De ipsa natura

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
sive de vi insita actionibusque creaturarum.
(Acta Erudit. Lips. ann. 1698. Sept. p. 432.)


1. Accepi nuper missu celeberrimi et de rebus mathematicis ac physicis praeclare meriti Viri, Johannis Christophori Sturmii, quam Atorfii edidit apologiam pro sua de Idolo Natura dissertatione, impugnata a Medico Kiloniensium primario, et χαριεζατω, Gunthero Christophoro Schelhamero, in libro de natura. Cum igitur idem argumentum versassem et ego olim, nonnihilque etiam concertationis per literas mihi cum praeclaro autore dissertationis intercedat, cujus mentionem mihi perhonorificam ipse nuper fecit, publice memoratis nonnullis inter nos actis in Physicae electivae tomo primo, lib. 1. sect. 1. cap. 3. Epilog. §. 5. pag. 119. 120.: eo libentius animum attentionemque adhibui argumento per se egregio, necessarium judicans, ut mens mea pariter et tota res ex iis, quae aliquoties jam indicavi, principiis distinctitis paulo proponeretur. Cui instituto commodam occasionem praestare illa visa est apologetica dissertatio), quod judicare liceret, autorem ibi, quae maxinie ad rem facerent, paucis uno sub conspectu exhibuisse. De caetero litem ipsam inter praeclaros viros non facio meam.

2. Duo potissimum quaeri puto, primum, in quo consistat natura, qam rebus tribuere solemus, cujus attributa passim recepta aliquid Paganismi redolere, judicat celeberrimus Sturmius; deinde utrum aliqua sit in creaturis ενεργεια, quam videtur negare. Quod primum attinet, de ipsa natura, si dispiciamus, et quid sit, et quid non sit, assentior quidem, nullam dari aniniam Universi; condo etiam miranda illa, quae occurrunt quotidie, de quibus me rito solemus, opus naturae esse, opus intelligentiae, non esse adscribenda creatis quibusdam intelligen tiis, sapientia et virtute proportionali ad rem tantam praeditis; sed naturam universam esse ut sic dicam artificium Dei, et tantum quidem, ut quaevis machina naturalis (quod verum, parumque observatum naturae artisque discrimen est) organis constet prorsus infinitis, infinitamque adeo sapientiam potentiamque autoris rectorisque postulet. Itaque et calidum omniscium Hippocratis, et Cholcodeam animarum datricem Avicennae, et illam sapientissimam Scaligeri aliorumque virtutem plasticam, et principium hylarchicum Henrici Mori, partim impossibilia, partim superflua puto; satisque habeo, machinam rerum tanta sapientia, esse conditam, ut ipso eius progressu admiranda illa contingant, organicis praesertim (ut arbitror) ex praedelineatione quadam sese evolventibus. Itaque quod Vir cl. naturae cujusdam creatae, sapientis, corporum machinas formantis gubernantisque figmentum rejicit, probo. Sed nec consequi inde nec rationi consentaneum puto, ut omnem vim creatam actricem insitam rebus denegemus.

3. Diximus quod non sit; videamus jam etiam paulo propius, quid sit illa natura, quam Aristoteles non male principium motus et quietis appellavit; quamquam Philosophus ille mihi latius accepto vocabulo non solum motum localem, aut in loco quietem, sed generaliter mutationem, et ζασιν seu persistentiam intelligere videatur. Unde etiam, ut obiter dicam, definitio quam motui assignat, etsi obscurior justo, non tam inepta tamen est, quam iis videtur, qui perinde sumunt, ac si motum localem tantummodo definire voluisset: sed ad rem. Robertus Boylius, vir insignis et in naturae observatione cum cura versatus, de ipsa natura libellum scripsit, cujus mens eo redit, si bene memini, ut naturam judicemus esse ipsum corporum machanismum, quod quidem ως εν πλατει probari potest; sed rem rimanti majore ακριβεια distinguenda erant in ipso mechanismo principia a derivatis: ut in explicando horologio non satis est, si mechanica ratione impelli dicas, nisi distinguas, pondere an clastro concitetur. Et a me aliquoties jam est proditum (quod profuturum puto, ne mechanicae naturalium rerum explicationes ad abusum trahantur in praejudlicium pietatis, tanquam per se materia stare possit, et mechanismus nulla intelligentia aut substantia spirituali indigeat) originem ipsius mechanismi non ex solo materiali principio mathematicisque rationibus, sed altiore quodam et, ut sic dicam, metaphysico fonte fluxisse.

