De laudibus divinis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De laudibus divinis
1490 - 1500

Carmina

DE LAUDIBUS DIVINIS


I De laudibus divinis liber[recensere]

DE MUNDI CREATIONE, AD ANTONIUM PANHORMITAM.

Hoc coelum, quaeque obliquo distincta meatu
sed certa ferri sidera lege vides
telluremque suo libratam pondere, circum
quam cingit rapidis Enosigaeus aquis,

spirantisque aviuru tractus fusumque superne, 5
qui cuncta aetherio temperat orbe, Iovem,
Antoni, Deus e nihilo, Deus omnia fecit
et formam rebus iussit adesse suam.

Ipse sua voluit coelum splendescere luce
et terras caecae noctis habere vicem 10
accendique diein clarp de lumine solis,
solis et auratum mane redire iubar

alternisque atrae lucem concedere noeti
temporaque hinc spatiis ire coacta suis,
bissenisque vagum complevit mensibus annum, 15
ut tamen in partis quattor omnis eat.

Namque, ubi sol nostro languens sese eripit orbi
frigidaque hibernis terra madescit aquis,
saevit hiems incana gelu, riget horrida bruma,
tum tellus fetu concipit aucta suo; 20

ast, ubi vicinos sol ipse recurrit ad ortus
excursu et parili noxque diesque ruunt,
terra suas ostentat opes et divite gemma
vestit pampineas vitis opaca comas

ludit et in pratis varium ver, lwdit et aestas
torrida et ipsa suas sedula curat opes.
Haec frumenta manu legit, haec et in horrea condit,
quae inox versa rotis parca colona terat;

hinc cedente die longe et crescentibus umbris
autumnus pieno fert sua poma sinu
ac Bacchum plenis docet exspumare lacunis,
sordida dum celeri sub pede musta fluunt.

Sic statuit pater ipse hominum rerumque creator
annua perpetuas munera obire vices,
quin etiam spirare suis de partibus orbis
ventos et patriis nomea habere locis.

Namque ab Hyperboreis aquilo volat iinpiger antris,
excitat oppositas umidus auster aquas,
Eoos ciet eurus equos, at initis ab orbe
Hesperio zephyrus lenia flabra movet.

Idem etiam occultos alia ad convexa vapores
sustulit ac terrae vertit in auxilium,
unde cadunt imbres et matutina pruina
et grato sitiens rore madescit humus.

A11 non et summo decurrunt vertice rivi
et cava muscosis fontibus antra sonant?
unde sitim pecudesque feraeque armentaque sedent,
temperet et riguum coerula lympha solum.

Quando aer quoque nimbosis inclusus in antris
cogitur in laticem frigore, et inde fluit,
nequa igitur mundi regio vacet, implet et undas
pisci bus; hi campo liberiore natant

ac gregibus variis ingentia regna frequentant
nullaque squamigera gente lacuna caret.
Alitibusque auras celebrat, quibus indit et alas
et corpus penna versicolore tegit;

induit et virides frondenti gramine colles
et nemora arboreis velat opaca comis,

communem et statuit victum e felicibus agris
pomaque frugiferis ducit ab arboribus,
quo varios usus homini pecorique avibusque
praestent ac vitae munera certa ferant.

Et iam quadrupedes fetus, obnoxia morti
corpora, plumosos edideratque greges,
tum Deus humanos effingere molliter artus
membraque de tenui ducere coepit humo.

Cunctaque formarat studio perfecta magistro
quaeque artem referant artificemque suum;
mox auram aetherio de fomite fundit in illuni:
«Vive, ait, et proprio membra labore fove».

