Migne Patrologia Latina Tomus 1
1 Tertulliani Liber De Oratione
I.
[1] Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio
sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus Dominus noster,
nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit.
Oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum
nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento.
Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio
aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut
perfectum ut fides ipsa.
[2] Omnia de carnalibus in spiritualia renouauit
noua Dei gratia, superducto euangelio, expunctore totius
retro uetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio
approbatus est Dominus noster Iesus Christus, spiritus quo
ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. Sic igitur <oratio> a
Christo constituta ex tribus constituta est: ex spiritu, quo tantum
potest, ex sermone quo enuntiatur, <ex ratione quo†>.
[3] Docuerat et Ioannes discipulos suos adorare, sed omnia
Ioannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto ---- sicut idem
Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui ----
totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum.
Ideo nec exstat in quae uerba docuerit Ioannes adorare, quod
terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur
et Qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. Et quid non caeleste
quod Domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina?
[4] Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam,
inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis
exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub
tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei
desiderabat, ut quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem
suam offerret.
[5]
[sequente] Sophia in sequenti praecepto
proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine
uerborum adeundum putemus ad Dominum quem ultro
suis prospicere certi sumus.
[6] Et tamen breuitas ista ---- quod ad
tertium sophiae gradum faciat ---- magnae ac beatae interpretationis
substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum
diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis
officia complexa est, uel uenerationem Dei, aut hominis petitionem,
sed omnem paene sermonem Domini, omnem commemorationem
disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius
euangelii comprehendatur.
II.
[1] Incipit a testimonio Dei et merito fidei, cum dicimus:
PATER QVI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem
commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est:
Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei uocentur.
[2] Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiauit
Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem uocemus,
nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam
praeceptum obimus.
[3] Felices qui patrem agnoscunt! Hoc est
quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur,
Filios, dicens, genui et illi me non agnouerunt.
[4] Dicendo
autem Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et
pietatis et potestatis est.
[5] Item in Patre Filius inuocatur. Ego
enim, inquit, et Pater unum sumus.
[6] Ne mater quidem Ecclesia
praeteritur, siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de
qua constat et patris et filii nomen.
[7] Vno igitur genere aut uocabulo
et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus
et oblitos patris denotamus.
III.
[1] Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de
ipso interrogauerat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis
reuelatum est in Filio. Et quis enim filius non patris nomen
est? Ego ueni, inquit, in nomine Patris et rursus, Pater, glorifica
nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui hominibus.
[2] Id
ergo ut sanctificetur postulamus, non quod deceat homines bene
Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret
nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet
ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni
homine: sed et hoc benedictionis uice fungitur.
[3] Ceterum
quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen
Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum
circumstantia non cessant dicere Sanctus, sanctus, sanctus!
Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati, iam
hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis
ediscimus.
[4] Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram
petitionem, cum dicimus SANCTIFICETVR NOMEN
TVVM, id petimus, ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus,
simul et in ceteris quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic
praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis
nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes 'sanctificetur
in nobis' 'in omnibus' dicimus.
IV.
[1] Secundum hanc formam subiungimus FIAT VOLVNTAS
TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat
quominus uoluntas Dei fiat, et ei successum uoluntatis
suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. Ex
interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum
et terra.
[2] Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem
tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas Dei in terris,
ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus uult quam
incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam
et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui
simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus
eorum quos adoptauit.
[3] Est et illa Dei uoluntas quam Dominus administrauit praedicando,
operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non
suam, sed Patris facere se uoluntatem, sine dubio quae faciebat,
ea erant uoluntas Patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria
prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad
mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei uoluntate.
[4] Item dicentes 'fiat uoluntas tua' uel eo nobis bene optamus,
quod nihil mali sit in Dei uoluntate, etiam si quid pro meritis
cuiusque secus inrogatur.
[5] Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
Dominus quoque cum sub <in>stantia passionis infirmitatem
carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, Pater, inquit,
transfer poculum istud et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat
uoluntas. Ipse erat uoluntas, et potestas Patris et tamen ad demonstrationem
sufferentiae debitae uoluntati se Patris tradidit.
V.
[1] VENIAT quoque REGNVM TUUM ad id pertinet
quod et 'fiat uoluntas tua', in nobis scilicet. Nam Deus quando
non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis
optamus, in illum auguramur et illi deputamus, quod ab illo
expectamus. Itaque si ad Dei uoluntatem et ad nostram suspensionem
pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam
protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei,
quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi tendat?
Optamus maturius regnare, et non diutius seruire.
[2] Etiam si
praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu,
ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum.
[3] Clamant ad Dominum inuidia animae martyrum
sub altari Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum
de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur.