4. Cujus inter alia iudicium insigne praebet fundamentum naturae legum, non petendum ex eo, ut conservetur eadem motus quantitas, uti vulgo visum erat, sed potius ex eo,. quod necesse est servari eandem quantitatem potentiae actricis, imo (quod pulcherrima ratione evenire deprehendi) etiam eandem quantitatem actionis motricis, cuius alia longe aestimatio est ab illa, quam Cartesiani concipiunt sub quantitate motus. Eaque de re cum duo Mathematici ingenio facile inter primos mecum partim per litteras partim publice contulissent, alter penitus in castra mea transit, alter eo devenit, ut objectiones suas omnes post multam et accuratam ventilationem desereret, et ad meam quandam demonstrationem nondum sibi responsionem suppetere candide fateretur. Eoque magis miratus sum, virum praeclarum in Physicae suae electivae parte edita, exlplicantem leges motus, vulgarem de illis sententiam (quam tamen nulla demonstratione, sed quadam tantum verisimilitudine niti ipse agnovit, repetiitque etiam hic novissima dissertatione cap. 3. §. 2.) quasi nulla dubitatione libatam assumsisse; nisi forte scripsit antequam prodirent mea, et scripta deinde recensere vel non vacavit, vel in mentem non venit; praesertim cum leges motus arbitrarias esse crederet, quod mihi non usque quaque consentaneum videtur. Puto enim determinatis sapientiae atque ordinis rationibus, ad eas quae in natura observantur, ferendas leges venisse Deum: et vel hinc apparere, quod a me aliquando opticae legis occasione est admonitum et Cl. Molineuxio in Dioptricis postea valde sese probavit, finalem causam non tantum prodesse ad virtutem et pietatem in Ethica et Theologia naturali, sed etiam in ipsa Physica ad inveniendum, et detegendum abditas veritates. Itaque cum celeberrimus Sturmius in Physica sua eclectica, ubi de causa finali agit, sententiam meam retulisset inter Hypotheses, optarem et in epicrisi satis expendissit; haud dubie enim inde occasionem fuisset sumturus, multa pro argumenti praestantia et ubertate dicendi praeclara, et ad pietatem quoque profatura.

5. Sed jam considerandum est, quid ipse de naturae notione in hac sua apologetica dissertatione dicat, et quid dictis deesse adhuc videatur. Concedit cap. 4. §. 2, 3, et alibi passim, motus qui nunc fiunt, consequi aeternae legis semel a Deo latae, quam legem mox vocat volitionem et jussum; nec opus esse novo Dei jussu, nova volitione, nedum novo conatu, aut laborioso quodam negotio d. §. 3. et a se repellit tanquam male imputatam ex adverso sententiam, quod Deus moveat res ut faber lignarius bipennem, et molitor dirigit molamarcendo aquas, vel immittendo rotae. Verum enimvero, ut mihi quidem videtur, nondum sufficit haec explicatio. Quaero enim, utrum volitio illa, vel jussio, aut si mavis lex divina olim lata extrinsecam tantum tribuerit rebus denominationem, an vero aliquam contulerit impressionem creatam in ipsis perdurantem, vel, ut optinie Dn. Schelhammerus judicii non minus quam experientiae egregius vocat, legem insitam (etsi plerumque non intellectam creaturis, quibus inest) ex qua actiones passionesque consequantur. Prius autorum systematis causarum occasionalium, acutissimi imprimis Malebranchii, dogma videtur; posterius receptum est, et ut ego arbitror, verissimium.

