De genealogiis deorum gentilium/Liber undecimus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber decimus Liber duodecimus Fairytale right blue.png

LIBER UNDECIMUS

SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER UNDECIMUS INCIPIT FELICITER.

In arbore precedenti, cuius in radice scribitur Juppiter, ponitur tam in ramis quam in frondibus pars posteritatis eiusdem Jovis, cum in sequentibus duobus libris residuum describatur.

Index

Prohemium.

Ex Achaya inter Pachinum, Trinacrie promontorium, et veteres Syragusas leni satis spiritu me Subsolanus detulerat. Ibi dum, iam in finem fere deducta omni Neptuni prole, vetustissimorum regum potius adventum in insulam quam gesta narrassem, et mecum omnia circumspectans excogitarem, ad quam celi plagam vertenda esset navicule prora, venit in mentem tantum nunc velo, nunc remis, nunc pedibus itum fore, ut ex filiis Saturni, senis infausti, nullus superesset, cuius non esset descripta soboles, preter Jovem, quem patrem dominumque regemque deorum et hominum voluere. Obstupui, fateor, serenissime rex, et animi cecidere vires, et, quasi itinere meo obstaculum insuperabile esset obiectum, desperans aiebam: Heu miser, potui amplissimum Occeani gurgitem intrare et fluctus in sydera usque surgentes modico conscendere lembo; potui vastum litus omne Mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia saxa ambire, montes scabrosos abscendere, lubricas calcare valles, tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarum atque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et, quod longe terribilius, ad Manes usque descendere, et Ditis opacas intrare domos, et terre viscera oculis terebrare, et sic aliorum deorum prolem etiam renitentem calamo tanquam cognitam in medium trahere. Nunc autem, si Jovem non videro, quo pacto eius, que amplissima est, posteritatem scripsisse potero? Si autem Jovem vidisse velim, in celum ire necesse est. Quo, infelix, ex sublimi saltu, quo ex monte celso in illud meme deiciam? Quis me eo ventorum extollet impetus? Que deferet condensa nubes aut ipsius Jovis armiger ales? O utinam ab Inferis remearet Dedalus, qui solus homini pennas induere novit, et mortalibus insuetas celi vias ostendere; ipse forsan oportunitati huic posset prestare suffragium, quod nisi, undecunque venerit, detur, post tot exanclatos labores, tot victos timores, tot etiam obices superatos, infecto itinere incohato, non absque ignominia temeritatis mee subsistendum est. Optabam preterea celestium videre patriam, et quo ordine sanctissimi illi gentilium theologi templa, palatia, atria, domosque disposuissent celitum. Preterea et cum ipso Jove ipsius sublime videre solium, quo iure sacrum illud deorum consistorium conveniret in unum, quod in illos ipsius imperium, quis ordo sedendi, que presidentis maiestas, que leges darentur, que et quo ritu largirentur imperia, ut in finem debitum mundi gubernaretur mortalitas, et alia etiam tam pregrandis dei magnalia. Ceterum, dum hinc videndi desiderio celum ac perficiendi itineris angerer, inde desperatione premerer, et ecce ex litore Syculo, me etiam gubernaculum non regente, repentino impetu in Cretam usque delatus sum, quam cum circumspicerem, non ante Ydeum montem aspexi, quam, resoluta mentis caligine, et veri Dei illustratus lumine, proletarii Jovis cognovi cunabula atque fornices in circumitu, et, qua in parte eius cineres et ossa iacerent, memini, et sic eum non deum, celi thronum tenentem, fore perpendi, sed hominem, cuius acta, mores ut reliqua non maiori labore quam aliorum deorum gentilium poterant ex terrenis speculis intueri. Revocatis igitur viribus, ut eum eiusque numerosissimam prolem describam, iter, quod prepeditum rebar, intrabo, orans in optatum me terminum dirigat, qui futurum sibi dilectissimum populum per Rubrum mare eduxit sicco vestigio ex Egypto.

CAP. I. De tertio Jove X° Saturni filio

, qui XXXVIIII genuit filios, quorum hec sunt nomina: Prima Clio, IIa Euterpe, IIIa Melpomene. IIIIa Thalya, Va Polymia, VIa Eratho, VIIa Tersycore, VIIIa Urania, VIIIIa Caliope, X Acheus, XIa Venus, XII Amor, XIIIa Proserpina, XIIII Castor, XV Pollux, XVIa Helena, XVIIa Clythemestra, XVIII Paliscus, XVIIII Paliscus, XX Jarbas, XXIa Mena, XXII Mirmidon, XXIII Xantus, XXIIII Lucifer, XXV Orion, XXVI Minos, XXVII Serpedon, XXVIII Radamantus, XXVIIII Archisius. De his undetriginta tractatur in presenti libro XI. XXX Tantalus, XXXI Dyonisius, XXXII Perseus, XXXIII Aon, XXXIIII Eacus, XXXV Pylumnus, XXXVI Mercurius, XXXVII Vulcanus. De his vero octo scilicet a XXVIIII° citra, in XII° libro tractatur. De reliquis duobus qui secuntur, scilicet de Hercule XXXVIII° et Eolo XXXVIIII°, in libro XIII° scribitur.

Jovem Cretensem, qui tercius in hoc opere est, Saturni et Opis fuisse filium omnis testatur antiquitas. Hic eodem partu cum Junone editus, ne a Saturno occideretur ob pactionem cum Tytano fratre factam, quam cito natus est, clam in Ydam Cretensem montem alendus ab Opi transmissus est, et, ut quidam volunt, Curetis populis commendatus, seu, ut alii dicunt, Ydeis Dactilis. Eusebius vero in libro Temporum dicit Creti regi Cretensium, et hunc illum in Hoson civitate, in qua matris eius est templum servasse atque nutrisse. Qui a Curetis dixere, addunt eum ab eisdem in antrum montis Yde delatum, ibique dum, ut parvuli faciunt, fleret, ne audiretur, cimbala et timpana et clipeos et arma pulsabant. Ad sonitum quorum, more suo convenientes apes, mella in os eius inferebant. Ob quod beneficium, postea deus factus, dedit eis, ut absque coitu generarent. Aliis vero placet eum Nynphis alendum datum, inter quas, ut Dydimus in libris Narrationis Pyndarice asserit, Mellisseo Cretensium regi duas fuisse filias Amaltheam et Melissam, que caprino lacte atque melle Jovem nutrierunt. Unde, dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, capellam Amalthee nynphe Jovem infantem uberibus suis aluisse; et ob id dicit Germanicus Cesar in Aratheo carmine: illa putatur Nutrix esse Jovis, si vere Juppiter infans Ubera Cretee mulsit fidissima capre, Sydere que claro gratum testatur alumnum etc. Quod etiam testari videtur poeta celebris Franciscus Petrarca in Buccolicis, ea in egloga, cui titulus Argus est, sic dicens: teneris signata labellis Ubera te moveant, nisi forte oblivia lactis, Illius astrigere nectar tibi suggerit aule. De grege nempe fuit nutrix tua etc. Servius autem dicit non in Ydam, sed in Dicteum montem a matre transmissum, et ob idem nutritum. Junius autem Colummella De agricultura scribens, libro IX°, sic de educatione Jovis infantis ait: Nec sane rustico dignum est sciscitari, fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Juppiter in apem convertit, an, ut Euhemerus poeta dicit, crabronibus et sole generatas apes, quas nynphe Frixonides educaverunt. Mox dicit eo specu Jovis extitisse nutrices, eaque pabula munere dei sortitas, quibus ipse parvum educaverant alumnum. Hec ille. Ex quibus sumitur Jovem melle tantum educatum. Hic tandem cum adolevisset, ob captos parentes bellum habuit cum Tytanis, liberavitque illos. Inde patrem regno expulit, eo quod comperisset eum vite sue insidiari, que supra ubi de Saturno latius dicta sunt; et hinc illi dicunt bellum cum Gigantibus consecutum, quos superatos supposuit montibus, ut premonstratum est. Deinde orbe subacto cum fratribus imperium partitus est, dato Plutoni Infernorum dominio, Neptuno autem maris, sibi Olympo servato. Et cum iam diu ante Iunonem sororem suam sumpsisset in coniugem, et rex potens factus, glorie avidus, cepit ambire, et non minus astutia quam viribus non solum humanas laudes, sed divinos etiam sibi quesivit honores, templa quidem, ut in Sacra legitur hystoria, in multis locis construxit et suo dicavit nomini, et in quamcunque regionem venerat, reges principesque populorum hospitio sibi comitate sua et amicitia copulabat, et cum ab eis digrederetur, imperabat sibi edificari fanum et suo hospitisque sui nomine insigniri, quasi ut ex hoc posset amicitie ac federis memoria conservari. Et hac astutia factum est, ut constituta sint templa Iovi Ataburio, Iovi Labriando, cum Ataburius et Labriandus auxiliares eius fuerint in bello. Sic et Iovi Laprio, et Iovi Molioni, et Iovi Casio et que huiusmodi sunt, quod ille astutissime excogitavit, ut sibi divinum honorem et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione connexum. Gaudebant autem illi, et eius libenter obsequebantur imperio, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Et hoc modo religionem cultus sui per orbem terre Iuppiter seminavit, et exemplum ceteris ad imitandum dedit. Is insuper in Olympo monte habitavit, ut eadem Sacra testatur hystoria, ubi legitur: Ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem vite colebat, et eo ad eum in ius veniebant, si que res in controversia erant. Item si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebat atque Iovi ostendebat etc. Preterea quantumcunque homo hic circa honores occupandos ambitiosus esset et libidini deserviret, multa tamen bona et utilia humane vite adinvenit et introduxit et non nulla mala sustulit, et inter alia amovit a moribus hominum consuetudinem comedendi carnes humanas, quibus Saturni tempore vescebantur. Qui tandem dispositis rebus suis diem clausit, de exitu cuius testis est Ennius. Ipse quidem in Sacra hystoria, descriptis omnibus, que in vita sua gesserat Iuppiter, ad ultimum sic ait: Deinde Iuppiter postquam quinquies terram circumivit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit, liquitque omnibus leges, mores, frumentaque paravit, multaque alia bona fecit, immortalem gloriam memoriamque adeptus, sempiterna monumenta suis reliquit, etatem pessime actam in Creta vitam commutavit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curaverunt, docoraveruntque eum et sepulcrum ei in Creta in oppido Aulatia, et dicitur Vesta hanc urbem creavisse, inque sepulcro eius scriptum antiquis licteris Grecis Ζευς Κρονου. Euemerus autem dicit eum in Occeania mortuum, sed bene in Aulatia oppido sepultum. Forsan et hoc nomen Occeanie Crete fuit antequam a Creta nynpha Experidis filia, ut Plinius ait ubi de Hystoria naturali, dicta fuerit. Videsne, celeberrime rex, quanto ingenio, quanto fortune favore, quot antiqui hostis fallaciis longevum nomen, inanem gloriam et divinos honores sibi quesiverit homo iste? Miror equidem illius quantumcunque rudis evi insaniam, ut quem ex homine natum possibilem atque mortalem viderant deum et summum dominum tam inconsulte crederent. Scio possint esse qui dicant multo recentiores in hanc eandem inscitiam non minus fuisse proclives, cum legerimus a Luca medico scriptum apud Lystros Licaonie Barnabam et Paulum viros sanctissimos et divini dogmatis predicatores, eo quod contortum a nativitate hominem in nomine Iesu Christi rectum ambulantemque fecissent, a Lystris deos evestigio creditos, Barnabam Iovem, et Mercurium Paulum, eisque renuentibus serta et holocausta tanquam diis a pontificibus et populo preparata, de quibus ego minus miror, divinum enim opus fecerant ignorantibus Lystris, quoniam non suo, ut ipsi testabantur, sed Christi opere. Iuppiter autem quid unquam supra hominem facere visus est? Nil equidem. Victoriosus fuit homo, est non satis hoc, cum fortune opus sit, ut ob id deus et celi rex debeat a quoquam credi? Profecto vertibiles nimium in credulitatem erant illius evi mortales. Nos autem veteres in sua fatuitate sinamus, et ad omissa vertamus calamum. Postquam que ad hystoriam spectant de Iove dicta sunt, quid de eo fingentes dixerunt prosequamur. Primo quidem eum patrem dominumque deorum et celi regem dicunt, eique loco sceptri trisulcum fulmen tribuunt. Eius preterea arborem dixere quercum. Sic et eius in tutelam aquilam posuere. Nunc quid per hec sensisse potuerint videamus. Deorum autem pater et dominus ideo hic dictus est, quia, eo regnante, heroum tempora seu cepere seu floruere, in quibus et poetarum seu theologorum gentilium cepit et floruit studium apud Grecos. Qui cum istum tanquam ea tempestate mortalibus ceteris prevalentem cernerent, eumque iam sibi ne dum apud suos, sed et apud exteras nationes adhuc viventi divinos honores quesisse et eorum patrem esse aut maiorem, qui iam eius intuitu fictionibus ad divinitatem extollebantur, et quod ei nomen etiam faveret Iuppiter, quod iam diu erat celebre, et vero deo attributum, faveretque illi locus habitationis Olympus, quo nomine celum etiam appellamus, eum deorum finxere patrem et celi regem. Nec suffecit attribuisse ille quod fecerit, quin imo multa ex his que ante eum per plura secula facta fuerant, et potissime eorum duorum temporibus, quos supra Ioves nuncupatos diximus, per nominum abusionem in hunc revocata sunt, nec aliter quam suo evo facta eidem attributa. Et quod longe perniciosius fuit, multa ad verum Deum, vere deorum dominum spectantia, sub huiusmodi fictionis velo recondita, et demum enucleata ad potentiam et deitatem fictam huius hominis spectare ab ignaris credita sunt, tantumque inolevit hec inscitia, ut non solum Iovis esse que dei, sed Dei veri esse que Iovis erant crederentur, ut puta adulteria, proditiones et bella et huiusmodi. Sane quotiens pro isto Iove illustres viri Deum sensere verum, quod minus honestum de Iove scribitur, pro aliquo naturali actu opere nature naturate producto, que dei opus est, intelligi voluere; quod ego non laudo per illecebres fictiones divinam designari potentiam. Deorum insuper numerositatem non adinvenere, ut tot crediderint deos esse, quin imo prudentes voluere deitates illas multis ascriptas diis, potentie unius veri Dei officia esse, existimantes sic per ministros deum agere uti mortales agimus, quod clarissime in libro De dogmate Platonis ostendit Apuleius. Nos autem et bene secundum psalmistam credimus de Deo, quia dixit, et facta sunt. Nec tamen negamus Deo ministros esse, alios iustitie ut Demones, alios gratie ut Angelos, alios opportunitatum et victus, ut supercelestia corpora; sed de his alias. Per fulmen vero trisulcum loco sceptri Iovi additum, eo quod igneum sit, ostendere voluere fingentes, non nunquam eum pro elemento ignis et aeris assummendum, ut asserit Servius, et tunc Iunonem eius coniugem terram et aquam esse volunt, eo quod ex eis omnia quorundam iudicio procreantur, et sic, secundum Varronem ubi De agricultura, duo dicuntur parentes magni, Iuppiter pater et Iuno mater. Puto ego hanc fictionem originem habuisse ab his, qui arbitrati sunt ignem rerum omnium causam, ac eo agente cuncta generari atqua nutriri. Et sic dum ignis et aer est Iuppiter, eius opus est corruscationes et tonitrua, nubes congregare atque dissolvere, ventos excitare atque comprimere, fulmina emittere et huiusmodi, eo quod hec in regione aeris, igne agente conficiantur. Trisulcum autem ideo dixere fulmen, ut triplex fulminis designetur proprietas, est enim coruscum, et scindit, et urit, de quibus, si quis plene videre cupit, Senecam phylosophum videat, ubi De questionibus naturalibus. Quercum arborem ideo attributam volunt, quia eius fructu primevi homines pascerentur, et ideo visum est eam arborem rite dici illius, ad quem spectat educare homines, quos ipse produxit, seu quorum gerit imperium. Hanc Ysidorus, ubi De ethymologiis, nucem videtur arbitrari, eamque dicit a Latinis iuglandem vocari, quasi Iovis glandem, eo quod Iovi olim consecrata fuerit, et sequitur eius fructus tantum habere virium, ut, si mittatur inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quicquid in eos virulentum sit exudent, rapiant et extinguant. Aquilam eius in tutelam esse asserunt, eiusque rei causam Lactantius ex alieno describet, dicens: Cesar quoque in Arato refert Aglaosten dicere Iovem, cum ex insula Naxo adversus Tytanos proficisceretur, et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium advolasse, quam victor bono omine acceptam tutele sue subiugarit. Sacra vero hystoria etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque ei regnum portendisse, testatur. Cur infans a Saturno absconditus sit, cur cum Tytanis bellum, cur Saturnum fugaverit, satis plene, ubi de Saturno, monstratum est. De coniugio vero Iunonis, etiam ubi de Iunone est explicitum. Sic et de nomine satis plene ubi de Iove primo. Et ex his que ibidem et hic scribuntur, si quis vellet, satis posset advertere, quantum homo iste cum proprietatibus Iovis planete convenerit, et quoniam ob id merito sit Iuppiter nuncupatus.

