De genealogiis deorum gentilium/Liber duodecimus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber undecimus Liber tertius decimus Fairytale right blue.png

LIBER DUODECIMUS

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER DUODECIMUS INCIPIT FELICITER.

In arbore precedenti, cuius in radice positus est Iuppiter tertius, describuntur in ramis et frondibus posteritates octo filiorum Iovis predicti, scilicet Tantali, Dionisii, Persei, Aonis, Eaci, Pilumni, Mercurii et Vulcani.

Index

Prohemium.

Si post longum predestinati agri discursum, rex illustris, et si iter in finem non venerit, conceditur aurige discreto anelos equos curru dimovere, et illos aliquantisper vagos exonerare vesicam permittere, et recenti fluvio atque florido recreari prato, dum ipse apud mercennarium hospitem potu sibimet parcit et somno. Et aratori instructo, quanquam omnis ager vomere scissus non sit, parte adhuc diei superstite iugo boves solvere, et in quietem et pascua ire permittere, dum ipse, leni blandiente aura, fusca sub nemorum umbra iam satur cantu rudi duros conatur oblivisci labores. Nec non et egregio bellorum duci, posito in finem certaminis itum non sit, fessos et sanguine graves, dato signo, revocare milites, ut et a periculo cladis retrahat, et, restauratis ocio viribus, eos alias in hostes acriores inmittat. Quis michi non esse fas dicet, esto in finem numerose prolis Cretensis Iovis non venerim, parte tamen maxima recitata, subsistere paululum, et, quasi ad certam venerim metham, resipiscere? Nemo arbitror iuste! Morem igitur aliorum secutus, non aliter quam si in certum et insignem terminum devenissem labore attritus in Auxonicum litus, quamvis inportuosum, substiti, arbitratus insuper, quod brevioribus distinguitur signis, facilius intellectu capitur, et tenacius memorie commendatur. Ibidem dum non fessos oculos in circumitu ducerem, cepi veterum prospectare vestigia rerum. Hinc enim veteres Cume, Calchidiensium opus, Dedali templum, et Meseni tumulus, atque Iulie aque admirationem tenebant animum, et ex opposito Inarime, vetus symiarum hospitium, et ex Inarime excussa Prochita distrahebant. Sic sonantes revolutionibus extuantium fluminum Vulturni fauces atque Lyris, Fucini nebule, et Linterni paludes, exilio et morte venerandissimi primi Scipionis Africani nobilitate; et in conspectu fere M. Scauri villula suo adhuc insignis nomine, atque Formarum fere deleta vestigia, et longiuscule in radicibus montium Calenus, Stelenates, atque Campanus agri mira fertilitate conspicui, et super eminentia agris oppida Suessa, Theanum, Sidicinum, Casilinum, Thelesie, et alia plura tam Romanorum operum quam Cartaginensium monimenta; nec non et multa, quarum longa magis quam utilis huic operi esset hystoria. Sed cum iam, brevi quiete recreatus, animus vires in laborem promitteret, reintravi volens mare velivolum, et in Frigiam usque devectus, sumpsi animum Tantali aliorumque quorundam ex filiis Iovis prolem exquirere atque describere. Quod ut peragam, ille faciat, precor, qui ad ictum virge servitoris sui Moysi sitienti populo aquas affluenter emisit ex rupe.

CAP. I. De Tantalo XXX° Iovis filio, qui genuit Nyobem et Pelopem.

Tantalus, ut dicit Lactantius, filius fuit Iovis ex Plote nympha susceptus. Hunc dicit Eusebius Frigum fuisse regem, regnante Eritreo Athenis. Et huic ob raptum Ganimedem bellum fuit adversus Troium Dardanie regem, et Ganimedis patrem. Volunt preterea hunc deos in convivio habuisse, eisque ut experientiam deitatis eorum assumeret, occiso filio, illum membratim discerptum coctumque apposuisse comedendum. Qui, cum abhorruissent cibum, non solum abstinuere, sed, collectis in unum membris, puerum in formam pristinam reduxere, et revocata per Mercurium ab Inferis anima, eam illi restituere. Sane cum adverterent humerum deesse puero, quem devoraverat Ceres, loco consumpti eburneum refecere. Tantalum autem deiecere ad Inferos talique damnavere supplicio, ut fluvio ad os usque demersus siti vexaretur assidua, et dum os forte declinaret in potum, aque fluminis etiam declinarent in tantum, ne illas posset contingere. Desuper autem arbores pomis honustas addidere, que ad os eius usque descenderent, ipse tamen ingenti et continua percitus fame, dum illa carpere conaretur, se tam diu extollerent, quam ipse diu ut contingeret laboraret. Et sic factum est, ut inter poma et aquas positus fame sitique vivens depereat infelix homo. Nunc quid ex his sentiendum sit advertendum. Et concesso eum Iovis fuisse filium, seu verum, seu ob aliquam similitudinem attributum. Et que ad Ganimedem spectant, ubi de Ganimede posita sint. Dico eum ob id diis filium apposuisse dictum, quia cum avarissimus homo fuerit, et rem domesticam plurimum augere curaverit, frumenta, ex quibus popularem exhauriebat pecuniam, non aliter quam filium diligebat, que tunc diis apposuit dum cultis agris iniecit, iniecta quidem sulcis in conspectu superiorum corporum sunt, que eiusdem agentibus superis in frugem venientia pristinam reassumunt formam. Verum humerus, id est semen devoratus a Cerere, id est a terra consumptus, heburneus restauratur, dum in crescente segete nutrimenti robur immittitur. Supplicium autem huius ostendit liquido avari hominis detestabilem vitam. Dicit enim Fulgentius Tantalum interpretari visionem volentem; quod optime unicuique competit avaro, non enim aurum et amplam supellectilem congregat, ut eis utatur, quin imo ut illam intueatur, et cum pati non possit sibi, quid boni ex congestis divitiis facere eis immixtus fame periclitatur et siti.

CAP. II. De Nyobe Tantali filia et Amphyonis coniuge.

Nyobes filia fuit Tantali et Taygete, ut apud Ovidium ipsa testatur, dicens: Michi Tantalus autor, Cui licuit soli Superum contingere mensas. Pleiadum soror est genitrix mea etc. Sed salva reverentia Ovidii, pater eius non fuit ille Tantalus, qui amicus deorum fuit. Nam ille fuit homo pius et Corinthiorum rex et tempore prior. Lactantius autem dicit hanc filiam fuisse Tantali et Penelopis. Hec, ut placet Theodontio, nupta fuit Amphioni regi Theberum, ut faveret Amphyon partibus Pelopis bellum gerentis adversus Enomaum regem Elydis et Pise. Ex quo Amphyone ipsa peperit septem filios, totidemque filias; esto Omerus in Yliade tantum duodecim fuisse filios dicat. Hec elati spiritus mulier, sacrificantibus Thebanis iussu Manthonis filie Thyresie Latone, cepit eos acriter increpare verbis et se Latone preferre. Quam ob causam indignata Latona et filiis questa, factum est ut, ludentibus filiis atque filiabus in campis, Appollo filios et Diana filias sagictis occiderent, qui apud Syphilonem montem fuere sepulti. Niobes autem orbata viro et filiis apud urnas eorum in lapidem versa obriguit. De filiis et Amphione supra dictum est. Eam autem in lapidem versam Tullius, ubi de questionibus Tusculanis, fictum arbitratur, propter eius eternum in luctu silentium. Verum huic fictioni Theodontius addit, dicens, eius adhuc statuam in Sypilo apparere lapideam, et adeo tristem, ut lacrimis existimetur deficere, quod preter naturam non est. Potuere quippe veteres ad memoriam ingentis infortunii superbe mulieris in Sypilo lapideam apposuisse flentis mulieris statuam, et cum frigide complexionis sit lapis, surgentibus in eum vaporibus ex terra humidis, lapidis frigiditate solvuntur in guttas aqueas ad instar lacrimarum, et hinc forsan arbitrantur ignari Nyobem adhuc flendo deficere.

CAP. III. De Pelope Tantali filio, qui genuit Lysidicem, Atreum, Thiestem et Phystenem.

Pelops filius fuit Tantali et Taygete et, ut ait Barlaam, homo bellorum fuit, et insignis plurimum. Qui cum apud Frigas regnaret, bellum habuit adversum Oenomaum regem Elydis atque Pise, quod quidem memorabile fuit et permaximum, ut scribit Tucchitides. Belli causam dicit Paulus fuisse Hyppodamiam Enomai filiam a Pelope dilectam, atque in coniugium postulatam et denegatam. Dicit enim Servius huius Hyppodamie multos fuisse petitores ob insignem eius pulchritudinem, quibus ab Enomao ea lex indicta est, et id inde secutum quod supra scribitur, ubi de Yppodamia. Sed Barlaam dicit non sic se negotium habuisse, quin imo cum Pelopi videretur inhumana condicio, adversus Enomaum arma movit, et magnis hinc inde convocatis subsidiis, fraude Myrtili prefecti armorum Enomai, astutia Pelopis corrupti eum superavit. Et sic Yppodamia et regno potitus, Myrtilum postulantem proditionis premium deiecit in mare. Hunc dicit Eusebius in libro Temporum Hyppodamiam uxorem duxisse, regni Priti Argivorum regis anno decimoquarto, qui mundi fuit annus III dccclvii et paulo ante dicit, regnante Lynceo Argis, Pelopem apud Argos regnasse annis quinquaginta tribus, et eos a suo nomine Peloponnenses denominasse. Dicit etiam, Acrisio regnante Argivis, Pelopem Olympiis interfuisse, et postea adversum Ylium arma movisse, eumque a Dardano expugnatum, anno mundi III dccclxxxi°, cum legatur diu ante fuisse Dardanum. Ego autem tam discordantium opinionum veritatem ignoro. Huic ex Yppodamia plures fuere filii.

CAP. IV. De Lysidice Pelopis filia et Electrionis coniuge.

Lysidicem dicit Lactantius ex Yppodamia filiam fuisse Pelopis et Electrioni nuptam, ac ex eo Alcmenam peperisse Herculis matrem.

CAP. V. De Atreo filio Pelopis, qui genuit Alceonem, Melampum et Eviolum.

Atreus Pelopis et Yppodamie filius fuit. Qui, ut ex verbis Senece poete in tragedia Thiestis percipi potest, una cum Thieste fratre apud Peloponnesum regnavit, alternis tamen vicibus. Sed tandem inter eos nata discordia est. Cuius talem dicit Lactantius fuisse causam. Constat enim, ut supra dictum est, a Pelope Myrtilum Mercurii filium in mare deiectum atque necatum, quod egre ferens Mercurius, inter Atreum et Thiestem tantum iniecit zizanie, ut hostes efficerentur. Insuper erat apud Atreum aries, de quo sic Seneca tragicus: Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus Arcanus aries, ductor opulenti gregis. Huius per omne corpus infuso coma Dependit auro, cuius e tergo novi Aurata reges sceptra Tantalici gerunt; Possessor huius regnat; hunc tante domus Fortuna sequitur; tuta seposita sacer In parte carpit prata, que claudit lapis Fatale sacro pascuum muro tegens etc. Hunc habere cupiens Thyestes arbitratus est posse per concubitum Meropis Atrei coniugis obtinere, nec defuit sceleri locus; nam ex ea et filios concepit, et illam eripuit viro, ex quo in bellum venere fratres, et pulsus regno Thyestes est. Sed Atreus non contentus fratris exilio, illum ficta gratia revocavit, et credulo tres filios decoctos in convivio apposuit, et eorum sanguinem poculis mixtum illi dedit in potum, repletoque tam scelesto cibo capita manusque natorum infelici patri iussit apponi, atque quid comedisset detegi. Quod cum fieret, aiunt solem surgentem in ortum retrocessisse, scelus videre fugientem. Hunc tamen Atreum, ut dicit Lactantius, Egistus, Thyestis filius, interemit. Aureum vellus in hac hystoria fictum sic intelligendum arbitror, ut intellexisse videtur Varro ubi De agricultura, dum dicit: Pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles, ut Argis Atreus, quam sibi Thyestem subtraxisse queritur etc. Vel potius pro ariete isto aurei velleris thesaurus intelligendus est, quo reges plurimum valent, et absque quo oportuni sumptus ad bella et ad splendorem regium sustentandum fieri non possunt. Sol autem in ortus suos revolutus eclipsim ea tempestate fuisse demonstrat, que cum esset hominibus incognita monstruosa visa est. Dicit tamen Lactantius hanc ab Atreo Mecenis predictam et primitus adinventam. Cuius cum cerneret approbari dicta, Thyestes invidens ex urbe discessit.

CAP. VI. De Alceone, Melampo et Eviolo filiis Atrei.

Alceon, Melampus et Eviolus fuere fratres, et, ut asserit Cicero ubi De naturis deorum, Atrei fuere filii. Quos dicit apud Graios inter Dyoscortes numeratos; quam ob rem celebres fuisse viros credendum est, cum ex his fuerint Castor et Pollux. De eis autem nil amplius reperitur.

CAP. VII. De Thieste Pelopis filio, qui genuit Tantalum, Phystenen, Arpagigem, Pelopiam et Egystum.

