De miseria humane conditionis/3

E Wikisource
 II

LIBER TERTIUS

DE DAMPNABILI HUMANE CONDITIONIS EGRESSU
Incipiunt capitula tertii libri:
I. De dampnabili humane conditionis egressu.
II. De doloribus quos mali patiuntur in morte.
III. De adventu Christi ad diem mortis cuiuslibet
hominis.
IIII. De putredine cadaverum.
V. De tristi memoria dampnatorum.
VI. De inutili penitentia reproborum.
VII. De ineffabili angustia dampnatorum.
VIII. De diversis penis inferni.
VIIII. De igne gehennali.
X. De tenebris inferni.
XI. De conversione penarum.
XII. De diffidentia dampnatorum.
XIII. Cur reprobi numquam liberabuntur a penis.
XIIII. Testimonia de suppliciis eternalibus.
XV. De die iudicii.
XVI. De precedente tribulatione.
XVII. Qualiter veniet Dominus ad iudicium.
XVIII. De potentia et sapientia et iustitia iudicis.
XVIIII. De divino iudicio.
XX. Quod nichil proderit dampnandis.



I
De dampnabili humane conditionis egressu.
(1) Non est qui de cordis munditia valeat gloriari, quoniam
«in multis offendimus omnes». «Et si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis
non est». Quis est qui valeat illud dicere cum apostolo:
«Nichil michi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus
sum?». «Quis est hic et laudabimus eum?». «Ecce inter
sanctos nemo est immutabilis, celi non sunt mundi in
conspectu eius», «et in angelis eius repperit pravitatem».
«Quanto magis abhominabilis est homo et inutilis, qui bibit
quasi aquam iniquitatem?».

(2) «Penituit ergo Deum quod hominem fecisset in terra, eo
quod multa esset hominum malitia super terram et cuncta
cogitatio hominis omni tempore ad malum intenta, et ideo
tactus dolore cordis intrinsecus delevit hominem quem creavit».
Porro, superhabundavit iniquitas, et refriguit caritas
multorum. «Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt,
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum».

(3) Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis,
ut vix valeat inveniri qui non deviet ad sinistram, qui non
revertatur ad vomitum, qui non computrescat in stercore
suo. Qui potius «gloriantur cum malefecerint et exultant
in rebus pessimis». «Repleti sunt omni iniquitate, malitia,
fornicatione, avaritia, nequitia, pleni invidia, homicidiis,
contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo
odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum,
parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione,
absque federe, sine misericordia».

(4) Talibus et
peioribus mundus iste repletus habundat hereticis et scismaticis,
perfidis et tyrannis, simoniacis et ypocritis, ambitiosis
et cupidis, raptoribus et predonibus, violentis et exactoribus,
usurariis et falsariis, impiis et sacrilegis, proditoribus et
mendacibus, adulatoribus et fallacibus, garrulis et versutis,
gulosis et ebriosis, adulteris et incestuosis, mollibus et immundis,
pigris et negligentibus, vanis et prodigis, impetuosis
et iracundis, impatientibus et inconstantibus, veneficis
et auguribus, periuris et execratis, presumptuosis et
arrogantibus, incredulis et desperatis, demum universis vitiis
irretitis. Porro, «sicut deficit fumus deficient, et sicut
fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei».

II
De doloribus quos mali patiuntur in morte.
(1) Mali siquidem quatuor dolores patiuntur in morte. Primus
dolor est angustia corporea, tanta et tam gravis quanta
vel qualis nec fuit, nec est in presenti vita ante dissolutionem
illam. Quod in quibusdam, etsi non in omnibus apparet,



pre nimio dolore seipsos discerpentibus. Fortis enim et incomparabilis
est violentia, quando nexus illi et physicales
nodi inter corpus et animam disrumpuntur. Unde propheta
lamentando ait: «Circumdederunt me dolores mortis». Nota:
Circumdederunt me. Non est membrum, non est articulus
in corpore quod penitus non involvatur illo inexplicabili
dolore.

(2) Secundus dolor est, quando iam plene defatigato corpore
et suis exhausto corpore viribus, anima multo liberius
videt tunc in momento occurrere omnia opera bona vel
mala que fecit, que omnia reducuntur ante oculos interiores.
Dolor iste tantus, et retractio ista tam gravis est, quod anima
plurimum turbata cogitur quasi seipsam odisse. Unde dicitur:
«Torrentes iniquitatis conturbaverunt me». Nota:
torrentes cum multo impetu veniunt et videntur diruere
omnia, ita in morte videbit malus omnia subito que ante
fecit opera bona vel mala.