6. Nam jussio illa praeterita cum nunc non existat, nihil nunc efficere potest, nisi aliquem tunc post se reliquerit effectum subsistentem, qui nunc quoque duret et operetur: et qui secus sentit, omni, si quid. judico, distinctae rerum explcationi renunciat; quidvis ex quovis consequi pari jure dicturus, si id quod loco temporeve est absens, sine interposito, hic et nunc operari potest. Itaque satis non est dici, Deum initio res creantem voluisse, ut certaim quandam legem in progressu observarent, si voluntas ejus fingatur ita fuisse inefficax, ut res ab ea non fuerint affectae, nec durabilis in iis effectus sit productus. Et pugnat profecto cum notione divinae potentiae voluntatisque, purae illius et absolutae, velle Deum et tamen volendo producere aut immutare nihil; agereque semper, efficere nunquam, neque opus vel αποτελεσμα relinquere ullum. Certe si nihil creaturis impressum est divino illo verbo: producat terra, multiplicemini animalia; si res perinde post ipsum fuere affectae, ac si nullum jussum intervenisset; consequens est (cum connexione aliqua inter causam et effectum opus sit, vel immediata, vel per aliquod intermedium) aut nihil fieri nunc consentaneum mandato, aut mandatum tantum valuisse in praesens, semper renovandum in futurum; quod Cl. Autor merito a se amolitur. Sin vero lex a Deo lata reliquit aliquod sui expressum in rebus vestigium, si res ita fuere formatae mandato, ut aptae redderentur ad implendam jubentis voluntatem; jam concedendum est, quandam inditam esse rebus efficaciam, formam, vel vim, qualis naturae nomine a nobis accipi solet, ex qua series phaenomenorum ad primi jussus praescriptum consequeretur.

7. Haec autem vis insita distincte quidem intelligi potest, sed non explicari imaginabiliter; nec sane ita explicari debet, non magis quam natura animae; est enim vis ex earum rerum numero, quae non imaginatione, sed intellectu attinguntur. Itaque quod petit Vir cl. c. 4. §. 6. dissertationis apologeticae, imaginabiliter exlplicari modum, quo lex insita in corporibus legis ignaris operetur, sic accipio, ut desideret exponi intelligibiliter, ne scilicet credatur postulare ut soni pingantur, vel colores audiantur. Deinde si explicandi difficultas ad res rejiciendas sufficit, consequenter, quae ipse sibi injuria imputari queritur, cap. 1. §. 2. quod scilicet omnia non nisi divina virtute moveri statuere malit, quam aliquid admittere naturae nomine, cujus naturam ignoret. Certe pari jure niterentur etiam Hobbes et alii, qui omnes res volunt esse corporeas, quia nihil nisi corpus distincte et imaginabiliter explicari posse sibi persuadent. Sed illi ipsi ex eo ipso recte refutantur, quod vis agendi rebus inest, quae ex imaginabilibus non derivatur; eamque in Dei mandatum, olim semel datum, res nullo modo afficiens, nec effectum post se relinquens simpliciter rejicere, tantum abest, ut foret reddere rem explicatiorem, ut potius deposita philosophi persona esset gladio gordium nodum secare. Ceterum distinctior et rectior vis activae explicatio, quam hactenus habita est, ex dynamicis nostris, legumque naturae et motus vera aestimatione in illis tradita, et rebus consentanea, derivatur.

8. Quod si quis defensor philosophiae novae, inertiam rerum et torporem introducentis, eo usque progrediatur, ut omnem jussis Dei effectum durabilem efficaciamque in futurum adimens, etiam novas semper molitiones ab ipso exigere nihil pensi habeat, (quod Dn. Sturmius a se alienum esse prudentur profitetur) is quam digna Deo sentiat, ipse viderit; excusari autem non poterit, nisi rationem afferat, cur res quidem ipsae aliquamdiu durare possint, attributa autem rerum, quae in ipsis naturae nomine intelligimus, durabilia esse non possint: cur tamen consentaneum sit, quemadmodum verbum fiat, aliquid post se reliquit, nempe rem ipsam persistentem; ita verbum benedictionis non minus mirificum, aliquam post se in rebus reliquisse producendi actus suos, operandique foecunditatem nisumve, ex quo operatio, si nihil obstet consequatur. Quibus addi potest quod alibi a me explicatum est, et si nondum fortasse satis perspectum omnibus, ipsam rerum substantiam in agendi patiendique vi consistere: unde consequens est, ne res quidem durabilis produci posse, si nulla ipsis vis aliquamdiu permanens divina virtute imprimi potest. Ita sequeretur nullam substantiam creatam, nullam animam candem numero manere, nihilque adeo a Deo conservari, ac proinde res omnes esse tantum evanidas quasdam sive fluxas unnius divinae substantiae permanentis modificationes, et phasmata, ut sic dicam; et quod eodem redit, ipsam naturam, vel substantiam rerum omnium Deum esse; qualem pessimae notae doctrinam nuper scriptor quidem subtilis, at profanus, orbi invexit vel renovavit. Sane si res corporales nil nisi materiale continerent, verissime dicerentur in fluxu consistere, neque habere substantiale quicquam, quemadmodum et Platonici olim recte agnovere.