Thyestes Pelopis et Hyppodamie fuit filius, cui adversus fratrem Atreum, que dicta sunt supra, fuerunt odia. Qui cum iam dicta passus esset a fratre, vindicte avidus oraculum consuluit. A quo responsus habuit ex se et Pelopeia filia sua nasci posse, qui filiorum ulcisceretur mortem. Quod cum audisset, ut qui erat in scelera et potissime in libidinem pronus, confestim in amplexus filie venit, et ex ea filium suscepit Egystum, qui postea interfecit Atreum, stupravit Clytemestram, et Agamenonem etiam interemit.

CAP. VIII. De Tantalo, Phystene et Arpagige filiis Thyestis.

Tantalus, Phystenes et Arpagiges filii fuerunt Thyestis ex coniuge Atrei suscepti, ut per verba Senece poete in tragedia Thyestis comprehenditur, esto duos tantum nominet, Tantalum scilicet, dum dicit: Primus locus ne, deesse pietatem putes, Avo dicatur: Tantalus prima hostia est etc. Deinde nominat Phystenem, dicens: Tunc illi ad aras Phystenem sevus trahit, Adicitque fratri etc. Tertium puerum vocat, dum dicit: Ferrumque gemina cede perfusum tenens, Oblitus in quem rueret, infesta manu Exegit ultra corpus, ac puer statim Pectore receptus ensis a tergo extitit; Cadit ille etc. Tercium hunc puerum Theodontius dicit Arpagigem nuncupatum. Et sic ex eis preter patrui crimen, et patris escam nil legitur.

CAP. IX. De Pelopia Thyestis filia.

Pelopia, ut dicit Lactantius, filia fuit Thiestis, ex qua matre non dicit. Hanc, ut ipsemet Lactantius dicit, Thyestes, responso desuper dicto habito, oppressit, et ex ea filius natus est, quem ipsa rubore sceleris confestim feris exposuit. Et sic apparet ob luxuriam Thiestis non ob responsum oraculi a Thyeste in concubitum filie itum; responsum autem oraculi ad palliandam Thyestis ignominiam post cedem suorum ab Egysto factam compertum est.

CAP. X. De Egysto Thiestis filio.

Egystus filius fuit Thyestis ex Pelopia eiusdem Thyestis filia, ut ipsemet testatur in tragedia Senece dicens: Coacta fatis nata fert uterum gravem, Me patre dignum; versa natura est retro etc. Hic quam cito natus fuit a matre ob pudorem ignominiosi criminis in silvas deiectus est, ut dilaceratus a beluis turpitudinis avi parentisque, atque matris pariter et sororis vivens, testimonium non prestaret. Sed aliter factum est. Nam seu benefitio pastorum, seu sic permittente deo, caprarum sponte, contigerit a capris ubera prestantibus in silvis nutritus est et inde dictus Egystus, ab ege, scilicet capra nutrice. Is tandem a suis cognitus et in regiam deductus, dum crevisset essetque in parvo precio, rerum preteritarum iam conscius, seu patre inpellente, quod magis creditur, ut Lactantio placet, Atreum occidit, cui Thiestes occupata regia successit. Tandem iam Thyeste mortuo cum regnarent Agamenon et Menelaus, et ob raptam Helenam in Troianum ivissent excidium, Egystus, ut Leontio placet, suasionibus Nauplii in amplexus optantis Clytemestre devenit, et postremo redeuntem Agamenonem a desolatione Ylionis, immane ausus facinus, illum favente Clytemestra trucidavit et regiam Pelopis septem tenuit annis. Ad ultimum, ab Horeste Agamenonis filio, una cum adultera Clytemestra, nullo remanente ex eo superstite, obtruncatus est.

CAP. XI. De Phystene Pelopis filio, qui genuit Agamenonem et Menelaum.

Phystenes, ut ait Theodontius, filius fuit Pelopis et Yppodamie. Qui cum iuvenis moreretur, Agamenonem et Menelaum filios suos parvulos commendavit Atreo fratri suo; qui illos suscepit et in filios educavit, et ob id, abolita tractu temporis Phystenis memoria, Atrei filii habiti sunt, et Atrides ab omnibus appellati.

CAP. XII. De Menelao Phystenis filio, qui genuit Hermionam et Megapentim.

Menelaus Lacedemonum rex, ut Theodontio placet, filius fuit Phystenis, et frater Agamenonis. Hos Seneca in tragedia Thyestis videtur omnino tenere filios fuisse Atrei, in cuius persona sic ait: Consilii Agamenon mei Sciens minister fiat, et patris cliens Menelaus assit. Prolis incerte fides Ex hoc petatur scelere, si bella abnuunt Et gerere nolunt odia, si patruum vocant Pater est etc. Et sic Atrei ex Merope videntur filii; teneat quod mavult lector. Menelaus autem, ut Eusebius ostendit in libro Temporum, Atreo et Thyeste viventibus rex Lacedemonum dictus est, anno mundi III dccccxcvii°, cum Agamenon, qui Thyesti successit, secundum Omerum regnare ceperit Mecenis anno mundi IIII vii. Fuit huic Helena Iovis filia coniunx, quam anno primo regni Agamenonis, et secundum Eusebium, decimo Menelai, ut ait Dares Frigius, absente Menelao, qui ad Nestorem Pylon iverat, Paris legatus missus ad Castorem et Pollucem, rapuit ex insula Cytherea sub oppido Heleno, ea etiam consentiente, existentibus fratribus et Hermiona apud Agamenonem. Dites vero dicit illo tunc Menelaum cum Agamenone Cretam ivisse divisuros thesauros, quos ibi deposuerat Atreus. Hinc factum est, ut fratris consilio Menelaus conquereretur Grecis principibus. Verum cum frustra legationibus obsidione demum repetita est Helena, et post decennium fraude magis quam viribus capta Troia reassumpta est, et Menelao restituta. Qui cum, ut ceteri, navem intrasset patriam petiturus, tempestate actus, ut scribit Eusebius, ad Tuorim regem Egipti, quem Polybum appellat Omerus, cum ea devectus est, et a Protheo vate, ut per Omerum patet in Odissea, consilio sumpto, postquam octo annis errasset, in Lacedemoniam rediit, Agamenone diu ante ceso, et illis forte diebus Egysto. Quid tandem illi successerit, quo vel qua morte diem clauserit, non inveni.

CAP. XIII. De Hermiona Menelai filia, et Pyrri et inde Horestis coniuge.

Hermiona, ut Ovidius testatur in Epistolis, Menelai fuit filia ex Helena. Hec autem Horesti filio Agamenonis desponsata fuit; porro Pyrrus, cum, occiso Agamenone, regiam occupasset Egystus, et fugisset Horestes, Andromaca Olim Hectoris coniugem, quam a Troia captivam duxerat, Heleno concessa; hanc Horesti surripuit, et sibi coniugio copulavit. Attamen, eo postea ab Horeste occiso, in eiusdem Horestis coniugium rediit, eique peperit Horestem filium.

CAP. XIV. De Megapenti Menelai filio.

Megapentis dicit Theodontius filius fuit Menelai ex Lydia captiva susceptus post raptam Helenam. Quod Omerus in Odissea testari videtur, dum dicit: ὑιεΐ δε Σπάρτηθεν Ἀλεκτορος ἤγετο κούρην, Ὀς οί τηλύγετος γενετο κρατερος Μεγαπένθηι Ἐκ δούλης· Ἐλένη δὲ θεοὶ γονον ὀυκέτ᾽ ἐφαινον, Ἐπει λή πρῶτον ἐγεινατο παῖδ᾽ ἐραστείνην, Ἐρμϊονην, ἥ εἰδος ἔχε χρυσης Ἀφροδίτης etc. [Que latine sonant]: Filio autem a Sparte Alectoris accepit filiam. Qui ipsi unigenitus fuit fortis Megapentis a serva. Helene autem dii filium non dederant, postquam primo genuit Hermionam filiam desiderativam. Et sic per hos patet etiam Menelaum Megapenti coniugem dedisse filiam Alectoris Spartani. Cuius nuptias celebrantem Thelemacus Ulixis filius veniens ex Ytachia comperit.

CAP. XV. De Agamenone Phystenis filio, qui genuit Ephygeniam, Crisothemim, Laodicem, Yphyanassam, Eletram, Alesum et Horestem.

Agamenon Phystenis fuit filius, ut supra, et Atreo a patre parvulus derelictus. Fuit hic Micenarum rex et Thyestis successor, ut in Yliade etiam sentire videtur Omerus, ubi de sceptro Agamenonis multos describit versus, fere hoc dicentes: Apud Troiam in contione Grecorum presidens Agamenon sceptrum tenebat, quod Vulcanus artifex fecerat, illudque dedit Iovi Saturnio. Postea Iuppiter concessit Dyactoro Argyphonti. Ermias autem rex dedit Pelopi Plisippo, postea Pelops dedit Atreo, qui moriens Thyesti bellicoso reliquit. Qui Thyestes reliquit Agamenoni multis insulis et Argo omni imperanti etc. In quibus verbis non servatur genealogie descriptus ordo, quem Latinorum autoritatem describens secutus sum. Cepit autem regnare Agamenon, secundum Eusebium, anno mundi IIII vii°, quo anno Helena rapta est, et Grecia omnis in Troianos incitata pari omnium consensu, congregatis in Aulide navibus et exercitu, imperator factus in bellum perrexit, Clythemestra coniuge relicta, ex qua iam plures susceperat filios. Et apud Troiam labores multos passus, quorundam etiam principum simultates pertulit, quibus agentibus imperio depositus est; et illi Palamedes suffectus, qui crimine Ulixis occisus, Agamenon maiori sua gloria in imperium reassumptus est, quam ignominia depositus. Sustinuit preterea indignationes Achillis ob Briseydam illi a se sublatam. Tandem capto Ylione atque diruto, cum illi cessiset in sortem cum preda plurima Cassandra Priami filia, naves in patriam rediturus ascendit. Verum tempestate actus fere per annum erravit, ut scribit Omerus antequam deveniret in patriam. Interim autem, ut idem testatur Omerus, Egystus, Thyestis filius, cum tacite omnia occupasset, positis per litus speculatoribus, et audito ab eis Agamenonis reditu, viginti ex amicis suis in insidiis posuit, et ipse cum comitatu reliquo ficta letitia illi obvius factus est, et ingens ei paravit convivium. In quo, Clytemestre consensu, illum cum sotiis epulantem occidit. Seneca autem poeta aliter de morte eius sentire videtur, ea in tragedia cui titulus est Agamenon. Dicit enim Clytemestram acri dolore agitatam, quod Cassandram Agamenon secum traheret. Ego autem credo commissi sceleris timore, et cum Egysto adultero, esto primo discorde, sed in concordiam ut percipitur revocato, ea die qua patriam intravit domum, parato a Clytemestra convivio, et ipse Agamenon dum picta veste sublimis iaceret, Priami superbas corpore exuvias gerens, ei detrahere cultus hostiles uxor iubet, et induere potius coniugis fide manu textos amictus; verum induta vestis exitum manibus negat, caputque laxi et invii claudunt sinus, et tunc haurit trementi semivir dextra latus Agamenonis, eumque interficit veste invia involutum.

CAP. XVI. De Ephygenia Agamenonis filia.

Ephygenia Agamenonis filia fuit, ut in Agamenonis tragedia testatur idem Seneca. Hanc tamen alii Yphianassam vocant, ut Lucretius dicens: Aulide quo pacto Trivai virginis aram Ypianassai turparent sanguine fedi etc. Hec insignis pulchritudinis virgo fuit. De qua Servius talem refert hystoriam. Greci Troiam ituri cum ad Aulidem devenissent, Agamenon Diane cervum occidit ignarus, quam ob rem irata dea flatus ventorum removit, et ideo cum navigare non possent, et pestem insuper sustinerent, oracula consulta dixerunt Agamenonio sanguine Dianam esse placandam. Ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem adducta Ephygenia, et iam ut immolaretur esset altaribus admota, numinis miseratione sublata est, et cerva subposita. Unde Ovidius: Victa dea est, nubemque oculisque obiecit, et inter Officiumque turbamque sacri vocesque precantum Supposita fertur mutasse Micenida cerva etc. Virgo autem, ut Servius asserit, ad Tauricam regionem translata est, et Thoanti regi tradita, et inde Dictine Diane sacerdos effecta, et cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Horestem, quem diu non viderat, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade Colcos petierat, et cum his occiso Thoante simulacrum sustulit absconditum falce lignorum, et sic ad Laconas Diana translata est, Ephygenia reportante. Quid deinde de Ephygenia secutum sit, nusquam comperisse memini. Quod supra fictum est Dianam loco Ephygenie posuisse cervam, humanum fuisse artificium credendum est, quod ut populus omnis Agamenoni esset obediens adinventum est, eum scilicet filiam immolasse, que medio in tumultu sublata, ne fraus aperiri posset, in longinquam regionem transmissa, et sub umbra sacerdotis servata est.

CAP. XVII. De Crisotemi, Laodice et Yphianassa filiabus Agamenonis.