Arcanae mox partem animae de mente profunda
libat et erecti spirat in ora viri :
« Dux, ait, haec hominum generi sit et ipsa magistra,
et sua constituant hac duce seque regant,

hac validas ponant urbes, hac iura notarint, 75

hac coetus pariter iustitiamque colant,
coniugium ac thalamos discant ratione magistra
servare et casta religione focos,
atque artis tractare bonas et munera coelo

digtia, et qui factis nomen ad astra ferant ». 80

At postquam immemores recti coelestia dona
vertere in facinus perniciemque suam,
immemoresque boni spreta pietate fideque
admorunt proprias in sua fata manus,
grassati et patrium in iugulum, caedesque suorum .85
miscuerunt Stygio pocula tincta lacu,
inque virum saevit coniunx, in pignora mater
(prò scelus), ac miscet fasque nefasque furor;
haec pater ut celsa miserans prospexit ab arce,

sisteret ut sceleri criminibusque modum, 90

progeniem in terras summo demisit Olympo,
quaeque hominis gereret munia quaeque dei.

Haec coeli secretaque et inenarrabile patris
consilium explicuit, quae bona, quaeve mala,


quae vitanda homini, quae vitae forma sequenda,
quaeque bonos maneant praemia quaeque malos;
denique mortem obiit, vitae dum consulit ipsi,
atque suo in coelum sanguine fecit iter.

Quo magis admiranda Dei clementia summa est,
cui fumet quicquid terra Sabaea ferat,
quicquid Arabs. Date tura focis costumque cremate,
et date cum multa turea dona prece,

Pieriosque adhibere modos et carmina dignum est,
Antoni, quae te gloria prima manet;

Hyblaeo cui rore madent et labra, cui amnis
Castalius pieno gurgite fundit aquas,

Nisaeique haerent insigni fronte corymbi
et coma Pieria fronde revincta viret,
felicemque animum pascis pietate fideque,
nilque tibi vera est religione prius,
quodque decet bona cuncta dee iustumque piumque
ascribis, nostrae sed mala nequitiae.

Hymnus ad divam Mariam.[recensere]

Quisquis ades, die laeta. Dies hic festus agatur,
in lucem qui te, diva Maria, dedit.

Luce sacra ponant venti, mitescat et aer
aequoraque irato murmure nulla sonent;
pacem agitent dementa: iubet Deus. O mihi dulcis
gratia, laudandae sis comes ipsa deae,
sis, Aurora, comes sacrae praenuntia lucis,
praeferat et roseas Lucifer ipse faces.

Tu Tyrios redimite sinus, tu, magne sacerdos,
sacra cane et sacris ora resolve modis;
et pius assistat circum chorus et bona dicat
in numerum sancto verba canenda die.
Ipse ego, quod possum, tanti nataiis honores
voce feram et patrio cannine digna canam :

« Te nascente hominum melius nil saecla tulere,
ut nato maius nil peperere tuo;
quaque die genita es, illa lux candida primum
fulsit et e tenebris clara reluxit humus.

Tunc magni concepta dei secretaque pandi
coepere et vatum certior esse hdes;
tunc laxae patuere fores, tunc limen Olynipi
panditur et coeli libera facta via est
interdicta prius, quod stimmi edicta Tonantis
spreverit anguineo femina virque dolo.

Salve, sancta parens Christi, salve, inclyta virgo,
unica sollicitis spesque salusque reis;
tu miseris rapido iactatis aequore nautis
e coelo aspirans aura vocata venis,
tu pressis longo populis belloque fameque
prospicis et pacis dona benigna refqrs,
tu fessis tranquilla quies gratumque dolenti
solamen, teque est auspice triste nihil.

Per sacros uteri fetus castumque cubile,
perque dei Genius quae tulit ore tibi,
per dulces nati lusus pueriliaque ora,

perque sinus, e quis lac Deus ipse bibit,
per te, quae solita es vota exaudire precantum,
te rogo, per nomen, casta puella, tuutn:
da pacem, dea, da fessae requiescere genti
et nos a saevis eripe turbinibus».