9. Altera quaestio est, utrum creaturae proprie et vere agere sint dicendae? Ea, si semel intelligamus, naturam insitam non differre a vi agendi et patiendi, recidit in priorem. Nam actio sine vi agendi esse non potest et vicissim inanis potentia est, quae nunquam potest exerceri. Quia tamen nihilominus actio et potentia res sunt diversae, illa successiva, haec permanens, videamus et de actione; ubi fateor, me non exiguam in explicanda celeberrimi Sturmii mente difficultatem reperire. Negat enim, res creatas per se et proprie agere; mox tamen ita concedit eas agere, ut nolit quodammodo sibi tribui comparationem creaturarum cum bipenni a fabro lignario mota. Ex quibus nihil certi exsculpere possum, nec diserte satis explicatum video, quousque ipse a receptis sententiis recedat; aut quamnam distinctam animo conceperit actionis notionem, quae quam non sit obvia et facilis, ex metaphysicorum certaminibus constat. Quantum ego mihi notionem actionis perspexisse videor, consequi ex illa et stabiliri arbitror receptissimum philosophiae dogma, actiones esse suppositorum; idque adeo esse verum deprehendo, ut etiam sit reciprocum; ita ut non tantum omne quod agit sit substantia singularis, sed etiam ut omnis singularis substantia agat sine intermissione, corpore ipso non excepto, in quo nulla unquam quies absoluta reperitur.

10. Sed nunc attentius paulo consideremus eorum sententiam, qui rebus creatis veram, et propriam actionem adimunt, quod olim etiam fecere Philosophiae Mosaicae autor Robertus Fluddus, nunc vero Cartesiani quidam, qui putant non res agere, sed Deum ad rerum praesentiam, et secundum rerum aptitudinem; adeoque res occasiones esse, non causas, et recipere, non efficere aut elicere. Quam doctrinam Cordemoius, Forgaeus, et alii Cartesiani cum proposuissent, Malebranchius in primis, pro acumine suo, orationis quibusdam luminibus exornavit; rationes autem solidas (quantum intelligo) adduxit nemo. Certe si eousque producitur haec doctrina, ut actiones etiam immanentes substantiarum tollantur; (quod tamen merito rejicit Dn. Sturmius Physicae elect. lib. 1. cap. 4. epilo. §. 11. p. 176. et in eo circumspectionem suam luculenter ostendit) adeo a ratione apparet aliena, ut nihil supra. An enim mentem cogitare ac velle, et in nobis a nobis elici multas cogitationes ac voluntates, ac spontaneum penes nos esse, quisquam in dubium revocabit? Quo facto non tantum negaretur libertas humana, et in Deum causa rejiceretur malorum, sed etiam intimae nostrae experientiae, conscientiaeve testimionio reclamaretur, quo ipsimet nostra esse sentimus, quae nulla rationis specie, a dissentientibus in Deum transferrentur. Quod si vero menti nostrae vim insitam tribuimus, actiones immanentes producendi vel quod idem est, agendi immanenter; jam nihil prohibet, imo consentaneum est, aliis animabus vel formis, aut si mavis, naturis substantiarum eandem vim inesse; nisi quis solas in natura rerum nobis obvia mentes nostras activas esse, aut omnem vim agendi immanenter, atque adeo vitaliter ut sic dicam, cum intellectu esse conjunctam arbitretur, quales certe asseverationes neque ratione ulla confirmantur, nec nisi invita veritate, propugnantur. Quid vero de transeuntibus creaturarum actionibus sit statuendum, alio loco melius exponetur, pro parte etiam iam tum a nobis alibi est explicatum: commercium scilicet substantiarum sive monadum oriri non per influxum, sed per consensum ortum a divina praeformatione; unoquoque dum suae naturae vim insitam legesque sequitur, ad extranea accomodato, in quo etiam unio animae corporisque consistit.