Crisotemis, Laodyces, et Yphianassa Agamenonis fuere filie et Clytemestre, ut arbitror, cum ex eis unam, quam mallet, Agamenon apud Omerum Achilli offert, dicens: Γαμβρός κέν μοι ἔοι τίσω δέ μιν ἶσον Ὂρεστῃ, Ὃς μοι τηλύγετος τρέφεται θαλὶῃ ἐνί πολλῇ. Τρεις δέ μοί εἰσι θυγατέρες ἐν μεγάρῳ εἰπηκτω Χρυσόθεμϊς καὶ Λαοδίκη καὶ Ιφιανασσα etc. [Que latine sonant]: Gener michi erit, honorabo eum similem Horesti, qui michi unigenitus nutritur habundantia in multa, tres michi sunt filie in atrio bene facto Crisothemis et Laodices et Yphianassa. Leontius tamen dicit hanc Yphianassam Ephygeniam esse, quod ego non credo. Quomodo enim dixisset Agamenon Ephygeniam domi esse, quam sciebat in sacro pro ventis querendis, aut occisam, aut alibi clam delatam?

CAP. XVIII. De Eletra Agamenonis filia.

Eletra Agamenonis et Clytemestre fuit filia, ut liquido patet per Senecam in tragedia Agamenonis, in qua percipitur, quia ab Agamenone Troiam eunte parva relicta sit domi. Hec, cum patrem occisum cerneret, Strophylo Phocensi Agamenonis amico clam commendavit Horestem, et inde matrem ob perpetratum scelus increpavit aspere; quam ob causam, Clytemestra iubente, in carcerem deducta est. Quid tandem ex ea secutum sit, legisse non memini.

CAP. XIX. De Aleso Agamenionis filio.

Alesus filius fuit Agamenonis, ut satis clare dicit Virgilius: Hie Agamenonius, Troiani nominis hostis, Curru iungit Alesus equos etc. Ex qua tamen matre susceptus sit, in dubium vertitur. Nam alii dicunt eum ex Briseida natum, alii ex Cassandra, quod ego non credo; non enim ex Cassandra natus potuisset adversus Eneam favisse Turno, etate non patiente. Hunc Theodontius arbitrari videtur cum Clytemestra sensisse adversus patrem, et ob id et Clytemestre filium et patria pulsum. Qui quacunque ex causa patriam liquerit, in Ytaliam venisse Virgilius asserit, et apud Massicum Campanie montem consedit, ac inde tanquam Troiani nominis hostis venit favitque adversus Eneam partibus Turni. Ovidius vero ubi de Fastis videtur existimare eum Faliscos condidisse, et ob id dicit: Venerat Atride fatis agitatus Alesus, A quo se dictam terra Falisca putat etc. Posteritatis autem eius nulla extat memoria.

CAP. XX. De Horeste Agamenonis filio, qui genuit Thysamenem, Corinthum et Horestem.

Horestis Agamenonis et Clytemestre fuit filius, ut satis in precedentibus ostensum est. Huic dicit Theodontius Hermiona Menelai et Helene filia parvula adhuc desponsata est, cum et ipse parvulus esset. Hic tandem, occiso ab Egysto Agamenone, studio Eletre sororis sue a Strophylo Phocensi clam Mecenis subtractus et asportatus atque servatus est, querentibus eum in mortem matre atque Egysto. Qui cum tractu temporis excrevisset, captato commodo, Hermiona sibi iam a Pyrro subtracta, in ultionem paterne cedis surrexit, et Egystum adulterum, cum septem iam regnasset annis, una cum Clytemestra matre occidit. Quo facto aiunt confestim in furiam devenisse, cum sibi videretur imminere occise matris ymaginem, facibus et serpentibus armatam, et ei continuum minitantem exitium, ut dicit Statius: Armatam facibus matrem et serpentibus atris, Cum fugit, ultricesque sedent in limine dire etc. Cui Pylades Strophili filius, qui tempore paterne cedis eum transfugaverat, iunctus, promissa illi salute, cum eo ad aram Dictine Diane in Colcos confugit; et ibi resipivit Horestes, summovitque ab infestatione tali matrem. Et sorore cognita Ephygenia, que ibidem dee sacerdos erat, occiso Thoante rege, et simulacro dee rapto atque in fasce lignorum delato, secundum quosdam in regnum rediit, et fraude Macharei sacerdotis Pyrrum Achillis filium in templo Apollinis interemit, et sibi Hermionem coniugem reassumpsit. Alii vero volunt eum antequam in regnum redisset in Ytaliam devenisse, et haud longe a Roma apud Ariciam Diane simulacrum collocasse, et impia statuisse sacra. Sed quandocunque hoc factum sit, eum post occisum Egystum regnasse annis XV affirmat Eusebius in libro Temporum, et anno XX° regni Demophontis regis Athenarum occidisse Pyrrum. Solinus vero, in libro quem De mirabilibus scripsit, dicit eum post occisam matrem profugum Hermionam in omnes casus habuisse sociam. Quo autem diem clauserit, etiam in dubium vertitur. Cum dicat Servius ossa eius iam Roma condita ab Aricia Romam translata et sepulta ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordie templum. Solinus autem ubi supra dicit, quod Olympiade l viiia, ossa eius a Spartanis oraculo monitis Tegee inventa, et tante magnitudinis fuisse ut implerent longitudinem cubitorum septem.

CAP. XXI. De Thysamene Horestis filio.

Thysamenis, ut scribit Eusebius, filius fuit Horestis et ei successit in regno.

CAP. XXII. De Coryntho Horestis filio.

Corinthus filius fuit Horestis, ut dicit Anselmus eo in libro quem scripsit De ymagine mundi. In quo asserit eum Corinthum Achaye civitatem fecisse et de suo nomine nuncupasse. Et hoc idem affirmat Gervasius Thilliberiensis. Qui, esto novi sinti autores, non tamen parve sunt gravitatis. Preterea et Ysidorus in libro Ethymologiarum dicit, Corynthum in Achaya condidit Corynthus, Horestis filius. Ego autem conditam non credo, sed forte restauratam, cum scribat Eusebius in libro Temporum, eam diu ante a Sysipho conditam et Ephyram appellatam.

CAP. XXIII. De Horeste Horestis filio.

Horestes, ut Solinus De mirabilibus mundi testatur, filius fuit Horestis ex Hermione, et ab eo affirmat populos, qui Horestides appellantur, denominatos, dicens sic: Micenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. Adolevit puer, in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quicquid est, quod procedit in Macedonicum sinum, et Adriaticum salum, terram cui imperitaverat Horestiam dixit etc. De hoc ego nil ulterius legi, in longam tamen posteritatem devenisse suos creditum est, adeo ut affirmet Trogus Pompeius Pausaniam, Phylippi regis Macedonum occisorem, ab Horeste duxisse originem. Sed quibus mediis vetustate agente non reperitur.

CAP. XXIV. De Dyonisio XXXI° Iovis filio.

Dyonisius, ut in libro De naturis deorum scribit Cicero, Iovis et Lune fuit filius. Quem ego idem cum Bacho dicerem, si non essent in matre dissimiles, cum ipse idem Tullius ei fieri Orgia arbitretur. Possibile tamen est, ut sic sit, fictione mutata, dummodo utrumque pro vino non pro homine assumamus. Nam Iuppiter, id est calor die, et luna rore et humectatione nocte vites fovent, et ad incrementum atque maturitatem uvas deducunt. Et sic hic erit qui in culmine colitur Nyse, altero ex Parnasi montis verticibus Bacho, eo quod vinetis habundet consecrato, et dicetur Dyonisius quasi Nyse deus, nam dyos Grece, Latine deus sonat.

CAP. XXV. De Perseo XXXII° Iovis filio, qui genuit Gorgophonem, Stelenum et Eritreum et Bachemonem.

Perseus, quem veteres totius nobilitatis Grecie patrem opinati sunt, Iovis et Danis Acrisii fuit filius, unde Ovidius: Non putet esse deum, nec enim Iovis esse putabat Persea, quem Danes pluvio conceperat auro etc. Qualiter autem ex Iove et Dane natus sit, ubi de Dane in precedentibus videri potest. Is autem iam grandis, ut dicit Lactantius, Polydecti regis imperio in Gorgonem expeditionem assumpsit, habuitque Pegasum alatum equum, et Palladis egydem, et talaria ensemque Mercurii, volatumque cepit ex Aphesanta monte, ut in his versibus a Statio designatur: Mons erat audaci seductus in ethera dorso, Nomine Lernei memorant Aphesanta coloni Gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant Nubila suspenso celerem temerasse volatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater Prospexit de rupe gradus ac pene secuta est etc. Quam quidem Gorgonem pretenso egide pallanteo vidit impune atque consideravit, et vicit, eique caput abstulit, et Athlantem regem sibi denegantem hospitium, ostenso Gorgonis capite, mutavit in saxum. Inde remeans in patriam, cum ex excelso vidisset in Syrio litore circa regna Cephei Andromedem virginem alligatam matris crimine et Amonis sententia scopulo, et sic monstro marino expositam flentesque parentes in litore, evolavit illuc, et cognita causa cum parentibus pactus est coniugium virginis, si illam a belua liberaret. Quod factum est. Nam venientem interemit. Inde, celebrante eo nuptias, cum Phyneus Cephei fratrer, cui ante sententiam puella desponsata fuerat, eam repeteret, et vi conaretur tanquam suam auferre, bellum adversus eum inivit, et cum multos ex hostibus occidisset, reliquos capite Gorgonis ostenso convertit in lapides. Post hec, Pritum avi sui fratrem, qui Acrisium regno pulerat, transformavit in saxum, et regnum avo restituit. In Persas preterea bellum intulisse ferunt, et in eodem Liberum patrem adversum se consistentem in prelio occidisse, subactamque nationem a se denominasse, ibique Persopolim regiam civitatem edificasse, quam postea, ut scribit Quintius Curius, ubi De gestis Alexandri, Alexander Macedo, vino calens et epulis, demoliri fecit. Attamen Acrisium avum, ut dicit Lactantius, in lapidem commutavit. Et inde dicunt eum una cum Cepheo et Cassyopia atque Andromeda coniuge in celum fuisse assumptum, et inter celi sydera collocatum, ut De ymagine mundi testatur Anselmus, dicens: Huic coniungitur Cepheus rex, et Cassiopia uxor eius, cui associatur Perseus filius Iovis et Danes, habens iuxta se sydus Andromede etc. His appositis ad sensum fictionum veniendum est. Perseum equo Pegaso vectum fame cupidine tractum demonstrat. Alii tamen volunt eum ad transfretandum habuisse navim, cuius insigne vel nomen fuerit Pegasus. Scutum Palladis accipiendum reor pro prudentia, qua et hostium acta consideramus, et nos ipsos ab eorundem insidiis telisque protegimus. Mercurii Talaria velocitatem et vigilantiam in agendis significare reor. Sic et ensis recurvus et a parte exteriori acutus ostendit, quoniam bellorum tempore et predas hostium ad nos trahere debere, eosque a nostris amovere cedibus. De Gorgone autem et Athlante satis in precedentibus, ubi de eis dictum est. Liberasse autem Andromedem a bellua hystoriam reor, cum in Cosmographia dicat Pomponius: Est Ioppen ante diluvium, ut ferunt, condita, ubi Cephea regnasse eo signo accole affirmant, quod titulum eius fratrisque Phynei veteres clamare cum religione plurima retinent; quin etiam rei celebrate carminibus ac fabulis servateque a Perseo Andromede clarum vestigium marine belue ossa immania ostentant. Hec ille. Preterea et Ieronimus presbiter in libro, quem De distantiis locorum composuit, dicit: Ioppe Oppidum Palestine maritimum in tribu Dan, ubi hodieque saxa monstrantur in litore, in quibus Andromeda religata Persei quondam viri sui fertur liberata fuisse subsidio. Hec Ieronimus. Plinius vero, inter scriptores celeberrimus homo, scribit: Belue, cui dicebatur expositam fuisse Andromedam, ossa Rome apportata ex oppido Iudee Ioppe, ostendit inter reliqua miracula in edilitate M. Scaurus, longitudine pedum quadraginta, altitudine costarum Yndicos elephantos excedente, spine grossitudine sexquipedali etc. Perseum autem hostes et Pritum in saxa vertisse capite Gorgonis ostenso, nil aliud puto, nisi quia victos divitiis Gorgonis tacitos illos reddidit et imbelles. Acrisium autem avum constat per Eusebium in libro Temporum aliter saxeum effecisse; nam ab eo non sponte occisus est, et sic frigiditate perpetua lapidi similis factus est. Quod in celis a septentrionali plaga stellificatus luceat, sententiam Tullii, ubi De questionibus Tusculanis, sequendam puto, qui de eo et reliquis ait: Nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia traderetur, nisi celestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabule traduxisset. Hec Tullius. Ceterum de tempore huius ambigitur, cum scribat Eusebius eum occidisse Gorgonem anno mundi III dccxxviiii. Inde hoc eodem anno, secundum alios, dicit eum cum coniuge in celum raptum. Paulo post dicit anno secundo regis Cycropis, qui mundi fuit III dccclvii, eum Gorgone occiso adversus Persas dimicasse. Nec multo post scribit anno XXXV° regni Cycropis Acrisium ab eo mortuum, et Argivorum regnum in Micenas translatum; quod ego verum puto, cum magis tempus conveniat rebus gestis.

