Jump to content

De philosophiae consolatione/Liber Quartus

Unchecked
E Wikisource
 Liber Tertius Liber Quintus 

Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri. — Tum illa: et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est; nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

 
Sunt etenim pennae uolucres mihi
Quae celsa conscendant poli;
Quas sibi cum uelox mens induit
Terras perosa despicit,
Aeris immensi superat globum
Nubesque postergum uidet
Quique agili motu calet aetheris
Transcendit ignis uerticem,
Donec in astriferas surgat domos
Phoeboque coniungat uias
Aut comitetur iter gelidi senis
Miles corusci sideris
Uel quocumque micans nox pingitur
Recurrat astri circulum
Atque ubi iam exhausti fuerit satis
Polum relinquat extimum
Dorsaque uelocis premat aetheris
Compos uerendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
Orbisque habenas temperat
Et uolucrem currum stabilis regit
Rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat uia
Quam nunc requiris immemor,
Haec, dices, memini, patria est mihi,
Hinc ortus, hic sistam gradum.
Quodsi terrarum placeat tibi
Noctem relictam uisere,
Quos miseri toruos populi timent
Cernes tyrannos exsules.


Tum ego: papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaueris ne moreris. — Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. — Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis? — Minime. — Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. — Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. — Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. — Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur? — Ita, inquam, consequens est. — Sed certum adeptione boni bonos fieri? — Certum. — Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? — Sic uidetur. — Mali uero si adipiscerentur quod appetunt, bonum, mali esse non possent. — Ita est. — Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sint imbecilles? — Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.

Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis? — Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero. — Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? — Ne hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest? — Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit nullus ambigat. — Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? — Minime, inquam; nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecilles. — Recte, inquit, praecurris id que, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes; uide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset quod nihil ulterius peruium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate? — An sectanda nouerunt, sed transuersos eos libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari uitio nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt.

Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. — Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis: summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus. — Ita est, inquam. — Sed idem, inquit, facere malum nequit. — Minime. — Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? — Nisi quis insaniat, nemo. — Atqui idem possunt mala. — Utinam quidem, inquam, non possent! — Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.

 
Quos uides sedere celsos solii culmine reges,
Purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
Ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas;
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
Maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
Non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.

Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari — Neque enim bonus ultra iure uocabitur, qui careat bono — Quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet; neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit. Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximi que; memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige. Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri, quos — Omnium malorum extremo — Nequitia non affecit modo, uerum etiam uehementer infecit?

Uide autem ex aduersa parte bonorum quae improbos poena comitetur; omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti; cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. — Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat — Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas; euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor: lupis similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet: uulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non metuenda formidat: ceruis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet: asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat: nihil auibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur: sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.


 
Uela Neritii ducis
Et uagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
Pulchra qua residens dea
Solis edita semine
Miscet hospitibus nouis
Tacta carmine pocula.
Quos ut in uarios modos
Uertit herbipotens manus,
Hunc apri facies tegit,
Ille Marmaricus Leo
Dente crescit et unguibus;
Hic lupis nuper additus
Flere dum parat ululat,
Ille tigris ut Indica
Tecta mitis obambulat.
Sed licet uariis malis
Numen Arcadis alitis
Obsitum miserans ducem
Peste soluerit hospitis,
Iam tamen mala remiges
Ore pocula traxerant,
Iam sues Cerealia
Glande pabula uerterant
Et nihil manet integrum
Uoce, corpore perditis.
Sola mens stabilis super
Monstra quae patitur gemit.
O leuem nimium manum
Nec potentia gramina,
Membra quae ualeant licet,
Corda uertere non ualent!
Intus est hominum uigor
Arce conditus abdita.
Haec uenena potentius
Detrahunt hominem sibi
Dira quae penitus meant
Nec nocentia corpori
Mentis uulnere saeuiunt.


Tum ego: fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. — Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim, quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. — Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. — Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur. Quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. — Tum ego: mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.

Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. — Quidnam? Inquam. — Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.

Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? — Et illa: bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus? — Ita est, inquam. — Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est? — Sic, inquam, uidetur. — Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur? — Quidni? Inquam. — Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum. — Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. — Quis id neget? — Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum. — Liquere respondi. Tum ego: ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? — Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali, alia uero purgatoria clementia exerceri puto; sed nunc de his disserere consilium non est.

Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgueantur cum impuniti esse creduntur.

Tum ego: cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto; at si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur? — Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem.

Uide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaueris: nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti;studium ad peiora deflexeris: extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit. Quid igitur, hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. — Uellem, inquam, has ipsas audire rationes. — Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? — Minime. — Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet. — Ita, inquam. — Qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas. — Conuenit, inquam. — Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? — Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. — Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse uiderentur. — Consequitur, inquam. Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.

Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, — Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? — Malos uero odisse ratione caret. Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.

VIII

[recensere]

 
Quid tantos iuuat excitare motus
Et propria fatum sollicitare manu?
Si mortem petitis, propinquat ipsa
Sponte sua uolucres nec remoratur equos.
Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
Dente petunt idem se tamen ense petunt.
An distant quia dissidentque mores,
Iniustas acies et fera bella mouent
Alternisque uolunt perire telis?
Non est iusta satis saeuitiae ratio.
Uis aptam meritis uicem referre:
Dilige iure bonos et miseresce malis.