CAP. II. De VIIII Musis filiabus Iovis.

Muse vero novem sunt, Iovis et Memorie filie, ut ubi De ethymologiis placet Ysidoro, et Paulo Perusino. Theodontius autem Memnonis dicebat et Thespie, eo forsan quod Thespiades illas appellet Ovidius. Harum nomina sunt hec: Clio, Euterpe, Melpomene, Thalya, Polimnia, Eratho, Thersycore, Urania, et ultima Calyope. His dicunt cum filiabus Pyerii, numero totidem, bellum in cantu fuisse. Et quoniam victe sint a Musis, Pyerides in pycas mutate sunt et ob victoriam, Muse earum sunt consecute cognomen. Has preterea dicunt a quodam Pyreneo claustris clausas, easque ex claustris in detentoris perniciem evolasse. Insuper aiunt eis fontem Castalium et nemus Helycone consecratum, easque ad lyram Apolline pulsante canentes. Nos autem, his premissis, ad auferendum velum fictionibus veniamus. Placet Ysidoro christiano atque santissimo homini, has Musas appellatas a querendo, eo quod per eas, sicut antiqui voluerunt, ius carminum et vocis modulatio quereretur, et ob id per derivationem ab eis musica, que est moderationis peritia, denominata est. Et, ut idem dicit Ysidorus, quoniam ipsarum Musarum sonus sensibilis res est, et que in preteritum fluit, imprimiturque memorie, ideo eas a poetis Iovis et Memorie filias nuncupatas. Ego autem puto, cum a deo omnis sit scientia, nec solum ad eam concipiendam intellexisse sufficiat, nisi quis intellecta memorie commendaverit, et sic memorie servata expresserit, ut te quis scire noverit, ut ait Persius: Scire tuum nil est, nisi scire hoc te sciat alter etc. Quod Musarum officium est, et hinc illos Iove genitas et Memoria fictum sit. Nec non arbitror Musas a moys, quod est aqua, dictas, causa in sequentibus ostendetur. Cur autem novem sint in commentario secundo super Somnio Scipionis plurimum Macrobius conatur ostendere, eas equiparans octo sperarum celi cantibus, nonam volens omnium celorum modulationum esse concentum. Superaddens post longam verborum seriem, Musas esse mundi cantum a rusticis etiam sciri, qui eas Camenas, quasi canenas, a canendo dixerunt. Attamen ex his reddit Fulgentius aliam rationem, dicens vocem fieri quattuor ex dentibus, quos lingua dum loquitur percutit, ex quibus si defecerit unus, potius quam vox sybilus emittatur necesse est. Insuper et ex duobus labiis velut verborum cymbalis commoda modulantibus. Sic et lingua que curvamine ac circumflexione quadam tanquam plectrum vocalem format spiritum. Inde et palato, concavitate cuius sonus profertur. Ultimo, ut novem sint, additur gucturis fistula, que tereti meatu spiritualem prebet excursum. Et insuper quoniam his a multis concinnens Apollo additur, non aliter quam servator concentus predictis ab eodem Fulgentio iungitur pulmo, qui velut erarius follis concepta reddit ac revocat. Et ne sibi in tam sepositum nature opus, tantummodo fidem velle prestari videatur, tam exquisite rationis testes inducit Anaximandrum Lampsacenum, et Zenophanen Heracleopolitem, quos suis in Commentariis, que dicta sunt, scripsisse confirmat. Asseritque hec et ab aliis eque illustribus phylosophis affirmari, ut a Pysandro physico, et Euximene, eo in libro quem Thelegumenon nuncupavit. Porro idem Fulgentius quasi minus plene dilucidaverit, quod de Musis intendit, ut nominum et operationum singularum rationem deducat in medium, dicit sic: Nos vero novem Musas doctrine atque scientie dicimus modos, hoc est, prima Clio quasi prima cogitatio discendi; Clios enim Grece fama dicitur, et quoniam nullus scientiam querit, nisi in qua fame sue protelet dignitatem, ob hanc rem prima Clio appellata est, id est cogitatio querende scientie. Secunda Euterpe Grece, quod nos bene delectans dicimus, quod primum sit scientiam querere, secundum sit delectari quod queras. Tercia Melpomene, quasi melempio eomene, id est meditationem faciens permanere. Ut sit primum velle, secundum delectare quod velis, tercium instare meditando ad id quod desideras. Quarta Thalya, id est capacitas, quasi si dicatur tythonlia, id est ponens germina. Quinta Polymina, quasi polium neemen, id est multam memoriam faciens, dicimus, quia post capacitatem est memoria necessaria. Sexta Eratho, id est euruncomenon, quod nos Latine inveniens similem dicimus, quia, post scientiam et memoriam, iustum est, ut aliquid simile et de suo inveniat. Septima Therpsicore, id est delectans instructionem. Ergo post inventionem oportet te iam discernere ac iudicare quod invenias. Urania octava est, id est celestis. Post enim diiudicationem eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile, et caducum despuere celeste ingenium est. Nona Caliope, id est optime vocis. Ergo hic erit ordo. Primum est velle doctrinam, secundum est delectare quod velis, tertium instare ad id quod delectat, quartum est capere ad quod instas, quintum est memorari quod capis, Sextum est invenire de tuo simile ad quod memineris, septimum iudicare quod invenias, octavum eligere de quo iudices, nonum bene proferre quod elegeris. Hec Fulgentius. Vellem ego hos convenire, si possem, qui, erectis signis aciebusque compositis, in Musas impetum facere et eas, ab eis sumptis armis, exterminare, si possint, conantur insipidi, et dum male intellectis verbis Boetii se armatos existimant, in certamen inermes descendunt et, que succincte de Musis dicta sunt intuentes, dicant, nunquid has tam sublimes mulieres in lupanari viderint, nunquid eis abusi sint, nunquid credant Psalmistam, Ysaiam, Job, aliosque sanctissimos Dei viros illas e meretricio manu duxisse, ut inter sacra volumina collocarent? Scio negarent hos unquam his, quas indifferenter scenicas meretriculas dicunt, usos, ni testis michi facer divinarum licterarum interpres Ieronimus esset, cuius ne ab eorum inscitia refringi possim, libet ut iacent in prohemio Eusebii Cesariensis verba describere. Dicit enim post multa Ieronimus sic: Quid psalterio canorius? Quod in morem nostri Flacci et Greci Pyndari, nunc yambo currit, nun achayco personat, nunc saphyco tumet, nunc semipede ingreditur? Quid Deuteronomii et Ysaie cantico pulchrius? Quid Salomone gravius? Quid perfectius Iob? Que omnia exametris et pentametris versibus, ut Iosephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt etc. Nesciebant puto tales Musarum officium esse vocum tempora ordinare, nesciebant circa scientiam Musas agenda disponere, nesciebant divinis viris ad maiestatem licterarum suarum augendam sua officia prestitisse. Taceant igitur et se ipsos rabidi mordeant, qui dum non intelligunt, alios mordere conantur, et nos omissum reintremus iter. Musis cum Pieriis fuisse de cantu certamen, hoc arbitror sensu summendum. Sunt non nulli tam inepte audacie, ut, cum nullam noverint disciplinam, suo tamen innitentes ingenio, audeant se disciplinatis preferre, nec dubitent disputationis inire certamen, quod dum in conspectu doctorum faciunt, non scientifici doctis apparent, sed potius stolida quadam presumptione loquaces; et cum multa dicere ignaris videantur, nec aliquid tamen dicant rationi consonum, nec sese loquentes intelligant, lusi a prudentibus pice existimantur. Que quidem voces potius humanas, quam intellectum garriendo imitantur, et ob hoc tales a scientificis transformari in picas rite a poetis confictum est. Has autem voluisse Pyreneum includere, nil aliud puto, quam quosdam ad ostentationem sui impetuosos et avidos, qui, neglectis studiorum laboribus, postquam scrinea libris compleverint, et eorum fere tegmina viderint, tanquam omnia que in eis continentur cognoverint, sese audent extimare poetas, aut a circumspicientibus arbitrari. Verum cum evolaverint Muse, quas putaverant claustris clausisse, si in publicum sequi velint, id est ostendere se scire quod nesciunt, in precipitium confestim ruunt. Ex quibus non nullos ego cognovi, qui librorum congerie cumulata se credidere magistros, et in conspectu scientium corruere. Est et Musis consecratus fons Castalius et alii insuper plures, et hoc quia habeat limpidus fons, non solum delectare intuentis oculos, sed eius etiam ingenium quadam virtute abscondita in meditationem trahere, et componendi desiderio urgere. Nemus autem ideo illis sacrum est, ut per hoc intelligamus solitudinem, qua uti debent poete, quorum est poemata meditari, quod quidem nunquam bene fit inter strepitus civitatum, aut compita etiam ruralia. Quin imo, ut Quintiliano placet ubi De oratoria institutione, in loco obscuro et quieto, ut puta nocturno tempore, quod per nemora demonstratur satis congrue, sunt enim opaca densitate ramorum, et quieta eo quod semota ut plurimum sint ab habitationibus hominum.