III Hymnus ad divum Ioannem Baptistam.[recensere]

Felicem, quae prima novo te lutnine vidit
nascentem Eois fluctibus orta dies,
felicem quaecumque tibi dedit ubera nutrix,
et, qua reptasti, terra beata, puer,

5 quique tuos primi monitus hausere loquentis
et quorum infuso corpora rore lavas;
sed longe ante omnes fortunatissima mater
et quo nec toto est maior in orbe parens.
Nam quid ego de te primum mirerve canamve?
io Quive meo fuerit primus in ore sonus?

An quia divinos partus Christutnque canebas,
quique deo esset honos, quaeque paranda via?
An quod felicem terris agnumque hominemque
atque salutiferum dicis adesse Deum?
i 5 Vel quod Iordanis dominum lavis arnne beato,
fiuxit et e manibus mystica lympha tuis?

Hoc ego de te ausim, proles divina, loannes,
quod tibi veridico praestitit ore Deus,
femineo neque conceptu neque matris ab alvo
20 maiorem tete saecla tulisse virum.

Tu nobis ades, o hominum princepsque paterque,
o qui rore tuo crimina nostra lavas.

IV Hymnus ad Virginem Dei Matrem.[recensere]

Quae tellus extrema tuos, sol, exserit ortus,
quae tegit occasus ultima terra tuos,
qui Rhenum patriaeque bibunt Maeotidis undam,
Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,

5 te cuncti, regina deùm, metuuntque coluntque
et celebrant nomen, diva Maria, tuum.

Te vasti metuunt fluctus, te nubila coeli,
Aeoliique edam carceris antra timent;
te nascente die, te, sol dum conditur undis,
io omnia te meritis laudibus accumulant.

Namque tibi secreta dei mandata per auras
candidus augusto nuntius ore tulit
progeniemque Deura coelesti concipis ortu
conceptum et nono sidere virgo paris,
cuique sacri reges coeli nova signa secuti
auruin et Panchaeo munera odore ferur.t.
Atque, ubi nostra sua delevit crimina morte
et maestam insonti sanguine tinxit humum,
vidisti e tumulo mira prodisse figura
veraque pacifero verba referre sono
scandentemque patris mox ad coelestia tecta
sublimem et dextra parte sedere deum.

Tum sacer e summa diffusus spiritus arce est
et tua divinus corda replevit amor.
Hinc terris erecta tuis ascendis Olympum
aurea sidereo vertice serta gerens,
cui liquidi circum cantus thiasique deorum
et sonat aurato pectine pulsa chelys.

Fatidici occurrunt vates castique parentes
et tibi tum coeli regia tota vacat;
ipsa patris natique sinu gestata corusco
inter mille deum numina prima micas,
qualis ubi oceani nitiduin iubar extulit undis
inter sidereos candida luna choros.

Iam coelum sublime patet, iam despicis aethram
lucida sub pedibus sidera cuncta premens,
stellantis cum iura capis consortia mundi
et datur humani cura patrocinii
coneiliasque Deum nobis facilemque precando
efficis et populis prospicis usque tuis,
prospicis et pacis rebus rerumque quieti,
ac mala in aerios cogis abire notos.

V Hymnus ad diva Mariam.[recensere]

Ipsa meis assis numeris, dea, nec tibi festo
quae datnus, haec spernas munera parva, die;
parva movent superos dum sint et casta, moveri
ipsa docent aris penduta dona tuis.

5 Dum canimus, funient Syrias altaria flammàs
atque cavo resonet tibia multa tholo.
Iam nova progenies coelo ventura supremo
legerat ipsa uterum, virgo pudica, tuum;
ergo alto delapsa polo vox nuntia castos
io fecundatque sinus insinuatque Deum,

et quem non spatiis immensus colligit aether,
non totum coeli circuiere novem,
hunc tu virginea conceptum mater in alvo
fovisti externo post paritura solo,

15 non Tyrio subnixa toro spondave nitenti,
cui tenue hospitium vix casa parva dedit,
cui stramen tenero dedit incunabula et ipsa
arida vix primos praebuit herba toros.

