Migne Patrologia Latina Tomus 92
De libro Psalmorum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
PRAEFATIO PRIMA.
(0477) (0477B)In primo libro Paralipomenon legitur, cum propheta David devota Domino aetate senuisset, quatuor millia juvenum ex Israelitico populo delegisse, qui Psalmos, quos ipse Domini aspiratione protulerat, organis, citharis, nablis, tympanis, cymbalis, tubis, propria voce in magnam jucunditatem supernae gratiae personarent. Ex quo numero indita nomina frequenter in titulis invenimus, ut Idithun, Asaph, filii Chore, et his similia: non quia ipsi (ut quidam volunt) auctores fuere psalmorum, sed quoniam praepositi artificibus, administratores earum rerum probabiles exstiterunt, ut honorem de tali commemoratione sumentes, qui officio sancto devotis mentibus serviebant, maxime quia et nomina eorum intellectus rerum congruos indicare noscuntur. Haec Cassiodorus. Item Hieronymus: « Scio, inquit, quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicunque apud Septuaginta Interpretes scriptum sit: γένοιτο γένοιτο, id est, Fiat, fiat, finis librorum sit, (0477C)pro quo in Hebraeo legitur, Amen, amen. Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet et Asaph, et filiorum Chore, Eman Ezraitae, Moysi et Salomonis, et reliquorum, quos Esdras uno volumine comprehendit. Nam et titulus ipse Hebraicus quod interpretatur volumen hymnorum, apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. » Item Hilarius: « De his autem qui sine auctorum nominibus sub diversis superscriptionibus habentur, antiquorum virorum ista traditio est, quod ex eo psalmo cujus auctor in superscriptione praeponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, ejus existimandi sunt qui ante prioris psalmi auctor inscribitur. » Non est autem ignorandum indiscretum apud Hebraeos numerum (0477D)esse psalmorum, sed sine ordinis adnotatione esse conscriptos. Non enim illic primus, aut secundus, aut tertius, aut quinquagesimus, aut centesimus (0478B)praenotantur, sed sine discrimine aliquo ordines numerique permixti sunt. Esdra enim, ut antiqui traditores ferunt, incompositos eos, et pro auctorum ac temporum diversitate dispersos, in volumen unum collegit et retulit. Sed Septuaginta seniores secundum Moysi traditionem ad custodiam legis et doctrinam in synagoga manentes, posteaquam illis a rege Ptolemaeo transferendae ex Hebraeo in Graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et coelesti scientia virtutem intelligentes, in numerum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia et absolutione perfectis, perfectum et efficientem psalmorum ordinem deputantes. Denique tertius psalmus secundum historiam, quinquagesimo posterior est, sed certi sacramenti gratia praelatus: quinquagesimus quoque psalmus juxta historiam, quinquagesimo primo posterior est: sed quinquagesimi primi numeri virtus et perfectio exigebat, et Doeg Idumaei impoenitens, in David odium anterius postponi, et posteriorem auteferri, ut remissio (0478C)peccatorum collocaretur in numero quinquagesimo: et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret venia, cum tempus et numerum poenitentiae perdidisset. Nam cum quinquagesimo, in quo est sabbatum sabbatorum, secundum Jubilaei anni praeformationem peccatorum remissio sit constituta, constanter hic psalmus, in quo est poenitentia antelata, et peccatorum remissio postulatur, in ordine hujus numeri collocatur. Tribus vero Psalmorum liber quinquagesimis continetur, et hoc ex ratione et numero beatae illius nostrae exspectationis existit. Qui enim singularum quinquagesimarum consummationem diligenter advertat providentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum, cum dispensatione nostrae salutis convenire reperiet. Primo siquidem in novum hominem per peccatorum remissionem renascimur. Deinde post poenitentiae remissionem, regnum Domini futurum in sanctae illius civitatis Jerusalem tempora speramus, (0478D)ad ultimum consummata in nos coelesti gloria, debitas Deo laudes universitas spirituum praedicat. Amen.