CAP. II I.De Acheo X° Iovis filio.

Acheus, ut placet Ysidoro ubi De ethymologiis, Iovis fuit filius, et ab eo vult appellatos Acheos seu Achivos. His paucis verbis egregii hominis negocium pertransisse contentus. Attamen Theodontius, postquam eum Iovis filium dixit, addit eum antiquissimum Messeniorum fuisse principem, eique filiorum amplissimam fuisse manum, quorum opere, et quia pie apud Messenos vixerit, factum est ut totius provincie, quam hodie usque Achayam nuncupamus, aut societate aut imperio potiretur, et ab eis nomine diceretur Achaya. Asseritque ab hoc omnem Grecie nobilitatem habuisse principium, sed ex filiorum numerositate nullum nec nomine exprimit.

CAP. IV. De Venere Iovis XIa filia, que peperit Amorem.

Venus, Omero teste, Iovis fuit filia et Dyonis, et est hec, quam Tullius, ubi De naturis deorum, terciam vocat. Et coniugem dicit fuisse Vulcani. Hanc aiunt Martem amasse, de quorum adulterio et captivitate supra ubi de Marte dictum est. Sic et Enee matrem dicunt, de qua etiam ubi de Enea scriptum est. Sic et ubi de Dyomede de vulnere ab eodem suscepto. Et eque ubi de Adone narratum est, qualiter a filio casu vulnerata Adonem dilexerit. Nec desunt qui credant de hac dici, quod legitur in Hystoria sacra Venerem scilicet instituisse meretricium questum. Quod Augustinus ubi De civitate dei videtur asserere, dum dicit: Huic oblata a Phenicibus esse dona de prostitutionibus filiarum antequam viris illas coniungerent. Huic preterea Claudianus ubi De laudibus Stylliconis apud tuam Cyprum, rex optime, deliciosissimum describit viridarium, in quo omnia facile possint enumerari spectantia ad suadendam lasciviam. Incipit enim sic: Mons latus Yonium Cypree rupis obumbrat etc. et perseverat infra per quadraginta sex versus, quos, quia prolixum nimis erat, non scripsi. Et hic idem viridario descripto quam grandis sit Veneri cura circa cultum et ornatum opponit dicens: Cesariem tum forte Venus subnixa corusco Fingebat solio, dextra levaque sorores Stabant Ydalie, largos hec nectaris ymbres Irrigat, hec morsu numerosi dentis eburno Multimodum discrimen arat, sed tercia retro Dat varios nexus, et iusto dividit orbes Ordine, neglectam partem studiosa relinquens. Plus error decuit, speculi nec vultus egebat Iudicio, similis tecto monstratur in omni, Et rapitur quocumque videt dum singula cernit, Seque probat etc. Quoniam supra ubi de Veneribus multa circa fictiones de Venere dicta sunt, esset hic replicare superfluum. Superest quod ambigitur ponere. Hanc enim Venerem quidam putant eandem esse cum Cypria. Ego duas fuisse arbitror, et hanc vere Iovis filiam fuisse et Vulcani coniugem. Aliam Syri et Cyprie seu Dyonis filiam et Adonis coniugem. Qui unam et eandem putant, dicunt eam Iovis et Dyonis filiam primo Vulcano nuptam, et inde Adoni, et ob eximiam formositatem celestem Venerem a Cypriis arbitratam, dea dicta est, et tanquam dea sacris honorata, eique apud Paphos templum et ara fuit, eamque aram solo thure et floribus redolentem faciebant, eo quod Venus ex variis causis odoribus delectetur. Aiuntque cum hec viro fuisset superstes, tanto ferbuisse pruritu, ut fere in publicum declinaret lupanar, et ad suum palliandum scelus, dicunt eam Cypriis mulieribus suasisse meretricium, et instituisse ut facerent vulgato corpore questum, ex quo subsecutum ut virgines etiam ad litora mitterentur,Veneri virginitatis et future pudicitie libamenta dature, atque ex coitu advenarum sibi exquisitare dotes. Theodontius autem superaddit, dicens, tam scelestum facinus non solum in Cypro diu servatum, sed in Ytaliam usque deductum. Quod autoritati Iustini firmatur, qui dicit apud Locros ex voto aliquando contigisse.

CAP. V. De Amore XII° Iovis filio.

Amorem Iovis et Veneris fuisse filium omnes volunt, quod ego non hominum credam sed planetarum. Sunt enim ambo complexione similes, calidi et humidi, sunt preterea benivoli ambo et equa luce splendidi, et ideo ex his amorem gigni, et eum potissime quo convivimus, quo amicitias iungimus, fictum est, ut intelligamus quoniam ex convenientia complexionum et morum inter mortales amor et amicitia generetur. Que quidem, vera preter inter virtuosos esse non potest, ut clare demonstratur Tullius ubi De amicitia. Et hinc arbitror potius ex his, quia ambo benivoli, natus dicitur, eo quod benivolus esse non possit quis, nisi sit virtuosus. De concupiscibili autem amore satis supra dictum est.

CAP. VI. De Proserpina XIIIa Iovis filia et Plutonis coniugem.

Proserpina Iovis et Cereris fuit filia. Que quoniam Veneris despiceret ignes, a Plutone amata est, atque rapta et ad Inferos delata, et ibidem eius coniunx facta. Quam cum diu quesisset Ceres, et indicio Arethuse apud Inferos comperisset, eo quod tria grana mali punici comedisset, eam rehabere non potuit. Sententia tamen Iovis factum est, ut sex mensibus cum viro, sex autem cum matre apud Superos moraretur. De hac Proserpina in precedentibus ubi de Cerere, quicquid sub figmento tegitur, explicasse memini, et idcirco preter quod ad hystoriam attinet, replicare non curabo. Arbitror igitur hanc Sycani regis Sycilie et Cereris fuisse filiam, eamque ab Orco Molossorum rege seu Aydoneo, vel Agesilao, secundum Phylocorum, anno XXVIII° Erythei regis Athenarum raptam, eique coniugio copulatam. Hec tamen hystoria prolixius habetur ubi de Plutone.

CAP. VII. De Castore XIIII° et Polluce XV° filiis Iovis.

Castor et Pollux et Helena, secundum Fulgentium, filii fuerunt Iovis et Lede. Ex quorum conceptione talis fertur fabula. Cum Leda Tyndarei regis coniunx Iovi placuisset, ipse in cignum versus cepit canere, quo cantu illam ad se non solum audiendum, sed capiendum traxit. Qui, dum caperetur ab ea, eam ipse cepit atque oppressit, et ex eo coitu Ledam concepisse ferunt, et ovum peperisse unum, ex quo Castor, et Pollux, et Helena nati sunt. Alii vero volunt Pollucem et Helenam tantum, et Castorem fuisse mortalem Tyndari filium. Non nulli dicunt, inter quos Paulus, ex compressu illo duo esse nata ova, ex uno quorum Castor et Pollux nati sunt, ex altero vero Helena et Clytemestra. Sed de Helena et Clytemestra postea. Castorem ergo et Pollucem iuvenes fuisse insignes omnis testatur antiquitas, et ante alia legitur eos ex Argonautis fuisse, eisque redeuntibus a Colco Pollucem, Amicum Bebritiorum regem, ei volentem vim inferre, interemisse. Demum cum recuperassent Helenam sororem a Theseo raptam, cum eandem a Paride asportatam cum ceteris Grecis navibus irent illam repetituri, sunt qui dicant eos nec ad Troiam devenisse, nec in Lacedemonam rediisse, sed in celum raptos signum Geminorum fecisse. Tullius tamen scribit ab Omero dici eos Lacedemone fuisse sepultos. Et Ovidius ubi De Fastis dicit, quod cum ipsi Phebem et sororem eius Leucippi filias rapuissent, Lynceo et Yde fratribus desponsatas, a sponsis bello repetitas, et in eo Castorem a Lynceo occisum, in quem cum curreret Pollux, eum interemit, occidissetque Ydas Pollucem, ni a Iove actum esset, ut eum nequiret ledere. Lactantius etiam in libro Divinarum institutionum dicit: Castor et Pollux, dum alienos sponsas rapiunt, esse gemini desierunt; nam livore iniurie concitatus Ydas, alterum gladio transverberavit etc. Aiunt insuper Castorem equo valuisse plurimum, Pollucem pugna. Et cum esset Pollux eternus, cerneretque fratrem mortuum, Iovi patri petiit, ut sibi cum fratre eternitatem partiri fas esset. Quod cum concessisset Iuppiter, ambo in celum assumpti sunt, et Geminorum fecere signum. Horum in tutelam equos esse voluere gentiles. Nunc quid ex fictionibus interpositis sentiendum sit, videamus. Placet quidem Tullio ubi supra, Castorem et Pollucem filios fuisse Iovis tercii et Lede, hominis quidem non cigni, neque dei, eosque esse ex his quos Dyoscortes appellavere Graii. Iovem autem in cignum versum ideo forsan finxit antiquitas, quia dulce canat cignus, quod possibile est et Iovem fecisse, et sui cantus dulcedine, ut sepe contigisse vidimus, in sui dilectionem atque concupiscientiam Ledam traxisse. Est enim cantus ex uncis Veneris unus. Seu forsan erat iam senex Iuppiter, et ob senium canus, quando Ledam amavit; et quia ob fervens desiderium querulus factus sit, fictum fore eum in cignum versum, qui canus est, et morti propinquans canorus. Quod autem ex eius concubitu ova peperit, non ob aliud dictum credo, nisi ne in fictione fetus videretur a genitore dissimilis. Aves autem ova gignere consueverunt. Seu quia pellicula quadam carnea circumvoluti ambo eodem partu nati sint, ut videmus non nunquam ova nasci panniculo nondum in nucleum solidato. Ydam prohibitum a Iove, ne Pollucem lederet, vim constellationis arbitrabatur Leontius. Quod alterna morte Pollux redimeret fratrem, videtur Alberico cum assumpti in celo Geminorum signum fecissent, et in eo ita se habeant stelle, ut dum oritur una, altera adhuc latitet, eademque que latuerat post prioris occasum, adhuc aliquantisper apparet, et sic dum descendit ad Inferos unus, occidens scilicet primo tanquam mortalis, alter tanquam divinus apud Superos adhuc consistit; et econverso, dum ascendit unus ad Superos, divinus esse videtur, stante adhuc altero aliquantisper apud Inferos tanquam mortali. Pollucem solum immortalem fuisse a fulgore syderis existentis in capite Pollucis sumptum creditur, qui longe maior est, quam is qui ex sydere Castoris cernitur, qui aliquando ob vaporum grossiciem non videtur, cum Pollucis videatur continue. Paulus vero dicit, Castorem Pollucis opere a Lacedemonibus numero deorum additum, et sic immortalem factum; Pollux autem postea ob pietatem erga fratrem habitam, et quia insignis esset homo, etiam deificatus est et fratri coniunctus. Et sic alterna morte se invicem redemerunt. Nam primo Castor, ne Pollux occideretur, occisus est. Secundo Pollux, ut frater esset eternus, eum deum fieri fecit, et ipse remansit mortalis, data fratri deitate sua. Posuissem Fulgentii expositionem, sed quoniam per sublimia vadit, omisi. Equos, quos eorum in tutelam posuere ad ostendendam iuvenum delectationem et curam, dum vixerunt, potius quam ob rem aliam, quicquid Servius dicat, existimo.