[4] Immo quam celeriter ueniat, Domine, regnum tuum, uotum
Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum,
propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
VI.
[1] Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis
instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei uoluntatem
et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni
locum faceret! Nam et edixerat Dominus Quaerite prius regnum et
tunc uobis etiam haec adicientur.
[2] Quanquam PANEM NOSTRVM
QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius
intelligamus. Christus enim panis noster est, quia uita
Christus et uita panis. (Ego sum, inquit, panis uitae et paulo supra:
Panis est sermo Dei uiui, qui descendit de caelis), tunc quod et corpus
eius in pane censetur (Hoc est corpus meum). Itaque petendo
panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et
indiuiduitatem a corpore eius.
[3] Sed et qua carnaliter admittitur ista uox, non sine religione
potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat,
quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt.
Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit
Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item:
Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat.
[4] Merito
autem adiecit 'da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de
crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit
illius hominis qui prouenientibus fructibus ampliationem
horreorum et longae securitatis spatia cogitauit
[is] ipsa nocte
moritur.
VII.
[1] Consequens erat, ut obseruata D
[i]ei liber<ali>tate etiam
clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si
illi
[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat Dominus
se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI
NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio
ueniae, quia qui petit ueniam delictum confitetur. Sic et paenitentia
demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam, quam
mortem peccatoris.
[2] Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde
iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam
exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum
remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam
et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori
suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur
ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque
delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE
profitemur DEBITORIBVS NOSTRIS.
[3] Iam et alibi
ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et
cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo,
inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod
in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies
ultio reputata est.
VIII.
[1] Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non
de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis
supplicaremus, NE NOS INDVCAS IN TEMPATIONEM,
id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat.
[2] Ceterum
absit ut Dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem
cuiusque aut deicere sit gestiens.
[3] Diaboli est et infirmitas et
malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare
de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum
praecepto suo quo mox praecepturus erat ne qui pignora Deo
cariora haberet.
[4] Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem
temptationis demonstrauit.
[5] Hunc locum posterioribus
confirmat Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt Dominum
deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi.
[6] Eo respondet clausula interpretans quid sit 'ne nos deducas in
temptationem'; hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.
IX.
[1] Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta
prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones Domini,
parabolae, exempla, praecepta! Quot simul expunguntur officia!
[2] Dei honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii
in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae
in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo
temptationum in postulatione tutelae.
[3] Quid mirum? Deus
solus docere potuit ut se uellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio
orationis et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore diuino
ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum commendans
Patri quae Filius docuit.
X.
[1] Quoniam tamen Dominus, prospector humanarum necessitatum,
seorsum post traditam orandi disciplinam Petite, inquit,
et accipietis et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque,
praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accidentium
desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones,
cum memoria tamen praeceptorum, ne quam a praeceptis
tantum ab auribus Dei longe simus.
XI.
[1] Memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad caelum,
quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare Dei
quam si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus
resoluamus. Quale est enim ad pacem Dei accedere sine
pace? Ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo
placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta
sit nobis?
[2] Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum
patrem Et ne, inquit, irascimini in uia. Nos scilicet
monuit - alias enim uia cognominatur disciplina nostratum - ne
in uia orationis constituti ad Patrem cum ira incedamus.
[3] Exinde
aperte Dominus amplians legem iram in fratrem homicidio
superponit: ne uerbo quidem malo permittit expungi; et iam
si irascendum est, non ultra solis receptum, ut apostolus admonet.
Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere,
dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseuerante
iracundia perdere.
XII.
[1] Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione
animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa
qualis est spiritus ad quem e mittitur. Neque enim agnosci poterit
spiritui sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut
impeditus a libero. Nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem
suum admittit.
XIII.
[1] Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu
uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales
munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a
ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae
manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt
uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem
orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt,
aquam sumentes.
[2] Id cum scrupulosis percunctarer et rationem
requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: <eum>
manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus,
non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo
nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conuersationis
humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis
mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel
lauimus.
XIV.
[1] Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, nunquam
tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine
prophetarum et ipsius Domini incrustatae in aeternum; et
ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum
audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus.
Nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus et dominica
passione modula<ta>, tum et orantes confitemur Christo.
XV.
[1] Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis,
non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas
exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici
praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni,
sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius
quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus
adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem
facere; sic enim adeunt ad idola nationes.
[2] Quod utique, si
fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent,
nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione
penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos,
qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris
et tiaris suis exaudiuit.
XVI.
[1] Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam,
non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid
enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur,
transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud
quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique
non.
[2] Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem
et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar
disciplinae.
[3] Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi
fuerit lectus.
[4] Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra
aut subsellio sederit.