ENARRATIO, QUALITER SPIRITUS SANCTUS PSALTERIUM DICTAVERIT.
(0477) (0477D)David filius Jesse, cum esset in regno suo, quatuor elegit qui psalmos facerent, Asaph, Eman, Ethan et Idithun. Novem sunt ipsius David, LXXII ipsi David, XXXII non sunt suprascripti: duodecim in Asaph, duodecim Idithun, et novem filiorum Chore: duo in Aggaeo et Zacharia: unum Moysi, et unum Salomon. Ergo LXXXVIII dicebant psalmos, et a synpsalma et cithara percutiebat Abiud, cum David reduxisset arcam Dei in Jerusalem post annos quadraginta revocatam ab Azotiis, et mansit in domo Aminadab: hanc imposuit in subjugali novo, et abduxit in Jerusalem, et electis ex (0478D)omni genere filiorum Israel LXX viris. Ex tribu autem Levi CCLXXX viros, ex quibus quatuor viros principes praeesse cantionibus constituit, Asaph et Ethan, Eman et Idithun. Unicuique eorum dividens LXX viros subclamantes laudem canticorum Domino: et unus quidem eorum fericbat cymbala, alius cynira, alius cithara: alius vero tuba cornea exaltans. In medio autem illorum stabat David, tenens ipse Psalterium: arcam autem antecedebant septem chori, et sacrificia vitulorum. Populus autem universus sequebatur arcam. Sunt itaque universi psalmi CL. Quorum quidem, ut supra diximus, (0479A)novem fecit ipse David. LXXII in David, XXXII non sunt suprascripti, duodecim in Asaph, duodecim in Idithun. Novem filiis Chore, duo Aggaeo et Zachariae, Moysi unum, et Salomoni unum. Fiunt ergo omnes (0480A)psalmi David filii Jesse regis Israel numero CL, diapsalmata CC et unum extra numerum, id est, psalmus David proprie sibi scriptus.
PRAEFATIO ALTERA.
(0479) (0479A)Quoniam illo auxiliante, sine quo omnis actio et intentio cassa est, Psalterium incoepturi sumus, pauca quae praedicenda cognovimus, compendiose pro posse praelibemus. Sciendum igitur quod omnis divina Scriptura aut pertinet ad historiam, aut ad mores, aut ad mysterium. Haec autem divisio non sic accipienda est, quin partes ejus aliquando permisceantur. Reperitur enim in historia plerumque moralitas et mysterium, (0479B)ut in Genesi, et in pluribus libris Veteris Testamenti, cujus, ut dicitur, nullum a mysterio vacat verbum. Reperitur quoque in moralitate historia et mysterium, ut in pluribus Augustini sermonibus, et aliorum sanctorum Patrum multa historialiter, et secundum mysterium, id est spiritualem sensum dicuntur. Reperitur etiam in mystica Scriptura moralitas et historia, ut in ipso ad quod tendimus Psalterio et in prophetis pluribus. Verumtamen secundum ingenia diversorum diversis modis ipsis Scripturis utentium dicitur hoc. Quidam enim secundum solam historiam agunt, ut rudes sacerdotes, quando simpliciter populo secundum litteram Evangelia tantum exponunt; quidem autem secundum mores tantum, ut de eisdem Evangeliis sacerdotes in scientia profectiores, quidam vero secundum mysterium, ut qui a Deo profecti sunt, ut eis secreta divinarum Scripturarum pateant, quae aliis occulta sunt. Itaque quod praedicta divisio sit, scilicet quod divina Scriptura, (0479C)aut est historialis, ut Genesis; aut moralis, ut sermones; aut pertinens ad mysterium. Quae pars praecipue ad prophetiam spectat. Definitur autem sic prophetia: prophetia est divina inspiratio quae rerum eventus aut per visiones aut per facta, aut per quorumdam dicta immutabili veritate demonstrat. Per visiones, ut Ezechieli, Danieli, et beato Joanni: in exstasi positis divina inspiratio per quasdam imagines futura praemonstravit. Per facta, ut in immolatione Abraham, qui monitus a Deo proprium immolare filium, nec dubitans quin qui contra naturam generationis humanae sibi dederat filium in senectute, ipsum posset a morte resuscitare; et cum imperata properaret perficere, coelesti rursus nuntio parcere jubente, post tergum respexit, atque arietem oblatum sibi vidit, quem assumptum pro filio immolavit. In qua immolatione divina inspiratio hoc praemonstravit quod in Salvatore nostro Jesu Christo in unitate verae carnis atque