CAP. VIII. De Helena Menelai coniuge et XVIa Iovis filia.

Helenam Iovis et Lede fuisse filiam vulgatissimum est, et proximo supra monstratum. Hanc aiunt inter ceteros mortales formosissimam fuisse, ut Tullius testatur in Arte veteri. Cuius quidem formositas Grecis atque Asyaticis populis eo evo plurimum damnosa fuit, et potissimum exitiosa Troianis. Volunt igitur hanc adhuc virgunculam et inter coevas in palestra ludentem a Theseo Atheniensium rege raptam; demum eo peregre profecto, ab eiusdem matre Castori et Polluci repetentibus restitutam. Inde vero Menelao regi Lacedemonum coniugio iunctam. Tandem a Paride, ut placet aliquibus, sub specie legationis Hesyonam reposcente, et Menelai hospite, eo etiam absente, pulchritudine et facetiis suis capto, hospitalitatis iure neglecto, cum omni supellectili regia, raptam, ea volente. Lactantius vero dicit eum classe Spartam quesisse, et cum postulata Hesyona non redderetur, ut habuerat a Priamo regionem bello infestasse, et vi Spartam cepisse et inde Helenam deduxisse Troiam. Quam postea Grecorum principes omnes, coniuratione facta, cum illam frustra sepius repetissent, sub ducatu Agamenonis cum ingenti exercitu secuti sunt, et pluribus peractis certaminibus post decennium, Ylione capto, illam Menelao restitutam, non absque labe proditionis, cum sint qui dicant, occiso Paride a Pyrro, eam Deyphobo nupsisse, et querentibus Grecis proditione perficere, quod armis non videbatur posse contingere, cum discessum ex composito simulassent, eam ex arce, dormiente Deyphobo, signum accensa face ad occupandam sopitam civitatem Grecos revocasse. Ob quod meritum asserunt eam in Menelai gratiam rediisse. Alii tamen dicunt a Menelao ultro susceptam, eo quod vi non sponte sua rapta fuerit. Sane per Omeri carmen patet eam apud Troianos fuisse annis viginti, cum longe minus arbitrentur plurimi, quod quidem in Yliade circa finem ostendit Omerus, dum eam cum Hecuba et reliquis matronis Troianis Hectorem occisum flentem introducit atque dicentem: ·Ἢδη γὰρ νῦν μοι τόδε εἰκοστὸν ἔτος ἐστὶν Ἐξ οὗ κεῖθεν ἔβην καὶ ἐμῆς ἀπελήλυθα πάτρης etc. [Que latine sonant]: Iam certe nunc michi hic vigesimus annus, ex quo ab illinc veni, et a mea recessi patria. Eusebius autem dicit in libro Temporum eam anno primo regni Agamenonis ab Alexandro raptam, et eiusdem Agamenonis anno XV° Ilionem captum atque deletum; et sic discordes sunt. Servius acrem facit questionem de etate Helene. Nam cum Argonaute fuerint fratres, illamque a Theseo raptam susceperint qui contemporaneus eorum fuerat, et inde a filiis Argonautarum bellum Thebanum confectum fuisse, quorum filii in Troianam demum venere expeditionem ob Helene raptum, videtur ei valde mirabile, quasi existimet eam iam senem. Michi autem non sic. Nam, ut ex dictis Eusebii patet, Helena a Theseo rapta est anno regni eius XVI°, qui mundi erat annus tria milia noningentesimus octogesimus quartus, et tunc erat Helena parvula puella. Postmodum a Paride rapta est anno primo regni Agamenonis, qui mundi fuit annus IIII vii, et sic inter primam capturam et secundam non amplius XXIII annorum spatium fuit. Et sic Helena esse potuit XXX annorum, vel circa, quando a Paride rapta est, qua etate mulieres nobiles et ingenio valentes speciosiorem formositatem suam faciunt, arte addentes, si quid forsan provectior etas subtraxerit. Experientia quippe rerum doctiores facte sciunt mores componere, quibus non solum augetur pulchritudo, sed etiam non nunquam ad capiendum vires deformitati prestantur. Hec tamen, Ylione capto, Menelao suo restituta, tempestate maris circumacta primo in Egyptum delata est, Tuori rege ibidem regnante, quem Omerus in Odissea Polibum vocat. Inde in Lacedemoniam cum Menelao reversa est.

CAP. IX. De Clitemestra XVIIa Iovis filia et coniuge Agamenonis.

Clitemestra secundum quosdam, ut supra dictum est, Iovis et Lede fuit filia, ex uno ovo cum Elena nata. Hec autem Agamenoni nupsit et ex eo plures filios peperit. Tandem cum ad Troianum bellum imperator ivisset, occiso iam Palamede a Grecis, ut Leontio placet, Nauplii senis suasione in amplexus Egisti sacerdotis olim Thiestis filii venit, et cum iam Ylione deiecto victor Agamenon repeteret patriam, et secum, ut Seneca poeta in tragediis ait, traheret Cassandram Priami filiam, que illi ex preda contigerat, seu suasione adulteri, seu conscentia patrati sceleris, seu ira superinducte pelicis mota, eo suscepto, ut quibusdam placet, illum in convivio sacrorum trucidari fecit. Seneca autem dicit ibidem, quod cum suasisset illi vestes bellicas ponere, eique indumentum parasset, cui nullus erat capiti exitus, eum exquirentem et implicitum adultero tradidit occidendum, et Cassandram eque trucidare fecit. Quo ceso, regiam occupavit et cum septem annis una cum Egysto regnasset, ab Horeste filio cum sacerdote scelesto occisa est.

CAP. X. De Paliscis XVIII°, et XVIIII° Iovis filiis.

Palisci fratres fuere duo, et, ut Macrobius in Saturnaliorum libro asserit, Iovis filii et Thalie nynphe, de quibus talem recitat fabulam: In Sycilia Symetus fluvius est; iuxta hunc nynpha Thalia compressu Iovis gravida, metu Iunonis, optavit, ut sibi terra dehisceret, quod factum est. Sed ubi venit tempus maturitatis infantum, quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est, et duo infantes de alvo Thalye progressi emerserunt, appellatique sunt Palisci, quoniam primo in terram mersi, denuo inde reversi sunt, neque longe inde lacus sunt, sed in immensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incole crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Paliscorum existimant, et habentur in cultu maximo, precipueque circa exigendum etc. Hec Macrobius. His quidem, ut satis per Macrobium potest intellegi, ara fuit atque sacerdos, eo quod miranda ibidem cernerentur. Nam Aristoteles, in libro quem scripsit De mirabilium auditu, dicit: In Palisco Sycilie X cubitorum aqua est, que sese duabus ulnis in altum efferens, a videntibus campus adiacens summergi putatur, verum decidens in statum pristinum conquiescit, et apparet ibidem sacrum quoddam. Nam si quis in tabella quot rerum voluerit iuramenta describat, et descriptum super aquam deponat, si iusta sint omnia, tabella natat, si iniusta demergitur. Periurus autem inflatur, adeo ut sacerdos loci nullam ab eo pro purgatione satisfactionem accipiat. Macrobius autem asserit, quod si furti vel alicuius alterius rei controversia esset inter aliquos, et accusatus diceret se apud crateras iuramento velle purgare, sumptis vadibus accedebant, si is qui iurabat rite iurasset, essetque innocens, illesus abibat. Falsus autem iurator mox vita privabatur in lacu. Miranda quidam sunt, et grandis erat in tales hostis antiqui potestas. Cur autem Iovis dicti sunt filii et absorta sit mater, reddit talem Theodontius rationem. Dicit enim haud longe a Panormo ignobilem fuisse scrobem loco ubi dicebatur Thalya, in quam omnis aqua, que a plaga illa montis Ethne ob imbrem cadebat, mergebatur. Et quicquid tunc fuisset in cavernam deiectum, non multo post in lacus, seu fontes Paliscorum ebullientes, videbatur emergi, per quod apparebat imbrem, quam Iovis, id est aeris, opere natam volunt, eo in loco sub terras condi, et demum apud lacus Paliscorum iterum nasci. Et sic ex Iove nati Palisci.

CAP. XI. De Iarba Getulorum rege XX° Iovis filio.

Iarbas Getulorum rex filius fuit Iovis et Garamantidis nynphe, teste Virgilio, qui dicit: Hic Amone satus rapta Garamantide nynpha etc. Paulus vero dicit eum Iovis fuisse filium ex filia Bisalpis regis, quam dicit Iovem in formam arietis oppressisse. Sed huius rei fabulam sic narrabat venerabilis Andalo: Iuppiter a convivio Ethyopum rediens, cum vidisset in ripa Bragade fluminis Garamantidem nynpham speciosissimam lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, evestigio concubitum eius optavit, quem in se euntem cum virgo vidisset, territa voluit capessere fugam. Verum cancer quidam pedi nynphe propinquus, minimo pedis digito ore capto nynpham dolore tardavit, que dum removere eum conaretur, a superveniente Iove capta et oppressa est, et ex eo concubitu concepit et peperit Iarbam. Iuppiter autem ob impensum servitium cancrum in celo locavit, signumque Zodiaci fecit. Leontius dicit credi Iarbam Iovis vere fuisse filium, cum ipse mundum circumens loca omnia libidine sua fedaverit, et Garamantidem filiam fuisse Garamantis regis Garamantum, eamque ab eo in ripa Nyli captam atque violatam. Quod ego arbitror factum tempore solstitii estivalis, et ob id fictum virginem penes fluvium calore detentam, a cancro moratam. Theodontius dicit Iarbam Garamantis regis fuisse filium, et Iovis ideo dictum quia Getulos ab extremis Ethyopie solitudinibus et harenis arentibus in Affricum litus eduxit, et eos in multis ad humanitatem pertinentibus instruxit. Preterea iam dictus Paulus longe aliter de hoc Iarba alibi scribit. Dicit enim se legisse Garamantidem speciosissimam atque nobilem regionis illius fuisse virginem, et cum ab estu estivo penes fluvium quendam detineretur, a Mezsetulio rege raptam atque oppressam, et ei peperisse Iarbam, ideo vetusto more ab incolis, quibus post patris mortem imperavit, Iovis filium dictum seu creditum, eo quod optimis institutis efferatos mores eorum in mitiores redegerit. Hic, ut Virgilio placet, Dydonem optavit in coniugem.

CAP. XII. De Mena XXIa Iovis filia.

Menam Iovis fuisse filiam, sed ignobilem testatur Augustinus ubi De civitate dei, dicens: Sed ibi est dea Mena, que menstruis fluoribus preest, quamvis Iovis filia, tamen ignobilis est etc. Hanc Papias dicit lunam esse. Esto Varro hoc officium Iunoni attribuat, ut ibidem Augustinus affirmat. Hanc Iovi in filiam attributam ideo reor, quia a Iove causatur. Men enim Grece, Latine defectus sonat, qui hac in parte mulierum est, quarum in utero natura provida in nutrimentum fetus purissimum servat sanguinem, qui infra mensem, non concipiente muliere, a calore naturali, per quem sumitur Iuppiter, corrumpitur et corruptus emittitur.