(3) Tertius dolor est, quando anima iam incipit tam iuste
diiudicare et sibi in iniquitatibus suis singularia et gehenne
debita tormenta videt imminere. Unde dicitur: «Circumdederunt
me dolores mortis etc.».

(4) Quartus dolor est, quando anima adhuc in corpore posita
videt spiritus malignos ad rapiendum se paratos, ubi
tantus dolor est et timor, quod misera anima, licet extincta,
quandiu potest refugiat et tempus sue captivitatis redimat
antequam de corpore exeat.



III
De adventu Christi ad diem mortis cuiuslibet hominis.
(1) Videt etiam tam bonus quam malus, antequam anima
egrediatur de corpore, Christum in cruce positum. Malus
videt ad confusionem, ut erubescat se non esse redemptum
sanguine Christi, sua culpa exigente. Unde de malis dicitur:
«Videbunt in quem pupugerunt», quod intelligitur de adventu
ad iudicium et de adventu ad diem mortis.

(2) Bonus
vero videt ad exultationem. Et hoc habemus ex verbis apostoli
qui ait: «Usque in diem adventus Domini nostri Jesu
Christi»: id est in diem mortis, quando apparet tam bonis
quam malis Christus in cruce positus. Et ipse Christus de
Iohanne evangelista ait: «Sic eum volo manere donec veniam».
Sic scilicet in virginitate persevererantem, donec veniam
ad obitum ipsius.

(3) Quatuor namque leguntur adventus Christi. Duo visibiles:
in carne primus, ad iudicium secundus. Et duo invisibiles:



primus in mente per gratiam, unde: «Ad eum veniemus
et mansionem apud eum faciemus»; alter in obitu
uniuscuiusque fidelis, unde Iohannes: «Veni domine Iesu».
Unde dicitur obitus, quia obviam venit ei Christus.

IIII
De putredine cadaverum.
(1) «Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam, in
illa die peribunt omnes cogitationes eorum». O quot et
quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant,
sed sub repentino mortis articulo repente cuncta que
cogitant evanescunt. «Sicut umbra cum declinat ablatus
sum et excussus sum sicut locuste». Exibit ergo spiritus
non voluntarius, sed invitus, quia cum dolore dimittit que
cum amore possedit, ac velit nolit, constitutus est ei terminus
qui preteriri non poterit, in quo terra revertetur in
terram. Scriptum est enim: «Terra es, et in terram ibis».

(2) Naturale siquidem est ut materiatum in materiam dissolvatur.
«Auferet ergo spiritum eorum et deficient, et in pulverem
suum revertentur». Cum autem morietur homo, hereditabit
bestias, serpentes et vermes. «Omnes enim in pulvere
dormient et vermes operient eos». «Sicut vestimentum
sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos
tinea». «Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum
quod comeditur a tinea». «Putredini dixi: ‘Pater
meus es, mater mea, et soror mea vermibus’». «Homo putredo
et filius hominis vermis». Quam turpis pater, quam
vilis mater, quam abhominabilis soror!

(3) Conceptus est
homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto, cuius
tandem cadaveri quasi funebres vermes adsistent. Vivus
genuit pediculos et lumbricos, mortuus generabit vermes
et muscas; vivus produxit stercus et vomitum, mortuus
producet putredinem et fetorem; vivus hominem unicum
impinguavit, mortuus vermes plurimos impinguabit. Quid
ergo fetidius humano cadavere? quid horribilius mortuo homine?
Cui gratissimus erat amplexus in vita, molestus erit
aspectus in morte.

(4) Quid ergo prosunt divitie? quid
epule? quid honores? Divitie enim non liberabunt a morte,
epule non defendent a verme, honores non eripient a fetore.
Qui modo sedebat gloriosus in throno, modo iacet
despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula,
modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis
in cenaculo, modo consumitur a vermibus in sepulcro.



V
De tristi memoria dampnatorum.
(1) «Vindicta carnis impii vermis et ignis». Uterque duplex:
interior, qui rodit et urit cor, exterior, qui rodit et urit
corpus. «Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non
exstinguetur». «Dabit Dominus ignem et vermes in carnes
eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum».