At coeli partum ingentem atque ingentia mundi
20 pignora monstrarunt sidera luce nova,

luce nova emicuit coeli decus, aurea flavo
aurora insolitum fudit ab axe diem;
quin matutini sonuere per aera cantus.
duxerunt placidos numina et ipsa choros.

25 Astabant natum circa matremque ministri
et nato et matri seduta turba favet;
illa plus solito fulserunt sidera nocte
splenduit et solito clarior orbe dies,
non pelago incumbunt venti, non aere nubes,
pax coelo est, terris pax quoque, paxque mari est.

Ipsae etiam infernis laetatae in sedibus umbrae
quique pii vates haec fore prodiderant.

Per te igitur, divina parens, humana salutem
senserunt, per te ianua aperta poli est,
affari et coram licuit Dominumque Deumque,
atque subisse hominis membra videre Deum.
O votis spes una piis, o dulce levamen,
praesidium et miseris, diva Maria, reis;
in cuius gremio vagivit parvulus infans
arrisitque pio dulcis in ore Deus
blandaque materno suspendit brachia collo
figens divinis oscula sacra genis
et modo carpebat nitidis alimenta papillis
infantique tuum lac bibit ore Deus
et modo blanditias puerili expresserat ore
inque sinu grata membra quiete levat.

Tu pia, tu virgo non ulli obnoxia culpae,
non ullum casto pectore crimen habes.

Ergo tu praesens nostris succurre periclis,
subsidium et fessis prospera rebus ades,
aspice nos, facilisque veni pede, diva, secundo
et populi exaudi vota precesque tui :
sit bellum pestisque procul, pax candida nobis
assit nec fructus terra benigna neget.

VI Hymnus ad Christum redemptorem.[recensere]

Annua iam redeunt patriis solemnia sacris
et sanctum referunt tempera certa diem.

Luce bona simul et pueri innuptaeque puellae,
et simul assidua femina virque prece
solemnes celebrate aras atque ore favete
omnia et aeterno sint operata Deo.



Prodeat in Tyria spectandus veste sacerdos
et chorus ornatas prodeat ante fores,
velatique comas, albenti et tempora lino
10 decantent laudes, maxime Christe, tuas.

Te sors dura liominum generis, te cura laborum
immitem subigit mortis obire vicem ;
dum trunco affixus cuneo et traiectus aèno
sensisti geminum vulnus utraque maini,

15 sensisti fixas ferrato stipite plantas
horruit et capiti spina cruenta tuo
et cava mortiferum senserunt ilia ferrum,
vulnere manavit lympha merumque tuo.

Cumque sitim cuperes nostra sedare salute,

20 torpuit arenti fellis in ore sapor

atque inter geminos crudeli sorte latrones
Iudaeae pateris iurgia saevitiae;
donec defesso decedens spiritus ore

clamavit: «Quid me deseris, alme pater?».

25 Hinc manes Stygiosque lacus, loca taetra silentum,
infernique subis limina dura fori;
inde pias animas et coelo digna secutas
eximis et superum munera ad alta vocas.

Tertia lux aderat, roseo cum laetus Eoo
30 surgis, mox victor sidera clara petis,

consortemque capis patrio cum numine curam
dextra tenens, dextro conspicuusque loco.

Hunc igitur precibusque piis studioque fideli
placemus, nostro det veniam sceleri,

35 det pacem, mala cuncta procul morbosque famemque
pellat et hostiles det superare manus.


VII Hymnus ad divum Franciscum.[recensere]

Niniboso quisquis speculans de monte sacerdos
Francisci felix rura memusque tenes,
divinumque colis tam sancti carceris antrum
parvaque at ingenti tecta habitata viro
hic, ubi nudus, inops, saxo vix tectus adeso
hiberno statuit sub love ferre nives,
humana expertus quantum patientia posset
duraque paupertas propositumque tenax,
atque inter silvas, atque inter lustra ferarum
efferat ut nomea, maxime Christe, tuum,
cum volucres cinxere virum pia verba sonantem
auritae ante pedes et stupuere ferae,
bue aures adverte, neque haec mea dieta, sacerdos,
despice, veridica quae tibi mente feram.