CAP. XXVI. De Gorgophone Persei filio, qui genuit Electrionem et Alceum.

Gorgophones, teste Lactantio, filius fuit Persei ex Andromede coniuge, ex quo nil aliud habemus, nisi quia genuit Electrionem et Alceum.

CAP. XXVII. De Electrione Gorgophonis filio, qui genuit Alcmenam.

Electrion, ut Lactantio placet, Gorgophonis fuit filius, ex quo nisi Alcmenam filiam haberemus, nudum nomen nobis liquisset antiquitas.

CAP. XXVIII. De Alcmena Electrionis filia, et Amphytrionis coniuge.

Alcmena, ut dicit Lactantius, filia fuit Electrionis. Quod et Plautus in Amphytrione testatur dicens: Qui cum Alcumena est nupta, Electri filia, etc. Hec quidem, ut ibidem dicit Plautus, nupsit Amphytrioni Thebano, et a Iove dilecta est, et in specie Amphytrionis viri sui ab eo oppressa, Herculem peperit, ut in sequentibus, ubi de Hercule dicetur latius.

CAP. XXIX. De Alceo filio Gorgophonis, qui genuit Amphytrionem.

Alceus, ut ait Paulus, filius fuit Gorgophonis, magis filii fama cognitus apud nos, quam splendore suo; nam, ut aiunt, pater fuit Amphytrionis.

CAP. XXX. De Amphytrione filio Alcei, qui genuit Yphicleum.

Amphytrion, ut Paulus ait, filius fuit Alcei, homo armorum insignis, ut Plautus in comedia eiusdem Amphytrionis ostendit. Huic coniunx fuit Alcmena, cum qua Thebis morabatur, ubi, dum ipse pro Thebanis adversus Theloboeos bellum gereret, Iuppiter eius in specie Alcmenam oppressit, et ex ea suscepit Herculem. Amphytrion autem eodem partu ex ea suscepit Yphycleum. Placet preterea Plinio, in libro Naturalis hystorie, huius fuisse inventum ostentorum atque somniorum interpretationes.

CAP. XXXI. De Yphicleo Amphytrionis filio, qui genuit Yolaum.

Yphicleo, ut scribit Plautus in Amphytrione, filius fuit Amphytrionis et Alcmene, eumque cum Hercule uno partu editum dicit. Verum Yphicleus post nonum conceptionis mensem natus est, Hercules autem una secum natus, septimo non perfecto. Quod Augustinus ubi De civitate dei concedere non videtur, quod mulier possit in diversis temporibus diversos concipere.

CAP. XXXII. De Yolao Yphiclei filio.

Yolaus, ut Solinus De mirabilibus mundi asserit, filius fuit Yphiclei. Hic, ut idem ait Solinus. Sardiniam ingressus palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam atque alia Greca oppida extruxit. Yolenses ab eo dicti, sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus virtutes patris malis plurimis Sardiniam liberasset. Hec ille. Fuere tamen et alii Yphiclei.

CAP. XXXIII. De Steleno Persei filio, qui genuit Euristeum.

Stelenus, ut placet Omero, Persei fuit filius et Andromede. Nam in Yliade Omerus describit Agamenonem concionantem, et Euristei genealogiam designantem, asserentemque Stelenum fuisse Persei filium et Euristei patrem. Is quidem, ut dicit Eusebius in libro Temporum, translato Argivorum regno a Perseo Micenis, post Perseum regnavit, quando non reperitur. Nam mortuo Acrisio, qui XXXI annis regnavit immediate sequitur initium regni Euristei, quinque tamen interpositis annis, eoque scilicet Euristeo regnante, scriptum comperio Stelenum quadraginta annis Micenis regnasse, ubi hi perditi sint, invenire non possum.

CAP. XXXIV. De Euristeo Steleni filio.

Euristeus Steleni fuit filius, ut premonstratum est, de nativitate cuius talem refert Omerus fabulam. Cum die quadam Iuppiter apud Superos dixisset die illa nasciturum hominem, qui omnibus circumvicinis dominaretur; Iuno id fecit iuramento firmari, confestim descendit in terras et retinuit Lythiam, quam nos Lucinam dicimus, deam parturientium, apud uxorem Steleni pregnantem iam septem mensium, et ex utero eius eduxit filium VII mensium, qui vocatus est Euristeus. Erat quidem ea die nasciturus Hercules, sed Alcmena ob retentam parturientium deam peperisse non potuit. Et sic factum est, quod de Hercule Iuppiter intelligebat verteretur in Euristeum, qui postmodum aliis et Herculi etiam imperavit, regnavitque Micenis annis xlv, et successorem moriens reliquit Atreum. Fabula autem hec ab eventu sibi locum vindicavit, cum viderent homines Euristeum Herculi fortissimo virorum imperantem.

CAP. XXXV. De Bachemone Persei filio, qui genuit Achimenidem.

Bachemon, Lactantio teste, Persei fuit filius et Andromede, et ut ipse idem dicit apud quosdam Orientales populos imperavit, qui ab Achimenide eiusdem Bachemonis filio, ut dicit Theodontius, Achamenides postea nuncupati sunt. Qui Apollini sacrorum ritus invenisse se asserunt. Est enim apud eos Sol in speleo Persico in habitu cum thyara et utrisque manibus comprimens cornua bovis; puto ad immensam eius potentiam demonstrandam.

CAP. XXXVI. De Achimenide filio Bachemonis, qui genuit Orcamum.

Achimenides, ut dicit Theodontius, filius fuit Bachemonis, esto sint qui velint eum filium fuisse Persei. Hic autem Achimeniis populis imperavit, eosque a suo nomine nuncupavit, et moriens successorem Orcamum filium dereliquit.

CAP. XXXVII. De Orcamo filio Achimenidis, qui genuit Leucotoem.

Orcamus, ut supra a Theodontio dictum est, filius fuit Achimenidis, cui coniux fuit Eurimone speciosissima mulier, ex qua filiam unicam Leucothoem suscepit, quam quia Soli se diligenti paruerat, vivam infodit.

CAP. XXXVIII. De Leucothoe Orcami filia.

Leucothoem filiam fuisse Orcami et Eurimonis his carminibus testatur Ovidius: Tempore, Leucothoe multarum oblivia fecit, Gentis odorifere quam formosissima partu Edidit Eurimone, sed postquam filia crevit, Quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. Rexit Acamenias urbes pater Orcamus etc. Hanc Leucothoem, ut Ovidius in progressu demonstrat, summe dilexit Phebus, et in formam versus Eurimonis matris eius noctu accessit ad eam, et licentiatis mulieribus suis, tanquam secreta secum locutura, in formam propriam rediit et patientem compressit. Quod cum Clytie, que ante diligebatur a Phebo, ad aures devenisset, zelo percita confestim Orcamo accusavit. Qui iratus atque severus nimium vivam sepeliri iussit. Phebus autem cum illi vitam restituire nequiret, eam in virgam thuream vertit. Huius fictionis ratio talis a quibusdam redditur, puellam ob adulterium cum splendido iuvene perpetratum iure Sabeo vivam defossam, et cum eo in loco forte virga thurea nasceretur, quarum habundantissima regio est, solis virtute e sinu terre in altum deducta locum fabule adinvenit. Ego autem apud Achimenidas locum puto, cui sit nomen vel fuerit Leucothoe, qui, quoniam thure habundet, ab incolis a Sole diligi dicitur, qui, in matris formam transformatus, id est in complexionem ad enutriendas thureas virgas oportunam, ibi descendit, et humiditati terre iungitur adeo, ut qui vivas plantas ibidem apponat, confestim in altum educat.

CAP. XXXIX. De Eritreo Persei filio.

Eritreus seu Eritra, ut placet Solino De mirabilibus mundi, filius fuit Persei et Andromede, et in confinio Rubri maris regnum habuit, esto sint qui dicant eum Egypti fuisse regem. De quo idem Solinus scribit sic: Ultra Pelusiacum enim hostium Arabia est ad Rubrum pertinens mare, quod Eritreum ab Eritra rege, Persei et Andromede filio, non solum a colore appellatum Varo dicit. Hec ille. Hic Eritreus apud Arabes maxime fuit autoritatis, adeo ut morienti in quadam Rubri maris insula ceteris famosiore insigne plurimum sepulcrum construerent, eumque loco dei colerent, et ab eo Rubrum mare denominarent Eritreum, quo nomine adhuc Greci vocant, scilicet Eritratalasson; nam talasson, Latine sonat mare. De posteritate eius nil habemus.

CAP. XL. De Perse Persei filio.

Persen filium fuisse Persei in libro Naturalis hystorie testatur Plinius, de quo nil aliud comperi, preter quod idem Plinius asserit, eum scilicet primum sagittarum repertorem fuisse, quod forsan apud suos verum est, cum apud alias nationes illas longe antiquiores legerimus.

CAP. XLI. De Aone Iovis XXXIII° filio, qui genuit Dimanten.

Aon, ut Paulus ait, Iovis fuit filius ex nynpha Mnosyde, a quo dicit Boetiam Aoniam nuncupatam, quia ibi regnasset. Nos autem supra, Lactantii autoritatem secuti, Neptuni filium scripsimus. Quem Theodontius factione suorum ex Apulia pulsum, et Onchesti fuisse filium, et in Boetiam venisse dicebat, et ibidem Neptunum in patrem quesisse, et provinciam de suo nomine nuncupasse, nullum tamen illi filium designabant, ubi Paulus filium suum fuisse Dymantem asserit.

CAP. XLII. De Dymante Aonis filio, qui genuit Asyum et Alyxiroem.

Dymas, ut dicit Paulus, filius fuit Aonis, et Asyi atque Alyxiroe pater, nec aliud de eo legi.

CAP. XLIII. De Asyo Dimantis filio.

Asyus filius fuit Dymantis, ut in Yliade scribit Omerus, dicens: Ἂσιω, ὃς μητρως ἦν Ἕκτορος ἲπποδαμοιο, Ἀυτοκασίγνητος Ἑκαβης, ὕιος δε Δυμαντος etc. [Que latine sonant]: Asio qui avunculus erat Hectoris bellicosi frater Hecube, filius Dymantis. Hunc quantumcunque Omerus dicat fratrem fuisse Hecube et avunculum Hectoris, dicebat Leontius ex parte matris fuisse, quia ex eadem matre Asyus et Hecuba nati fuerunt, sed ex diversis patribus. Hic autem adversus Grecos Priamo favit.

CAP. XLIV. De Alixiroe Dymantis filia et matre Exaci.

Alixiroe filia fuit Dymantis, ut testari videtur Ovidius, dum dicit: Quamvis est illum proles enixa Dimantis Exacon umbrosa furtim peperisse sub Yda Fertur Alixiroe etc. Hec igitur ex Priamo peperit Exacum, qui postea in mergum versus est.

CAP. XLV. De Eaco XXXIIII° Iovis filio, qui genuit Phocum, Thelamonem et Peleum.

Eacus Iovis filius fuit et Egine, ut in Yliade dicit Omerus: Πηλεύς Ἀικιδης. ὃδ᾽ἀρ Αἴκος ἐκ Διός ἦεν etc. [Que latine sonant]: Peleus Eacides, illi autem Eacus erat a Iove pater. Qualiter autem Iuppiter Egynam oppresserit, supra dictum est ubi de Egyna. Hunc insuper dicit Ovidius regnasse apud Enopiam, quam ipse ex nomine matris vocavit Eginam. In qua cum peste defecissent homines, et ipse in somnis vidisset quercum plena formicis, nunc sursum, nunc deorsum deambulantibus, sibi dormienti visum est orasse Iovem, ut omnes formice, quas videbat, homines efficerentur, quod et factum est, et sic eius est restaurata civitas, et cives Myrmidones appellati; nam myrmex Grece, Latine formica est. Hunc preterea dixere veteres apud Inferos cum Mynoe et Radamanto culpas hominum excutere et pro meritis penas inferre. Sub his autem figmentis latet hoc. Primo civitas eius evacuata civibus peste, ex agricultoribus restaurata est, qui more formicarum estate messes ex agris et alia oportuna colligunt, ut hyeme fame non pereant. Hos autem ipse legibus instruxit, et vivere coegit, et hinc Iovis dictus est filius, et apud Inferos iudex. Nam per respectum ad supercelestia corpora mortales inferi sunt.

CAP. XLVI. De Phoco Eaci filio.

Phocus Eaci filius fuit, ut per Ovidium scribitur, dum legitur: Expetit, occurrunt illi Thelamonque minorque Quam Thelamon Peleus et proles tercia Phocus etc. Hic a Peleo occisus est.

CAP. XLVII. De Thelamone Eaci filio, qui genuit Ayacem et Teucrum.