(2) Vermis conscientie tripliciter lacerabit: affliget memoria,
turbabit penitentia, torquebit angustia. «Venient enim in
cogitatione peccatorum suorum timidi et transducent illos
ex adverso iniquitates eorum», dicentes: «Quid profuit nobis
superbia? et iactantia divitiarum quid contulit nobis? Transierunt
illa omnia tanquam umbra et sicut navis que pertransit
fluctuantem aquam, cuius cum preterierit non est
invenire vestigium». Sic et nos: nati continuo desinimus
esse virtutisque signum nullum valemus ostendere, sed in
malignitate nostra consumpti sumus. Cum ingenti turbatione
recogitabunt que cum nimia delectatione gesserunt,
ut stimulus memorie pungat ad penam quos aculeus nequitie
stimulavit ad culpam.

VI
De inutili penitentia reproborum.
(1) Dicent intra se penitentiam agentes: «Erravimus a via
veritatis et iustitie lumen non luxit nobis». «Tunc incipient
dicere montibus: ‘Cadite super nos’; et collibus: ‘Operite
nos’». Penitebunt ad penam, sed non convertentur ad veniam.
Iustum est enim ut qui noluerunt cum potuerunt,
cum velint non possint, dedit enim eis Deus locum penitentie
et ipsi abusi sunt eo.

(2) Propterea dives ille qui cruciabatur
in flamma, dicebat ad Abraham: «Rogo te, pater,
ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim
quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc
locum tormentorum. Cui cum Abraham respondisset: ‘Habent
Moysen et prophetas, audiant illos’, subiunxit: ‘Non,
pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, penitentiam
agent’». Agebat et ipse penitentiam in inferno, sed
quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annuntiaretur
hoc fratribus suis, quatenus agerent penitentiam in hoc seculo
fructuosam, quia tunc prodest homini penitere, cum
potest ipse peccare.

VII
De ineffabili angustia dampnatorum.
(1) «Videntes turbabuntur timore horribili, gementes pre
angustia spiritus et dicentes: ‘Hii sunt quos aliquando habuimus
in derisum et in similitudinem improperii; nos insensati
vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum
sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios
Dei et inter sanctos sors illorum est’».

(2) Supplicium erit malorum intueri gloriam beatorum, licet
forte post finem iudicii. Beati quoque visuri sunt reprobos
in tormentis, secundum illud: «Letabitur iustus cum viderit
vindictam impiorum». Reprobi vero non sunt visuri beatos
in gloria, secundum illud: «Tollatur impius, ne videat gloriam
Dei». Talia dicent in inferno peccatores, quoniam
«spes impii tamquam lanugo est que a vento tollitur, et
tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur, et tamquam
fumus a vento diffusus, et tamquam memoria hospitis
unius diei».

VIII
De diversis penis inferni.
(1) Pene autem infernales secundum diversa peccata sunt
diverse. Prima pena est ignis, secunda frigus. De his dicit
Dominus: «Ibi erit fletus et stridor dentium». Fletus propter
fumum ignis, stridor dentium propter frigus. Tertia
pena erit fetor. De his tribus dicitur: «Ignis, sulphur et
spiritus procellarum». Quarta vermes indeficientes, unde
dicitur: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non
exstinguetur». Quinta flagra percutientium, unde dicitur:
«Parata sunt iudicia blasphematoribus et percutientes mallei
stultorum corporibus». Sexta tenebre palpabiles exteriores
et interiores, unde illud: «Terra miserie et tenebrarum,
ubi umbra mortis»; et alibi: «Vadam ad terram tenebrosam,
et opertam mortis caligine»; et illud: «In eternum non videbunt