CAP. XIII. De Mirmidone XXII° Iovis filio.

Mirmidon, ut asserit Ysidorus ubi De ethymologiis, et post eum Rabanus, fuit Iovis filius et Corymose nynphe, et ab eo volunt Mirmidones nominatos, eo quod eorum dux fuerit. Quem etiam Rabanus dicit post Cicropem regem atheniensium fuisse. Sane Servius aliud sentit de nomine Mirmidonum. Dicit autem in Attica regione fuisse puellam, cui nomen Mirmix erat. Que cum ob castimoniam et solertiam gratissima esset Minerve, contigit ut aratrum in odium Cereris a Minerva conditum hominibus ostenderet; quam ob rem turbata Minerva eam vertit in formicam, damnavitque ut nunquam a congregandis granis desisteret; que cum multitudinem procreasset, evenit quod, morientibus Thessalis, Eaco Iovis filio subdit ex formicis istis in homines transformatis restaurarentur, ex quo Mirmidones dicti, eo quod formice mirmices dicerentur a Mirmice puella in formicam versa. Mirmidonem autem puto aliquem insignem fuisse virum, cuius agentibus meritis sui eum Iovis dixere filium.

CAP. XIV. De Xanto fluvio XXIII° Iovis filio.

Xantus fluvius filius fuit Iovis, ut in Yliade testatur Omerus, dicens: Ξὰνθου δινήεντος, ὃν ἀθανατος τέκετο Ζεύς etc. [Que latine sonant]: Xanti revolventis, quem immortalis genuit Iuppiter. Hic quidem fluvius sub Ylione effluit et Symoi prope mare miscetur, et cum eo effluit. Est autem longe maior fama quam undis. Eumque magna fecisse fingit Omerus adversus Grecos. Sed mirandum est Omerum alibi dixisse omnes fluvios Occeani filios esse, et hic dicit Xantum Iovis esse filium. Quod profecto non inadvertenter factum est. Ferunt autem non nulli Xantum potius torrentem esse quam fluvium, inter quos Lucanus, dicens: Inscius in sicco serpentem pulvere rivum Transierat, qui Xantus erat etc. Et ideo cum ex ymbribus potius quam ex fonte tumesceret, non Occeani, sed Iovis est filius, cum in aere, qui Iuppiter est, causentur pluvie, ex quibus torrentes effluunt.

CAP. XV. De Lucifero XXIIII° Iovis filio, qui genuit Ceim et Dedalionem.

Luciferum dicit Barlaam Iovis et Aurore fuisse filium, et Trachinnam adamasse nynpham, et ex ea violata prolem geminam suscepisse, Ceym scilicet, et Dedalionem. Hunc ego speciosissimum et mitem fuisse hominem arbitror, et ob id Iovis dictum filium. Quod autem eius mater Aurora dicta sit, ob id puto, quia Venus, que dum mane solem procedens et auroram, Lucifer dicitur, ex sinu Aurore oriri videatur, et ideo a convenientia nominum tractum reor; et sicuti celestis Lucifer sic et iste Aurore dictus est filius. Et quia Trachinne provincie imperaverit, fictum est eum eam oppressisse et ex ea geminam suscepisse prolem.

CAP. XVI. De Dedalione Luciferi filio, qui genuit Lychionem.

Dedalion Luciferi fuit filius, ut testatur Ovidius, dicens: Acer erat belloque ferox ad vimque paratus, Nomine Dedalion, illo genitore creatus, Qui vocat auroram celoque novissimus exit etc. De hoc idem Ovidius talem recitat fabulam. Quod cum huic filia esset nomine Lychione, et hec ob eius formositatem Phebo et Mercurio placuisset, elata in Dianam ausa esset obloqui, secutum est, ut ab ea saggittis confossa occumberet. Cui dum funeralia agerentur, voluit sepius se ob dolorem in ignem, in quo corpus filie comburebatur, inicere; quod cum ter detentus nequisset, quarta vice dum obstinatus ad ignem curreret, ante quam eo deveniret, in accipitrem versus evolavit, et quos mores habuerat homo, et avis etiam observavit. Theodontius huic fictioni velum amovens, hystoriam refert, dicens, Lychionem Peonio Epydaurensi nupsisse, et Dedalionem patrem eius rapacissimum hominem, et ob id a fratre Ceyo pulsum, a Peonio susceptum et summo honore habitum. Verum cum mortua esset filia, de affinitate desperans, in veterem rediens morem, in accipitrem versum dixere.

CAP. XVII. De Lychione filia Dedalionis et Peonis coniuge.

Lychione filia fuit Dedalionis. Que cum decimum quartum attigisset annum, formosissima a multis in coniugem postulata, ut ait Theodontius, Peonio Epydaurensi nupsit. Inde redeunte Mercurio a Cylleno monte et Phebo a Delphis, et ea visa, eius pulchritudine capti, separatim petiissent concubitum; Apollo spem optati coitus traxit in noctem, Mercurius ferventius optans, non expectata nocte, virginem caduceo tetigit, et in soporem altissimum alligavit, dormientemque vitiavit atque discessit. Phebus autem, veniente nocte, anus formam assumpsit et intravit ad illam, atque oppressit. Et sic factum est, ut ex utroque conciperet, pareretque Mercurio Anthilocum, qui tractu temporis a patre non degenerans artificiosissimus fur effectus est; Phebo vero peperit Phylemonem, qui grandis carmine et cythara valuit. Sane cum hec ob tam generosam prolem, et quod tam splendidis diis placuisset, in superbiam extolleretur, ausa est pulchritudinem suam pulchritudini Diane preferre. Quam ob causam commota Diana sagittis tumidam interemit. Sub cuius fabule cortice quid absconditum sit, ubi de uno quoque eorum scribitur, supra adapertum est. Lychionem autem a Diana occisam, nil aliud arbitror, nisi agentibus humoribus frigidis eam diem clausisse.

CAP. XVIII. De Ceo Luciferi filio.

Ceys Trachinne telluris rex, filius fuit Luciferi, unde sic Ovidius: Hic regnum sine vi, sine cede regebat Lucifero genitore satus, patriumque nitorem Ore ferens Ceys etc. Erat igitur, ut idem scribit Ovidius, formoso atque pio homini uxor Alciones, quam ipse diligebat summe, et plurimum diligebatur ab ea. Que, cum is vellet ire consulturus Apollinem Clarium, nec posset terrestre iter agere, impediente Phorbantis bello, in quantum poterat obsistebat, ne mare ingrederetur. Verum Ceys suo desiderio magis quam consilio aut beneplacito coniugis credens, conscensa navi iter arripuit. Nec diu et tempestas ingens exorta est, qua nimium fatigatum navigium periclitatum est, et ipse infelix ab undis absortus interiit. Alciones autem domi die nocteque pro salute viri precibus atque sacris Iunonem honorabat. Que cum frivolas devote mulieris preces diu pati non posset, domum adivit Somni, egitque ut Morphea, ex ministris suis unus, cui erant vires diversas hominum induere formas, mitteret, qui quod contigerat in somnis Alcioni nuntiaret. Quod cum mesta vidisset per quietem, abeunte somno cucurrit ad litus, ad quod fortuitu maris estus Ceys cadaver impulerat. Quo viso, dum doloris, impatiens se undis dare precipitem conaretur, deorum et Luciferi miseratione, ambo tam mortuum corpus quam preceps Alcione in aves versi sunt, nomenque amantis mulieris tenent, et adhuc litora ac maria servant. De quibus dicit Ambrosius in Exameron: Id temporis habent deputatum et partubus, quando maxime insurget mare, litoribusque vehementior fluctus illiditur; et quod mirabile est, dicit quod, positis ovis in litore, confestim mitescit mare, et omnes cadunt ventorum procelle, donec septem diebus ova foveat Alciones sua, et nascuntur pulli, et post hec aliis septem diebus natos educat, et sic quattuordecim diebus mare quiescit avibus his, obsequiosum iubente deo, quos quidem naute Alcioneos dies appellant. Sic Ambrosius; si dixisset poeta, fabulosum putassem. Hanc Theodontius hystoriam affirmat, et quod circa finem figmenti est, asserit a casu et mulieris nomine fictum. Nam ea forte tempestate dum undis impulsum exanime corpus Ceys devenisset in litus, et Alcione dolore urgente mergeretur in mortem, aves ille, quibus nomen erat alcionis, astantibus apparuere, ex quo ab omnibus dictum est, mortuos in Alcionas aves fuisse mutatos.

CAP. XIX. De Orione XXV° Iovis filio, qui genuit Yppologum.

Orion Iovis, Neptuni et Mercurii fuit, secundum Ovidium, filius. Sane quia communia a dignori denominari consuevere, placet Theodontio, ut Iovis tantum filius appelletur. Attamen etsi de origine concordes sint veteres, de processu vite et exitu discrepant. Nam ex eo ante alios Ovidius talem recitat fabulam. Scilicet quod terram peragrantibus Iove, Neptuno, atque Mercurio, factum est ut nocte superveniente nec aliud esset illis diversorium, Hyrei senis, parvi cultoris agelli, gurgustiolum intrarent. Qui cum illos incognitos comiter suscepisset, quam cito advertit deos esse, occiso bove eis sacrificium obtulit. Qua devotione motus Iuppiter, dixit ei ut peteret quod optaret. Qui dixit se non habere coniugem, et premortue promisisse se aliam non sumpturum, optare tamen filium. Iuppiter autem cum reliquis duobus diis, bovis occisi sumpsere corium, et cum in eo minxissent, iusserunt seni ut decem mensibus terra superiniecta esse permitteret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiluit puer, qui Orion appellatus est. Qui grandis factus et in venatione Diane socius, sui fidens, dicere ausus est, nullam esse feram quam non superaret. Ex quo commotis diis factus est, ut terra breve emitteret animal ei obvium, scorpionem scilicet, a quo superatus occubuit. Latona autem satelliti filie miserta, eum in celum transtulit, et celeste signum secus Taurum constituit, et cum eo canem suum, quem Syrum vocabat, apposuit. Hec Ovidius. Servius autem hec Enopioni regi contigisse dicit, eumque grandem Diane concubitum exoptasse, a qua, Oratio teste, sagittis confossus est. Cui et Omerus assentit in Odissea, dum dicit quod deorum invidia a Diana apud Ortigiam sagittis occisus est. Lucanus autem dicit a Diana scorpione immisso eum occisum, et deorum miseratione in celum assumptum atque insigne tempestatum signum effectum. Sane Servius autem alibi longe aliter de eo sentit, dicens, quod Enopionis habitus filius cum ingentis esset stature, et venator permaximus factus, Enopionis filiam vitiare voluit, quam ob causam ab Enopione oculis privatus est. Qui cum ab oraculo habuisset, si per pelagus ita adversus Orientem pergeret, ut oculorum concavitates solaribus radiis semper haberet oppositas, recuperare lumina posset. Quod ille facere conatus est, et audito strepitu Cyclopum fabricantium, sono duce ad eos devenit, et ex eis unum humeris suis imposuit, et eius ductu in solem vadens lumina reassumpsit. Hec autem tam vane recitata fabula, et physicam rationem contegit, et hystoriam. Credo igitur poetas circa venerationem Orionis initium nostre generationis ostendere, per Iovem et Neptunum intelligentes calidum et humidum humano semini annexum. Per bovis corium mulieris uterum, in quem postquam descendit hominis semen, nisi quedam naturalis frigiditas superveniat que et os uteri stringat et claudat, et semen in unum cogat, non stabit in matrice semen, quam frigiditatem per Mercurium intelligi voluere, qui complexione frigidus est. Ex corio autem terra tecto, id est corporea circumdato mole, post decimum mensem puer exit. Quod autem Dianam de stupro interpellaverit, potest intelligi, quia cum Orion celeste signum sit, et eo incipiente apparere, quod circa mensem Octobris fit, oriuntur pluvie et ventorum impetus, et tempestates, ex quibus inundationes fiunt, et maris motus, et sic videtur velle in hoc Lunam, id est Dianam, que causa motuum aquarum est, superare.Verum eius deficiente potentia et Lune perseverante, ab ea superatus apparet. Seu agente Lune motu fit persepe, ut Orionis frenentur impetus et coerceatur tempestas, et sic telis feriatur Diane. Quod a Scorpione emisso a terra victus sit, ratio talis est. Ymago Orionis ab antiquis astrologis secus signum Tauri locata est, et de mense Octobris surgit in oriente et tunc incipiunt tempestates, ut dictum est, quasi ipse secum afferat. Ymago autem Scorpionis ex opposita celi parte situata est, nec ante incipit in orientem ascendere, quam Orion occidat in occidentem; et quoniam circa eius ortum cessant ymbres et procelle, et serenum tempus et ver primum apparet, dictum est Orionem a Scorpione superatum, qui ideo a terra emissus dicitur, quia ex terra oriatur, seu quia surgens ab oriente terram exire videatur. Quod luminibus ab Enopione privatus sit, et reliqua fabulosa, ad hystoriam pertinent, quam talem recitat Theodontius. Dicit enim Enopionem regem fuisse Sycilie, et Orionem eius fuisse filium robustissimum iuvanem, et venationibus deditum, eumque die quadam venatione fessum antrum subisse atque obdormuisse, eique per quietem visum sibi suaderi a Venere, ut primo sibi surgenti occursantis virginis uteretur concubitu. Qui experrectus, cum exisset antrum, obviam habuit Candiopem sororem suam eque venationibus vacantem, quam cum renitentem traxisset in antrum, oppressit, et ex ea filium suscepit, quem vocavit Yppologum. Quod cum rescisset Enopion, indignans eum in exilium abire iussit. Orion autem regni spe privatus, consuluit oraculum, a quo illi responsum est, si in orientem tenderet, decus regium recuperaturum. Qui sumptis navibus et Candiope cum parvo filio docti naute opere in Traciam delatus est, que a Sycilia orientalis est provincia. Ibi autem cum virtute sua, favente celo, incolas subegisset, in magno fuit habitus precio, et Neptuni filius appellatus. Hac visa credo satis appareat fictionum intentio.