Thelamon Eaci fuit filius, fratrum maior natu. Quem Servius ex Argonautis fuisse dicit et Herculis socium; et cum a Colco reverteretur, quereretque Hercules Ylam puerum perditum apud Mysios, et ad Troianum devenisset litus, prohibitus a Laumedonte, indicto illi bello, cum congregatis viribus adversus eum rediret, tanquam suscepte iniurie particeps Thelamon una secum venit, et Ylione expugnato atque Laumedonte occiso, eo quod primus civitatis muros ascendisset, illi ex preda capta Hysiona Laumedontis filia data est, ex qua cum iam ex alia suscepisset Aiacem, Theucrum suscepit. Hic enim seu pulsus, seu non susceptus in patria, in Cyprum abiit, et Salaminam ibi condidit civitatem.

CAP. XLVIII. De Ayace Thelamonis filio.

Aiax, bellicosissimus homo, Thelamonis fuit filius. Hic cum aliis Grecis ad delendam Troiam arma sumpsit, et ut reliqua, que in certaminibus miranda fecit, omittam, singulare certamen adversus Hectorem arripere ausus est, et si Omero fides ulla prestanda est, ni illud nimis festina nox diremisset, victor Aiax, rediisset ad suos. Ea tamen superveniente cum illi vetusto more Hector donasset gladium, et ab eo baltheum suscepisset, recens Aiax et animosus discedens fessum Hectorem Troiam ire permisit. Hec dona secundum Servium nephasta fuere, cum eo se gladio postea interemit Aiax, et cum baltheo ab Achille occisus sit Hector. Aiax autem, Ylione capto atque diruto, de armis Achillis premortui adversus Ulixem ingens litigium habuit; tandem cum cerneret virtutem bellicam eloquentie cedere, in furorem versus, eo se, quem ab Hectore susceperat, gladio interemit, et, ut ait Ovidius, in florem sui nominis versus est. In quo nos docet antiquitas nostras vires caduci floris more in nichilum facile solvi.

CAP. XLIX. De Theucro Thelamonis filio.

Theucer filius fuit Thelamonis ex Hesiona Laumedontis filia. Que non videtur Thelamonis fuisse coniunx, cum Omerus aliquando in Yliade dicat Theucrum fuisse Nothum. Hic tamen insignis homo fuit, et armorum valens, et una cum fratre Aiace ivit in Troianum bellum. Eo tandem peracto cum absque fratre redisset in patriam non susceptus, secessit in Cyprum, et ibidem Salaminam civitatem construxit, et vite residuum habitavit. Quod ego verius puto quam quod de Thelamone supra dictum est.

CAP. L. De Peleo filio Eaci, qui genuit Polydorim et Achillem.

Peleus Eaci fuit filius, et magnis vivens interfuit rebus; nam cum Meleagro in venationem apri Calidonii accessit. Sic et cum Perithoo adversus Centauros pugnavit. Huic, ut refert Ovidius, coniunx fuit Thetis aquarum dea, quam Iuppiter amavit, sed ideo concubitum eius neglexit, quia oraculo noverat ex ea filium nasciturum, qui maior esset patre. Ad hanc tamen obtinendam audacia viresque fuere oportune. Nam cum Peleus consilio Prothei senis eam die quadam cepisset, ipsa in varias mutata formas adeo eum exterruit, ut dimitteretur ab eo. Qui ad Protheum rediens, ab eodem sibi suasum est, ne mutationes illas timeret, quin imo in tenendo eam perseveraret, quia si fecisset, ipsa desiderio suo cederet. Peleus die sequenti cum dormientem eam in antro comperisset, cepit illam. Ipsa vero more suo in varias versa formas, cum eum tenentem sentiret, in propriam rediens, in coniugium eius consensit. Porro Iuppiter ad eorum nuptias omnes convocavit deos preter Discordiam. Que indignans, cum cerneret Iunonem, Palladem et Venerem invicem ex parte una sedentes, sumpto aureo malo, illud inter eas proiecit; dixitque digniori detur. Ex quo confestim inter eas seditio orta est, cum unaqueque se digniorem diceret. Et cum de hoc Iuppiter inter eas nollet ferre sententiam, ad Paridem, qui in silva Yda morabatur, misit eas. Is vero ob promissam sibi a Venere speciosissimam mulierem, spretis aliarum oblationibus, Veneri tanquam digniori tradidit. Que illi raptum Helene concessit, ex quo subsecutum est Troianum bellum, et occisus Achilles, qui ex nuptiis illis, ad quas vocata non fuerat Discordia, natus est; et sic expiata iniuria. Peleus igitur ex Thetide suscepit Achillem et Polydorim puellam. Demum cum Phocum fratrem occidisset, in exilium abiit, severa patris iubente iustitia. Et primo ad Ceym regem Trachinne aufugit, a quo amicabiliter susceptus est. Inde postea discedens, ad Magnetas abiit, ubi ab Acasto fraterna cede purgatus est. Quid inde subsecutum sit, nescio. Nunc quid sentiendum sit ex fictionibus, advertendum est. Thetis nobilis fuit mulier, cuius in nativitate visum est ex ea nasciturum hominem, qui patrem virtute superaret, et ob id Chyron pater eius varia secum et plurima voluit consilia, cui nam illam concederet, et his agentibus, petens eam Peleus, primo repulsus est, et sic consiliorum variationes mutationes formarum Thetidis fuere. Tandem cum iterum Peleus peteret, post multa patris consilia, illi concessa est. Eius in nuptiis, id est in procreatione Achillis, omnes convocantur dii, id est omnia supercelestia corpora, ad que spectat secundum diversas potentias suas in corpus iam creatum diversos effectus infundere, ut perfectum sit; Discordia autem non vocatur, ne disgreget ceptum opus et pereat. Ipsa autem postea sese miscet, dum homo incipit cogitare, que trium sit splendidior vita, aut contemplativa, que per Palladem designatur, aut activa, que per Iunonem intelligitur, aut voluptuosa, que per Venerem demonstratur, ex quibus noluit Iuppiter, id est deus, dare iudicium, ne viderentur relique sua <damnate> sententia, et homini iniecta necessitas. De his tamen tribus supra latius ubi de Paride.

CAP. LI. De Polydori filia Pelei et coniuge Borionis.

Polydoris, ut in Yliade dicit Omerus, filia fuit Pelei et a Sperchio flumine dilecta atque oppressa, et sic Mnesteum peperit, qui Achillem in Troianum bellum secutus est. Hec autem cuidam Borioni Periirei nupsit.

CAP. LII. De Achille filio Pelei, qui genuit Pyrrum.

Achilles Grecorum fortissimus, ut premonstratum est, Pelei et Thetidis fuit filius. Quem cum peperisset mater, continuo ad Inferos detulit, et, ut laborum patienter redderet, totum Stigiis undis immersit, excepto calcaneo, quo illum tenebat; demum Chyroni Centauro alendum tradidit. Qui illum educavit non eo ritu quo ceteri educantur, sed ex medullis tantum bestiarum ab eo captarum cibum confici faciebat, et hoc ut assiduo duraretur exercitio. Et hinc dicit Leontius eum Achillem nuncupatum, ab a, quod est sine, et chilos cibus, quasi sine cibo nutritus. Hunc Chyron astrologiam docuit et medicinam, ac etiam lyram tangere. Tandem cum Thetis, rapta a Paride Helena, presagio cerneret bellum futurum, et in eo Achillem filium periturum, ad eius si posset evitandam mortem consilio, clam illum adhuc impubem ex antro Chyronis dormientem rapuit, et in Schyron insulam in domum Lycomedis regis detulit, et vestimentis puellaribus tectum atque predoctum, ne se masculum cuipiam demonstraret, quasi virginem inter filias servandum tradidit Lycomedi. Verum Deydamie virgini, Lycomedis filie, diu eum masculum fore, occultum esse non potuit, cum qua, tempore captato, concubuit, et propter amoris commodum ipsa etiam iuvenis sexum occuluit; ex eo tamen concepit et peperit filium, quem Pyrrum postea vocavere. Ceterum cum coniurassent in Troianos Greci, et responso accepissent absque Achille capi Troiam non posse, ad eum exquirendum Ulixes missus est. Quem cum audisset in muliebri habitu apud filias Lycomedis clam teneri, ne loco iuvenis virginem auferret, novam commentus est fraudem, dumque se mercatorem finxisset, et iocalia, quibus delectari se virgines consuevere, filiabus Lycomedis apposuisset, inter ea arcum posuit et pharetram, arbitratus Achillem, si illis immixtus esset, arcum sumpturum. Nec defuit cogitationi successus. Quem postquam arcum trahentem cognovit, facile suasionibus induxit, ut se sequeretur in bellum. In quod dum iret, habitu femineo posito, plures civitates hostium cepit, egitque predam ingentem, et inter alia virginem, sacerdotis Apollinis filiam, quam Agamenoni concessit, et Briseidam, quam eque ceperat, sibi reservavit. Sane cum iussu deorum oportuisset Agamenonem sacerdoti natam restituere, Briseidam illi surripuit. Quam ob rem indignatus Achilles diu stetit, nec arma adversus Troianos capere voluit ullius suasione vel precibus. Tandem cum die una acriter a Troianis urgerentur Greci, a Nestore Patroclus deductus ad eum est, ut oraret, si nollet arma summere, saltem permitteret, ut ipse loco sui sua indueret, et currum suum ascenderet, et Myrmidones ociosos in pugnam deduceret. Quod etsi egre pateretur Achilles, Patroclo tamen nil negaturus concessit. Qui cum processisset in prelium, Achilles ab omnibus creditus, multa mala Troianis intulit. Postremo Hector, qui pugnam adversus Achillem diu optaverat, eum putans advenit, et Patroclum labore modico superavit, armisque superatum nudavit, et quasi Achillem superasset, armis eius indutus, ingenti cum pompa patriam reintravit. Hoc casu summe turbatus Achilles amicum aliquamdiu flevit, eique officium funebre magnis sumptibus et mirabili honorificentia peregit. Inde a Thetide matre, que ad eius leniendas lacrimas venerat, novis reassumptis armis, que ipsa a Vulcano susceperat, armatus in ultionem amici perempti processit in bellum, et cum multos ex Troianis occidisset, Hectorem etiam interemit. Nec ad satiandas iras eum occidisse satis visum est, quin imo cum eius corpus currui alligasset suo, dedecorose Ylionem circumivit, Priamo etiam prospectante, ac inde apud tumulum Patrocli duodecim diebus nudum tenuit cadaver. Illudque tandem Priamo seni, ad eum venienti nocte orantique et maxima munera exhibenti, concessit. Post hec alia in pugna Troilum interfecit. Quo dolore commota Hecuba, superstitibus timens et patrie, si longum vivat Achilles, astu femineo insidias in vitam eius tetendit. Noverat autem eum Polysenam diligere, eo quod illi induciarum tempore visa placuisset, et id circo per intermedium spopondit illi nuptias suas, si a prelio abstineret. Cui cum assensisset Achilles, in talem compositionem itum est, ut clam solus nocte veniret in templum Tymbrei Apollinis, quod fere secus muros Ylionis erat, et ibidem eam cum filia inveniret, eamque desponsaret. Quod amans et cupiens Achilles, credens iuxta compositum inermis et solus nocte templum intravit. In quem evestigio Paris ex insidiis prosiliens, cum esset arcu doctissimus, sagicta eius calcaneum petiit atque vulneravit, eumque frustra gladio in hostes discursantem interemit, et tandem in Sygeo Troiano promontorio a suis sepultus est. In tam longa hystoria, paucis tamen recitata verbis, nil fictum est, preter Achillem Stigiis mersum undis excepto calcaneo, et quod eo vulnerato mortuus sit. Circa quod placet Fulgentio, hominem Stigiis undis immissum esse unumquenque laboribus duratum, cum Styges interpretetur tristitia, ut intelligatur neminem in letis durari sed laxari potius, si alias duratus esset. Quod autem talus immersus non sit, physicum tegit misterium; volunt enim physici quod vene, que in talo sunt, ad renum et femorum atque virilium rationem pertineant, et ideo per talum non mersum in Stigem, invictam in Achillem libidinem voluerunt, que per durationes alias sublata non est, ut satis apparet, cum libidine in manus iverit hostium, et ab eis occisus est.

CAP. LIII. De Pyrro Achillis filio, qui genuit Peripeleum et Molossum.