Hic ego: uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? — Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

 
Si quis Arcturi sidera nescit
Propinqua summo cardine labi,
Cur regat tardus plaustra Bootes
Mergatque seras aequore flammas,
Cum nimis celeres explicet ortus,
Legem stupebit aetheris alti.
Palleant plenae cornua lunae
Infecta metis noctis opacae,
Quaeque fulgenti texerat ore,
Confusa Phoebe detegat astra:
Commouet gentes publicus error
Lassantque crebris pulsibus aera.
Nemo miratur flamina Cori
Litus frementi tundere fluctu
Nec niuis duram frigore molem
Feruente Phoebi soluier aestu.
Hic enim causas cernere promptum est,
Illic latentes pectora turbant.
Cuncta quae rara prouehit aetas
Stupetque subitis mobile uulgus;
Cedat inscitiae nubilus error,
Cessent profecto mira uideri!

Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. — Tum illa paulisper arridens: ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant; nec ullus fuerit modus nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coherceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes. — Ut libet, inquam.

Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit: omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo mouetur modo causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit si quis utriusque uim mente conspexerit; nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit, fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero; ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat. Siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem.

Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent; ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat: simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit. Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem. Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit; quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.

Quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio. Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.

Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet, animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuantur. At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus? Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.

Nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur. Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit. Hic igitur quicquid citra spem uideas geri rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi uiribus infirmus, cui si quid eueniat aduersi desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non conuenit laborare patiatur. Est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus: hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior: Andros de ierou demas aikeres okodomesan.

Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit: quosdam ... Remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant; quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent tum ipsos quibus inuehuntur emendant. Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio; mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati. Argaleon deme tauta keon os panta agoreuein. Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.

 
Si uis celsi iura Tonantis
Pura sollers cernere mente,
Aspice summi culmina caeli;
Illic iusto foedere rerum
Ueterem seruant sidera pacem.
Non sol rutilo concitus igne
Gelidum Phoebes impedit axem
Nec quae summo uertice mundi
Flectit rapidos Ursa meatus
Numquam occiduo lota profundo
Cetera cernens sidera mergi
Cupit Oceano tinguere flammas;
Semper uicibus temporis aequis
Vesper seras nuntiat umbras
Reuehitque diem Lucifer almum.
Sic aeternos reficit cursus
Alternus amor, sic astrigeris
Bellum discors exsulat oris.
Haec concordia temperat aequis
Elementa modis, ut pugnantia
Uicibus cedant humida siccis
Iungantque fidem frigora flammis,
Pendulus ignis surgat in altum
Terraeque graues pondere sidant.
His de causis uere tepenti
Spirat florifer annus odores,
Aestas cererem feruida siccat,
Remeat pomis grauis autumnus,
Hiemem defluus inrigat imber.
Haec temperies alit ac profert
Quicquid uitam spirat in orbe;
Eadem rapiens condit et aufert
Obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus
Rerumque regens flectit habenas,
Rex et dominus, fons et origo,
Lex et sapiens arbiter aequi,
Et quae motu concitat ire
Sistit retrahens ac uaga firmat;
Nam nisi rectos reuocans itus
Flexos iterum cogat in orbes,
Quae nunc stabilis continet ordo
Dissaepta suo fonte fatiscant.
Hic est cunctis communis amor
Repetuntque boni fine teneri,
Quia non aliter durare queant
Nisi conuerso rursus amore
Refluant causae quae dedit esse.

XIII

[recensere]

Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? — Quidnam? Inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. — Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. — Nimis quidem, inquam, uera ratio et, si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. — Qui? Inquit. — Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam. — Uisne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus accedamus ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? — Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? — Ita est, inquam. — Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? — Fateor, inquam. — Bona igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. — Negare, inquam, nequeo. — Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? — Nequaquam, uerum uti est ita quoque esse optimam censet. — Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam. — Uide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. — Quid? Inquam. — Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. — Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus. Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis; neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

 
Bella bis quinis operatus annis
Ultor Atrides Phrygiae ruinis
Fratris amissos thalamos piauit;
Ille dum Graiae dare uela classi
Optat et uentos redimit cruore,
Exuit patrem miserumque tristis
Foederat natae iugulum sacerdos.
Fleuit amissos Ithacus sodales,
Quos ferus uasto recubans in antro
Mersit immani Polyphemus aluo;
Sed tamen caeco furibundus ore
Gaudium maestis lacrimis rependit.
Herculem duri celebrant labores:
Ille Centauros domuit superbos,
Abstulit saeuo spolium leoni,
Fixit et certis uolucres sagittis,
Poma cernenti rapuit draconi
Aureo laeuam grauior metallo,
Cerberum traxit triplici catena,
Uictor immitem posuisse fertur
Pabulum saeuis dominum quadrigis,
Hydra combusto periit ueneno,
Fronte turpatus Achelous amnis
Ora demersit pudibunda ripis,
Strauit Antaeum Libycis harenis,
Cacus Euandri satiauit iras,
Quosque pressurus foret altus orbis
Saetiger spumis umeros notauit;
Ultimus caelum labor inreflexo
Sustulit collo pretiumque rursus
Ultimi caelum meruit laboris.
Ite nunc, fortes, ubi celsa magni
Ducit exempli uia. Cur inertes
Terga nudatis? Superata tellus
Sidera donat.

 Liber Tertius Liber Quintus