divinitatis adfuturo, sola (0479D)humanitas pro salute mundi pati, divinitas vero juxta atque intemerata deberet reservari. Quae recte per Isaac, qui risus vel gaudium interpretatur, intelligitur; quoniam ipsa per humanitatem assumptam pacem et gaudium contulit angelis et hominibus. Recte quoque humanitas Christi per arietem intelligitur, de quo alibi legitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est, etc. Potest quoque prophetia per facta in Jacob accipi, qui transpositis manibus Manassen et Ephraim filios Joseph benedixit, dexteram superponendo Ephraim minori, sinistram vero superponendo Manassi majori. In quo divina inspiratio duorum populorum ex diverso semine futurorum qualitatem, scilicet quales futuri sint, praemonstravit: quorum alter qui per Manassen, qui oblivio interpretatur, intelligitur, reprobatus fuit; alter vero per Ephraim, qui fructificans dicitur intellectus, electus fuit. Prophetia autem per dicta est, ut quod in Moyse de Christo legitur: Suscitabo de fratribus vestris prophetam, tanquam me ipsum audite, et ut Psalterium, (0480A)et quorumdam dicta prophetarum. Fit autem inspiratio praedicta duobus modis: aut gratia, aut permissione: gratia, ut in Moyse, et in caeteris bonis; permissione, ut in Sibylla vate, et in infidelibus philosophis, qui multa divino instinctu de Christo praedixerunt. Quorum eloquia per argentea vasa et aurea, quae Israeliticus populus a nigris Aegyptiis mutuo sumpsit, intelliguntur; quia ipsorum dictis et (0480B)sententiis ab Israel, id est, a fidelibus, divina pagina velut argento et auro ornatur. Dividitur vero prophetia per dicta, in praeteritum, praesens et futurum. De praeterito est, ut liber Genesis. Non enim mens alicujus hominis tanto post tempore nati ad memorandum aut enarrandum ordinem primae creationis rerum, ut illic Moyses facit per se, sufficere sine divina posset inspiratione. De praesenti autem illud beati Joannis de Christo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ideo Elisabeth in occursu gloriosae Virginis dicit: Unde mihi, quod veniat mater Dei ad me? De futuro vero est, ut Psalterium, et quaecunque de primo et de secundo Christi adventu et Ecclesiae statu praedicta sunt. Dividitur quoque prophetia per dicta, quantum ad praesens propositum sic: prophetia per dicta agens de Christo, aliquando loquitur de ejus divinitate, ut ubi dicitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Tecum principium, et in similibus. Aliquando loquitur (0480C)de ejus corpore, id est de fidelibus, qui ejus membra dicuntur esse per similitudinem; quia ab ipso tanquam membra a capite reguntur. Aliquando de ejus humanitate, ut cum dicitur: Astiterunt reges terrae, et in similibus. Haec autem prophetia loquens de corpore, aliquando introducit aliquem perfectum orantem, ut in Te decet, etc., introduxit Moyses. Aliquando introducit aliquem inferiorem, ut aliquam animam poenitentem, aliquando introducit ipsum caput, quod ea affectione qua semetipsum tradidit pro nobis, ut nos faceret hostiam suavem Deo Patri. Saepe loquitur de membris tanquam de se, ut ubi dicitur: Deus Deus meus quare, etc. Sicut lingua menti aliquando pro se loquitur, ut cum dicit: Scissa sum; aliquando ex conjunctione et affectione membrorum, loquitur de ipsis, tanquam de se, ut cum pro pede dicit: Quare calcas me? Sciendum quod quando prophetia loquitur de Christi humanitate, recte dicitur de Deo loqui. Quid enim est aliud (0480D)loqui de illa carne, quae sine carnali delectatione concepta, sine dolore nata, sine peccato in medio peccati est conversata, quam loqui de divinitate. Item cum prophetia quae de corpore loquitur, quosdam psalmos inscribat ipsi David: hic magnificum. nomen quod interpretatur manu fortis, vel visu desiderabilis, attribuendo membris ex vicina conjunctione capitis, cui proprie convenit ut vocetur David, nonne merito loquendo de talibus de divinitate loqui dicitur? Potest utique. Nunc ad titulum accedamus.