Non auro splendente domus gemmisque superba,
nec quae Puniceo lana colore rubet,
non centum versata iugis felicia campi
iugera, nec Cresso palmite dives ager,
aut gregis innumeri fetus, aut merce Sabaea
Niliaco rediens litore piena ratis,
nec tam quaesiti multo sudore triumphi
subditaque imperiis oppida mille tuis
feliceni efficient, quamvis numerosa parentem
stirps obeat plenas exhilaretque domos,
quam laeta et sanae paupertas conscia mentis,
paupertas forti regna decusque viro,
qua vel Achaemenios luxus regnumque Phraatis
exsuperat vestri gloria magna patris;
cui saevi cessere ignes, victusque refugit
qui capit assiduo pectora nostra dolo,


scilicet et fraudes et noxia crimina vicit
eiecitque animo turpe nefasque suo,
qui variis mandata Dei virtutibus implens
inclyta militiae signa decusque ferat,
labentemque aciem Christi pietate fideque
sistat et hostiles ense refringat opes.

Salve igitur, patriaeque parens duxque optime gentis,
quae sacra prò Christi nomine bella gerit;
macte animo, Francisce, gravem qui primus in hostem
irruis et Christi numera victor obis,
vulnera ludaico qui quondam illata furore
excipis et pretium est hoc tibi dulce datum,
haec gestata tibi sunt laurea serta triumpho,

haec spolia, haec gentes, haec tibi currus eunt.
Desino, nam levius Libycae numerentur arenae
ocius et medio quae salit alga mari.

VIII Hymnus ad divum Dominicum.[recensere]

Sol oritur, venit ecce dies; cape tura, sacerdos,
cultaque divino carmine tempia sonent
araque Tyrrheno niteat vestita paratu,
fumet odorato myrrhaque tusque foco.

Vos castas adhibete preces, nam castus et ipse
Dominicus; casto sint sacra casta viro,
in quo num pietas an iustae conscia mentis
simplicitas, dubium est sit prior, anne fides;
cuius inhaeserunt umeris labentia Petri
culmina et immoto corpore sistit opus,
optimus assertor Christi, sed quo neque maius
Hesperia aut melius Corduba docta dedit.


Ac veluti numero stellas comprendere non est
quantaque in oceani litore arena iacet,
sic neque Dominici laudes aequare canendo,
concipere humano nec queat ore sonus.

IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem.[recensere]

Quod varios pelagi casus coelique procellas
exsuperas, nanti quod data terra tibi est
oceanique minas et saeva pericula vincis
ac sospes patrio redderis Eridano,
haec, Pari, non ars ipsa hominum aut sollertia praestat,
non labor, at summi cura paterna Dei.

Quantula enim nostra est industria? Cede periclis,
cede mari, Christi ni pia dextra iuvet;
ille regit nostros cursus auramque ministrat
sollicitaeque offert litora tuta rati.

Quare, age, ture pio flammisque liquentibus aras
ipse adole et piena fumet acerra manu,
adstet conspicuus Tyrrhena in veste sacerdos
et peragat palriis mystica sacra modis:

«Pax homini; tibi, Christe, decus, tibi gloria soli,
vera Dei proles, verus et ipse deus;
te colimus, tibi divinos largimur honores
et nomen felix ducimus esse tuum.

Tu casus, du damna levas; tibi munera terrae,
et tibi se fontes, se tibi debet aqua ».

Bis igitur placare Deum superosque memento
et sua cum pura solvere vota prece.

Nil auro divis opus est, sed mente fideque;
haec nos una homini copulai, illa Deo.


X Alfonsus Calabriae dux divo Georgio trophaeum erigit[recensere]

ob superatos ad Hydruntem Turcas.

Haec tibi capta manu Turcaeo ex hoste, Georgi,
dedicat Alfonsus, quae tibi vota referti
arcumque et pharetras ferrato et pondere clavas
ensesque et clipeos telaque abacta viris.