CAP. XX. De Yppologo Orionis filio, qui genuit Driantem.

Yppologus, ut supra patet, Orionis fuit filius ex Candiope. Ex quo nil penitus legisse memini, nisi quod Driantem genuerit.

CAP. XXI. De Driante Yppologi filio, qui genuit Ligurgum.

Drias filius fuit Yppologi, ut testatur Statius, dicens: Horrendumque Drianta movet, cui sanguinis autor Turbidus Orion etc. Dicit Theodontius, mediante Yppologo, cuius fuit filius, hic in bello Thebano fuit, et partibus favit Ethyoclis. Qui cum in pugna Parthenopeum letali ictu vulnerasset, ut Lactantio placet, a Diana sagittis occisus est. Fuit illi Clustimena Colchida coniunx, ex qua Lygurgum filium suscepit.

CAP. XXII. De Lygurgo Driantis filio, qui genuit Angeum, Arpalicem, et Phyllidem.

Lygurgus, ut placet Omero, in Ylyade, filius fuit Dryantis; ait enim sic: Ὀυδὲ γαρ ὀυδὲ Δρύαντος ὑιος κρατερός Λυγουργος etc. [Que latine sonant]: Neque enim nec Dryantis filius fortis Ligurgus. De hoc autem multa narrantur. Dicit enim Omerus ubi supra, quod cum hic persequeretur Bachi nutrices in Nysa latentes, et ipse Bachus timens fugisset in mare, Lygurgus odiosus factus Superis, oculis privatus est. Servius autem dicit, quod cum is Bachum contemneret, et vites eius se amputare crederet, sua sibi succidit crura. Lactantius autem eum Tracum dicit regem, et in mare precipitatum, eo quod primus aquam vino miscuisset, et rem haustu sinceram plurimis infecisset venenis. Que tam diversa sic in unum revocari possunt. Dicit enim Servius hunc abstemium fuisse, et hinc vini contemptorem, et ob id a diis orbatum, quod tam incliti liquoris moderate sumpti commoda ignorasset. Quem dum aspernaretur, et vites incideret, sibi ideo crura incidisse finxerunt, eo quod vini haustus ad omnia faciat homines prontiores. Quod autem in mare deiectus sit, nil aliud est, nisi eum sua simplicitate ad perpetuum aque potum fuisse damnatum a natura rerum, cum vinum omnino respueret. Seu aliter. Hunc ideo Bachi contemptorem volunt, quia ingurgitator maximus Bachi videbatur contemnere vires, et ob nimiam vini ingurgitationem oculos perdidisse, quod pluribus contigit. Quod autem illius se arbitraretur vites incidere, non vult aliud, nisi quia, potando multum, credebat se vini penuriam immittere, verum sibi crura concidebat, id est crurium vires auferebat, ut contingere ebriis sepe videmus, dum onusti vino titubantes incedunt. Quod autem in mare proiectus sit dictum est, quia cum mare salsum sit, et salsedo habeat sitim afferre, et potatores huiusmodi quanto magis potant, magis sitiunt, in mare proiecti, id est in perpetuam sitim esse videntur.

CAP. XXIII. De Angeo Lygurgi filio.

Angeus, secundum Lactantium, Lygurgi fuit filius et, ut dicit Statius: Cernimus Eacidas murisque immane minante Angeum etc. Videtur ex Argonautis fuisse, quam ob rem non huius fuisse filium arbitror, cum legamus Dryantem Lygurgi patrem in Thebano bello occubuisse, quod diu post fuit. Hunc preterea dicit Ysidorus ubi de Ethymologiis Samum condidisse. Ex quo constat eum longe antiquiorem Lygurgo.

CAP. XXIV. De Arpalice Lygurgi filia.

Arpalicem dicit Papias Tracem fuisse et Lygurgi filiam ac venationibus deditam. De qua Virgilius: Vel qualis equo Treissa fatigat Harpalice, volucremque fuga prevertitur Hebrum etc. Theodontius dicit hanc patriam reliquisse, et ad Amazones abiisse, et ibidem imperasset. Servius autem scribit de hac, quod cum patrem senem a Gethis captum sensisset, collecta confestim multitudine, et celerius quam de femina existimari potuerit, illum armis et robore liberavit.

CAP. XXV. De Phyllide Ligurgi filia.

Phyllis, ut ait Ovidius in Epistulis, filia fuit Lygurgi regis Tracie, ad quam cum deiecto Ylione tempestate actus venisset Demophon, ab ea et hospitio et lecto susceptus est, et cum ob mortem Mnestei regis Athenarum vellet in patriam redire, resarcitis navibus et obtenta ad tempus licentia, illam dimisit. Que cum angeretur, eo in terminum non redeunte, ut non nulli volunt, laqueo vitam finivit. Alii dicunt, dum in mare se precipitem dare vellet, miseratione deorum in amigdalum versa est, et redeunte tandem Demophonte eius in adventu floruisse. Cuius figmenti talis potest esse ratio; amigdalus Grece phylla vocatur, in qua morientis Phyllidis remansit nomen. Hec, flante Zephyro, qui occidentalis est ventus, et in Tracas vadens, per Atticam regionem transitum facit, floret, cum ventus hic habeat plantis et graminibus adeo favere, ut floreant, et hinc fabule locus datus est, Phyllidam scilicet letari a florere redeunte ab Athenis amasio.

CAP. XXVI. De Minoe Iovis XXVI° filio, qui genuit Androgeum, Glaucum, Adryanam, Phedram et Deucalionem.

Minos Iovis et Europe dictus est filius, hac, ut aiunt, ratione genitus. Volunt Europam Agenoris filiam Iovi placuisse Cretensi, et opere Mercurii factum, ut virgo ex montanis pascuis veniret in litus, ubi transformatus in candidum taurum Iuppiter et regio immixtus armento, adeo se mitem virgini prebuit, ut sua mansuetudine delectatam puellam primo eum tractare manibus ausam, inde eius etiam conscendere dorsum. Iovem autem sensim se in litus trahere, et inde se in altum dare, virgine pavida se cornibus et dorso pro viribus innitente, et sic natantem taurum in Cretam usque detulisse, ibi reassumpta forma Iovis, illam oppressisse, et ex ea Mynoem, Radamantem, atque Serpedonem suscepisse. Minos autem etate provectus Pasyphem Solis filiam sumpsit uxorem, et ex ea filios filiasque progenuit. Inter quos Androgeus preclare indolis fuit. Hic ab Atheniensibus et Megarensibus invidia occisus est, eo quod ceteros in palestra superaret. In cuius ultionem iturus Mynos, petiit patri hostiam suis aris dignam; Iuppiter autem taurum pulchro candore nitentem apposuit illi. Quo delectatus Mynos, religionis oblitus, eum maluit suis armentis preponere quam in hostiam cedere, et, ex alio confecto sacro, processit in bellum. In quo cum scelere Scille Nysi regis filie Megarenses subegisset, Athenienses inde bello superavit. Quos turpi servitio sibi fecit obnoxios, ut scilicet quotannis septem ingenuos pueros Cretam mitterent cessuros in premium victoribus in agone, quem in Androgei anniversario constituerat. Interim autem Iovis ira factum est et odio Veneris in sobolem Solis adimpletum, ut amaret Pasiphes servatum a Mynoe taurum, et opere Dedali cum eo concuberet, et filium ex eo semivirum pareret. Qua ignominia plurimum victoris Mynois gloria labefactata est. Qui cum Dedalum in laberinto a se facto clausisset una cum filio Icaro, advenit Theseus Egei regis filius sorte ab Atheniensibus missus. Qui, superato Mynotauro et liberatis Atheniensibus a turpi servitio, clam a Creta discedens, secum Adrianam et Phedram Mynois filias asportavit. Et Dedalus alia ex parte, alis sibi filioque compositis, in Syciliam e carceribus evolavit. Quem cum abiisse sensisset Mynos, armis adversum eum sumptis, illum secutus est. Verum apud Camarinum Sycilie oppidum, ut in Politicis Aristoteli placet, a filiabus Crocali occisus est. Cuius post mortem eum apud Inferos iudicem dixere poete, ut Virgilii patet carmine: Quesitor Mynos urnam movet, ille silentum Concilium que vocat, vitasque et crimina discit etc. Que tam multa cum hystoriis et fictionibus mixta sint, de eis seriosius advertendum est. Quod autem Iovis filius Mynos habitus sit, sunt qui velint verum et tunc Iovem hominem fuisse, et Cretensium regem, et Europam internuntio precaptam atque monitam, et ex Phenicum litore raptam, et non tauri dorso, sed navi, cuius esset vel nomen vel insigne taurus, in Cretam delatam, et ibidem Iovi iunctam regi, et Mynoem aliosque peperisse filios. Sunt qui velint eam raptam et vitiatam a Iove, et demum Asterio regi Cretensium nuptam, et ex eo quos diximus filios peperisse, ut in libro Temporum describit Eusebius. Et si sic sit, tunc fictum est eum Iovis fuisse filium, seu ad eius gloriam ampliandam, seu quia ex suis operibus se Iovi planete similem exhibuerit. Fuit enim inter alia homo omnibus subditis equus et severus iustitia, legesque Cretensibus dedit, quas nondum habuerant, et ut a rudi populo acceptiores haberentur, solus secedebat in antrum, et cum quid videbatur oportunum composuisset, exiens, illud se a Iove patre reportare monstrabat; qua astutia et id forsan consecutum est, eum arbitrari Iovis filium, et leges a se condite in maximo precio habite sunt. Eum autem Asterii filium fuisse nullo modo concedi videtur a tempore, cum constet Asterium in Creta regnasse, Danao regnante Argis, circa annos mundi III dccliii, cum bellum ab eo habitum adversus Athenienses fuerit, Egeo regnante, qui regnavit circa annos mundi III dcccclx. Dedalum autem evolasse ideo dictum est, quia longis habitis navibus, que remigio maxime valent, clam tanquam evolaret abiit. Iudex ideo apud Inferos dictus est, eo quod apud mortales, qui, respectu habito ad supercelestia corpora, inferi sumus, componendo leges et ius exhibendo poscentibus, iudicis officium egit. Porro omittendum non est, quam varie de tempore huius scriptores senserint. Legitur igitur apud Eusebium Mynoem anno XXII° Lyncei regis Argivorum apud Cretam regnasse, qui annus mundi fuit III dccxcvi. Nec multum postea, regnante Acrisio Argis, a Cretensibus Europam raptam, anno mundi III dccclxxviiii, qui quantum a superiore distet, apparet. Subsequenter scribitur ibidem, Pandione Athenis regnante, Europam raptam, quod fuisse potuit circa annos mundi fere III dccccxvi, et id convenit longe melius, quam superiora tempora cum his, que de Mynoe leguntur. Nam, ut idem Eusebius dicit a Paradio memoratum, regnante Egeo Athenis, Mynos mare obtinuit, et leges Cretensibus dedit. Quod fuisse percipitur anno mundi III dccccliii. Et esto ibidem legatur Platonem hoc esse falsum convincere. Conveniunt tamen cum his que de Theseo leguntur, et cum his que a Phylocoro in Attidis libro de Minotauro recitantur, dato aliquantulum discrepent ab his, que postmodum ab Eusebio dicuntur. Qui asserit anno regni Atrei et Thiestis sexagesimo primo Mynoem in Sycilia adversum Dedalum arma corripuisse, quod, secundum supputationem annorum mundi, fuit anno IIII ii°, qui annus plurimum distat a ceteris, dato possibile sit eum tam diu vixisse, nisi obstarent tempora successorum, ut in sequentibus patebit. Que autem ad taurum et ad Pasiphem spectant, supra ubi de Pasiphe explicata sunt.