Intitulatur autem hic liber apud omnes tam Hebraeos quam Graecos atque Latinos, totius respectu, liber hymnorum, Soliloquiorum de Christo. Hymnus est proprie laus Dei, metrice scripta. Constat enim totum Psalterium in Hebraeo metrice compositum. Unde proprie in Hebraeo dicitur liber hymnorum. Apud nos vero, et fortasse apud Graecos, non servat, impediente translatione, metrum. Dicitur tamen apud nos recte liber hymnorum, quia licet non teneat metrum, tenet tamen id quod est praecipuum, scilicet (0481A)quod in omni parte tam apud nos quam apud Hebraeos laude Dei est conspicuum. Liber vero Soliloquiorum de Christo non ideo dicitur Psalterium, quod de solo Christo apud aliquos in omni parte sua loquatur, cum etiam interdum, ut superius ostendimus, de corpore, id est de Ecclesia, loquatur; sed quia praecipue et maxime de ejus divinitate vel humanitate loquitur, ideo dicamus quod emphatice sic nominetur. Sicut in Evangelio Judaeorum pater Abraham vocatur, non quia sit pater in fide multarum gentium credentium; sed quia ipsi praecipue in ejus paternitate gloriabantur, cum carnalis pater eorum esset. Potest etiam, si quis altius speculatur, Psalterium dici de solo Christo loqui, quia ubi etiam de corpore loquitur, ex magna conjunctione corporis et capitis, ut supra diximus, de ipso Christo per membra loquitur.
Sciendum Psalterii translationes esse duas apud Latinos in usu atque honore, Romanam scilicet, et (0481B)Gallicam. Romana est, qua utuntur Romani et plerique Italici, quae de Graeco in Latinum a Symmacho et Aquila sumpta est secundum Septuaginta Interpretes Ptolemaei regis. Gallica vero est, qua praecipue Galli utuntur. Haec autem praecipua est sumpta rogatu Damasi papae a beato Hieronymo, de Hebraeo in Latinum ad intentionem. Fecerat enim Hieronymus prius aliam translationem, similiter de Hebraeo sumptam ad litteram, verbum scilicet ex verbo transferens simpliciter, quae parum perfecta erat, linguae disparitate. Sunt autem factae apud Latinos plures aliae translationes, quarum nulla in usu est. Inscribitur quoque liber iste, totius respectu, apud Hebraeos Nablat, apud Graecos vero atque Latinos Psalterium. Est autem psalterium proprie musicum instrumentum ad modum litterae Deltae, quae triangulata est, formatum, superius habens ventrem concavum. Cui decem chordae desuper regulariter exteriores cum vel digitis tanguntur, vel plectro percutiuntur, a parte superiori reddunt consonum melos, et dulcem sonum. (0481C)Vocatur vero liber iste Psalterium hac similitudine, quia sicut illud musicum instrumentum de superiori parte reddit sonum, ita liber iste de supernis sonat: id est, super coelestia et divina nobis demonstrat, quia docet nos quae de Christi humanitate vel divina natura fideles scire oportet. Docet etiam decem principalia praecepta per decem chordas musici instrumenti significata, in quibus omne Novum et Vetus Testamentum comprehenditur. Quorum decem praeceptorum tria pertinent ad Dei dilectionem, septem ad hominum dilectionem, quae in duabus tabulis distincta, Moysi data fuerunt. Tria autem quae pertinent ad Dei dilectionem, haec sunt: Dominus Deus tuus unus est. Quod sic exponitur: Ne forniceris post deos alienos et variabiles, id est, ne adores idola mutabilia et varia, quia Deus tuus quem adorare debes, unus est: id est, semper manet, id est, nec variari in Jovem et Apollinem, et caetera daemonia potest hujusmodi. Secundum mandatum, (0481D)Ne accipias nomen Dei tui in vanum: id est, ne credas Verbum propter te incarnatum tantum creaturam, et