Pyrrus, ut premonstratum est, Achillis et Deydamie fuit filius, sic vocatus, ut dicit Servius, a capillorum qualitate, cum Neoptholemus alio nomine vocaretur. Hic, Achille mortuo, vix pubes in Troianum bellum deductus est, animosus ad instar patris et acris ingenii iuvenis. Qui, et si circa finem belli venisset, non tamen ociosus fuit. Inter alios quidem iuvenes strenuos et audaces equum ligneum, quem Greci dolose construi fecerant, intravit, et in Ylionem tractus, dum nocte exisset, aliis venientibus a Tenedo stragem maximam Troianorum peregit, et usque in abditissimum penetral regie domus, Polytem filium Priami secutus, intravit, eumque patris in gremio interemit; et inde Priamum obiurgantem et in sevitiam eius obloquentem, ut sanguine suo fedaret, quas ipse sacraverat, aras irruit. Inde, Ylione deleto, Polysenam eximie formositatis virginem ad Manes placandos patrios apud Achillis sepulcrum occidit. Et cum ex Troiana preda illi Andromaca, olim coniunx Hectoris, contigisset, eam sibi iunxit uxorem. Que illi secundum quosdam duos peperit filios, Peripeleum, et Molossum. Inde captus pulchritudine Hermionis filie Menelai, tradita Andromaca Heleno filio Priami cum parte regni, eo quod vates illum premonuisset, ne intraret mare sicut ceteri fecerant, Hermionam Horesti rapuit, et sibi coniugem fecit. Deinde seu paupertate coactus, seu ad predam, animi fervore impulsus, ut nonnullis placet, mare navibus infestavit. Que quidem navigatio infesta aliis ab eo pyrratica denominata est, et exercentes pyrrate, eo quod ipse primus exercuerit, ut dicit Paulus. Postremo cum Horestes ex Taurica regione, posita furia, rediisset in regnum, corrupto Macareo sacerdote templi Apollinis Delphyci, Pyrrum trucidavit in templo. Et hic finis fuit illius.

CAP. LIV. De Peripeleo Pyrri filio.

Peripeleus, ut dicit Paulus, filius fuit Pyrri ex Andromaca. Theodontius autem dicit ex Hermiona, nec ex eo aliud ad nos usque devenit.

CAP. LV. De Molosso Pyrri filio, qui genuit Polidettam.

Molossus filius fuit Pyrri et Andromace. Hic, patri mortuo succedens, partem Epyri tenuit, populosque ex suo nomine nuncupavit Molossos. Verum donec ad puberem deveniret etatem, apud matrem et vitricum fuit, et moriens Polidettam filium dereliquit.

CAP. LVI. De Polydetta filio Molossi.

Polydetta seu masculus fuerit seu femina, non satis michi notum est, eum tamen filium vel filiam fuisse Molossi Paulus affirmat. Post quem successive ex Eacidibus neminem, nisi post plura secula, comperio, cum apud Grecos diu nulla sit habita progenies Eacidarum nobilior. Ex Eacidibus fuit Pyrrus rex Epyrotarum, qui adversus Romanos bellum gessit Tarentinorum opere. Sic et Alexander Epyrota a Lucano satellite occisus, et Olympias clarissima Macedonum regina et Magni Alexandri mater, et alii plures virtutibus et titulis insignes.

CAP. LVII. De Pylumno Iovis XXXV° filio, qui genuit Daunum.

Pylumnus, ut dicit Paulus, filius fuit Iovis. Cui Servius fratrem fuisse Pytumnum dicit, et eos ambos fuisse deos. Horumque Pytumnum dicit usum stercorandorum agrorum invenisse, et inde Sterculinium dictum, esto Macrobius in libro Saturnaliorum Saturnum fuisse dicat; Pylumnum vero pinsendi frumenti, et ob id a pistoribus coli, et pilum ab eo denominatum. Ad hunc Theodontius dicit Danem, Acrisii filiam, patris iram fugientem delatam a pastore una cum parvulo Perseo, quam ipse genere cognito sumpsit uxorem, et unam cum ea, Apulia, in qua grandis erat, derelicta, eo quod opposita videretur Acrisio, ad Rutulos venit et ibidem cum Dane construxit Ardeam, ac ex ea suscepit Daunum.

CAP. LVIII. De Dauno Pylumni filio et proavo Turni.

Daunus filius fuit Pylumni, et ut Theodontius asserit, ex Dane Acrisii filia susceptus. Huic regnum in Apulia fuit, et ab eo Daunia nuncupata. Et hunc dicit idem Theodontius avum fuisse patris Turni, qui et Daunus dictus est. De filio huius et patre secundi Dauni nil me legisse memini.

CAP. LIX. De Dauno primi Dauni nepote, qui genuit Turnum et Iuturnam.

Daunus precedentis Dauni, secundum Theodontium, ex filio nepos fuit. Huius coniunx fuit Venilia, soror Amate coniugis Latini regis, ex qua constat plures suscepisse filios, inter quos ea fuit, quam Dyomedi profugo ferunt iunxisse coniugio. Paulus tamen dicebat, Daunum patrem Turni, filium fuisse Pylumni, eo quod dicat Virgilius: Cui Pylumnus avus, cui diva Venilia mater etc., de Turno loquens. Verum ego magis credo Theodontio, cum dicat idem Virgilius alibi in persona Iunonis: Ille tamen nostra deducit origine nomen, Pylumnusque illi quartus pater etc. Quod esse non posset secundum Paulum, ubi secundum Theodontium eque respondet numero.

CAP. LX. De Turno Dauni filio.

Turnus rex Rutulorum filius fuit Dauni ex Venilia coniuge, et cum armorum disciplina insignis fuerit evo suo iuvenis, tante fuit corporee fortitudinis, ut nulla in hoc fides antiquis prestanda videretur, ni recentiori testimonio firmaretur. Et inter alia eius roboris stantia argumenta de eo adversus Eneam in singulari certamine pugnante sic scribit Virgilius: Saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat Limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent. Qualia nunc hominum producit corpora tellus. Ille manu raptum trepida torquebat in hostem etc. Quod Augustinus in libro Civitatis eterne XV ratum habere videtur. Preterea et Pallantes seu Pallas, Evandri filius, ab eo in pugna occisus multum fidei affert. Legimus enim, Henrico Cesare tercio imperante, eius corpus haud longe Romam a fodiente villico compertum integrum uti nuper sepultum, eductumque sepulcro altitudine seu proceritate Romana menia superasse, et in eo adhuc impressi vulneris a lancea Turni apparere hyatum, longitudinem quattuor pedum excedentem. Ex quibus quantus debuerit esse Turnus, quam fortis qui iuvenem tam grandem superaverit, qui telum pugnans tam pregrande tulerit, quod adeo grande vulnus impresserit, satis arbitrari possumus. Huic, carmine celebri ostendit in Eneida Virgilius, bellum ingens fuisse adversus Eneam, eo quod Latinus Laviniam filiam suam, quam Turno promiserat, Enee dedisset in coniugem. Et, ut idem ostendit Virgilius, post multa, cum hic Pallantem Evandri filium occidisset, nudassetque baltheo, illudque ob insignem gloriam superati iuvenis ipse gestaret, cum ea die, que illi ultima fuit in terris, adversus Eneam ex composito singulari certamine pugnaret, et ab Enea superatus vitam oraret, impetratus erat, ni visus balteus Eneam in pietatem revocasset amici, et sic ab eo occisus est. Hoc secundum Virgilium in laudes Enee totis tendentem viribus dictum est, secundum autem alios aliter. Dicunt quidam non parve autoritatis homines Eneam a Turno superatum, et penes Numicum fluvium fugientem occisum, nec ulterius etiam corpus eius visum; et Turnum post hec ab Ascanio interemtum. De quibus latius supra ubi de Enea scriptum est.

CAP. LXI. De Iuturna Dauni filia.

Iuturna Dauni fuit filia. Cui, ut dicit Virgilius, Iuppiter virginitatem abstulit, et in munus ablati decoris illi immortalitatem exibuit; et Numici fluminis nympha facta est. Hec multa in subsidium fratris egit, que et si fictionibus varientur, in hoc unum egisse arbitror, ut interpositione Numici fluminis actum sit, ut ab hostibus Turni in agros Ardee et ipsum Turnum libere et expedite iri non potuerit. Verum dum Turnum deficere vidisset, mesta sese condidit undis. Sunt qui dicant hanc clam cum Latino rege amicitiam habuisse; quod cum palam fieret, erubescens in Numicum se sponte sua necavit, et sic a Iove, id est a rege opressa, et nympha facta Numici.

CAP. LXII. De Mercurio XXXVI° Iovis filio, qui genuit Eudorum, Mirtilum, Lares, Evandrum et Pana.

Mercurius Iovis fuit filius et Maie Athlantis filie, ut satis vulgatum est. Fuere enim, ut in precedentibus patet, Mercurii plures, et esto fere omnes ab antiquis eisdem ornamentis insigniti sint, non tamen omnibus eadem est deitas attributa. Nam alius medicine deus, alius mercatorum, alius vero furum, et eloquentie alius, quem Theodontius hunc Maie filium esse voluit; quid tamen illum moveat non describit, nec ego, postquam compertum non habeo, intendo investigare subtilius. Credo tantum quemcunque Mercurium eloquentie deum veteres voluisse, eo quod ad Mercurium planetam mathematici asserant spectare omne sonans organum, seu fistulam in corporibus nostris disponere, et hinc credant nonnulli eum deorum dictum nuntium et interpretem, quia per organa ab eo disposita cordis nostris pandantur intrinseca, que deorum secreta dici possunt, in quantum nisi exprimantur nutu vel verbis, nemo preter deum cognoscit, et in hoc interpres secretorum talium est, quia verba, que organizata sunt per organa, ab eodem disposita interpretantur et aperiunt, que ex nutu solo satis percipi non poterant. Deorum ergo nuntius et interpres est, et hinc eloquentie deus. Quod clarius et per officia attributa et per insignia illi apposita demonstratur. Galerio quippe tegitur Mercurius, ut ostendatur quod adversus invidie fulmina eloquentia valido tegumento servetur; quod nil aliud est quam gratia, quam eloquens a benivolis meretur auditoribus. Hoc in longum scripta veterum servat adversus mordaces et invidos, quod previdisse sibi videtur Ovidius, dum dicit: Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira Nec ignis nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas etc. Alata autem fert Mercurius talaria, ut sermonis describatur velocitas, qui eodem in momento ex ore loquentis egreditur et in aures suscipitur audientis. Designant preterea oportunam nuntiis persepe velocitatem. Virgam defert, ut nuntiis officium denotet. Consuevere quidem nuntii quasi insigne quodam virgas ferre. Qua virga dicunt Mercurium animas ab Orco evocare, et non nullas in illum dimittere; et sic per illam eloquentis vires intelligere possumus, quibus iam plurimi e mortis faucibus subtracti sunt, et non nulli in easdem impulsi. Quis autem Orco Milonem surripuit? Quis Popilium Lenatem, ut de reliquis taceam, nisi eloquentia Ciceronis? Quis in illum impegit Lentulum, Cethegum, Statilium aliosque eiusdem factionis homines, nisi Catonis eloquii vis acerrima? Hac preterea virga dicunt Mercurium incitare ventos, ut advertamus eloquentem posse furores immittere, ut in Cesarem apud Ariminum Curionis oratio. Sic et tranare nubila, id est turbationes auferre, ut pro Deyotaro Tullius, dum Iulii Cesaris in eum turgidum pectus placida oratione sedavit. Quod autem somnos hec eadem virga adimat et immittat, satis clarum est, eloquentia inertes sopitosque ad exercitium excitari, et in suum decus animosos nimium retrahere, componere et sopire. Serpente autem virga cingitur, ut a serpentis prudentia assumatur oportere eloquentem esse discretum circa electiones dicendorum, temporum, locorum, ac etiam personarum, ut eo quo cupit, auditores deducat orator.

CAP. LXIII. De Eudoro Mercurii filio.

Eudorus, ut ait Homerus in Yliade, filius fuit Mercurii et Polymile filie Phylantis, de quo sic: Τῆς δ᾽ ἑτέρης Εὐδωρος ἀῤήϊος ἠγεμόνευε Παρθένιος, τὸν ἐτικτε χορῶ καλὴ Πολῦμήλη, Φύλαντος θυγάτηρ δε κρατύς αργειφοτης etc. [Que latine sonant]: Atque secunde Eudorus martialis principabatur Parthenius, quem genuit in corea bona Polymili Phylantis filia, hanc fortis Argifontis, id est Mercurius etc. Huius Homerus prosequitur prolixiorem fabulam, dicens quod Mercurius videns Polymilem eleganter in chorea saltantem cum cantantibus in choro Diane, dilexit eam, et clam eius ascendens palatium cum ea concubuit, et genuit Eudorum velocissimum hominem atque bellicosum, qui cum Achille in Troianam expeditionem accessit.

CAP. LXIV. De Myrtilo Mercurii filio.

Myrtilus, ut ait Lactantius, filius fuit Mercurii et auriga Enomai regis, cuius filiam Yppodamiam cum postularet Pelops in coniugem, dispositus cursus subire certamen, corrupit sponsione primi coitus Myrtilum, qui facto currui cereo axe, eoque in medio cursus fracto, optinuit Pelops victoriam et virginem; Myrtilum autem promissa poscentem deiecit in mare, in quo necatus mari nomen dedit, ut ab eo Myrtilum vocaretur. Huius autem Myrtili fraude, qui prepositus erat armorum Enomai, superatus bello Enomaus est, ut supra latius ubi de Pelope scribitur.

CAP. LXV. De Laribus Mercurii filiis.