CAP. XXVII. De Androgeo Mynois filio.

Androgeus filius fuit Mynois et Pasiphis, iuvenis quidem egregie virtutis. Qui, cum Athenis in palestra superaret omnes, ab Atheniensibus et Megarensibus invidia occisus est. In cuius ultionem pater insurgens, occiso Nyso Megarensium rege, Athenienses acri bello superavit, sibique vectigales fecit. ==CAP. XXVIII. De Glauco Mynois filio. Glaucus, ut ait Servius, filius fuit Mynois, ex qua matre non ponit. Hic, ut idem Servius dicit, ad Ytaliam veniens sibi poscebat imperium. Quod ideo ille minime concessum est, eo quod nil prestaret incolis, sicut pater fecerat, qui zonam eis incinctis euntibus transmiserat. Quam ob rem is eis ostendit scutum, a quo et ipse Labicus dictus est, et populi Labici. Et sic videtur Mynoem apud Ytalos aliquando regnasse. Quod ego miror, et suspicor, ne corrupta vocabula hystoriam etiam faciant esse corruptam. ==CAP. XXIX. De Adriana filia Mynois et coniuge Bachi. Adriana filia fuit Mynois ex Pasiphe, ut sepe testatur Ovidius. Hec Theseum ab Atheniensibus Cretam missum amavit, et eius clam usa contubernio sumpta fide, quod eam in coniugem et Phedram sororem suam pro Ypolito asportaret, eum docuit, quo pacto laberintum posset intrare, et Mynotaurum superare, et filo duce laberintum exire. Qui cum perfecisset omnia, noctu Adriana et Phedra navi impositis, clam discessit, et in Chium insulam, ut dicit Ovidius, seu Naxum, ut ait Lactantius, nocte discedens dimisit Adrianam ibidem dormientem. Que expergefacta, cum se derelictam cerneret, clamoribus et ululatu femineo cepit omnia complere litora. Verum Bachus forte secus navigans, cum eam vidisset amassetque, in coniugem sibi iunxit, et ex ea, ut placet aliquibus, Thoantem Lemni regem suscepit. Sane cum superasset Bachus Yndorum regem, et eius amasset filiam, et Adriana diu ob hoc questa esset, a Bacho amplexibus et blanditiis lenita, coronam eius, quam ante Vulcanus fecerat et Veneri dederat, et Venus Adriane concesserat, in celum sustulit, et novem stellis ornavit et inde a suo nomine Adrianam vocatam, Liberam eque secum in celum traxit, et celestem fecit ymaginem. Naxo seu Chios insule sunt optimo habundantes vino, quo captam Adrianam puto, et ob id a Theseo temulentam relictam; et quoniam potationibus vacasset, postea Bachi dicta est coniunx. Inde quoniam a vino mulieris honestas omnis dissolvitur, ei a Venere corona, scilicet libidinis insigne, donatur, quod in celum usque, id est in notitiam omnium fertur, et non solum detestabile infamie dedecus per ora virum fertur, verum, agente vino, mulier sese in amplexus quorumcunque dilabitur.

CAP. XXX. De Phedra Mynois filia et Thesei coniuge.

Phedra filia fuit Mynois et Pasiphis, ut satis veteri fama vulgatum est. Hec cum Adriana sorore, superato Mynotauro, cum Theseo abiit, et Adriana, ut supra dictum est, relicta, eius facta est coniunx. Et ex eo peperit Demophontem et Anthilocum. Tandem cum Theseus cum Perithoo rapturus Proserpinam descendisset ad Inferos, Ypolitum privignum amavit. Cuius libidini eum consentire nollet Ypolitus, furore incensa, illum redeunti Theseo accusavit, quod illi vim voluisset inferre. Quam ob rem Ypolitus iram patris effugiens, fere ut supra dictum est ubi de Ypolito, ab equis distractus, occisus est; tamen cum eum occisum fama ferret, penituit eam false accusationis, et Theseo scelus confessa suum cum ense Ypoliti se ipsam transfodit. Servius autem eam dicit laqueo finisse vitam.

CAP. XXXI. De Deucalione Mynois filio, qui genuit Ydumeneum.

Deucalion, ut in Yliade placet Omero, Mynois filius fuit, ex qua matre non habetur, eius tamen successor presummi potest, cum Ydumeneus eius filius rex Cretensium fuerit.

CAP. XXXII. De Ydumeneo filio Deucalionis, qui genuit Orsilocum.

Ydumeneus Deucalionis fuit filius, Omero teste. Hic cum Grecis adversus Troianos bellum gessit. Sane, ut dicit Servius, dum Ylione deleto patriam navibus repeteret, tempestatem passus pro salute sua Superis vovit, si eum in regnum suum sospitem redire concederent, se illis sacrificium exhibiturum ex ea re, que illi prima occurreret. Qui, cum Cretense litus teneret, contigit, ut ante alios filius desiderio videndi patrem illi fieret obvius. Quem cum, ut aliqui dicunt, immolasset seu, ut aliis placet, immolare voluisset, ob eius immanitatem a civibus pulsus est. Quam ob causam cum naves reascendisset, Salentinum usque promontorium Calabrie vectus, statuissetque ibidem exilium agere, haud longe a litore sibi suisque Pitiliam condidit civitatem.

CAP. XXXIII. De Orsiloco Ydumenei filio.

Orsilocus Ydumenei fuit filius, ut in Odissea scribit Omerus, ubi genologiam eius a Iove in eum usque describit. Hic patrem Ydumeneum in Troianam expeditionem secutus, cum per omne bellum sibi successisset ad votum, in exitum rei ob eius insolentiam, dum obstaret totis viribus, ne ex preda capti Ylionis sors debita daretur Ulixi, ab eo occisus est.

CAP. XXXIV. De Sarpedone XXVII Iovis filio, qui genuit Anthyphatem.

Sarpedonem Omerus dicit filium fuisse Iovis et Laodomie filie Bellorophontis. Cuius etiam Servius vestigia sequitur. Augustinus autem aliter sentire videtur, dicens: Per eos annos, scilicet regnante Danao Argivis, a rege Xanto Cretensium, cuius apud alios aliud nomen invenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Radamantus, Sarpedon, et Mynos, quod magis ex eadem muliere filios Iovis esse vulgatum etc. Alii dicunt hos Asterii fuisse filios. Et ob id ego istum non illum reor Sarpedonem esse, cum ille longe superior fuerit tempore. Sed quoniam de illo nil legitur, satis sit apposuisse nomen, et de isto que legimus prosequamur. Hic igitur rex Lycie fuit, et adversus Agamenonem et Grecos partes Troianorum secutus, insignis armorum vir fuit, et multa memoratu digna pugnans fecit, ut per Omerum scribitur in Yliade. Tandem a Patroclo occisus est, et iussu Iovis ab Apolline de medio pugnantium sublatum est corpus eius, et flumine lotum atque ambrosio respersum liquore, et regia indutum veste, suisque ad exequendum funus restitutum. Quod autem hic figmenti modicum est, nil aliud vult, nisi quod medici opere cadaver curatum sit, et unguentis ad conservationem eius unctum atque respersum.

CAP. XXXV. De Anthyphate Sarpedonis filio.

Anthyphates filius fuit Sarpedonis, Virgilio teste, dum dicit: Et primum Anthyphatem, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti etc. Hic Ylione subverso in Ytaliam Eneam secutus est, et ibi adversus Turnum bellum gerens, ab eodem occisus est.

CAP. XXXVI. De Radamanto XXVIII° Iovis filio.

Radamantus Iovis fuit filius, et ut omnes volunt, ex Europa, et regnante Danao Argis, secundum Eusebium, rex fuit Lycie. Hic cum severus iustitie executor esset, eum apud Inferos finxere poete culpas explorare nocentum. De quo Virgilius: Gnosius hec Radamantus habet durissima regna Castigatque auditque dolos subigitque fateri etc. De huius origine et fictione sentiendum est, quod de Mynoe dictum est. ==CAP. XXXVII. De Archisio XXVIIII° Iovis filio, qui genuit Laerthem. Archisius, ut testatur Ovidius, Iovis fuit filius. De eo enim Ovidius Ulixem loquentem atque suam nobilitatem explicantem adversus Ayacem paucis his verbis scribit: Nam mihi Laertes pater est, Archisius illi, Iuppiter huic etc. scilicet Archisio.

CAP. XXXVIII. De Laerthe Archisii filio, qui genuit Cthimenem et Ulixem.

Laerthes, ut ostensum est, filius fuit Archisii. Hic Anthicliam Autolici filiam sumpsit uxorem, et ex ea suscepit Ulixem et sorores eius. Viditque Ulixem non sua sponte adversus Troianos euntem, tanque diu vitam fessam laboribus traxit, donec post longos errores redeuntem cerneret, et iniurias ulciscentem.

CAP. XXXIX. De Cthimene Laerthis filia.

Cthimenis filia fuit Laerthis, ut in Odissea scribit Omerus, dicens: ἄμα Κτιμένι τανυπέπλω Θυγατέῤ ἰφθίμυ, την ὁπλοτάτην τεκε παιδων etc. [Que latine sonant]: Simul cum Cthimeni longi pepli filia venerabili, quam iuniorem genuit filiorum etc. scilicet Laerthes. Hanc, ut in eodem patet libro, parentes tradidere in coniugem cuidam, qui Samindis dictus est.

CAP. XL. De Ulixe Laerthis filio, qui genuit Thelemacum, Thelegonum et Auxonium.