non creatorem esse: quod hoc nomen Christus in vanum accipere esset, nam ut testatur Ecclesiastes, omnis creatura quae sub sole est, vanitas est. Tertium mandatum est, Observa sabbatum, id est, spiritualiter sabbatiza. Ille spiritualiter sabbatizat, qui divinitus inspiratus, quidquid agit hujus vitae tempore, totum facit pro adipiscenda futura requie. Vita enim praesens per septem, diens quibus Dominus operatus est cuncta quae in mundo sunt designatur. Per septimam vero, id est sabbatum, qua postquam quae fecerat bona, vidit, quievit, requies futura designatur. Debet ergo quisque in sex diebus, id est in hac praesenti vita sic operari, ut ab aeterna requie non metuat expelli. Hinc bene liber Genesis cum in sex diebus mane et vespere describat, dicens: Et factum est mane dies unus, et in caeteris similiter; in septimo, id est in sabbato, tacet de nocte, per quam (0482A)adversitas designatur: qua in futura requie, quae per sabbatum intelligitur, gaudium aeternum sine omni adversitate vel tristitia possidetur. Carnaliter vero sabbatizat, qui sive operetur, sive quiescat, ad solam terrenam jucunditatem et requiem festinat. Mandata septem quae pertinent ad homines, haec sunt: Honora patrem et matrem, non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces rem ejus. In quibus omnibus haec summa colligitur, ut nullus faciat alteri, quod sibi non vult fieri. In primo vero impietas in parentes removetur, quod ideo praemissum inter haec septem fuit: quia principium est dilectionis proximi. In propriis enim partibus quisque si vere eos diligit, proximum diligere discit. Significant autem tria praecepta de Deo sanctam Trinitatem, septem vero nostram quae in mundo, qui septenario numero est, conversationem. De his decem praeceptis dictum est: Esto consentiens adversario tuo, dum forte cum eo es in via, ne si vicerit (0482B)te, tradat te judici, judex autem tradat te tortori. Adversarius noster sunt haec decem praecepta, quae ea quae nos assidue facimus, contradicunt. Cum quibus in hac vita quae designatur per viam, debemus consentire cessando a quibus illa jubent nos cessare, si volumus futura tormenta vitare: quia superius quid sit psalterium, exposuimus, quid etiam sit psalmus, dicamus. Psalmus proprie est illa consona melodia quae ex chordis musici instrumenti, id est, psalterii, digitis aut plectro citatis redditis. Dicuntur autem partes hujus libri psalmi, quia docent nos hymnire vel psalmizare, id est, ut cordis solertia, quasi digitis chordas, decem praecepta pulsantes, dulcem psalmum, id est, nos ipsos per illorum exsecutionem atque operationem dulces conditori nostro reddamus melodias. Ponitur enim psalmus in divina pagina pro suavi et dulci operatione. Sciendum quod psalterio musico instrumento cithara est contrarium, quae concavitatem quam Psalterium habet superius, inferius (0482C)habet. Solet autem in divina pagina pro mortificatione carnis accipi cithara, quae ab inferioribus sonat. Pro vivificatione vero spiritus psalterium, quod a superioribus sonat, quia nos si volumus vivificari in spiritu, oportet ut primum ab inferioribus dulcem Deo reddamus sonum, carnem nostram subtractis deliciis mortificando, et quae nobis subtrahimus, pauperibus dando: deinde a superioribus animum, scilicet mortificatis vitiis, virtutibus exornando, et in contemplatione ponendo. Notandum quoque quod singuli psalmi praeter primum, propriis titulis inscribuntur, ab Esdra scriba appositis. Esdras enim scriba cum de Chaldaeorum captivitate cum populo Israelitico