Lares fuere duo, Mercurii et Laris nynphe filii, ut dicit Ovidius. Lactantius autem in libro Divinarum institutionum eam dicit vocari Larundam, seu Laram. De origine tamen horum talem recitat Ovidius fabulam. Quod cum Iuppiter diligeret Iuturnam Tyberinam nynpham, et Turni regis sororem, reliquis loci Nynphis imposuit, ut eam fugientem retardarent, ne eo sequente ipsa mergeretur in undas. Lara vero filia Almonis, ut dicit Paulus, una Nayadum iussa Iovis Iuturne retulit et Iunoni. Quam ob rem Iuppiter indignatus Laram lingua privavit, iussitque Mercurio ut illam ad Inferos traheret, et ibi esset Stygia nynpha. Qui cum illam ducens aspiceret, in eius concupiscentiam incidit et in itinere oppressit. Que cum concepisset, peperit illi geminos, quos ipse de nomine matris Lares appellavit. Huius fabule fictio satis absconditum tenet sensum; Iuppiter enim calor est, Iuturnam nynpham, id est humiditatem in quam agat, appetens. Verum Lara, que hic mulieris nimius est calor, opus agentis ignis disgregat, sed Mercurius, id est frigiditas nature opere excitata, superfluo calore muliebri exinanito semen cogit in unum, et sic Lara lingua privata est, id est nocendi potentia. De hac tantum calcata caliditate, Mercurius, id est nature moderata prudentia secundum gentiles, elicit Lares, non quidem recte ex ea, sed ea amata fit ut, secundum opinionem quorundam, Lares cum creato fetu nascantur, seu creantur, qui ea stante creari non poterant. De quibus Laribus non omnes eque sensere veteres. Extimavere autem antiqui, cum anima rationalis a Mercurio in corpus novum deducta esset, ut alias dixi, ideo a Mercurio deduci opinari, quia in sexto mense, qui Mercurio attribuitur, fetus animam credatur suscipere, deum seu deos nove anime venire custodes, quos aliqui Genium vel Genios vocavere, nonnulli dixere Lares, ut paulo ante dictum est. Et, ut Censorinus asserit in libro De natali die, ubi vult eum dici Genium, seu quia ut gignamur curat, seu quia una nobiscum gignatur, seu quia genitos semper tueatur, et eundem esse Genium et Larem dicit a multis veteribus affirmatum, et potissime a Gaio Flacco eo in libro, quem Cesari De indigitamentis scriptum reliquit. Et esto quod unum tantum dicat Genium seu Larem in subsequentibus adicit, opinione Euclidis Socratici, duplicem omnibus appositum genium, et sic duo sunt unicuique Lares opinione veterum. Quod satis firmare videtur autoritate Annei Flori scribentis in quarto Epythomatis sui sic: Ipsique Bruto per noctem, cum illato lumine ex more aliquo secum agitaret, atra quedam ymago se optulit, et que esset interrogata, tuus, inquit, malus Genius. Hoc et sub oculis mirantis evanuit etc. Qui quidem non adiecisset malus, nisi et bonus alter esset; et sic duo. Cristiana veritas Angelos vocat, non cum nascente genitos, sed nato sociatos, quorum alter bonus in bonum semper urget quem servat, alter autem malus in contrarium nititur, et quasi bonorum malorumque nostrorum observatores et testes in mortem usque assistunt continui. Hos preterea Lares etiam privatorum domibus inesse credidere, ut in principio Aulularie ostendit Plautus; eosque familiares seu domesticos vocavere deos, et uti custodie corporis apposito diximus, sic et hos custodie domus, eisque in domibus locum communem domesticis omnibus, ubi scilicet ignis area quam in medio aule veteres faciebant dedere. Ibique eos venerabantur sacris, ritu veteri. Quod quidem nondum apud nos abolitum est. Nam etsi error ille insipidus abierit, stant adhuc nomina, et quedam veterum sacrorum vestigium sapientia. Habemus autem Florentini et sic forsan nonnulle alie nationes, ut plurimum, in aulis domesticis, ubi fit communis ignis toti familie domus, ferrea quedam instrumenta ad lignorum igni appositorum sustentationem apposita, que Lares vocamus, et in sero precedente Kalendarum Ianuariarum die a patre familias omnis convocatur familia, et repleto lignis igne stipes magnus apponitur, cuius caput unum igne crematur, in reliquo insidet ipse pater familias ceteris circumstantibus, et vino sumpto bibit ipse pater primo, et inde capiti stipitis incensi superinfundit, quod vini superfuerat in calice, et deinde cum in circumitu potaverint ceteri, quasi perfecta solennitate ad officia consurgunt sua. Hec sepe puer in domo patria celebrari vidi a patre meo catholico profecto homine. Nec dubitem, quin adhuc celebrentur a multis, ratione potius consuetudinis a maioribus sumpte, quam aliqua ydolatria superstitione deceptis.

CAP. LXVI. De Evandro Mercurii filio, qui genuit Pallantem et Pallantiam.

Evandar Arcadum rex, ut ait Paulus, filius fuit Mercurii ex Nicostrata. Homo fortitudine et ingenio insignis. Dicit enim Servius eum Ycerillum quendam immane hominem occidisse, uti Hercules Gerionem, eumque, ob eius singularem probitatem, unum inter multos Hercules numeratum. Et idem Servius dicit hunc Pallantis regis Arcadie fuisse nepotem, et cum patrem suum occidisset virum scilicet Nicostrate, suadente ipsa Nicostrata, que vates erat, dimissa Arcadia in Ytaliam venit, et pulsis Aboriginibus tenuit ea loca, in quibus postea Roma condita est, et oppidum modicum in monte Palatino fundavit, ibique Herculem ex Hyspania redeuntem cum pompa superati Gerionis suscepit. Qui illum ab insultibus Cachi latronis liberavit. Inde post eversionem Troie Eneam novas sedes querentem recepit, et adversus Turnum iuvit, misso in bellum cum eo Pallante filio, quem senex a Turno occisum misere flevit. Mercurii autem ideo filius dictus est, quia esset inter ceteros eloquentissimus homo, ut asserit Theodontius.

CAP. LXVII. De Pallante Evandri filio.

Pallantes Evandri regis fuit filius, ut sepissime in Eneida testatur Virgilius. Hic iuvenis celebri virtute, spectabilis Enee amicitia iunctus, congregatis auxiliis illum adversus Turnum secutus est, a quo in acie vulneratus occubuit, et ab infelici patre sepultus est. Huius autem corpus, ut refert Martinus, eo in libro qui Martiniana vocatur, imperante Romanis Henrico tercio imperatore, haud longe ab Urbe a quodam agricola altius solito fodiente agellum, compertum est adhuc adeo integrum, ut nuperrime videretur infossum, et statura adeo ingens, ut murorum civitatis altitudinem longitudine superaret; et quod longe magis mirandum refert, sic in illo hyatus illati a Turno vulneris apparebat permaximus, ut longitudinem quatuor pedum excederet, addens supra caput eius lucernam perpetuo igne ardentem compertam, nec ullo poterat exstingui spiritu vel liquore, tandem facto in fundo foramine extincta est. Insuper dicit sepulcro tale fuisse epythaphium scriptum: Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni militis occidit more suo, iacet hic.

CAP. LXVIII. De Pallantia Evandri filia.

Pallantia, ut dicit Servius, filia fuit Evandri, qui asserit hoc a Varrone narrari; quam, ait, Herculem viciasse, et ex ea genuisse Latinum regem Laurentum. Hanc tandem, cum moreretur, dicit sepultam in monte, qui de suo nomine Palatinus appellatus est.

CAP. LXIX. De Pane Mercurii filio.

Pan, non is qui Arcadie dictus est deus, sed alius, Mercurii fuit filius et Penelopis, ut in libro De naturis deorum scribit Cicero. Et dato dicat Lycophron Penelopem Ulixis coniugem cum procatoribus omnibus concubuisse, Ulixe non redeunte, et ex uno Pana filium suscepisse, sunt qui velint hinc fictioni locum datum, et intelligere contigisse alicuius eloquentia Penelopem in concubitum eius venisse, et ex eo filium peperisse. Qui, eo quod eloquentia quesitus videatur, Mercurii filius dictus est. Ego autem alias dixi, arbitrari non possum pudicitiam tam celebrem, uti Penelopis fuit, alicuius eloquio vel opere alio fedari aut flecti potuisse. Fuere quidem et alie mulieres nomine secum, sed forte non pudicitia coequales, et sic ex aliarum una nasci potuit Mercurio Pan filius.

CAP. LXX. De Vulcano XXXVII° Iovis filio, qui genuit Erictonium, Cachum, Ceculum et Tullium Servilium.

Vulcanus Iovis et Iunonis fuit filius, ut omnes fere poete testantur. Hic, eo quod claudus et deformis esset, quamcito natus est, a parentibus in Lemnum insulam est deiectus, et, ut ait Theodontius, a symiis educatus est. De hoc in Buccolico carmine dicit Virgilius: Cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubile est etc. Huic uxorem fuisse affirmant omnes, sed que ea fuerit non eque demonstratur a cunctis. Cingius enim, ut Macrobius in libro Saturnaliorum refert, dicit Maiam uxorem fuisse Vulcani; Pyso autem dicit fuisse Maiestam. Omerus primo et inde Virgilius et poete Latini reliqui Venerem fuisse scribunt. Sane cum certum sit plures fuisse Vulcanos, possibile est hos omnes verum dicere, cum cuius Vulcani fuerint coniuges Maia seu Maiesta non dicant. Quod autem Vulcani Lemnensis Venus fuerit coniunx, satis pro comperto teneri videtur. Hunc insuper Iovis fabrum dicunt, et apud Lyparas et Vulcanum insulas ad facienda fulmina et deorum arma Cyclopes obsequiosos et officinas habere testantur. Et ab eo quicquid artificiose compositum est factum volunt, ut Achillis et Enee arma, monile Hermionis, et corona Adriane, et huiusmodi. Hunc preterea dicunt, ostenso illi a sole adulterio Veneris coniugis sue et Martis, ambos invisibilibus catenis coeuntes alligasse. Vocant illum etiam Mulciberum, et filiorum plurium faciunt patrem. Volentes ergo ex dictis sensum elicere, sciendum est primo Vulcanum hunc Iovis et Iunonis fuisse filium, et apud Lemnum regnasse, et Venerem habuisse coniugem, eamque cum armigero comperisse iacentem, ut supra dictum est, ubi de Marte, et hoc quantum ad hystoriam. Quantum autem ad alium sensum, est ante alia advertendum apud nos duplicem ignem esse. Primus est elementum ipsum ignis, quod non videmus, et hoc persepe poete Iovem vocant. Secundus autem elementatus est ignis causatus a primo, et hic duplex est. Primus enim est qui in aere ob velocissimum circularem motum in nubibus accenditur, et hic, dum illas exeundo frangit, coruscationes et tonitrua facit, et maximo cum impetu in terras impellitur. Secundus autem is ignis est quo utimur, ex lignis aliisque combustibilibus a nobis ex silicibus duris eductus et fomentis educatus atque servatus. De his tribus hac in fictione sit mentio. Nam primus Iuppiter est, ex quo et rebus aereis et terreis, que pro Iunone intelligende sunt, duo reliqui oriuntur. Ex his uterque claudus est; nam si fractionem nubis inspexerimus, non recte gradientem ignem, sed nunc in partem istam, nunc in illam declinantem videbimus, et sic claudicantem dicemus. Equo modo et nostri ignis flammas nunquam equali sese in altum extollentes gradu videbimus, sed more claudi nunc altius nunc depressius appetunt altiora. Ex his primus de celo in terram, ut premonstratum est deicitur, nec illi parentes arrident, quia, quam cito creatus est, eicitur. Et sic nec in mensa dignatus est. In Lemnum autem ideo deiectum volunt, quia persepe in insulam illam cadant fulmina. Quod autem dea non illum cubili dignata sit, paulo post ubi de <Eritheo> dicetur causa. A symiis autem nutritus est is, qui penes nos est. Est enim symia animal, hoc habens a natura, ut, quicquid videat hominem facientem, et ipsa conetur facere, et quoniam homines arte et ingenio suo in multis naturam imitari conantur, et circa actus tales plurimum oportunus est ignis, fictum est symias, id est, homines nutrisse Vulcanum, id est ignem fovisse. De quo, ut eius oportunitas cognoscatur, sic in libro Ethymologiarum scribit Ysidorus: Absque igne nullum metalli genus fundi estendique potest. Nichil enim pene quod non igne efficiatur, alibi enim vitrum, alibi aurum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit; igne lapides in ere solvuntur, igne ferrum gignitur et domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide cementa et parietes ligantur; ignis lapides nigros coquendo candificat, ligna candida urendo effuscat, carbones ex pruina fulgida nigros facit, de lignis duris fragilia, de putribilibus imputribilia reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Hec Ysidorus. Volunt insuper hunc Iovis esse fabrum et aliarum rerum omnium artificiosarum compositorem, ut intelligatur quicquid artificiosum fit ignis suffragio fieri, qui, in quantum artificiosus, dicitur Vulcanus ab aliquo insigni artifice sic dicto denominatus. Officine autem eius cur apud Lyparam et Vulcanum insulas esse dicantur, liquido patet; insule enim ignem evomentes sunt, et earum nomen fictioni favet, Vulcanie quippe nuncupantur, sed non a Vulcano Iovis filio dicte sunt, quin imo a Vulcano quodam, qui in Emalio natus illas tenuit. Nec solum eum fabrum armorum aut iocalium ignem seu Vulcanum esse voluere, sed et hominum conventionibus et sermonis initio causam prestitisse volunt, ut in libro De architectura Vitruvius videtur asserere, dicens: Homines veteri more in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur, ciboque agresti vescendo vitam agebant. Interea quodam in loco a tempestatibus et ventis dense crepitantibus arbores agitate, et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eo flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea requie data propius accedentes, cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporihus, ad ignis teporem ligna adicientes et id conservantes, alios adducebant, et nutu monstrantes ostendebant quas ex eo haberent utilitates. In eo hominum gressu cum profundebantur, aliter e spiritu voces cotidiana consuetudine vocabula ut obtigerant constiterunt. Deinde segregando res sepius in usu ex eventu fari fortuitu ceperunt, et ita sermones intra se procreaverunt. Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et consilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent, habentes a natura primum preter reliqua animalia, ut non proni, sed erecti ambularent, mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, in manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, ceperunt in eo cetu alii de frondibus facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli yrundinum nidos et edificationes earum imitantes, de luto et virgultis facere loca que subirent. Hec Vitruvius. Non autem insignis homo iste Pentatheucum legerat, circa cuius initium longe alium sermonis autorem Adam omnia nominantem legisset. Et alibi Caym non domos tantum, sed civitatem etiam construentem novisset. Sed de hoc alias. Cur autem Vulcano Cyclopes obsequiosi dati sint, supra ubi de Cyclopibus explicatum est. Vulcanus autem faber iste ideo dictus est, ut ait Servius, quasi volicanus, quod per aerem volet. Rabanus autem dicit: Vulcanus volans candor. Mulciber autem dicitur, ut ait Albericus, quasi mulcens ymbrem, eo quod, cum nubes altiora petierint calore, in pluvias resolvuntur. Ego autem Mulciberum dici puto quia molliat era.

