani filio, qui genuit Mnesteum.

Sperchius fluvius Occeani et Terre fuit filius. Hic, ut ait Omerus, ex Polidori filia Pellei et Borionis coniuge genuit Mnesteum. Et, ut ait Pomponius, in sinu Pegaso effluit, eique devoverat Achilles comas, ut ait Lactantius, si sospes ab expeditione Troiana remeasset in patriam.

CAP. LXIV. De Mnesteo filio Sperchi.

Mnesteus, ut ait in Yliade Omerus, filius fuit Sperchii fluminis et Polidoris filie Pellei. Qui, cum egregius esset iuvenis, Achillem ad obsidionem Troianam comitatus est.

CAP. LXV. De Sole XXIIII° Occeani filio.

Solem alium a superis in libro Naturalis hystorie dicit Plinius, autoritate Gellii, Occeani fuisse filium, matre non expressa. Et hunc dicit medicine et mellis fuisse inventorem; quod pluribus hactenus attributum est, nec propterea admirandum; possibile enim est talium multos variis in locis repertores fuisse, cum ubique ingenia meditationesque valeant; et sic quod apud Grecos credimus Apollinis opus aut Aristei, non aufertur quin possibile fuerit apud Occeanios nasci aut advenisse, qui tantundem valuerit ingenio, et eadem experientia comperisset, quem loci incole ad extollendum nomen eius et genus Solem vocavere, et Occeani, per quem forte navigio venerat, dixere filium. Nos autem, quoniam omnis Occeani proles explicata est, finem faciamus volumini septimo. Genealogie gentilium deorum liber VIIus explicit.