11. Quod autem corpora sint per se inertia, verum quidem est, si recte sumas; hactenus scilicet, ut quod semel quiescere aliqua ratione ponitur, se ipsum eatenus in motum concitare non possit, nec sine resistentia ab alio concitari patiatur; non magis quam sua sponte mutare sibi potest gradum velocitatis aut directionem, quam semel habet; aut pati facile ac sine resistentia, ut ab alio mutetur. Atque adeo fatendum est, extensionem, sive quod in corpore est geometricum, si nude sumatur, nihil in se habere, unde actio et motus proficiscatur: imo potius materiam resistere motui per quandam suam inertiam naturalem a Keplero pulchre sic denominatam, ita ut non sit indifferens ad motum, et quietem, uti vulgo rem aestimare solent, sed ad motum pro magnitudine sua vi passiva resistendi (et impenetrabilitatem, et aliquid amplius involvente) ipsam materiae primae, sive molis quae in corpore ubique eadem magnitudinique ejus proportionalis est, notionem colloco, et ostendo hinc alias longe, quam si sola in corpore ipsaque materia inesset cum extensione impenetrabilitas, motuum leges consequi; et uti in materia inertiam naturalem oppositam motui, ita in ipso corpore, imo in omni substantia inesse constantiam naturalem oppositam mutationi. Verum haec doctrina non patrocinatur, sed potuis adversatur illis, qui rebus actionem adimunt: nam quam certum est materiam per se motum non incipere, tam certum estt, (quod experimenta etiam ostendunt praeclara de motu impresso a motore translato) corpus per se conceptum semel impetum retinere constansque in levitate sua esse, sive in illa ipsa mutationis suae serie, quam semel est ingressum, perseverandi habere nisum. Quae utique activitates atque entelechiae, cum materiae primae sive molis, rei essentialiter passivae, modificationes esse non possint, uti praeclare (quemadmodum sequente paragrapho dicemus) ab ipso judiciosissimo Sturmio agnitum est; vel hinc judicari potest, debere in corpora substantia reperiri entelechiam primam, tandem πρωτον δεκτικον activitatis; vim scilicet motricem primitivam, quae praeter extensionem ( seu id quod est mere geometricum) et praeter molem (seu id quod est mere materiale) superaddita, semper quidem agit, sed tamen varie ex corporum concursibus per conatus impetusve modificatur. Atque hoc ipsum substantiale principium est, quod in viventis anima, inaliis forma substantialis appellatur, et quatenus cum materia substantiam vere unam, sed unum per se constituit, id facit quod ego monadem appello; cum sublatis his vere, et realibus unitatibus, non nisi entia per aggregationem, imo quod hinc sequitur nulla vera entia in corporibus sint superfutura. Etsi etiam dentur atomi substantiae, nostrae scilicet monades partibus carentes, nullae tamen dantur atomi molis, seu minimae extensionis, vel ultima elementa; cum ex punctis continuum non componatur. Prorsus uti nullum datur ens mole maximum, vel extensione infinitum, etsi semper alia aliis majora dentur; sed datur tantum ens maximum intensione perfectionis, seu infinitum virtute.