[5] Porro cum perinde faciant nationes
uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis
reprehendi meretur quod apud idola celebratur.
[6] Eo apponitur
et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent
intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub
conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis
ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo
adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi
exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.
XVII.
[1] Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis
commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus
sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem
in audaciam erecto.
[2] Nam et ille publicanus, qui non tantum
prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior
pharisaeo procacissimo discessit.
[3] Sono etiam uocis subiectos
esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur!
Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector.
[4] Daemonium oraculi Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non
loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo
oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis
abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere?
[5] Quid amplius referent isti qui clarius adorant nisi quod
proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus
faciunt quam si in publico orent?
XVIII.
[1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione
cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum
orationis.
[2] Quando autem magis conferendo cum fratribus
pax est, nisi cum oratio <operatio>ne commendabilior ascendit,
ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint
de sua pace fratri transigend
[us]†?
[3] Quae oratio cum diuortio
sancti osculi integra?
[4] Quem Domino officium facientem
impedit pax?
[5] Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur?
[6] Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione
quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi
agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic
praecepto reus sis, potes domi si forte, inter quos latere ieiunium
in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi
operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti;
ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies.
[7] Sic et
die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est,
merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod
cum omnibus faciamus.
XIX.
[1] Similiter et stationum diebus non putant plerique
sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda
sit accepto corpore Domini.
[2] Ergo deuotum Deo obsequium
Eucharistia resoluit an magis Deo obligat?
[3] Nonne sollemnior
erit statio tua, si et ad aram Dei steteris?
[4] Accepto corpore Domini
et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et
exsecutio officii.
[5] Si statio de militari exemplo nomen accepit -
nam et militia Dei sumus - utique nulla laetitia siue tristitia obueniens
castris stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius,
tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
XX.
[1] De habitu uero dumtaxat foeminarum uarietas obseruationis
effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius
loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter
si secundum apostolum retractemus.
[2] De modestia quidem
cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri cohibentis
eodem ore quia eodem spiritu quo Paulus et uestium
gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.
XXI.
[1] Sed quid promiscue obseruetur per ecclesias quasi incertum,
id retractandum est, uelarine debeant uirgines an non.
[2] Qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti
uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres
designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed
gradum sexus, dicendo mulieres.
[3] Nam si sexum nominasset,
feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum
unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit.
[4] Potuit
enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio
generaliter feminas.
XXII.
[1] Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli
ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum
commentariorum. Nam inueniunt sexus esse nomen, non gradus
sexus, siquidem Euam nondum uirum expertam Deus mulierem
et feminam cognominauit.
[feminam qua sexus generaliter, mulierem
qua gradus sexus specialiter.] Ita quia iam tunc innupta adhuc
Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini
factum est. Nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu
actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta
est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo
Euae innuptae et uirgini competat.
[2] Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso quod uirgines
non nominauit, sicut alio in loco ubi de nubendo docet, satis
praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum
esse inter <mulierem et> uirginem <quam> omnino non nominat.
Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia
postulat - distinguit autem utramque speciem suis uocabulis
designans - ubi non distinguit, dum utramque non nominat,
nullam uult differentiam intelligi.
[3] Quid, quod graeco sermone quo litteras apostolus fecit
usui est mulieres uocare quam feminas, id est gunai~kaj, quam
qhlei/aj? Igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur
quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum
nominauit dicens gunai~ka. In sexu autem et uirgo contingitur.
[4] Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier
adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est ' omnis
mulier' nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis?
Nihil mulieris excipit, dicendo 'omnis', sicut nec uiri nec
uelandi; proinde enim Omnis uir inquit. Sicut ergo in masculino
sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino
sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. Aequaliter
in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam,
aut uelentur et uirgines masculi, si non uelantur et uirgines
feminae, quia nec isti nominatim tenentur. Aliud sit uir <et>
inuestis, si aliud est mulier et uirgo.
[5] Nempe propter angelos ait uelari oportere, quod angeli
propter filias hominum desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat
solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitati defunctas,
concupiscentiae, nisi si non licet et uirgines specie praestare et
amatores inuenire? Immo uide<a>mus quod non uirgines solas concupierint,
cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores
hominum nominasse uel feminas indifferenter.
[6] Etiam quod
ait et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores
quae uacant scilicet; de non uacantibus autem aliter enuntiasset.
Itaque uacant tam uiduitate quam et uirginitate. Adeo
[ sexum] nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit.
[7] Item cum dicit naturam ipsam docere uelandum feminis
esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit,
nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus
quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et uirgini
perinde.