CAP. LXXI. De Erichthonio Vulcani filio, qui genuit Pocrim, Orithiam et Pandionem.

Erichthonius, quem Eritheum appellat Omerus, filius fuit Vulcani et Minerve; ex creatione cuius talis fertur fabula ab antiquis. Quod cum Vulcanus fulmina Iovi adversus Gigantes pugnanti fecisset, petiit eidem loco premii, ut liceret sibi cum Minerva concubere. Quod ipse concessit, data Minerve licentia ut suam verginitatem, si posset, viribus tueretur. Dum ergo Minerve cubiculum intrasset Vulcanus, et Minerve acriter se defendenti vim inferre conaretur, actum est, ut voluntate nimia percitus Vulcanus in pavimentum semen effunderet, ex quo aiunt Erichthonium natum; eique serpentinos dicunt fuisse pedes, ad quos contegendos etate provectus currum primus excogitavit, ut dicit Virgilius: Primus Erichthonius currus et quattuor ausus Iungere equos etc. Huius autem fictionis intentum Augustinus in libro De civitate dei sic detegit. Dicit enim apud Athenienses templum fuisse Vulcano et Minerve commune. In quo compertus est infans dracone circumvolutus, qui cum eum magnum virum futurum iudicio Atheniensium portenderet eum servaverunt, et eo quod parentes essent incogniti, his quibus dicatum erat templum , in quo compertus erat, Vulcano scilicet et Minerve dederant in filium. Hic preterea, ut dicit Anselmus, in libro De ymagine mundi, in celum inter alias celestes ymagines assumptus, Serpentarius dictus est.

CAP. LXXII. De Pocri Erychthonii filia et coniuge Cephali.

Pocris filia fuit Erychthonii seu Erithei et coniunx Cephali, Ovidio teste dicente: Quatuor ille quidem iuvenes totidemque crearat Feminee sortis, sed erat par forma duarum, E quibus Eolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit etc. Que huius fuerit fortuna , que mors, post hec ubi de Caphalo scribitur.

CAP. LXXIII. De Orythia Erychthonii filia et coniuge Boree.

Orythia Ericthei seu Erichthonii fuit filia, ut Eusebius in libro Temporum testatur. Hanc Trax Boreas Astreli filius rapuit et sibi matrimonio copulavit. Que ille Zethum et Calaym filios peperit.

CAP. LXXIV. De Pandione Erychthonii filio, qui genuit Prognem et Phylomenam.

Pandion, ut Lactantio placet, filius fuit Erychthonii Athenarum regis, sibique successit in regno, ex quo preter regni tempus quod iuxta Eusebium annis quadraginta fuit, nil est, nisi quia duos habuerint filios et totidem filias. Ex quibus, bello fessus, quod diu adversus Tracas gesserat, cum in pacem venisset, unam, Prognem scilicet, Thero Tracum regi dedit in coniugem; alterius autem, Phylomene scilicet, infortunium flevisse potuit, de quibus supra latius.

CAP. LXXV. De Progne et Philomena filiabus Pandionis.

Prognes et Phylomena, ut satis late dicit Ovidius, filie fuerunt Pandionis Athenarum regis. Harum Prognem Thereo regi Tracie dedit in coniugem, et ipsa ex eo peperit Ythim filium. Phylomenam autem secundam Pandionis filiam, dum ad Prognem Thereus deduceret, stupravit, eique linguam abstulit; ex quo secutum est, ut Ythis a matre occideretur, et patre daretur in cibum, et inde Prognes mutaretur in irundinem, Phylomena in avem sui nominis, Thereus in upupam, ut de omnibus plenius supra ubi de Thereo.

CAP. LXXVI. De Cacho Vulcani filio.

Cachus filius fuit Vulcani, ut dicit Virgilius: Hic spelunca fuit, vasto summota recessu Semihominis Cachi facies quam dira tegebat Solis in accessum radiis, semperque recenti Cede tepebat humus, foribus affixa superbis Ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros Ore vomens ignes, magna se mole ferebat etc. Ex hoc fertur, quod Herculis ex Hyspania redeuntis, et cum Evandro hospitantis boves noctu cauda traxit in antrum suum; quos cum diminutos mane cerneret Hercules, nec quorsum errassent posset advertere; videbat enim vestigia pedum ab antro ad armenta venientia, cum reliquis recedebat, sed cum mugirent ob relictos socios abeuntes, respondentes mugitui qui clausi tenebantur, cognita est Cachi fraus. In quem dum verteret Hercules, vi ex antro illum eduxit, et clava interemit, et boves reassumpsit. Alii vero volunt a Cacha sorore Cachi, fratris furtum Herculi revelatum, et ob id meruisse ibidem diu ara sacrisque venerari. Hunc ideo Vulcani filium dictum dicit Servius, quia adiacentia omnia crebra combustione consumeret. Quem Albericus dicebat nequissimum Evandri fuisse famulum seu servum, quod nomen ipsum sonat; nam cacos Grece, Latine malum sonat. Sub fictione autem fabule videtur Solino ubi De mirabilibus hystoriam esse. Dicit enim habitasse Cacum eo in loco cui Saline nomen est, ubi postea trigemina porta urbis facta. Deinde dicit, Celium dicere, quod cum a Marsia rege Tharconi Tyreno legatus ivisset, et ab eo Megali Frigio servandus esset traditus, ab eodem cum amplioribus subsidiis, unde venerat, reductus, regnum circa Vulturnum et Campaniam occupaverunt , et dum tentarent adversum Evandrum et Arcades, duce Hercule, qui tunc forte aderat, Cacus oppressus est. Megalis autem ad Sabinos secessit, quos augurandi disciplinam docuerat.

CAP. LXXVII. De Ceculo Vulcani filio.

Ceculus, si Maroni fides prestanda est, filius fuit Vulcani. Dicit enim de eo sic: Nec Prenestine fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem Inventumque focis omnis quem credidit etas, Ceculus etc. Ex hoc talis fertur fabula. Duo fuere fratres, quibus unica fuit soror, que dum secus ignem sederet, favilla casu eius in gremium ex torrente fervido evolavit, ex qua mulierem concepisse aiunt, et peperisse puerum, quem Vulcani dixere filium, eumque ob lippitudinem oculorum dixere Ceculum. Qui die quadam forsan infestatus improperatione, quia non Vulcani filius esset, oravit Vulcanum, ut si eius esset filius demonstraret; nec mora Vulcano agente aiunt missum fulmen, a quo omnes qui non credebant exusti atque perempti sunt; ex quo vere Vulcani filius a superstitibus habitus est. Ego existimo fictionis huius rationem esse talem: Ceculum scilicet Prenestem proprio nomine nuncupatum, et ab egritudine oculorum Ceculum, et idem esse cum Preneste Latini regis filio, de quo supra; et ob evolatam favillulam in gremium pregnantis matris adoptatum Vulcano, eumque hostes suos igne et incendio castigasse, et Prenestem fundasse civitatem, et viribus Turnum adversus Eneam iuvisse.

CAP. LXXVIII. De Tullio Servilio Vulcani filio, qui genuit Tullias duas.

Tullius Servilius Vulcani fuit filius ex Cresa Corniculana, ut in libro Fastorum testatur Ovidius, dicens: Namque pater Tulli Vulcanus, Cresia mater, Persignis facie, Corniculana fuit. Et paulo post: Iussa foco captiva sedet; conceptus ab illa Servius, a celo semina gentis habet etc. Hunc preterea dicit Ovidius a fortuna dilectum, eamque solitam ad eum ire per fenestram palatii et secum esse, ubi postea facta est porta que a fenestra illa Fenestrale nomen accepit. Huius fabule intentum ex hystoria per Titum Livium stilo egregio enarrata summetur. Quam ut paucis complectar verbis, dico, quod capto Corniculano a Tarquinio Prisco Romanorum rege inter alias captivas iuvencula quedam, eo quod nobilis videretur, a Tarquinio in domum regiam deducta est. Que pregnans peperit Tullium Servilium. Quo adhuc infantulo et in cunis dormiente descendit ab alto igniculus et capiti suo insedit, nullam inferens lesionem. Quem cum vidisset Tanaquil regina auguriorum perita, suasit viro puerum cum diligentia servandum, magnum enim futurum familie sue commodum. Hinc servatus cum strenuus evasisset, Tarquinii filiam sumpsit in coniugem, et vulnerato Tarquinio a filiis Anci Marci, et a regina ex vulnere mortuo clam servato, ea iubente parvulis adhuc existentibus filiis Tarquinii, Servius occupavit regiam. Qua occupata et morte patefacta Tarquinii, Servius illi suffectus est rex. Cui cum due essent ex coniuge filie, illas filiis Tarquinii Prisci dedit uxores. Ipse autem cum multa bona fecisset Romanis, a Tarquinio Superbo genero suo, filie impulsu, occisus est, cum regnasset annis xliiii. Illa igitur flammula de qua supra locum dedit fabule, ut filius fingeretur Vulcani, quod ostendit Ovidius dicens: Signa dedit genitor, tunc cum caput igne corusco Contigit, hincque omnis flammeus egit apex etc. Quod autem a fortuna dilectus fuerit monstravere successus. Hunc Plinius, in libro Virorum illustrium, filium dicit fuisse Publii Cornicularii et Ocreatie captive.

CAP. LXXIX. De duabus Tulliis filiabus Tullii Servilii.

Tullie due, Tito Livio autore, filie fuere Tullii Servilii, et coniuges Arruntis et Lucii, Prisci Tarquinii <filiorum>. Maior quippe Tullia severi atque impatientis animi, et ad quecunque facinora proclivi, Arrunti mitissimo iuveni contigit. Iunior vero, que piissima mulier erat, Lucio acris et ambitiosi cordis iuveni data est. Ardebat Tullia maior desiderio regni, segnemque virum contumeliis infestabat, et suam damnabat fortunam, quod non Lucio data esset. Tandem actum est, ut morerentur Arruns et iunior Tullia , quam ob rem evestigio maior convenit cum Lucio, et patiente potius quam approbante Servio, matrimonio iuncti sunt; cepitque illico improba mulier viri animum irritare verbis, et ad regnum stimulis impellere; ex quo factum, ut die quadam curiam intraret Lucius, et pro rege sederet, et venientem Tullium pelli faceret, et indi sequi atque trucidari. Quod cum audisset Tullia, conscenso vehiculo, letabunda ad salutandum virum regem cucurrit. Rediens autem domum, cum servii cadaver media in via prostratum videret auriga, atque subsisteret, ne illud transiens vehiculo premeret, obiurgatus a Tullia, eo presso, transivit. Hec peperit Lucio filios, inter quos Sextum Tarquinium, ob cuius illatum in Lucretiam Collatini coniugem per violentiam stuprum, Lucius filiique secum in exilium acti sunt et ipsa cum eis. Que apud Gabios trucidatum Sextum audisse potuit, et vidisse virum apud Cumas Campanie tabida in senectute marcentem. Quis autem mulieri finis fuerit, non legi. Genealogie deorum gentilium liber XIIus explicit.