12. Video tamen celeberrimum Sturmium in hac ipsa dissertatione apologetica cap. 4. §. 7. et seqq. insitam corporibus vim motricem argumentis quibusdam impugnare aggressum. Ex abundanti, inquit, hic ostendam, ne capacem quidem esse substantiam corpoream potentiae alicujus active motricis. Quanquam ego non capiam, quae possit esse potentia non active motrix. Gemino autem se usurum ait argumento, uno a natura materiae et corporis, altero ex natura motus. Prius huc redit: materiam sua natura et essentialiter passivam esse substantiam; itaque ipsi dari vim activam non magis esse possibile, quam si Deus lapidem, dum lapis manet, velit esse vitalem et rationalem, id est non lapidem: deinde quae in corpore ponantur, ea esse tantum materiae modificationes; modificationem autem (quod pulchre dictum agnosco) rei essentialiter passivae non posse rem reddere activam. Sed responderi commode potest ex recepta non minus quam vera philosophia: materiam intelligi vel secundam, vel primam; secundam esse quidem substantiam completam, sed non mere passivam; primam esse mere passivam, sed non esse completam substantiam; accedereque adeo debere animam, vel formam animae analogam, si εντελεχειαν την πρωτην, id est nisum quendam, seu vim agendi primitivam, quae ipsa est lex insita, decreto divino impressa. A qua sententia non puto abhorrere virum celebrem et ingeniosum , qui nuper defendit, corpus constare ex materia et spiritu; modo sumatur spiritus non pro re intelligente, (ut alias solet) sed pro anima, vel formae animae analogo, nec pro simplici modificatione, sed pro constitutivo substantiali perseverante, quod Monadis nomine appellare soleo, in quo est velut perceptio, et appetitus. Haec ergo recepta doctrina, et scholarum dogmati benigne explicato consentanea, refutanda est prius, ut argumentum viri clarissimi vim habere possit; quemadmodum et hinc patet, non posse concedi, quod assumsit, quicquid est in substantia corporea, esse materiae modificationem. Notum est enim, animas inesse viventium corporibus secundum receptam philosophiam, quae utique modificationes non sunt. Licet enim vir egregius contrarium statuere, omnemque veri nominis sensum animalibus brutis animamque proprie dictam adimere videatur; sententiam tamen hanc pro fundamento demonstrationis assumere non potest, antequam ipsa demonstretur. Et contra potius arbitror, neque ordini, neque pulchritudini rationive rerum esse consentaneum, ut vitale aliquid, seu immanenter agens sit in exigua tantum parte materiae, cum ad majorem perfectionem pertineat, ut sit in omni; neque quicquam obstet, quo minus ubique sint animae aut analoga saltem animabus; etsi dominantes animae, atque adeo intelligentes, quales sunt humanae, ubique esse non possint.