lumen»; et alibi: «Impii in tenebris contiscescent».
Septima confusio peccatorum: «Tunc enim, ut legitur,
erunt libri aperti», id est conscientie hominum erunt omnibus
manifeste. Octava horribilis visio demonum, qui videbuntur
in excussione scintillarum de igne ascendentium.
Nona ignee catene, quibus impii singulis membris astringentur.
/*
(2) Prima est concupiscentium, secunda malitiosorum, tertia
luxuriosorum, quarta invidorum et odio habentium,
quinta eorum qui in hoc seculo per flagella non meruerunt
castigari, quia «exacerbavit Dominum peccator, secundum
multitudinem ire sue non queret», sexta eorum qui in tenebris
ambulantes ad lumen verum, scilicet Christum, venire
contempserunt, septima confitentium peccata sua et
penitentiam contempnentium, octava eorum qui libenter
in hoc seculo vident mala et faciunt, nona eorum qui per
singula vitia sunt defluxi, qui ambulant in desideriis suis et
eunt post concupiscientas suas.
VIIII
De igne gehennali.
(1) Ignis gehenne nec lignis nutritur nec flatu succenditur,
sed a Deo creatus est inextinguibilis ab origine mundi. Sicut
scriptum est: «Devorabit eum ignis qui non succenditur».
Creditur autem esse sub terris, secundum illud propheticum:
«Infernus subter conturbatus est in occursum adventus


tui». Sed et omnis locus reprobis est penalis, qui
semper secum deferunt cruciatum et ubique contra se tormentum
incurrunt. «Producam, inquit, ignem de medio tui,
qui comedet te». (2) Ignis autem gehenne semper ardebit, et
nunquam lucebit: semper uret, et nunquam consumet: semper
afficiet, et nunquam deficiet. Est enim apud inferos
summa tenebrarum obscuritas, immensa penarum acerbitas,
infinita miseriarum eternitas. «Ligatis, inquit, manibus et
pedibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus
et stridor dentium».
(3) Singula membra pro suis peccatis propria sustinebunt
tormenta, ut in eo puniantur in quo peccaverunt. Scriptum
est enim: «Per que peccat homo, per hec et torquetur».
Unde qui lingua peccaverat, criciabatur in lingua. Propter
quod ipse clamabat: «Pater Abraham, miserere mei et mitte
Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret
linguam meam, quia crucior in hac flamma». Per
digitum intelligitur operatio, digitis enim operamur. Quasi
dicat: Si minimum operum Lazarum haberem, minorem penam
sentirem.
X
De tenebris inferni.
(1) Reprobi vero non solum exterioribus, sed etiam interioribus
tenebris involventur, quia spirituali luce pariter et corporali
carebunt. Scriptum est enim: «Tollatur impius, ne videat
gloriam Dei», qui solus tunc erit «in lucem sempiternam».



(2) Tantam autem in penis reprobi tollerabunt angustiam, ut
vix aliquid cogitare valeant propter penam, sed «illuc dirigent
impetum cogitationis, ubi sentient vim doloris». Sane
discipulus quidam fertur apparuisse magistro post mortem.
Quem magister cum intellexisset esse dampnatum,
quesivit ab eo si alique questiones apud inferos verterentur.
Qui dicitur respondisse apud inferos queri quid solummodo
non sit pena.
(3) Sed Salomon ait: «Nec opus, nec ratio, nec sapientia,
nec scientia est apud inferos, quo tu properas». Erit enim
in reprobis tanta mentis oblivio, tanta cecitas animi, tanta
confusio rationis, ut raro vel nunquam ad cogitandum quidquam
de Deo possint assurgere, nedum ad confitendum valeant
respirare. Nam «a mortuo perit confessio», tanquam
ab eo qui non est. Scriptum est enim: «Non mortui laudabunt
te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum».
«Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te».
XI
De conversione penarum.
(1) «Dimitte me, dicit Iob, ut plangam paululum dolorem
meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam
et opertam mortis caligine; terram miserie et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus



horror inhabitat». (2) Ordo quidem erit in quantitate penarum,
quoniam «in qua mensura mensi fueritis remetietur
vobis», ut qui gravius peccaverunt, gravius puniantur: «Potentes
enim potenter tormenta patientur». Sed non erit ordo
in qualitate rerum, quia de aquis nivium transibunt ad calorem
nimium, ut subita contrariorum mutatio graviorem
inferat cruciatum. Experimento cognovi quod adustus, si
frigidum adhibeat, ardentiorem sentiet cruciatum.
XII
De diffidentia dampnatorum.
(1) «Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos».
Dictum est hoc a similitudine iumentorum, que non radicitus
evellunt herbas, sed summitates solumodo carpunt, ut
iterum herbe renascantur ad pastum. Sic impii quasi morte
depasti reviviscent ad mortem ut eternaliter moriantur:
Sic inconsumptum Titii semperque renascens
non perit, ut possit sepe perire iecur.
(2) Tunc erit mors immortalis, tunc vivent morti qui vite
sunt mortui. Querent mortem et non invenient, quia vitam
habuerunt et perdiderunt. Audi Iohannem in Apocalypsi
dicentem: «In diebus illis querent homines mortem et non