Accipe, bellorum deus armorumque magister,
annua quae aurato munere persoluam.

XI Idem Alfonsus ob recuperatum regnum Neapolitanum[recensere]

<poem> AC REBUS PROCERUM COMPOSITIS.

Alfonsus dicat haec victor tibi, dive Georgi, quod patri et patriae libera iura refert, quod post compositos proceres, quod pace recepta et regni et patriae munera constituit.


XII Ad amicos Hierosolymam proficiscentes.[recensere]

Nec mihi Judaeas urbis Solymumque recessum nec spes Bethlemium est posse videre larem, quaeque meo prima est animo mentique voluptas, Turcaico certe est omnis adempta metu.

5 Quod possum, cum prima novo se lumine tollit aurora et terras detegit orta dies, tum lucem lucisque iubar solemque saluto, haec loca quae curru lustrat obitque suo ; illius et radios veneror, qui rura nemusque io et fontem Christi dulciaque arva vident


felicemque locum, iacuit quo rector Olympi, et quam divino sanguine tinxit humum, hic ubi crudeli traiectus brachia ferro est, fixit et immeritos cuspis adacta pedes, hausit et immeritum latus heu ferratile telum, diluit et fusus crimina nostra cruor.

At vobis, qui longa, viri, tranare paratis aequora et in Phariis sistere vela vadis, dirigat audacem cursuni zephyrosque ministret Christus, cui parent sidera, terra, fretum, victoresque Palaestina vos sistat in arce et patrium redigat sub dicione solum.

Tunc ego sidereosque duces victriciaque arma et parta insigni laude trophaea canam ; ipse Deus tnihi carmen erit, Deus inclyta ducet signa et cedentes proteret ense globos, ipse alto invectus curru sternetque ruetque, dum cadat effosso flens Saladinus equo.

Haec ego; vos agite ite, viri, pugnate frequentes, et spolia Assyrio ex hoste referte domum.


XIII Hymnus ad divum Augustinum Carthaginiensem.[recensere]

Det monstra infelix tellus Massyla, det angues et Libycas pariat Punica terra leas, arescant sitiente solo Nasamonica tesqua, funditet et nullas glaeba Libystis aquas, dum tamen, Augustine, tuos non deneget ortus, 5

laeta sit et partu Cinyphis ora tuo; unde illi invideant et felix Lydia et arva, quae rigat auriferis lucidus Hermus aquis, invideat latis audax Germania terris dives aquis, populis dives et ipsa suis.


Nil etenim, Augustine, tulit tete Africa maius, cuius ab ingenio creverit alma fides.

Per te religio Christi stetit integra, per te divinae legis mystica operta patent; tu secreta Dei pandis, tu tradita patrum et veruna et pietas manat ab ore tuo.

Et pater et patriae princeps et maxime rector, accipias voces, dive benigne, meas.


XIV Hymnus ad divum Benedictum.[recensere]

Huc ades, o Benedicte, meos neu despice cantus, huc ades, Orphea dive canende lyra.

Ure puer costum Assyrium redolentibus aris, ure et odoratis plurima tura focis.

Digne senex populi precibus votisque potentum, digne senex, arae cui sacra mille parent, mille canant: « Pater euge, pater Benedicte », tibi omnis turba chorusque omnis cantitet: «Euge pater». Hic vel mille aras tibi, maxime Christe, dicavit, mille arces, mille et moenia, mille tholos, primus et hic Italae posuit sacrarla genti et clausit sacros moenia in una choros; huic et saevities concessit barbara et hostis armatus miti victus ab ore viri est, totque virùm ductor et tantis inclytus actis prostratus geminos corruit ante pedes.

Quid maius radians vidit sol? Et tibi plausit Christus et e coelo nuntia signa dedit.

Instaura iam tura, puer; cane, sancte sacerdos; ingeminent laudes tympana pulsa novas. <poem>