13. Posterius argumentum quod ex natura motus sumit vir cl. majorem, ut mihi quidem videtur, concludendi necessitatem non habet. Motum ait esse successivam tantum rei motae in diversis locis existentiam. Concedamus hoc interim, et si non omnino satisfaciat, magisque id, quod ex motu resultat, quam ipsam (ut vocant) formalem ejus rationem exprimat; non ideo tamen excluditur vis motrix. Nam non tantum corpus praesenti sui motus momento inest in loco sibi commensurato, sed etiam conatum habet, seu nisum mutandi locum, ita ut status sequens ex praesenti per se naturae vi consequatur; alioqui praesenti momento (atque adeo momento quovis) corpus A, quod movetur a corpore B, quiescente nihil differet; sequereturque ex clarissimi viri sententia, si nobis ea in re adversa esset, nullum plane discrimen in corporibus fore, quando quidem in pleno uniformis per se massae discrimen, nisi ab eo quod motum respicit sumi non potest. Unde etiam amplius tandem efficietur, nihil prorsus variari in corporibus, omniaque semper eodem se habere modo. Nam si materiae portio quaevis ab alia aequali et congrua non differt (quod admittendum est a viro cl. viribus activis impetibusve, et quibuscumque aliis, praeter existentiam in hoc loco, successive futuram aliam vel aliam, qualitatibus modificationibusque sublatis) ac praeterea si unius momenti status a statu alterius momenti non nisi transpositione aequalium et congruarum et per omnia convenientium materiae portionum differt; manifestum est ob perpetuam substitutionem indistinguibilium, consequi, ut diversorum momentorum status in mundo corporeo discriminari nullo modo possint. Extrinseca enim. tantum foret denominatio, qua distingueretur materiae pars una ab alia, nempe a futuro, quod scilicet imposterum sit futura alio vel alio loco; impraesentiarum vero discrimen est nullum; imo ne a futuro quidem cum fundamento sumeretur, quia nunquam etiam imposterum ad verum aliquod praesens discrimen deveniretur; cum nec locus a loco, nec materia a materia ejusdem loci (ex hypothesi perfectae illius uniformitatis in ipsa materia) distingui ulla nota queat. Frustra etiam ad figuram praeter motum recurreretur. Nam in massa perfecte similari et indiscriminata et plena, nulla oritur figura seu terminatio partium diversarum ac discriminatio, nisi ab ipso motu. Quodsi ergo motus nullam distinguendi notam continet, nullam etiam figurae largietur; et cum onmia, quae prioribus substituuntur, perfecte aequipolleant, nullum vel minimum mutationis indicium a quocunque observatore, etiam omniscio, deprehendetur; ac proinde omnia perinde erunt, ac si mutatio discriminatioque nulla in corporibus contingeret: nec unquam inde reddi poterit ratio diversarum quas sentimus apparentiarum. Et perinde res foret, ac si fingeremus duas sphaeras concentricas perfectas et perfecte tam inter se, quam in partibus suis similares, alteram alteri ita inclusam esse, ut nec minimus sit hiatus; tunc sive volvi inclusam, sive quiescere ponamus, ne angelus quidem, ne quid amplius dicam, ullum poterit notare discrimen inter diversi temporis status, aut indicium habere discernendi, utrum quieseat an volvatur inclusa sphaera, et qua motus lege. Imo ne limes quidem sphaerarum definiri poterit ob defectum simul hiatus et discriminis uti motus vel ob solum discriminis defectum agnosci hic nequit. Unde pro certo habendum (etsi hoc minus adverterint, qui satis alte in haec non ponetravere) talia a rerum natura atque ordine esse aliena, nullumque uspiam dari (quod inter nova et majora axiomata mea est) perfectam similaritatem; cujus rei consequens etiam est, nec corpuscula extremae duritiei, nec fluidum summae tenuitatis, materiamve subtilem universaliter diffusam, aut ultima elementa, quae primi secundive quibusdam nomine veniunt, in natura reperiri. Quorum cum nonnihil perspexisset (ut arbitror) Aristoteles, profundior mea sententia, quam multi putant, judicavit, praeter mutationem localem opus esse alteratione, nec materiam ubique sibi esse similem, ne maneat invariabilis. Dissimilitudo autem , illa, vel qualitatum diversitas, atque adeo αλλοιωσις vel alteratio, quam non satis exposuit Aristoteles, ipsis diversis nisuum gradibus directionibusque, monadamique adeo inexistentium modificationibus obtinetur. Ex quibus proinde intelligi puto, necessario aliud debere poni in corporibus, quam massam uniformem, eiusque nihil utique immaturam transportationem. Sane qui atomos et vacuum habent, non nihil saltem diversificant materiam, dum alibi faciunt partibilem, alibi impartibilem; et uno loco plenam, alio hiantem. Sed diu est, quod rejiciendos esse atomos cum vacuo (deposito juventutis praeiudicio) deprehendi. Addit vir celeberrimus materiae existentiam per diversa momenta tribuendam esse divinae voluntati; quidni ergo (inquit) eidem tribuatur quod existit hic et nunc? Respondeo, id ipsum Deo haud dubie deberi, ut alia omnia quatenus perfectionem quandam involvunt; sed quemadmodum prima illa et universalis causa omnia conservans non tollit, sed facit potius rei existere incipientis subsistentiam naturalem, seu in existendo perseverationem semel concessam; ita eadem non tollet, sed potius confirmabit rei in motum concitatae efficaciam naturalem , seu in agendo perseverationem semel impressam.