invenient eam, et desiderabunt mori et fugiet mors ab eis».
O mors quam dulcis esses quibus tam amara fuisti, te solum
desideranter optabunt, qui te solam vehementer oderunt.
XIII
Cur reprobi nunquam liberabuntur a penis.
(1) Nullus igitur sibi blandiatur et dicat quia «Deus non
in finem irascetur, neque in eternum indignabitur», sed «miseratio
eius super omnia opera eius», quia «cum iratus est,
non obliviscitur misereri», nec quicquam eorum que fecit
odivit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus
per prophetam: «Congregabuntur in congregatione unius
fascis in lacum et claudentur in carcere et post multos dies
visitabuntur». Homo namque peccavit ad tempus, non ergo
puniet in eternum.
(2) O spes inanis, o falsa presumptio! «Non credat, frustra
errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit», «quoniam
in inferno nulla est redemptio». Congregabuntur ergo
peccatores in lacus et claudentur in carcerem, scilicet in
inferno, in quo sine corporibus usque ad diem iudicii torquebuntur,
et post multos dies visitabuntur, postquam videlicet
resurgent cum corporibus in novissimo die: visitabuntur
non ad salutem, sed ad vindictam, quia post diem
iudicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: «Visitabo in
virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum».
(3) Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia


«flagellat omnem filium quem recipit». De quibus illud
accipitur: «Non in finem irascetur». Reprobis autem Deus
irascitur eternaliter, quia iustum est ut quod impius in suo
prevaricatur eterno, Deus ulciscatur in suo. Nam licet peccandi
facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem
peccandi. Scriptum est enim: «Superbia eorum,
qui te oderunt ascendit semper».
(4) Non humiliabuntur reprobi iam desperati de venia, sed
malignitas odii tantum in illis excrescet, ut velint illum
omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse.
Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes
eum esse malignum, qui creavit eos ad penam et
nunquam inclinatur ad veniam. Audi Johannem in Apocalypsi
dicentem: «Grando magna descendit de celo in
homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam
grandinis, quoniam magna facta est vehementer».
(5) Voluntas ergo dampnati, licet amiserit potestatis effectum,
semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa
erit in inferno supplicium, que fuerat in mundo peccatum,
licet forsan et ibi peccatum sit, sed non meritum pene.
Impius ergo quia semper habebat in se reatum ex culpa,
semper sentiet se esse cruciatum ex pena, quia quod ipse
per penitentiam non delevit, Deus per indulgentiam non
remittet. «Ad magnam ergo pertinet iustitiam iudicantis
ut nunquam careant in gehenna supplicio, qui numquam
voluerunt carere in vita peccato. Voluissent utique, si potuissent,
sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare».
Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt,
qui nunquam desinunt peccare dum vivunt.



XIIII
Testimonia de suppliciis eternalibus.
(1) «Quis, inquit Ysaias, poterit habitare de vobis cum
ardoribus sempiternis?». «Isti fumus erunt in furore meo,
ignis ardens tota die», «nocte et die non exstinguetur, sed
ascendet fumus eius in sempiternum». «Dabo vos in opprobrium
sempiternum et ignominiam eternam, que nunquam
oblivione delebitur». «Qui dormierunt in pulvere
terre evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium
ut videant semper». «Mortuo homine impio, nulla spes erit
de eo».
(2) Huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur,
nec habebit ultra medicinam. «Si quis adoraverit bestiam
et ymaginem eius, hic bibet de vino ire Dei et cruciabitur
igne et sulphure: et fumus tormentorum ascendet in secula
seculorum, nec habebit requiem die ac nocte qui adoraverit
bestiam et ymaginem eius». Confirmat hec veritas, que
dampnandos in iudicio reprobabit dicens: «Ite maledicti
in ignem eternum, qui paratus est diabolo et angelis eius».
Si secundum divinum iudicium «in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum», quanto magis in ore tot et tantorum
virorum de proposita veritate constabit.