[8] In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina
capitis exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit;
a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israel
obseruat. Sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta
defenderet sibi adiectionem, uirginibus quoque iniciens
uelamentum. Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat -
simplicitatis priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis
contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant -, certe in quibus
iam pueritia mutauit, sicut naturae ita et disciplinae debet
aetas esse munifica; nam et membris et officiis mulieribus resignantur.
Nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas
iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori.
[9] 'Sed aliqua se Deo uouit.' Tamen et crinem exinde transfigurat
et omnem habitum ad mulieres conuertit. Totum ergo
asseueret et totum uirginis praestet; quod propter Deum abscondit,
plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat<ur>,
solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo
speramus ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum
quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in
ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi
non acceperis? Quid alias osten<ta>tione tui iudicas? An alias gloria
tua ad bonum inuitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si
gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod
affectione gloriae assumitur. Velare, uirgo, si uirgo es; debes
enim erubescere. Si uirgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur
in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris
nuptam, si caput ueles. Immo mentiri non uideris; nupsisti
enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina.
Si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis.
[10] ' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris
commouendam.' Multi alienae consuetudini prudentiam suam
et constantiam eius addicunt. Ne compellantur uelari, certe uoluntarias
prohiberi non oportet; quae se etiam uirgines negare
non possunt, <sint> contentae abuti
[ in] fama suae conscientiae
apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur constanter
super meum modulum pronuntiare contestarique possum
uelandas ex ea die esse qua ad primum uiri corpus osculo
et dextera expauerint; omnia enim in his praenupserunt, et aetas
per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per conscientiam
et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem
et mens per uoluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca
est quae sponso demonstrato tantum notitia<e> eius nubendo
uelata est.
XXIII.
[1] De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis
patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus,
quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit.
[2] Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo
sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die
dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis
habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne
quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes
quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur.
[3] Ceterum
omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione
qua lucem ingredimur?
[4] Ieiuniis autem et stationibus
nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda
est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus
Deo Domino nostro.
XXIV.
[1] De temporibus orationis nihil omnino praescriptum
est nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni
loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem
opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra
praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus
custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in naui
coram omnibus eucharistiam fecit.
XXV.
[1] De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio
etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae
diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in
scripturis inuenire est.
[2] Primus Spiritus Sanctus congregatis
discipulis hora tertia infusus est.
[3] Petrus, qua die uisionem
communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora
orandi gratia ascenderat in superiora.
[4] Idem cum Ioanne ad
nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit.
[5] Quae etsi simpliciter se habeant si<ne> ullius obseruationis praecepto,
bonum tamen si<t> aliquam constituere praesumptionem,
qua<e> et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad
tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli
quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne
minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii
et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine
ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis.
[6] Sed et cibum
non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita
oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria
et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.
XXVI.
[1] Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione
dimiseris - Vidisti, inquit, fratrem, uidisti Dominum tuum - maxime
aduenam, ne angelus forte sit.
[2] Sed nec ipse a fratribus exceptus
priora feceris refrigeria terrena caelestibus; statim enim
iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum Pax
huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?
XXVII.
[1] Diligentiores in orando subjungere in orationibus
Alleluia solent et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant
qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omni
quod praeponendo et honorando Deo competit saturatam orationem
uelut optimam hostiam admouere.
XXVIII.
[1] Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia
deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum?
Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem
taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus
uestris?
[2] Quae ergo quaesierit Deus euangelium docet. Veniet
hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et
ueritate. Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit.
[3] Nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes
spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et
acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit.
[4] Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia
integram, castitate mundam, agape coronatam cum
pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad
Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam.
XXIX.
[1] Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negauit
Deus qui eam exigit? Legimus et audimus et credimus
quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab
ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo
acceperat formam. Ceterum quanto amplius o<pe>ratur oratio
Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora
leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert,
nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed patientes
et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat
gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens
quid pro Dei nomine patiatur.
[2] Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus,
imbrium utilia prohibebat. Nunc uero oratio iustitiae omnem
iram Dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus
supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere nouit, quae potuit
et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum uincit; sed
Christus eam nihil mali nouit operari, omnem illi uirtutem de
bono contulit. Itaque nihil nouit nisi defunctorum animas de
ipso mortis itinere <re> uocare, debiles reformare, aegros remediare,
daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula
innocentium soluere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit,
persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos
oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones
obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes
suspendit, stantes continet.
[3] Oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem
qui nos undique obseruat. Itaque nunquam inermes incedamus.
Die stationis, nocte uigiliae meminerimus. Sub armis orationis
signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes.
[4] Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes
et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac
speluncis, ad caelum non otiosi ore suspiciunt uibrantes spiritum
suo mouere. Sed et aues nunc exsurgentes eriguntur ad caelum
et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod
oratio uideatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam
ipse Dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.