rediisset in Judaeam, et civitatem regiam Jerusalem invenisset, scilicet combustam, et ornamento templi atque libris penitus spoliatam, hanc prophetiam, id est Psalterium, ut multa alia memoriter integre repetiit, et psalmos ut nunc sunt ordinavit, et titulos tam toti libro quam singulis (0482D)psalmis apposuit. Hujus ordinationis causam atque notitiam beatus Augustinus soli Spiritui sancto fatetur relinquendam. Videtur enim quod David qui eos composuit, non sic eos ordinaverit, propter historiarum transpositionem, quae in psalmis quibusdam juxta hunc ordinem reperitur. Dicunt autem quidam quod ideo Esdras psalmos aliter quam historia habeat, ordinaverit, ut non historice, sed mystice accipiantur. Unde etiam quibusdam de historia titulos apposuit, quibusdam non. Intitulavit autem quosdam nominibus quatuor praecentorum, quos David psalmodiae coram arca Domini praefecit. Legitur enim in libro Paralipomenon in Hebraeo, quod David cum reduceret arcam Domini redditam a Philisthaeis, de domo Aminadab in Gabaa Jerusalem, ut in tabernaculo quod praeparaverat, eam poneret, quatuor millia virorum praecentorum de Israel elegerit, qui et propria voce et omni musico instrumento coram arca incessante dulci melodia in psalmis his secum jubilarent Domino. (0483A)Quibus cantoribus praefecit, ut consona esset melodia, CL praecentores. Deinde his omnibus quatuor in praecinendo apposuit magistros, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, jam significante Spiritu sancto, quod cooperante illo de quo psalmi compositi erant, id est, Christo catholica Ecclesia de cunctis mundi partibus et pluribus lingua et moribus dissonis gentibus, quasi consonam Deo esset redditura melodiam, et in fidei et Christianae religionis identitate. Per quaternarium enim numerum tam in cantoribus quam in magistris, quatuor mundi partes designantur, per mille vero perfecti ex illis in Ecclesia collecti. Horum autem quatuor praecentorum nominibus Esdras quosdam psalmos intitulavit, vel quia ipsi adjutores in ipsorum melodia fuerunt, vel, quod melius est, quia ipsa nomina secundum interpretationem et mysterium suum psalmis ipsis conveniunt. Propter quam causam quidam psalmi quibusdam aliis nominibus, ut Aggaei, Zachariae, Moysi, sunt intitulati: non vero, ut quidam dicunt, quod illi psalmos composuerint, (0483B)quos omnes solus David composuit. Sciendum hanc prophetiam, id est Psalterium, ideo plus omnibus aliis in Ecclesia frequentari, quia plura de Christo (0484A)et Christiana religione continet mysteria, et quia a patribus Veteris Testamenti in simili usu sit habita.
Nec praetereundum quod in hac prophetia sicut et in aliis quaedam futura dicuntur per praesens vel praeteritum: quod ideo fit quia Spiritui sancto qui ea revelat, nihil est futurum, et quia apud nos nihil est tam certum quam praesens vel praeteritum. Si quis causam et intentionem hujus operis requirat, breviter utrumque sic colligat: Quia mortis illius gravissimae, quam primus pater tradux peccati toti communiter mundo intulerat, cui pereunti nec angelus, nec philosophus, nec creatura aliqua subvenire poterat: beato patriarchae David carnem assumpturum, et Ecclesiam sacramento sui corporis et sanguinis structurum, Deus Pater per Spiritum sanctum plus omnibus et apertius quandoque finem adfuturum praemonstravit. Idcirco vir ille sanctissimus hunc librum sub prophetia illius futurae salutis composuit, intendens ad humani generis consolationem, (0484B)et Christianae religionis instructionem. Nunc ad librum accedamus.