Ulixis incliti hominis apud veteres dubium genus est. Nam alii eum Sysiphi latronis filium fuisse dicunt. Servius enim dicit, Anthicliam eius matrem, ante nuptias, cum Sysipho Eoli filio concubuisse, et Ulixem concepisse. Quod illi apud Ovidium Ayax Thelamonius concionans obicit, dicens: Et sanguine cretus Sysiphio etc. Quod etiam Theodontius asserit, dicens: Anthicliam primo nupsisse Sysipho, et iam pregnans eo relicto ad Laerthem venisse, et ex conceptu Sysiphi Ulixem peperisse. Leontius vero dicit, quod cum nupsisset Anthiclia Laerthi, et ad oraculum consultura iret, a Sysipho latrone, qui postea a Theseo occisus est, capta et oppressa est, et pregnans effecta ex eo concubitu Ulixem peperisse. Alii autem eum Laerthis filium dicunt, inter quos Omerus et Virgilius, et inveterata seculorum plurium fama testatur. Quorum ego autoritatem secutus, Ulixem Laerthis fuisse filium dico. Hic fuit homo sublimis consilii et pregrandis ingenii, fraude an virtute plus valens incertum. Hunc multimodum persepe vocat Omerus, quasi ad omnia habentem modum. Multa quidem perpessus, omnia mira fortitudine superavit. Hic Penelopem Ycari filiam iuvenis sumpsit in coniugem, virtute et corpore speciosissimam virginem. Et ex ea illico Thelemacum suscepit filium. Tandem rapta Helena a Paride, dum delectum Grecorum faceret Palamedes, ut dicit Servius, ire ad Troiam fugere conatus est, se insanum simulans, et veniente ad Ytachiam Palamede, animalia diversi generis iugo iunxit ad aratrum, et salem seminare compertus est. Verum Palamedes astutiam viri suspicatus, capto parvulo Thelemaco, ad explorandam ingenii sui fraudem, eum aratro opposuit. Ulixes autem, viso Thelemaco, confestim dimovit aratrum, et sic cognitus in expeditionem ire coactus est. In qua Diomedis Etholi amicitiam summe perseverante obsidione servavit. Et cum Ephygeniam pro captandis ventis sub spem nuptiarum duxisset in sacris, cum reliquis venit Troiam. Ubi maxima cum solertia ad obtinendam cepti victoriam oportuna plurima operatus est. Nam, ut dicit Theodontius, suo opere factum est, ut Achilles, a matre apud filias Lycomedis in habitu virginali absconditus, inveniretur, et in obsidionem etiam duceretur. Suo opere sagicte Herculis, absque quibus Troiam capi non posse dicebant oracula, comperte sunt et a Phylothete etiam obtente, et ad Troiam etiam delate. Suo opere Laomedonteus cinis, qui super Scea porta Ylionis servabatur, caute sublatus est. Post hec ipse una cum Dyomede fatali Palladium ex Troia rapuit. Sic et Dolone perempto, eque cum Dyomede explorator factus, Rhesum Tracie regem obtruncavit nocte, et albos eius equos, ante quam Xantum gustassent, eduxit in castra Grecorum. Et non nunquam, ut dicit Servius, habitu tectus mendici hominis verbera volens passus est, ut Troiam explorator intraret, et comperta cum fide retulit, semel cognitus ab Helena. Preterea cum florida plurimum valeret eloquentia, inter Grecos et Priamum regem pro concordia legationis officium gessit aliquando. Nec non in mediis aciebus quantum valeret in armis ostendit sepissime. Sic et in concionibus consilio Grecos persepe iuvit. Simultates habuit cum Palamede, eo quod invitum traxisset in bellum, et frumentum portasset ex Tracia quod ipse missus facere noluerat, quam ob rem mortem eius machinatus est fraude, ut supra ubi de Palamede dictum est. Ad ultimum creditur hunc proditionem composuisse, qua, arte Synonis, seu alia via Ylion captus atque dirutus est. Capta deinde Troia pro armis Achillis in iurgium cum Ayace Thelamonio venit, et tandem illa adversus eum eloquentia sua obtinuit. Et Orsiloco regis Cretensium filio ceso, eo quod obstaret, ne sibi prede Troiane pars daretur ut reliquis dabatur principibus, et Polysena occisa atque Astianacte saxo illiso, naves in patriam rediturus ascendit. Sed longe illi a voto contigit, multis quippe agitatus procellis, in longissimos errores atque peregrinationem decennem evectus est. Primo autem procellarum impulsu, ut ipsemet in Odissea Alcioni Pheycum regi refert, ad Cycones delatus est. Quos cum expugnasset et Ysmarum civitatem omnem vertisset in predam, paucis ex sociis perditis, ad Lothophagos tempestate impulsus est, exploratoresque quos miserat, cum lotho gustato reditum non curarent, retraxit. In Syciliam inde delatus. Ubi antrum Polyphemi Cyclopis cum duodecim ex sociis intravit. Ex quibus cum sex devorasset Cyclops, obruto ei oculo, preusto fuste, arietum pellibus involutus cum superstitibus sociis antrum exivit Cyclopis. Inde delatus Eoliam, ab Eolo ventos in utrem coactos obtinuit. Et cum iam Ytachie proximus esset, soluto utre a sociis thesaurum credentibus, flante adverso vento in Eoliam repulsus est. Ex qua ab Eolo pulsus navigans die septimo devenit ad Lystrigonas. Quos cum haberet adversos, perditis navibus sociisque, cum sola nave sua fugiens devenit ad Cyrcem. Que cum exploratores eius mutasset in beluas, ipse a Mercurio suscepto pharmaco, ad illam accessit impavidus, et expedito gladio mortem illi minatus est, ni evestigio sociis primas redderet formas; quod cum fecisset, eius amicitia usus, anno iam transacto, et Thelegono ex ea suscepto filio, cum renuisset immortalitatem, ab ea eruditus de agendis, Alpenore ob vinolentiam casu mortuo derelicto, navem conscendit, et secundo vento impulsus nocte una ad occeanum usque devenit. Quo peractis sacris a Cyrce monstratis, ad Inferos habuit aditum, ubi et Anthicliam matrem, et Alpenorem nuper precipitatum inter alios invenit, et de multis futuris a Thyresia vate certificatus est. Inde reversus ad navem ad Cyrcem rediit, et sepulto Alpenore, et predoctus de futuris a Cyrce discedens, devenit ad insulam Syrenarum. Ad quas ne posset divertere, sociorum aures cera obstruxit, et se malo navis alligare iussit, et sic eis canentibus loca earum preteriit. Inde Scyllam transivit atque Carybdim non absque ingenti periculo et pari omnium labore. Et cum ad ea loca venisset in quibus a Nynphis Solis greges servabantur, iussit ne quis eos violaret. Quod cum eo dormiente famescentibus sociis suasisset Eurilocus, et ex gregibus animalia plura sumpsissent, ei tempestatem intolerabilem impetravere. In qua cum fracta nave omnes deperissent socii, ipse solus et nudus, capto navis malo, novem diebus ab undis et vento agitatus est. Et tandem ad Ogigiam depulsus insulam a Calypsone nynpha susceptus est, et ab ea septem annis detentus. Tandem cum ab ea egre discessum impetrasset, et navem cum sociis obtinuisset, Neptunus infensus, eo quod Cignum eius filium occidisset in pugna, et Troiam quam ipse construxerat demoliri fecisset, et Cyclopem filium suum orbasset, ab impetu maris fatigatus plurimo, navi demersa nudum se iecit in undas. Cuius natantis miserta Leucotae velum illi prestitit suum, cuius subsidio cum die tercia devenisset ad litus, et hostia fluminis Pheycum intrasset, reiecto velo in mare inter frondes nemorum se nudum composuit. Ubi a Nausithea filia Alcinoi compertus vestes accepit, et inde Palladis opere usque ad Aritim Alcynoi regis coniugem deductus est, ubi meruit et dona suscipere, et navim et socios, qui eum usque Ytachiam reduxere, in qua dormientem cum donis deposuere. Excitatus autem, a Pallade premonitus de agendis, in mendicum seniculum transformatus, ad subulcos devenit suos, apud quos Thelemacum vidit, et allocutus est. Tandem a Sybotoe porcario in patriam deducitur incognitus, ubi in propria domo a procatoribus Penelopis ignominiosa quedam perpessus est. Et tandem ab Euriclia nutrice recognitus. Inde ex composito arma cum filio et duobus subulcis, confessus Ulixem, adversus procatores assumpsit, eosque gravi pugna omnes peremit. Esto Theodontius dicat eum illos oculis privasse, et in tantam deduxisse miseriam, ut in triviis starent stipem querentes ob victum. Hinc visa Penelope, Laertem senem visurus accessit in villam. Postremo dicit Theodontius eum variis exterritum somniis, quorum cum interpetrationem quesisset, habuit in responsis, ut sibi caveret a filio. Qui recedens in loca abdita, quantum potuit somniorum portenta vitavit. Tandem Thelegonus, qui ei natus fuerat ex Cyrce, cum eum querens venisset Ytachiam, a domo eius fuit prohibitus. Qui, ut erat robusti vigoris iuvenis, multos ex prohibentibus occidit, in finem Ulixes in eum letiferum immisit telum. Quod cum evitasset Thelegonus, eo reassumpto transmisit in patrem. Ex quo ictu cum se moriturum nosceret Ulixes, quisnam esset interrogavit; et cum eius nomen audisset, et patriam et filium cognovisset, cum premonstrata nequisset effugere, diem clausit. Leontius vero dicit, eum casu a Thelegono eum querente, spina piscis venenosa tactum et inde mortuum. Longa equidem huius hystoria est, etiam succincte narrata, et non nullis immixta fictionibus, ex quibus pars maxima in precedentibus ostensa est. Et ideo videamus paucis que supersunt. Et primo videamus, quid velint per ventos in utre argentea cathena ligatos et solutos a sociis. Vult quidem Omerus in Odissea componere bonum virum, et inter alia volens ostendere, quid nobis nascentibus a divina bonitate dono datum sit, dicit ab Eolo, id est a deo ventos, id est concupiscibiles appetitus datos bovino in corio, id est in arbitrio virilis etatis, que fortis et constans esse debet, uti corium bovis est, et hi sunt argentea cathena ligati, id est famosa clare virtutis sonoritate, qua profecto non nulli longe magis firmatum corium servant, quam divini amoris intuitu. Hanc tamen cathenam socii Ulixis, id est sensus humani corporis ignavia nostra rationi imperantes, solvunt, predam existimantes, id est arbitrantes longe meliorem et dulciorem vitam in voluptatibus nulla coactis regula, quam eis ligatis in ratione solida. His tamen solutis, dum in hanc et in illam labimur lasciviam, insurgunt tempestates animo, id est rubores, reprehensiones, conscientie redargutiones, fluctuationes animi, merores, inopia, egritudines, et mille malorum species, que nos a patria, id est a quiete amovent. Ivisse autem in occeanum, et ibidem illi ad Inferos iter apertum sit sacris, arbitror Ulixem ad lacum Avernum in sinu Bayanu nocte una navigasse, et ibidem occiso Alpenore obscenum illud peregisse sacrum, quo Manes evocantur ad superos, et de quesitis habuisse ab immundis spiritibus responsum. Velum autem Ulixi naufrago a Leucotoe prestitum, nil aliud fuisse arbitror, quam spem immotam, quam evadendi forti servabat pectore; hec egit, ne desperando periclitaretur. Quam quidem spem, dum speratum obtinuisset, retro reiecit. Eum autem sepissime adiutum a Pallade est, quia ab animadvertentia sua instructus multa evitavit pericula, et multa egit sibi etiam oportuna.

CAP. XLI. De Thelemaco Ulixis filio.

Telemacus Ulixis fuit filius parvulus Penelopi matri a patre relictus. Qui multa a procatoribus matris perpessus, tandem una cum patre sumpsit ex omnibus ultionem.

CAP. XLII. De Thelegono Ulixis filio.

Telegonus Ulixis et Cyrcis fuit filius. Qui, dum grandis videre patrem quereret, eum incognitum occidit, et in Ytaliam rediens Tyburim condidit, ut ait Ovidius: Et iam Thelegoni, iam menia Tyburis udi Stabant, Argolice que posuere manus etc, Papias autem dicit eum edificasse Tusculum.

CAP. XLIII. De Auxonio Ulixis filio.

Auxonius filius fuit Ulixis, ut scribit Paulus Longobardus, ea in hystoria, quam De gestis Longobardorum scripsit, dicens, ab eo omnem Ytaliam Auxoniam nuncupari. Titus Livius autem aliter videtur in libro VIIII° Ab urbe condita, dicens, Miturnas et Vestinam civitates Auxonidum, M. Pellio, et C. Sulpitio consulibus ab eisdem proditione captas, et fere deletam Auxonidam gentem. Et sic illa Ytalie particula fuit Auxonia. Ego hunc Auxonium puto eum Latinum fuisse, quem Cyrcis et Ulixis volunt quidam fuisse filium, ex Marica nynpha susceptum dicentes, cum, teste Servio, Marica dea sit litoris Miturnensium iuxta Lyris fluvium. Nos autem etsi multi ex prole Iovis supersint, finem huic facientes libello, paululum quiescamus. Genealogie deorum gentilium liber XIus explicit.