XV
De die iudicii.
(1) «Ecce ergo dies Domini veniet crudelis et indignationis
plenus et ire et furoris, ad ponendam terram in solitudinem
et peccatores eius conterendos de ea. Quoniam stelle celi et
splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus
est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo. Et
visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum,
et requiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam
fortium humiliabo». «Propter hoc omnes manus
dissolventur et omne cor hominis tabescet et conteretur.
Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturientes dolebunt,
unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combuste
vultus eorum». (2) «Dies ire, dies illa, dies tribulationis et
angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis,
dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris, quia
consummationem faciet Dominus cum festinatione cunctis
habitantibus terram». «Et superveniet repentina dies illa
tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem omnis
terre». Quoniam «sicut fulgur exit ab oriente et apparet
usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis».
«Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum
dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet
interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient».



XVI
De precedente tribulatione.
(1) Precedet autem «tribulatio magna, qualis nunquam fuit
ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati
fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro». «Surget enim
gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terremotus
magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque
de celo et tempestates». «Et erunt signa in sole et luna
et stellis, et in terris pressura gentis pre confusione sonitus
maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et
exspectatione que supervenient universo orbi». «Surgent
pseudochristi et pseudoprophete et dabunt signa magna et
prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam
electi».
(2) «Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis, qui
adversatur et extollitur super omne quod dicitur aut quod
colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se
tanquam sit Deus», «quem Dominus Iesus interficiet spiritu
oris sui». Mittetur autem «Helias propheta priusquam
veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda
patrum in filios et cor filiorum ad patres eorum». Cum quo
veniet et Enoch, «et prophetabunt diebus mille ducentis
et sexaginta amicti saccis». «Et cum finierint testimonium
suum, bestia que ascendet de abysso faciet adversus illos
bellum, et vincet illos et occidet. Et corpora eorum iacebunt



in plateis civitatis magne, ubi Dominus illorum crucifixus
est». «Et post tres dies et dimidium spiritus vite intrabit
in eos».
XVII
Qualiter veniet Dominus ad iudicium.
(1) «Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol
obscurabitur et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent
de celo, et virtutes celorum movebuntur: et tunc apparebit
signum filii hominis in celo. Et plangent super se
omnes tribus terre». «Reges et principes et tribuni, divites
et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis
et in petris montium, et dicent montibus et petris: ‘Cadite
super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum
et ab ira agni quoniam venit dies magnus ire impiorum, et
quis poterit stare?’». «Et mittet angelos suos cum tuba et
voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis
celi a summis celorum usque ad terminos eorum».
(2) Tunc «ipse Dominus in iussu et voce archangeli et in
tuba Dei descendet de celo». Et «omnes qui in monumentis sunt,
audient vocem Filii Dei, et procedent boni in resurrectionem
vite, mali vero in resurrectionem iudicii». «Mors et
infernus dabunt mortuos suos qui in ipsis erunt», et «videbit
omnis oculus et qui eum pupugerunt» «filium hominis
venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate».



(3) Veniet autem Dominus ad iudicium non solum cum angelis,
sed et cum senatoribus populi sui: «Nobilis in portis
quando sederit cum senatoribus terre». Sedebunt etenim et
ipsi «super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel».
«Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et antiquus
dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum,
et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flamme
ignis, rote eius quasi ignis accensus; fluvius igneus rapidusque
egrediebatur a facie eius. Millia millium ministrabant
ei et decies centena millia assistebant ei». (4) «Deus noster
manifeste veniet, Deus noster et non silebit; ignis in conspectu
eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida».
«Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium preparatio
sedis eius». «Et advocavit celum desursum et terram, ut
discernat populum suum». Tunc «congregabuntur ante eum
omnes gentes, et separabit eas ad invicem, sicut pastor segregat
oves ab hedis; et statuet quidem oves a dextris, hedos
autem a sinistris».
XVIII
De potentia et sapientia et iustitia iudicis.
(1) O quantus tunc erit timor et tremor, quantus tunc erit
fletus et gemitus! Nam si «columpne celi contremiscunt et
pavescunt ad nutum eius», «et angeli pacis amare flebunt»,
peccatores autem quid facient? «Si iustus vix salvabitur, impius
et peccatores ubi parebunt?». Propterea clamat propheta:
«Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur



in conspectu tuo omnis vivens». «Si enim iniquitates
observaveris Domine, Domine quis sustinebit?».
(2) Quis enim non timeat iudicem potentissimum, sapientissimum
et iustissimum? Potentissimum quem nemo potest
effugere, sapientissimum quem nemo potest latere, iustissimum
quem nemo potest corrumpere. «Si fortitudo queritur,
robustissimus est, sapiens corde et fortis robore; si
equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium reddere;
si iustificare me voluero, os meum condempnabit me; pravum
me comprobabit etiam si simplex fuero». «Ipse dixit
et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt». «Qui vocat
stellas et dicunt: Adsumus». «Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos ignem urentem», cuius «voluntati nichil
omnino resistit», «cui nullum verbum impossibile», cui
«omne genu flectitur celestium, terrestrium et infernorum».
(3) Hunc nemo potest effugere, dicente propheta: «Si ascendero
in celum tu illic es, si descendero in infernum ades».
«Ipse scrutatur renes et corda», cuius «oculis omnia sunt
nuda et aperta», qui «pluvie guttas et arenam maris dinumerat».
«Deus scientiarum Dominus», prescius omnium et conscius
singulorum, occultus occultorum omnium indagator.
(4) Hunc nemo potest latere, sicut dicit Apostolus: «Nulla
creatura invisibilis in conspectu eius». Ipse est iudex iustus,
fortis et longanimis, qui «nec prece, nec pretio», nec amore,
nec odio declinat a semita rectitudinis, sed via regia semper



incedens, nullum malum preterit impunitum, nullum bonum
irremuneratum relinquit. Hunc nemo potest corrumpere,
iuxta quod inquit psalmista: «Tu reddes singulis secundum
opera eorum».
XVIIII
De divino iudicio.
(1) Quis autem non timeat illud examen, in quo idem erit
accusator et advocatus et iudex? Accusabit enim cum
dicet: «Esurivi et non dedistis michi manducare, sitivi et non
dedistis michi bibere». Advocabit cum subdet: «Quandiu
non fecistis uni de minimis meis, nec michi fecistis». Iudicabit
cum inferet: «Discedite a me, maledicti, in ignem
eternum». Non erunt testes in illo iudicio necessarii, quia
tunc manifesta erunt «abscondita tenebrarum». «Nichil enim
occultum quod non reveletur». (2) Tunc libri conscientiarum
erunt aperti, et iudicabuntur mortui ex his que scripta
sunt in libris secundum opera eorum. Quantus erit pudor
in peccatoribus! Quanta confusio cum eorum nefandissima
crimina cunctis erunt liquido manifesta! «Beati quorum
remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata». Ab
illa sententia nunquam poterit provocari, quia «Pater omne
iudicium dedit filio», «qui claudit et nemo aperit, qui aperit
et nemo claudit». «Os enim Domini locutum est».



XX
Quod nichil proderit dampnandis.
(1) Tunc non proderunt opes, non defendent honores, non
suffragabuntur amici. Scriptum est enim: «Argentum eorum
et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris
Domini». «Flebunt et plangent reges terre cum viderint fumum
incendii», «propter timorem tormentorum eius».
«Quid ergo facietis in die visitationis et calamitatis de
longe venientis? ad cuius fugietis auxilium?». «Unusquisque
onus suum portabit». «Anima que peccaverit, ipsa
morietur».
(2) O districtum iudicium in quo non solum de factis, sed
«de omni verbo otioso, quodcumque locuti fuerint homines,
reddituri sunt rationem», in quo usque ad novissimum
quadrantem exigetur debitum cum usuris. «Quis ergo fugere
poterit a ventura ira?». (3) «Mittet ergo filius hominis
angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et
eos qui faciunt iniquitatem, et alligabunt fasciculos ad comburendum,
et mittent eos in caminum ignis ardentis. Ibi erit
fletus et stridor dentium», gemitus et eiulatus, luctus et
ululatus et cruciatus, stridor et clamor, timor et tremor, dolor



et labor, ardor et fetor, obscuritas et anxietas, acerbitas
et asperitas, calamitas et egestas, angustia et tristitia, oblivio
et confusio, torsiones et punctiones, amaritudines et
terrores, fames et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis
ardens in secula seculorum.
Explicit liber Lotharii
De miseria humane conditionis.