14. Multa quoque alia occurrunt in apologetica illa Dissertatione , quae difficultatem habent, ut quod ait dict. cap. 4. §. 11. motu de globulo per plures intermedios in globulum translato, globulum ultimum eadem vi moveri qua motus est globulus primus: mihi vero videtur, aequivalente quidem moveri, sed non eadem; cum unusquisque (quod mirum videri possit) sua propria vi, nempe elastica (non jam de clasmatis hujus causa disputo, neque nego mechanice debere explicari motu fluidi inexistentis ac perlabentis) a proximo urgente repulsus in motum agatur. Sic etiam, quod §. 12. dicit rem, quae primordium motus dare sibi non potest, non posse per se continuare motum, mirum inerito videbitur. Constat enim potius, quemadmodum vi opus est ad motum dandum, ita dato semel impetu, tantum abesse, ut vi nova sit opus ad continuandum, ut potius ea opus sit ad sistendum. Nam conservatio illa a causa universali rebus necessaria, hujus loci non est, quae ut iam monuimus, si tolleret rerum efficaciam, etiam tolleret subsistentiam.

15. Ex quibus rursus intelligitur, doctrinam a nonnullis propugnatam causarum occasionalium (nisi ita explicetur, ut temperamenta adhiberi possint, quae Cl. Sturmius partim admisit partim admissurus videtur) periculosis consequentiis obnoxiam esse, doctissimis licet defensoribus haud dubie invitis. Tantum enim abest, ut Dei gloriam augeat, tollendo idolum naturae; ut potius rebus creatis in nudas divinae unius substantiae modificationes evanescentibus, ex Deo factura cum Spinosa videatur ipsam rerum naturam; cum id quod non agit, quod vi activa caret, quod discriminabilitate, quod denique omni subsistendi ratione ac fundamento spoliatur, substantiam esse nullo modo possit. Certissime persuasum mihi est, Cl. Sturmium, virum et pietate et doctrina insignem, ab his portentis esse alienissimum. Itaque dubium nullum est, aut ostensurum esse liquido, qua ratione maneat aliqua in rebus substantia vel etiam variatio, salva doctrina sua, aut veritati manus esse daturum.

16. Certe quo magis suspicem, mentem ipsius non satis mihi esse perspectam, nec meam ipsi, multa faciunt. Alicubi fassus mihi est, posse, imo quoddamodo etiam debere, quandam divinae virtutis particulam (id est, ut opinor, expressionem, imitationem, effectum proximum, nam ipsa divina vis in partes utique secari non potest,) velut rebus propriam, et attributam intelligi. Videatur quae mihi transmissa, repetiit in Physicae electivae loco supra citato sub initium hujus schediasmatis. Hoc si (ut ex verbis apparet,) eo sensu accipitur, quo animam divinae particulam aurae dicimus, jam sublata inter nos eatenus controversia erit. Sed quo minus hanc mentem ipsius affirmare audeam, facit, quod vix uspiam alibi video tale aliquid ab ipso tradi, aut quae inde consequantur exponi; contra vero animadverto, quae passim habet, huic sententiae parum cohaerere, dissertationem autem apologeticam in alia omnia ire. Sane cum primum meae in Actis Eruditorum Lipsiensibus mense Martio 1694. de vi insita prolatae sententiae, (quam porro illustrat specimen meum dynamicum in iisdem actis April. 1695.) quaedam per literas objecisset, mox accepta responsione mea, perbenigne judicavit nullum inter nos esse discrimen, nisi in loquendi modo; quod cum ego aniniadvertens, monuissem adhuc nonnulla, ipse jam in contrarium versus, plura inter nos discrimina posuit, quae ego agnosco: vixque his exemtis tandem novissime eo rediit, ut denuo scriberet, nisi verborum differentiam inter nos esse nullam, quod mihi futurum esset gratissimum. Volui ergo, occasione novissimae dissertationis apologeticae, rem ita exponere, ut denique et de sententia cuiusque, et de sententiae veritate constare facilius possit. Est enim alioqui magna Viri egregii et in perspiciendo solertia, et perspicuitas in exponendo; ut sperem ejus studio non exiguam tantae rei lucem afferri posse, atque adeo vel ideo non inutilem hanc operam meam fore, quod occasionem ei fortasse praebitura est, ea qua solet industria et vi judicii expendendi atque illustrandi nonnulla alicuius in negotio praesente momenti praetermissa hactenus ab autoribus et a me, ni fallor novis et altius repertitis et late fusis axiomatibus nonnihil suppleta, ex quibus restitutum emendatumque systema mediae inter formalem et materiarum philosophiae (conjuncta servataque rite utraque) nasci videtur aliquando posse.